De monitorijs ecclesiasticis, ad extorquendam restitutionem, aut reuelationem; quid sint; quando ligent; qumodo soluantur; ... Tractatio bipartita authore R.P. Thophilo Raynaudo, societatis Iesu theologo

발행: 1636년

분량: 840페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

541쪽

Ritus in Cibranda ex m. 4 69

tuarum nolumus.JAd templi limen cum ventum est. eantatur Antiphona. Media vita in morte sumus,γε quaerimus adiutorem nisi te Domine, qui pro peccatis nostris iuste irasceris. Sancte Deus, Sancte fortis, Sancte & misericors Saluator, amarae morti ne tradas nos Ne proiicias nos in tempore senectitiis, cum defecerit virtus nostra ne derelinquas nos. J Subiicitur totus Psalmus Ios. Tum maledictio intorquetur in singula membra eius qui anathemate percellitur, proiecta in terram ad uniuscuiusque membri maledi ctionem , ardente candela. Haec autem sunt concepta maledictioriis verba. Maledictum sit eius caput, crines, percilia,oculi,nares,lubia,dentes, brachia, manus,viscera,veriter,pectus, tibiae,pedes,& omnia eius membra. A Planta pedis usque ad verticem capitis, non sit in eo sanitas. In ferat Deus super eunt dc bonχ eius, maledictionem aeternam. Diabolus sit semper adextris,& a sinistris eius,donec dies eius pauci fiant.JInterim comburuntur spinae iuxta illud Nahum: Sicue spina se inuicem complectuntur, sic conuiuium eorum pariter potantium, consumetur velut stipula ariditare ple- 'rea. Tandem tres lapides, magno connisu & valido impetu iaciuntur in terram, Deum rogando, ut similiter percussum velit anathematizatum,ac olim Core, Dathanum,& Abironem percussit; sicque eodem quo ventum erat ordine ab omnibus receditur.

adiunctae anathemati imprecationes,abrique labe

Non est quod aliquem moueat imprecatio

malorum, qua videt in proposita formula tangi exHcommi icatum solemniter,praesertim vero imprec

542쪽

censa, est extinguenda , superfunditur ei aqua inter proferendum haec verba: Sicut haec cadela extingui

tur in hac aqua,ita anima huius excommunicati,pereat in Inferno. Nec secus factum videtur,per eas maledictiones quas prisci vocabaot Scariothicas, quod totidem essent,quot iaciuntur in Iudam Psal. iO8.Di, xi de illis execrationibus olim per Episcopos adhibiatis,nonnulla in opere de Iud c.I 3 .niun. 2J'st Gre serum l.de maledi ctionibus u.6.Haec inqu*m non est quod admirationem moueant,chm e i m in plerisque Scripturis, similia usurpata vel mandata legamus , Ut notauit Campegius trach.de excomm. ianem, dc Viguerius de Sacram.Ord. versic. I s .Proph

multo magis temporalia,) imerecantur impiis. Et quamuis D. Augustinus in Pialmum s. ad vers. I 2. talas imprecationes , a. Prophetis in speciem fusas, censet non diras de imprecationes, sed praenunciationes esse malorum quae impiis aduenient; Quamuis item Ny stenus orat. I .in Orat.Domin. existimet, dbras illas propheticas b, spectare tantum destrWctionςm peccati non damnum peccato ris:Tamen nihil ςst ii cesse, existimare Prophetas semper in sensibus p. dictis sudisse imprecationes: sed vere, sin minus lemi ter,at saltem aliquando,apprecati sunt impiis 1alarium impietatis,etiam aeternum, supposita obduratione perpetua, & finali impoenitentia, quae libera in peccatori. Posito enim quod peccator , illud a te nae maledictionis fundamentum velit ponere , dignia

543쪽

Ritus in Cibranda excom. . 71

ae iustum est, ut ei rependatur moles aeternarum c Iamitatum, estque rationi valde conforme, eam illi in sua pertinacia morienti imprecari, ut diuinae iustitiae satisfiat. Doctrina est S.Thomae artiae. I. MGabrielis in A. d. a 8. q. a. art. I . infue, qui declarant

maledictionem posse labe vacare, si vel intorqueatur sub ratione boni utilis, v. g. cum optatur homini aegritudo, ut resipiscat) vel certe feratur sub ratione boni iusti quia iusta poena homini desideratur. Et sic inquit D. Thomas ,) Ecclesia maledicit anathematizando. Indubitatum porro videtur , huiusmodi Ecclesiasticas execrationes & imprecationes non abire cassas. Nam Deus, sicut precantem Ecclesiam audit, ita & imprecantem. Perspicuum itaque existimo, eas imprecationes multum ossicere, nec exiguum horrorem anathematis, inlici ea nominatim ex causa oportere. In hac meta obiter moneo, Iuli num Imperatorem post Apostasiam,cum se pro summo Ethnicismi sacrorum Pontifice gereret, & Sacerdotem quendam ab omnibus sacris dc Sacerdotis ossiciis pertrimestre arceret , noluisse execrationes adiungere, uti factum anterius refert : sed contra exempla Deorum. Vide sis epistolam eius 61. Videri posset Christiana anathemata momordisse,nisi quod, adhibitas anterius Deorum execrationes assirmat: quod in Christianos minus apte cadit. -

- . . a

544쪽

47α Pars II. Caput VIII.

Euemovi Excommunicationis pernicies in Scripturis noui Testamenti exZrimatur. i. re T penitus infigamus quae hactenus constituta sunt de extimescenda animaduersione Ecelesiastica, operaepretium est percurrere & expendere , quibus loquendi modis Spiritus sanctus in nouo Testamento eam expresserit: Eritque hoc confirma tionis ab autoritate exordium. Nam Scriptura cumst verbum Dei, summo & irrestagabili eius testimonio grauidatur. His itaque loquendi modis enunci tur in nouo Testamento, hoc quod passim dicimus excommunicari. i. Anathema fieri. a. tradi satanae. 3. tolli de medio, auferrique. 4. abscindi. s.mitti soras. c. esse sicut Ethnicum & Publicanum. . ligari in temta & in coelo. r. virgae subiici. 9. increpari dure. I O.

notari. Regustemus singulos. I. ANATHEMA EssΕ. Graece θεμα,quod aliud sonare quam αναθημα,videre est apud Servium in c. i 6.Iudith.Et quanquam D Hieron.in c. i ad G , lat.ad illud,sed licet nos, &c dicat vocem αναθεμα. esse proprie Iudaeorum , non negauit tamen S. Hieronymus,hanc vocem esse Graecat sed significare voluit, Graecam hanc vocem habere subiectam sibi notionem,quae sit propria Hebraeotum, ut recte vidit Morianus Victorius in Indice Hieron. v. anathema. Quae porro circa eam notionem ineptiuerunt nonnulli

545쪽

Excom. ex nouo Testam. 473

nulli Scholastici&Iurisperiti, vix adducor ut rese- ram adeo sunt insulsa. Attingo duntaxat unius & alterius cogitationem. Vorrilongus in A.d. I9. q. I.artic. i.est anathema idem esse quod separationem rectam, id est iuste factam: ab ανα,quod est rectum, & τυ Θ, id est diuisio. m,autem significare recitam,probat hic autur, adductis versibus ex opere inscripto Graeci mus. Haec est manifesta ruditas, & ignoratio Graecitdiomatis,tum quoad particulam tum quoad vocem τόμω , quam bonus hic Homerus cum dormitaret, aut caecutiret, non aduertit carere θ, & habere contra quam fit in voce Fere aeque ineptEChassanaeus consit. I.prs suppos. J .num. v. post Panormitanum cap. cum non ab homine. de iudic. num. 23. itemque Sylvest. v. excommunicatio. I.q. Vltima,an

thema derivat ab ανω,quod est sursim. θλα quae est nota confixionis & maledictionis, iuxta illud Persi Satyra A. Et potis eronimim vitio prasigore theta. Itemque illud Martialis L .epigr.ad Castricum. Nosti mortiferum suaestorii Castricesignum:

Est ope pretium discere theta nouum. Quia ergo θ,erat nota damnationis,existimat Chasia naeus cum aliis allegatis, anathema perinde sonare ac maledictionem, de sursum siue e coelo vibratam. Et hanc quoque notationem anathematis , subsannat merito Nauar.comment.de dδtis & acceptis,ncitat. num. Io. Sed de his gerris plus satis. a. Veram anathematio notionem,discere licet ex

Patribus, nominatimque e Chrysost o homil. de Anathemate. f Quid est inquitὶ hoc ipsum dicero Ana*cma λ Vidς quid dicis:cognosce quid loqueris.

546쪽

Nosti verbi vim3Quamuis inuenies in sacra Scriptura,quod dicitur contra Hiericho : ct anathematietabit totam riuitatem Domino Deo tuo. Et inualuit ap*d nos omnes consuetudo, quae in hodiernum usque diem durat, ut anathema dicatur quid certo loco suspensum:An hoc tu dicis anathema Sed hoc plerunque in

bonum sonat, & est interdum oblatum Deo. Quid aergo illud, quod anathema tu dicis eum qui oblatus est diabolo, nec ultra regionem salutis inhabitat, sed alienus est a Christo)J Optime quoque homil. 16. in ad Romfere initis,exponens desiiderium Apostoli,'tesset anathema.a Christo pro fratribus suis. Quid igitur est anathema Z Audi ipsum ita loquentem: Si

quis no amat Dominum nostrum fESVM Christum,iranathema sis: Hoc est, ab omnium commercio segr getur, alienus ab omnibus sit. Nam quemadmodum

anathema,donumque id quod Deo oblatum dedica-

tur,nemo est qui temere manibus contingere studeat,

neque ad id propius accedere sic & cum qui ab Ec-

clesia separatur, ab omnibus abscindens, ac tanquam longissime abducens hoc nomine a contrario iciliacet aspellat,magno cumerrore omnibus intermina, tus,ab eo ut separentur, ac pedem referant. Anath mati enim,honoris gratia appropinquare nemo audebat. Ab eo autem qui ab Ecclesia abscissus erat,ex odi posita omnes sententia separabantur. Quaproster i paratio quidem, tum haec, tum illa, ex aequo a vulgo abalienatio erat: separationis vero modus non unus, sed illi contrarius. Ab illo enim abstinebant,tanquam

Deo dicato: si hoc autem decedebant, i nqu- ὶ . lDeo alienato,& ab Ecclesia abscisso. JNon dissimiliter de anathematis notione S.August.

547쪽

q. I .in Numer.& sere autor q. I . ad Orthod. apud iustinui ubi notat, anathematisnaum in malam seni per parte accipi. At anathema, quod de ei antistropha Hebraea voce Aerem,late prosequitur Se rius in s. Iosue q. 3 3.) nunc rem Deo sacram, nunc e contrariorem omni cii execratione aversanda designare. quod . sicut rem Deo sacram,nemo ausiit conti ngere,itapemcussum anathemate nemo 'ausit communicationbsuae facere participe.Calathema autem iuxta eundem

creditum Iustinum,eos signifi8M,qui se iungunt a 3 ther atisinu vibr nti. uam Oecumenius Actor

23 .arbitratur calathema digendum esse,quod per abusum dicitur anathema.Nam sursum appendi, ανυ inus apte 'surpatur ad ligniscandam deiectione deox

sum cum Satana, quam κατω, quod vere deorsum sonat. Hua tamen obtinuit, ut notio anathematis inqtquam diximus significeturque ea voce, contritici Plena,& clades omnimodi excommunicato illata.

3. Facit hunc sensiti'. e3 vox apud Apostoli mr.Cor. Ui. yerbis illis. Sim n namar Dominum IES VIM Christum,anathemas l. id est male peribit, i extremae ut itioni subiacebit. Eodem sensu in plerisque a 4s scripturis accipi Mocςin anathematis, docet D Hieron .l' .ad Algas & in C. i Zachariae ad illud a'athema non erit amplius. Nec aliud signiscare voluii: Tharasitis epist. ad Constantinum& Irenem,cum di xit , 'nathema nihil aliu iesi e quam separationem 1 Deo. . . Quia enim. Dei es 9mne bonum , separari Deo,est separari ab omni bono, om ibus malis in- tui. Eandem ianimam cladei' cniat vors anathem vis Malach, ultimo , ubi Deus denunciat se missurum Eliam Prophetam, ut conuertat cor patrum ad filios,

decor

548쪽

& cor filiorum ad patres eorum ν-forte inquit so

mam,ct percutiam terram anathemate;id est,ne terram

conteram ac perdata: cladique aeternae, & cxitiocina medicabili sudiicia: Septuaginta verterunt αρμ; quae

vox significare potest omnino,vel subit.,ut ibi monuit

S .Hieronymus. Vox omnin'facit sensum quem dixiamus. Et eodem recidit vox subit.. sensus quippe est. Praemittam aduentui meo adiudicium , Eliam Prophetam , ne cogar subito penitus dispcrdere orbem, plena ei & extrema clade illata, ut fiebat iis urbibus quae iussu Dei perdebantur funditus, & idcirco dicebantur fieri anathema,id est petiitus deleri.

Quia ergo excomtunicatus assicitur suprema clade, inde factum est, ut vox anathematis qu e ex se larius patet, restricta fere sit ad designandam cxcommunicationem , praesertim solemnem, & horrificis quibusdam accessionibus conuestitam. Hac ratione, in Conciliis quoties aliquid intentata excommunica'. tione tenendum decernitur, additu nathema sit. Sisgnificari enim ea locutione solam excommunieationem intentatam & ferendam, censet Glossa cap. fili. de foro compet. & Sanchez l. . de Matrim. disp. ia. num. 2. dc lib. 2. in Decal. cap. 38. quamuis Suarer t. s. .p.d. 3 .s 3 .num. . & Sayrus I.a. de censur.

cap. II. num. IO. contendant, eo modo loquendi denotari latae sententiae nec ultra pendentis excommunicationem. Quod nostra paruin resere: quia sussicit ad rem praesentem,quod ea locutione designetur excommunicatio,vi docuit Petrus Damiani I. i .epist.ia. ferroque videtur sensus omnium , uno quod sciam dempto AEgidio de Coninck,qui disp. I . de sacram. dub. I. num. 4. censuit Concilia haereses damnantia

549쪽

sub ea formula, non intendere eum excommunicare qui talia credit aut docet Ied totum intender damna- . γου talo, doctrinam ut haeretica non statuendosed des-niendo eum qui illam tenet, esse omnino execrabilem, ac a Deo alienum ct diris deuotum. Hoc non probo , quia Concilia non iubent propositionem aliquam csse anathema, sed ut quisquis eam asseruerit, sit anathema. Non possent aute clarius iubere,ut qui eam propositionem asseruerit, irretiatur excommunicatione, si reuera vellent eum irretiri. Igitur eo sensu accipienda est locutio illa. Nec refert quod Apostolus ad Galat. i. Angelum quoque si iis quae ipse praedicauerat

aduersaretur, iubeat esse anathema, quod certum cst non posse de vera excommunicatione accipi, quicquid censere ibi videatur D. Thomas lect. a.) cum 'Apostolus nullam in Angelos iurisdictionem sit ii eius, quod praesupponi debet in excommunicante. Ex quo infert AEgidius,anathema in formulis Conciliorum , non sonare excommunicationem. Hoc inquam non refert. Nam quamuis Apostolus verbis

pretedi ctis noluerit Angelum excommunicare, idve significare eo loquendi modo ; tamen non sequitur, semper & ubiuis eum loquendi modum aliud sonare quam excommunicationem. Eo quidem loco apud Apostolum , usurpatur anathema ad significandam dissi,ciationem & segregationem omnimodam,quam

velit Apostolus fieri etiam ab Angelo, si per impossibile doceret repugnantia fidei.Et quia segregatio nostra ab excommunicato, est omnimoda, ibi quidem

voce anathematis ob subiecti incapacitatom, ex communicatio non denotatur plena dc adaequata,sed tantum lab senorali ratione segregationis omnimodς. ' Quotius

550쪽

Quoties autem circunstantiae aliud serent, & subi cta materia patietur, vocem anathematis usurpari proeYcommunicatione propriε dicta ; multo autem magis si contextus id clamet , dc astipuletur sensus D ctorum omnium , ut contingit circa decreta Concia libru firmata munimine appositi anathematis;non est cur gratis tricemur, & sib detorqueamus talem mulam, quam ad designandam excommunicationem veram,sive latam, siue serendam, de quo variant Doctoruni sententiae, ut pauid superius attigimus. . Iustius ambigitur , quae sit notio anathematis apud S. Chrysostomum homil. de anathemate, cuius haec est inscriptio.28od nec vivi nec mortui,anathemate plectendi sint. Haeretici enim contendimi, ibi vocem anathematis, usurpari pro excommunicatione,auid que hoc arripiunt,ut negent Ecclesiae potestatem e communicandi, praeeunte S. Chrysostomo. Sed haec mera impost a cst. Nam ut bene notauit Sixtus Senensis lib. 6. biblioth. annot. 267. perspicuum est, S. Chrysostomum non abrogare Ecclesiae eam potest rem;diserte enim eam concedit in c. I 8.Matth. & ho- mil. I s. in I .ad Cor. & homil. s. in I. ad Timoth. &homil. .in ad Hebr.ac saepe alibi. Quid tamen voluerit S.Chrylostomus homilia illa de anathemate, non nihil obscurum est. Esse quidem eam homiliam gemmanum S. Chrysostomi scutum, dubitare non licet;

nec audiendus ullo pacto est Soto in A. d. 22. q. I. artic. r. qui nodum scindere potius quam loluere tentauit , negando eam homiliam esse S. Chrysostonii , quod putat liquere ex stylo. Sed probatiores styli iudices , nihil subodorati simi in ea homilia, eiusve stylo , quod Chusostomum non re-

-- , doleat.

SEARCH

MENU NAVIGATION