De monitorijs ecclesiasticis, ad extorquendam restitutionem, aut reuelationem; quid sint; quando ligent; qumodo soluantur; ... Tractatio bipartita authore R.P. Thophilo Raynaudo, societatis Iesu theologo

발행: 1636년

분량: 840페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

511쪽

Damna vivorum ab excom. I9

runt & curarunt egenum , tandiu res Comiti optime cesserunt. Ex quo autem pauper a dispensatoribu neglectus, sustragari Comiti destitit, exinde Comes in grauia incommoda & calamitates incidi d. Itaque domum regressus Princeps, cum interrogato paut re,& subductis cite temporibus, comperiuet, causanue aerumnarum silarum futile,quod per ea tempora ora tionibus pauperis fuisset fraudatus;iram in dispensa tores infideles conuertes, male multatos a se abiecit. Multorum autem interpositis precibus, rem sumim Pontificis arbitrio permittens,eos Romam ablegauit. Pontifex re audita, responsum Comiti dedit,utinii dos administros in gratiam reciperet , accesto ab eorum singulis nummo aureo. Sed cum nummi aurei latitudinem spissitudinemque , exponi a Pontifico oportere dixistet Comes, renunciatum denique Ro ma est,oportere filummum illuna aureum habere latitudinem terrae, & spissitudinem eius extendi usque ad altitudinem coeli eo quod oratio iusti qua Comi tem fraudauerant,coelos penetret, de virtus eius cor roboret uniuersa. J Obsecro, si tanta est unius miselli homuncionis precu vis, & tanti fructus ab ipso sum mo Pontifice habita est suifragatio unius solius medici,quantam fateri necesse est esse vim precum vni uersae sanctae Dei Ecclesiae, in qua tot iusti tot viri u que sexus praestantissimae 'Deo acceptissimae anima: ZImo Petrus Soto lect.2.ae excom. inde quoque pendi vult essicaciam publicarum Ecclesiae precum, quod iis non viatorum duntaxat sed coelitum quoque orationes contineantur.Nam sanctorum iam coelo it latorum preces, apud Deum haud dubie sonant, nec dissociautur a precibus viatorum, quibuscum pictatu

512쪽

4 o Pars II. Caput V

& charitate nectitiatur. Ita quide Soto ibi.Nihilominus non puto Ecclesiae militanti quicquam iuris esse in coelitum suffragia,ita ut possit fructu precum a coe- litibus ad nostram miseriam leuandam fusarum, spoliare excommunicatum. Nec illud item intis intelligo, quod ibidem addit Solo : Nimirum publicam illam totius Ecclesiae intentionem, qua pia mater pro filiorum salute in communibus precibus sollicitam curam gerit, regula esse & directionem ac medium specialium omnium intentionum,quatenus quicquid ungula membra operantur in Ecclesia,dirigunt iuxta eius intentionem & per eam Deo offerunt, si sane &prudenter sentiunt : nec ullus qui Ecclesiae unitus est aliter quicquam agit, etiamsi hoc non cogitet. Haec dico a me no satis intelligi,& respuenda videri. Nam de omnium Doctorum sententia, fas est cuiuis fideliorare priuatim pro excommunicato,quod tame iuxta

Sutum esset illicitum, imo nunquam fieret,cum dicat fideles per publicam Ecclesiae intentionem dirigere

orationes suas,nec aliter orare, quam ferat illa Ecclesiae intcntio , etiamsi non cogitent. Quare satis est, grauitatona damni consequentis priuationem suffragioru in communium,metiri ex adempcione precum uominu totius Ecclesiae militantis fusarum.

obiter de damno exclusionis ab Indulgentiis.

Ap. Indulgentiarum usus quo excommunicatu2ptaeterea priuatur, est plane magnus : ideoque damnum ca priuatione irrogatum,non potcst leue videri. Quam enim optandum est, reatum ex peccatis condonaxis superstitem, aliena impcnsa abolere, & contractorum

513쪽

Damna vivorum ab excom. i

rractorum nominum fideius res, imo dissolutores, nancisci locupletes & copiosos; Ipsum inquam Christum Dominum, de Sanctos,e quorum residuis satisfactionibus inexhaustus ille thesaurus conflatur,que Ecclesiae Rectores per indulgentias erogant fidelibus Z Notum est iuxta antiquos Canones & priscam Ecclesiae disciplinam , quantae quamque asperae poenae, uni vel paucis lethalibus culpis imponerentur.De acerbitate quoque suppliciorum in emendatoriis ignibus inserendorum, nisi sordes peccatorum, hic dum vita superest, eluantur poenitentiae lixiuio,vi loquitur autor sermonum ad fratres in eremo serm. ii. dubitare non licet Catholico, in tam aperta SS. P trum contestatione,de illorum suppliciorum grauitate. Quod ergo dignis poenitentiae propriae fructibus cluere,esset permolestum; in igne autem Purgatorio expiare,multo durius foret,summa facilitate abstergitur a peccatore, si indulgentias consequatur. Vt mihi stuporem non raro iniiciat, stupor vulgi Catholicorum ; qui huiusmodi veritatem fide sanctam haben-res , adeo tamen torpent in abradendis peccatorum suorum reliquiis;reatu inquam e peccatis dimissis superstite per indulgentias abolendo ; quam esse eius tollendi rationem omnium expeditissimam diximus. De damno ergo excommunicati ex hoc capite,liquere puto.

Immensium damn*m negatae excommunicato spe cialis protectionis rastrictum.

4 i. Coronis malorum penes quam cX communicationis horror concipiendus merito sit, propone-

E E s batur

514쪽

44α Pars IL Caput V.

batur carentia specialis protectionis diuinae,& Ang lici prae si dij peculiaris. Hunc damnorum excommunicationis sui ita dicamin apicenae nemo recte aestimarit, cui nolita diuinae illius specialis proteetionis necessitas, S ubertas fructuum ex peculiari illo Angelico praesidio obueniens , non sit explorata. V Vrsamur hic in perpetuis discriminibus, vallati, & obsepti, vel etiam oppressi, ho stium in nostram perniciem iuratorum examinibus populosissimis,cum internis tum externis , ut non dubitet S. Cyprianus sub initium libride mortalitate prς tot tamque densis certaminibus,&hostium insultibus, mortem ipsam ducere optabiliorem. Quid aliud inquit in mundo quam pugna a Luersus diabolum quotidie geritur Z Quam aduersus iacula eius, & tela conflictationibus assiduis dimicatur Z Cum auaritia nobis, cum impudicitia, cum ira, cum ambitione,congressio est.Cum carnalibus vitiis,

cum illecebris secularibus,assidua,& molesta luctatio est.Obsessa mens hominis,& undiquediaboli infestatione vallata,vix occurrit singulis,vix resistit. Si auaritia prostrata est, exsurgit libido; si libido compressa

est, succedit ambitio; si ambitio contempta est,ira exasperat, inflat superbia,vinolentia inuitat, inuidia concordiam rumpit, auaritiam zelus abscindit. Cogeris, maledicere quod diuina lex prohibet,compelleris iurare quod non licet.Tot perlecutiones animus quotia

die patitur, tot periculis pectus urgetur & delectat hic inter diaboli gladios diu stare, cum magis concupiscendum sit & optandum ad Christiun subuenien- ite velocius morte properare.JAgo in hanc rem copiose, tractans titulum illuni

quo Christus dicitur Rex virtutum, siue Princeps

exerci

515쪽

Drinna Uiuorum ab excom. 4 3

exercituum Domini. Tot ergo tamque malignorum hostium nequitiam sollicita auertere diuina prouidentia mille iuuandi artibus ac modis, qua praecauendo , qua retundendo , qua vertendo in bonum male intentata, prospicit Per se ac suos administros, saluti ac tutelae fidelium, communione Catholica potientium. Excommunicatus vero, tametsi non est diuiti

protectionis& Angelici praesidi j prorsus expers , iis tamen specialibus bonis ac fauoribus ad eam specia leni protectionem pertinentibus priuatur , quorum diuina promissio exhibita Ecclesiae,securos facit fideles non praecisos. Idque voluerunt Glossa ad cap.

.audi. II. l. 3.& Panormit.rubric.de sent. excom. num. . cum dixerunt Angelum custodem minus operari erga excommuni catum quam ante excommunicationem. Haec quanta sit destitutio, 3 quam certa moraliter in peius progressio, ac in extremum exitium pret-cipitatio, citra omnem expensionum res ipsa prodit.

Auam iustus excommunicationis horror,e tot

eius malis in vivos. 2. Obsigno hoc caput,& expensionem grauiusmorum damnorum qua: excommunicatio vivis ii fert, ea apostrophe qua Laurent. Iuttinianus serm. in Domin. Palmarum, affatur religiolum proprietarium, Co nomine excommunicatum. Quod enim in huius modi specialem excompa unicatum dixit, que in alios

quosvis cadit. Pertimesce inquit in quisquis per ex-

comunicationis cςniuram ab Ecclesiς unitate alienuscisceris,ne in eadem lententia corporis & animae patiaris interitum. Patie sinuentium bestiarum incurius, quae foris errantes diripere consueuerunt.Scito te tO-

516쪽

iles esse alienum a Christo,quoties per religionis tuae statuta excommunicatis a Praesule. Noli quaeso) pro paruis, atque pro terrenis commutare coelestia. Noli inquam pro peritura substantia,participatione carere fidelium. Omnium bonorum quae in Ecclesia fiunt, communicatione te priuas , si excommunicatus in cordis obduratione persistas. Nam quemadmodum abscissum membrum nullo modo vegetatur in corpore ; ita inhaerens vivificans spiritus nutrire nos desinit. Hoc Propheta insinuans inquit: Particeps ego sum omnium timentium te, & custodientium ma data tua.JProsecit Iustinianus ex D. Augustino, cuius illa sunt sane aurea & ad hunc locum aptissima trach. 20. in Ioann.ad illud, verba qua ego loquor vobis spiritus 2 vita sunt. Praefatus namque, unionem fuisse commendata n communione Eucharistiae, ut in Christo maneamus, de Christus in nobis, subdit. LManemus enim in illo, cum sumus membra eius , manet autem ipse in nobis,cum sumus templum eius. Vt autem si

mus membra eius, unitas nos compaginat;Vt compa

ginet unitas, quid facit nisi charitas 3 Et charitas Dei undeὶ Apostolum interroga. Charitin inquit 'Des diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui δε- tus est nobis. Ergo Spiritus est qui vivificat. Spiritus enim facit viva membra,nec viva membra spiritus fiscit,nisi quet in corpore quod vegetat,ipse Spiritus invenerit : nam spiritus qui est in te o homo, quo constas ut homo sis, nunquid vivificat membrum quod

separatum inuenerit a carne tuaὶSpiritum tuum dico, animam tuam. Anima tua non vivificat nisi membra qua sunt in carne tua. Vnum si tollas,iam non vivificatur

517쪽

Vinu excom. ex mortuis. 4 s

catur ex anima tua, quia Unitati corporis tui non copulatur. Haec dicuntur, ut amemus unitatem, de timeamus separationem. Nihil sic enim debet formia dare Christianus,quam separari a corpore Christi. Si enim separatur a corpore Christi, non est membrum eius: si non est membrum eius,non vegetatur spiritu eius. Μi uis autem inquit Apostolus Spiritum Chriam non habet, hic non est eius. J Non est quod timorem ultra facere, & horrorem incutere possit, si hoc non facit. Qui ad hoc tonitru non excitatur, non surdus aut sopitus,sed exanimis & mortuus audire debet.

Irulentia excommunicationis ex damno quae mor-iui deles ob eam in vita contractam , nec ablatam subeunt,aperitur.

i. superiori capite exposuimus,ingentem omnino excommunicationis malignitatem ex tam tetris eius effectibus, patefactam dederunt.Non exiguum tamen illius malignitatis superpondium essς, quus arbiter statuet,quod homini, post mortem quoque sit infesta, cum arceat eum a magna parte subsidiorum,quibus datur nobis iuuare mortuos. Enumerat in hunc modum,praecipua ex itilis subsidiis S. August. serm. 31. de verb. Apost. fpom-ta funeris,agmina exequiarum, sumptuosa diligentix sepulturae,monumentorum opulenta constructio,vivorum sunt qualiacumque solatia , non adiutoria

mortuorum.

518쪽

6 Pars II. Caput VI.

mortuorum.Orationibus vero sanctae Ecclesiae,& Ω-crificio salutari,& eleemosynis quae pro eorum spiritibus erogantur, non est dubitandum mortuos adiuuari, ut cu eis misericordius agatur a Domino, quam Corum peccata meruerunt. Hoc enim a Patribus traditum , uniuersa obseruat Ecclesia, ut pro eis qui in corporis & sanguinis Christi communione defuncti sunt, cum ad ipitina sacrificiiim loco suo commem rantur , Oritur; ac pro illis quoque id offerri commemoretur.J Dixi, S: Augustinum ibi,praecipua tantum subsidia iuuandi vita stinctos attingere, quia iisdem, S. Gregorius aut quiuis alius cuius cst cap. animae δε-fuutitorum. IS. q. a. adiungit ieiunium. Et certum est Omnia aeque opera poenalia fidelium,cum sint satissa ectoria, posse aeque coden conserri. Agitur de his mortuorum subsidiis, ab his qui de Purgatorio vel de satisfactione differunt , & bene a Thyraeo l. de locisi infestis a c. . ad 82.Omnino ergo ingens est dispendium excommunicati, quod tametsi Deo per contritionem reconciliatus, tamen si ante exsolutionem ab

cxcommunicatione mortem obeat,arceatur a magna

parte subsidiorum, quibus fas nobis est iuuare destin et os. Arcetur enim a sepultura in loco sacro, dc a su fragiis communibus: hoc est a fructu sacrifici j,quatenus nomine Ecclesiae exhibiti, itemque orationum nomine Ecclesς fusarum. Remouetur denique a participatione indulgentiarum e communi thesauro d

promptarum , & mortuis per modum suffragij appli- cabilium. I cc dispendia quam magna sint,atque adeo

quantopere ex hoc capite sit extime renda excommunicatio, breuiter est attingendum. ι -- Negatio

519쪽

Negatio pepulturae Chris lanae,quam damno

excommunicato.

r. De damno excommunicati ob negatam sepulturam in loco sacro,nemo recte pronunciarit, nisi qui commoda sepulturς in loco sacro concess,,bene perspexerit. Agit de commodis illis S. Augustinus l. de cura pro mortuis,cap. q. & s. quem allegat qui idem quoque argumentum versavit Iulianus Toleranus l. a .prognost. cap. 2O. Summa doctrinae quam tradunt,co breuiter reducitur, quod non possit quidem locus aliquid per se conferre mortuo ; Inde tamen non parum commodi ad mortuum derivetur, quod occasione loci sancti in quo iacet, commeantium illuc fide lium orationibus adiuuetur. Quae cst etiam S.Gre o rij ratio l. . Dialog.c. so. Accedit quod Ecclesia, loco sacro suas preces ac suffragia veluti conseruit, quod est potentissimum medium ad leuamen a Deo fide libus illic iacentibus exorandum. Has ob causas, pii quique iam olim magna sollicitudine curarunt dum adviverent,ut post mortem tumularentur in locis sacris,& benedictione Ecclesiastica ad sepulturam fidelium addici is ; notisque ac cognatis mori uinum magna religio fuit,id beneficium illis curare. S. Ambro-lius in Satyri fratris epitaphio his versibus concinnato hanc sibi fuisse mentem monstrauit. Vranio Satyrossupremum frater honorem, M ar ris ad Duam detulit , Imbrosiis. Hac merati merces,ut sacri sanguinis humor,

Finitimas penetrans abluat ea rimas

Protuli in cana xem non pauca in opere de Martyr.

520쪽

p. .c. a.num. 7.E contrario autem apud S.Cyprianum epist.68.num. 2 s .magno probro datur Martiali Psei

doepiscopo Hispano , t quod filios in eodem Collegio exterarum gentium more,apud profana sepulchra deposuisset,& alienis consepeliuisset. J Nunc quoque hominibus execrandis quibus pro sceleribus vita eri-ritur, complementum supplicii decerni solet, ut sep liantur sepultura asini,careantque Ecclesiastica tumi latione. Ex amaritudine igitur huius effectus, pr nunciare fas erit de acerbitate excommunicationis cum inferentis, & quantum sit extimescenda colli

Euam item negatio sacrifici, nomine Ecclesiae.

3. Sacrificium quoque incruentum defunctis prodesse,certa cst Ecclesiet Catholicae fides,nec ullum esse defunctorum subsidium cum ipso conserendum, assi at Gabriellcct. s . in Canon. Ardens studium curandi animae suae huius subsidii, exhibuit sub vitae

metam S.Monica,adiurans tam studiose Augustinuim filium moribundar astantem,ut ad altare sanctum memor esset paretis,postquam excessisset e vitiis. Narrat hoc ipse D. August. l.9.Consess.qui etiam serio. 32. verbis Apost.ait a Patribus traditum, ab uniuersa E clesia obseruari morem illum animas defunctorum subleuandi per incruentum sacrificium. Videndus

praeterea in Enchir.cap. Iio.& l.2O.Ciuit.c.9. Quarita affectus teneritudine S. Ambrosius, cum Valentinianum Imperatorem, tum fratrem Sapyrum, oblato pro eis sacri scio Missae, commendarit Deo , videre apud eum licet in utriusque monodia. Quia non hoc agos

SEARCH

MENU NAVIGATION