장음표시 사용
531쪽
a quo misera mulier turpissime infestabatur, iussiste
omnes astistes' praeferre manibus cereos accensos,
quos mox cum Satanae detestatione proiicerent, dc extinguerent,quasi in illum flamma delicerent. Nam etiam Psal. s 7. irrogatio poenae grauissimae, significatur verbis illis, supercecidit ignis, ct non viderunt Solem. Similiter ergo superiectio haec candelarum incensarum, potest ad intorsionem poenae diuinitus homini deuoto inferetidae,pertinere. Iuxta Clementem Alexandrinu in protrept. columna nubis & ignis Hebraeis praeuia, sicut ratione nubis tegentis,gratiae indicium suituta qua ex parte ignis erat, contestabatur 'maledictionem contumacibus inferendam. Ea item ex causa, Deus ut se ultorem fore significaret, intellia gerentque transgres res rem sibi cum igne fore, de .scendit legem laturus exhibito igne ut philosophatur S.Cyrillus i. 6.Conc. Ephes. cap. s. Ex olla succensa, 'post virgam exhibita est apud Prophetam,ut doceremur,quem monitio non correxerit, poenae esse addiacendum,ut notauit S.Chrysost. orat e SS. Martyr t. I.Graecol.9I 9. ln summa,tam familiare est scripturis,
ignem pro atroci supplicio & graui maledictione usurpare,ut Achan quem lapidibus obrutum interiis. se constatugne, id est,durissimo & grauissimo suppli- cio,periist e legatur.Eo ergo pertinere potest cerei a dentis proiectio, ut significetur, quaru atrox suppliacium maneat excommunicatum quasque in se aduocet poenas, de maledictiones. Nam his distinctius exprimendis, in quibusdam Ecclesiis, non modo in actu exercito, quod semper fit, in sed etiam in actu
signato, adiunguntur anathemati maledictiones, ut infra dicam in capitis calce. Reducitur ad hanc interpretationem
532쪽
pretationem proiectionis & extinctionis ceret,quod in Concilio Lemovicensi, ubi hic ritus est adhibitus, ut reseram c. 9. dicitur precatos Episcopos,ut sic extingueretur laetitia reorum. quos tunc excommuniacabant.
Potest praeterea cerei proiectio & extinctio significare mysticam hominis intersectionem, per gratiae quae interni hominis lumen ac splendor est,exclusionem ab eo factam in quem anathema intorquetur. Non quod anathema excludat gratiam, sed quod eam supponat exclusam: cius autem exclusionis commemoratio fiat, cum causa refricatur,ob quam quis tam dira castigatione percellitur. Cereum significare hominem , ex usu prisco latinorum, trado late cum de
Christo per cereum expresso. Quod si homo physice
sumptus, cereo commode exprimitur, optime qu que per cereum exhibetur,quatenus supernaturaliter collucens. Nihil vulgatius, quam ut cereus incentus Christianum hominem Catholicae c5munionis participem , & fide viva collustratum repraesentare censeatur.Sic enim ad fidei vitiae contestationem & professionem edendam eo facto, mox animam ess laturis cereus ardens in manus datur. Eandemque ob causam,qui baptismum suscipit, ardentem cereum praesert manibus, de quibus omnibus plura in praecucto opere.Fidei ergo vivae & Ecclesiasticae communionis extorrem, significat candelarum in anathemate proiectio & extinctio. Potest denique deiectio illa & extinctio cereorum in terram, eo pertinere , ut insinuetur, sicut Satanas quem Scripturae ac Patres priusquam statu gratiae e cidcret,specie luminis exprimunt, deiectus est deo
533쪽
sum magno 'impetu, iuxta illud, videbam Satana sicut fulgur de coelo cadentem ; ita eum qui anathemate feritur,de coelo Ecclesiasticae communionis deiici,&deinceps partem suam habiturum cum Satana & Angulis eius,qui cuni essent secunda lumina,vi loquitur Nazian Zenus,deteistione sua e coelo,tenebrati sunt. s. Conculcatio cerei deiecti, facta pedibus anathematizantium, designat protritionem & conculcationem excommunicati,per Satanam cui deditur. Ita ex Iasone,Romano,Felino,Neui Zano,Saulio,Nauar-Lo,ac FcrrarioλλZarius sect. I.q. I 9.nupa.9.Significare praeterea potest ea conculcatio, excommunicatum ,
csse ex eorum numero qui sunt probro Ecclesiae, Aleges eius per effraenem audaciam conculcant, sun que velut Iebusaei in medio filiorum Israel.Iebusaeum
cnim interpretantur conculcantem,ut ait Origenes ho-
mil.1 i .in Iosue. Unde subdit. fVideamus qui sunt in Ecclesi conculcantes. Illi sine dubio,de quibus dicit
Dominus in Evangeliis. Nolite mittere sanctum canibus ineque margaritas vestras ante porcos,neforte conculcent eas pedibus suis,ct conuersi elidant vos.Iste est ergo Iebusaeus conculcatio, qui indigni audiunt verbum Dei: & cum audierint neque ut infideles discedunt, neque permanent ut fideles, sed percepta mysterio
rum notitia,fidei nostrae secretioribus scrutatis, conuersi postmodum impugnant nos, & contradictioniabus suis corda nostra dirumpunt, conculcantes verbi Dominici margaritas, & ornamenta fidei macula tes.J Vsus porro seri,ut candelae sic calcatae ad nullum postea usum assumantur,ut significetur excomunicatum esse sal infatuatum, qui ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras & conculcctur ab hominibus thabetu
534쪽
habetur cap. nou omnes,2.q. 7. & tradit Glossis ad cap.
debent,v. conculcare, i I. q. s.
Anathematis euulgatio, cui modi.
6. Afidit Zacharias, mittendam esse epistolam per parochias, quae reorum nomina & inflicti anathematis causam contineat: quod pertinci ad disteminationem probri, ut omnibus innotescat Gominis dire deuoti malignitas tanto verbere flagellata. Hac ipsa ex causa, decreto Concilii Aruernensis referente Iaone Carnotensi epist. 6 sub finem,constitutum est, Vt excommunicatus ab uno Episcopo, a vicinis item Episcopis excomunicetur. Idem epist. 17 Nn sne,post
interpellata Adelam Comitissam pro Ecclesiae quiete de indemnitate subdit . fQuod si haec omnia contempseritis,sciatis quia Ecclesia corde cotrito & humiliato , ascitis sibi omnibus Ecclesiis subiectis, quotidie
ante corpus S sanguinem Domini, ει sanctorum p trocinia , clamorem faciet id est cxcommunicatione sonantissime proferet,) aduersus omnes huius mali patratores,& consentaneos: Gallismus est, quo designantur consentientes, les consentans, ) & ad hoc ipsiim, ex debito omnes vicinos Episcopos cum E
clesiis sibi subiectis inuitabit. J Itaque tametsi in decreto Zachariae vox parochiae passim accipiatur iuxta communem notionem, ita ut non significet Ecclesias extra Diocessim Episcopi excommunicantis, sed eas quae illi subiacent duntaxata Tamen non improbabialiter etiam dici potest, significatas ea voce Ecclesias quaseunque vicinas, tametsi alterius Dioecesis quales sunt multae in finibus Episcopatuv. Quinimo obser'
535쪽
uatu sacile est quod ex 2. constit. Apostol. c. s 8. monuit Franc.Turrianus l. s. contra blagdeb. c. 2.in antiquis Conciliis, & epistolis Pontificum, Vocem parochiae , ad designandum Episcopatum usurpari se quenter : Sicut vox dioecesiis pro Archiepiscopali prouincia, Ut ex Hincmaro notat Coluenerius in Onomastico ad Ecclesiae Romensis hi foriam a Flodoardo conscriptam. Quare evulgatio anathematis per parochias,accipi potest pro euulgatione eius per quase cunque non procul dissitas .Ecclesias, siue eiusdem, siue alterius Episcopatus, ut vi semus factum tempore S. Basilij,quod apud cupa legere est epistola ψ . &seruatum etiam monstrauimus. tempore lilonis. Variis item decretis cautur' videmus, yt charta damnationis publico tanquam progr.mma appendatur pro Ecclesiae sqribus t in Andronici anathematizatione Lehum a Synesio legimus. Videlis cap. cura sit. Ir. q.
3. & capparochianos, de sent. excommvn. & cap. ad certi uasnem,eodem in CXtrau. commvn. Quae ad prς-
sentem usum denunciationis & promulgationis pro positae pnrtinent; a quo videlicet, & quomodo sit facienda prosequitur late Ricciullus L .de iure person. extra Eccles cap.62. Apud Graecos, ad eandem infamiae evulgationem, anathema publice in columna p ponebatur. Quod aliqui colligunt ex Socrate qui I. histor. c. 3. mentionc facta anathema is in Nestorium vibrati, subdit . f Sic Christiani appellare solemus pronunciatum contra blasthemos decretum, quando id veluti ς lumellae affixum , manifestum cunistis ostendimus. JArbitror huc respexisse S.Basilium in c. i. Esaiae ad illud , auferam omnes iniquos abs te ; cum dixit, is iste signa
536쪽
signa circum Ecclesiam locata, quibus excommuniacati arcebantur ab Ecclesia : quod non videtur polle aliter accipi quam de nominibus & damnatione cx-
Communicatorum, columnae circum Ecclesiam con
stitutae adscriptis. Sed apud Socratem, particula veluti , proucrbialiter dictum videtur innuere, quod de columna adiungit. Sicut apud Nazian Zenum orat. 3. sub initium de in sine , legimus orationem illam qua Apostatae scelera particulatim describuntur, statutam illi esse velut columnam, in qua ad perpetuam ignominiim iniculpta cernerentur eius crimina. Fauet i mentententiae, quae vere inscripta columnae nomina
diris deuotorum apud Graecos statuit , quod Elias duobus ex Theologo notatis locis habet, de usu antiquorum , fui quorum insignis quaedam improbitas
esset, eorum vituperationes in columnis inscriberentur,ut & ab omnibus legerentur, & omni tempore
permanerent. J Sic apud Demosthenem Philipp. 3. ustilites dictus est, qui infamia aspergebatur, nomine citis, columnae infixo. Sic etiam .Emilius Probus in Alcibiade scribit , Alcibiadem migrasse Lacedaemonem , ex quo audiuit se capitis damnatum, bonis publicatis , & Eumolpidas Sacerdotes adactos a populo eum deuouere, & proponere in i pidem pila incisum deuotionis exemplum, quo perennis esset illius memoria. Habet idipsum Isocrates
orat.de iugo.Obseruat autem Raderus 3. p. virid. SS. cap. q. non multum ab initis, nomen illius columelliacum in malam partem accipiebatur, non fuisse ς , per υ,sed τηλος per η. Vnde infert aliud esὰ ἐν κιονι ις ω ἱζαμενος,aliud autem esse ςηλιτευέ ενος, quod po-
iturius plerunque respodet famoso scripto, quo noxii crimina
537쪽
crimina publice proponebantur legenda, dicebaturque λογος ςηλιτευτικος. Erat quidem proprie τηλη, cippus sepultorum tumulis impositus cum inscriptione, qualis illa Iulii Cassaris, quam Tullius execratam columnam nominat. Tamen usus, fortassis ob ciuilem mortem dc infamiam nocentium, ad illos quoque ea vocem extendit. Ex hoc usu profanorum, manasse ut Graeci Antistites nomen eius qui anathemate percellebatur, ipsamque anathematis sententiam, sin mianus lapideae columnae inscriberent, & inciderent , at saltem in ea appenderent conscriptam in charta ; a gumento esse potest, quod Graecis scriptoribus non insolens locutio est,qua ςηλιτέυειν dicut,pro eo quod est,deuouere,& anathemate percellere publice, & in omnium oculis. An ad deuotionem & quasi excommunicationem huiusmodi, pertinebat quoque usus Pythagoraeorum, statuentirum columnas nominibus Corum praenotatas,qui Philosophiam abiecissent, sochi desertoresὶResert Clemens Alexandr. l. F. strom. idc Origenes lib. 2.contra elsum.
Scriptio sententia, aliquando Christi
sanguine. . Nolo circa hanc anathematis in charta conscripti evulgationem in qua versamur, praetermittere illud,singulare prorsus,& ad horrore incutiendu plane aptum,quod aliquoties factum legimus :Nimirum ut sententia anathematis, in ea charta exararetur intincto calamo in Christi sanguinem sacro calice contentum. Factum id elle in Concilio Romano sub Theodoro anno 6 8. cotra Pyrrhum Monothclitam G G celebrato,
538쪽
celebrato,scribit his verbis Theophanes, in miscella, anno χο .Heraclij. Pyrrhus cum Roma discessisset, MRauennam peruenisset, ut canis ad suum vomitum reuersus est. Quo Papa Theodorus comperto, plentia rudine conuocata Ecclesiae, ad sepulchrum verticis Apostolorum accessit, & diuino calice expostulato, ex vivifico sanguine in atramentum stillauit, & ita propria manu depositionem Pyrrhi excommunicati ecit.JId est,& excommunicauit,& deposuit,utraque damnationis parte comprehensa scripto, sic exarato Christi sanguine. In rebus tamen gestis Theodori Papae antiquitus scriptis, quibus Pyrrhi damnatio s se describitur,praetermissa est haec circunstantia: eamque etiam omisit S. Martinus I. Secretario i. siue actione i.Concilij Lateranensis,commemorans damnationem Pyrrhi per Theodorum. Suppetit alterum exemplum exaratae Christi sanguine excommunica tionis, ex Niceta Paphlagone in rebus gestis S.Ignatii Constantinopolitani Patriarchae. Scribit enim Octauam Synodum Constantinopolitanam,duorum supra centum Episcoporum, excommunicasse & deposuisse Photium,ad eum modum.fSubscripsere inquit)calamis non nudo atramento , sed in quo penitus contremiscas, ut eos qui Tm norant asseuerantes audiui,ipso Saluatoris sanguine tinctis Jmmor excommunicationis,ex dictis infertur. . Non plura de ritibus iure communi praescriptis in anathematis intorsione δύ euulgatione. Ex quorum expositione liquere potest, de excommunicationis damnositate. Nam tametsi ritus illi non adhibentur
539쪽
in quavis excommunicatione, tamen effectus per eos adumbrati,ceque omni excommunicationi sunt communes. Vnde in omni aeque excommunicatione ad
hiberi possunt, si noxius obdurescat, ut habetur cap. cum non ab homine,de iudic. ubi Caelestinus Papa ma- dat, ut clericus incorrigibilis, si post excommunicationem obfirmetur in ne uitia, seriatur mucrone anathematis, id est excommunicatione solemni, dciis ritibus conuestita quos proposuimus. Eodem pertinere vult Alphonsus de Castro l. a.de iusta haer. pi nit. c. ao. quod Conciliorum & Pontificum decretis, post intentatam excommunicationem subiicitur semper, numquam autem praeponitur comminatio an
thematis : ut significetur, post vibratam excom hu-nicationem, si non sequatur cmendatio,progrediendum fore ad intorsionem anathematis horrifici, iis quos proposuimus accidentariis ritibus supra excommunicationem simplicem conuestiti. Potest ergo apparatus ille rituum constituens anathema, adiungi
cuiuis excommunicationi simpliciter dictae, si obfirmatio noxij dc malignitas id serat . .
Speciales alicubi ritus anathematis.
8. In variis Ecclesiis particularibus,pr ter ritus propositos, alij quidam in anathematis vibratione usurpantur valde horrifici, quos recenset Alphonsus de
Castro l. 1.de iusta haeret. punit.c. a Q. & Henriq. l. 13. cap. 2 .num. 3. Ad duo capita eos refert Vigucrius in instit.tit.de Ordine vers. i s. Primum quod interdicatur quindecim proximioribus vicinis, ne extra necessitatem quasi exircinam, ministrent cxcommuni caro
540쪽
aquam aut ignem, aliave ulla obsequia illi, impei
dant. Secundum quod in eum intorqueantur imprecationes , & maledictiones. Verum primum caput generale est, & cuiuis excommunicato denunciato commune. Quoad maledictiones autem & imprec tiones,quas Viguerius in secundo capite collocat, v rius est: variis in locis modus. Adscribo quem audio teneri in Dioecesi Gratianopolitana, cuius nunc finiabus teneor. Parochus sacro communi ac publico rite
absoluto nigram stola super sacerdotale castulam i durus, ad Ecclesiis valvas progreditur,pr eunte cruce pullis velis adoperta. In vicinis quibusdam Ecclesiis, audio ipsam crucem per humum trabi. Sed hic est de restabilis abusiιs,horrendae indevotionis, ut dixit Gregorius Io.in Concilio Lugdun .referturque tit. de ossic. Ordin. c. 3. in 6. Dimissa ergo ea impietate, ignaris haud dubie Praesulibus usurpata pergamus coepto itianere. Comitantur Parochuris Sacerdotes ac Clerici linteati, quanto fieri potest numero. Interim aera campana inconditis & iugubribus modis perstreput,
ad Tragoediς usque Catastropha. Qui ritus prcscribitur quoque a Ioanne XXII. Extrau. Infidelis. de fit tis,cum mandat direptores cuiusdathesauri,solemnia ter excommunicari. Progredientes vero ad Ecclesiae valvas Sacerdotes & Clerici,decantant responsorium
illud : Reuelabunt coeli iniquitatem Iudae,& adue susteum non surget. & manifestum erit peccatum illius in die furoris Domini. hi. Cum eis qui dixerunt
Domino Deo,recede a nobis, scientiam viarum tuarum nolumus. st In die pcrditionis non saluabitur, & ad diem ultionis adducetur. Cum his qui di unt Domino Deo,recede a nobis,stlantiam viarum
