장음표시 사용
551쪽
, doleat. Quare alio confugiendum est. Dimissis vero iis quae minus commode tradit Sua-
nio, anno Christi 381. num. s2. S. Chrysostomum, eam homiliam habuisse Antiochiae adhuc Diaconum, absente Flauiano Episcopo, Constantinopolim pro- sectio ad Synodum. Eo tempore Antiochena Eccle- sa, ita duas Catholicorum factiones sub duobus Episcopis distracta erat: &pars una in qua Chrysostomus, Flauiano adhaerebat . altera Paulino, cui tunc Romae sedes Antiochena fuerat adiudicata. Contigiti e go ut populus partis Flauiani, in partem Paulino, subiectam concitaretur, & osscsi immemor in eam, anathema inclamaret.Talem populi licentiam acriter corripit s. Chrysostomus, reiiciens insanam anathei matizationem Catholicorum partis Paulini, per plebeculam partis Flauiani,conflatam ex rerum sacrarum imperitissimis, furibundis, nugacibus, contentiosis.l His quippe coloribus depingit illos anathematumi prodigos, aduersus quos stylum stringit ea homilia.
Sumit ergo ibi S. D. anathema, pro tumultuosa execratione, quae non tam est excommunicatio similitu- dinaria,quam excommunicatio impudenter arrogatat, a non habentibus eius inferendae facultatem.In eo tamen ccrnebatur aliqualis umbra verae excommunicationis in tali facto, quod populus vel potitis colluuies & faex eius, non sectis se haberet erga cos quos
sic execrabatur. quam erga eos se habere soleret, qui vere fui flent a legitimis Praesulibus excommunicati, Toto igitur coelo aberrarunt,qui censuerunt,S.Chrysostomum ea homilia potestatem excommunicandi
ab Ecclesia remouisse. Imo diserte ea ipsa homilia,
552쪽
agnoscit excommunicandi potestatem ab Apostolis
reuocatam ad usum,parce tamen,& valde prudenter; ita ut obseruet eos non nisi semel aut iterum, nec fere nisi generatim, & absque certae personae determinatione . excommunicasse haereticos; cum tamen ii cum quibus agebat, auderent nominatim anathema usurpare in Catholicos,creberrime ac fere perpetuo. s. Placet plagulas nonnullas ex ea homilia decerpere,quibus constet,non esse a nobis gratis conficta quae diximus. fCur sinquit quod nullus eorum,
qui potestatem acceperunt, vel facere, vel declarare ausus fuit, tu facere audes, plane aduersarius mortis
dominicae, & praeoccupans iudicium Regis r J Addit antiqui cuiusdam Patris suffragium. Creditur sitisse S.Ignatius, quod apud eum epist. ad Smyrnenses tale quid legatur. Subdit porto. Vultis discere, qualia de hoc Sanctus quidam dixerit , qui & Apostolorum
temporibus martyrium meruit Z Monstraturus huius Verbi grauitatem, tali utebatur exemplo: Sicut priu tus homo, regiam sibiipsi purpuram circumponens, una cum omnibus qui se iuuant,punitur ut tyrannusι ita & qui dominicam sententiam fert, & hominem facit anathema Ecclesiae , abducit seipsum in extremam perniciem, usurpando dignitatem filij Dei. Sic ille dicebat.J En hic quoque S. Pater, quem Chrysostomus suffragatorem adhibet , aduersus hominem priuatum & iurisdictione Ecclesiastica destitutum agit. Ita enim pigne fatendum est, ut comparatio ex priuato purpuram usurpante petita, quadret in rem de qpa agebat Chrysostomus,qui concludit. Putati Gnc hanc parui momenti rem esse, ante iudicem iudieiique tempus aliquem eiusmodi sententia conden
553쪽
nare Anathema enim omnibus modis a Christo separat. J Vel caecum, ex his perspecturum puto, non fuisse ibi sermonem S.Chrysostomo, nisi de illa exe
cratione, utcunque redolente verum anathema,ut ex
posuimus; non autem de Vero anathemate, quod est substantialiter idem cum excommunicatione simpliciter dicta, addito tantum nonnullo dirarum dc accidentariorum rituum horrificorum auctario. 6. Inter ea oditamenta,quibus excommunic tio redditur horribilior, transitque in anathema, est vox maranatha, quam plerique Hebraeam , D. Augustinus epist. i 8.Syriacam affirmat. Adhibuit eam ad iunctionem Apostolus i. Cor. 16. cum iussit cum qui Dominum Iesum non amaret, esse maranatha. Non intendit quidem ibi Apostolus excommunicare eos qui Christum non amarent , quippe qui maximam partem erant infideles, atque adeo non erant subiecta idonea v rae excommunicationis. Itaque tantum de- nunciat cladem extremam cuicunque auerso a fide Mamore Christi Domini. Tamen quia excomunicatio, infert animae haud absimilem cladem ei quam sit eunt qui penitus vastantur & conteruntur, merito Ecclesia sicut usurpavit vocem anathematis ad instanuandam vastitatem quae excommunicatione in se
tur, ita adiunctum illud ab Apostolo appositum adhiabet , quando solemnius de terribilius vult plectere
contumaces:quia eo adii iacto, ut Baronius recte obseruauit anno Christi s .num. III. exprimitur contestatio diuini iudicij, cuius praesertim comminatio, horrorem incutere est idonea. Sane D. Augustinus cpist.illa 178.maravatha interpretatur,donec Dominus
redeat.Vnde patet cum sustragari interpretationi pro-
554쪽
positae. In Concilio item Toletano, quod adducitur , in prisca Synodo Rhemensi, habentur haec verba, quae plane serunt sensum propositum. Qui contra hanc vestram definitionem praesumpserint, anathemamaranatha, hoc est, perditio sint in aduentu Domini, α cum Iuda Iscarioth partem habeant.J sunt qui notent duas cliti voces maran,ata,quarum sit sensus; ruat Dominus 1, supple ad extremam cladem in iudicio inserendam perculsis anathemate , quod belle consentii cum allata interpretatione: 'praeter quam non me latet lias est e,quarum nonnullas refert Felinus in p.Rodulphus. de rescriptis,num. 3 3. Quibus lapi anathema maranatha, nihil est aliud quam anathema geminatum, ita ut sicut dicimus Abba pater, sic dicatur
anathema macharam mota, Sc corrupte maranatha. Vi
deturque concinereTheodoricus Abbas S. Tria donis, hi prisco carmine quod reserx Iurctus ad epistol. 44.
Dic sint maranatha Deus, Hi dissint anathema. Alij vero cum S. Hieronymo epist. i 37.maranatha in-tςrpretantur, Dominus noster venit. Vnde in prolato Apostoli loco censent additum esse maranatha , Ut reddatur ratio cur denuncietur exitium & anathema infidelibus ; nimirum quia Christus venit. Est autem ingratitudinis supra omnem cumulum exaggeratae, non amplecti & exosculari tam benignum Donii- num qui propter nos in carne venit;quae est Chry mi & Theophylacti ratiocinatio. Sed interpretatio quam proposui , videtur omnium accommodatisi
555쪽
a Baron.anno Christi 77 s. in fine, ex hoc, Marariata, fluxisse,ut Catholici Hispani,Iudaeos aliquando Christianis adi istos,postmodiim vero foede apostatates;& vel ad Mahumetismum transgredientes, vel regredientes ad Iudaismum, execrando vocarant Mamanos,ir ut significarent eos horribili execrationi subiacere. Alij tamen aliunde derivant nomen Marari. Sunt qui Maranos dictos volunt,quasi Mauranos,quod ad I Mauros, siue Mahumetanos, siue Iuci eos deiicerent,s nominatimque quod abstinerent suilla, quam inde . plebs Hispana vocat Marana. Simanos in Cathol st instit.tit. 2 .num 8.contigisse in Hispania ait, ut Iud ir de venturo Messia gloriantes, vulgo dicerent Maran, hoc est, Dominus noster.Hos repellentes Christiani reponebant, Maranatha, hoc est, Dominus nosteri venit. Existimat ergo Simancas, ab ea Iudaeis perpe-iti tua gloriatione de Deo, squam Apostolii, quoque
Ron1. I. non tacuit,cum dixit , si: tu Iudaeus cum H,requiescis in lege, gloriaris in Deo vocatos esse a Christianis Maranitin, qui vel Iudaei essent, vel Iudaeo: rum partiarii.Videndus quoque Godostedus in rubr. 1 C. de Apostatis. Favet huic notationi vocis Marranus, quod apud Gulielmum Tyrium l. i. de bello sa- cro c. II. ex usu Syrorum apud quos Tyrius scribe- bat, Barones & Comites cruce signati, leguntur no-: minati Marravi, id est Domini, voce deam ha a Sy-1 riaco nomine Marrim, quod Dominum designat: 1 Sectatij ver 3 Rein eccii ignorantiam,qui sordcns nuc: ac tetrum Marrani nomen ex ' usu praesenti conside- ratum, magnatibus a Tyrio tributum expostulat, castigatam habes apud Greis erum in Apologia Pi oci ciatis expeditionibus c. 4. Tandem Reuclinus lib. I. H H a artis
556쪽
artis Cabalisticae, Uffere initio aliam profert nota tionem & notionem vocis Marranus, sic inducetis loquentem , rogatum de suo nomine Marranum Marranum me vocat', nomen a Cerintho & Ebio ne Scholasticis. Notum quod & aqqa tinctus,& rec titus apella.Vtrinque alioqui,ta Moysi legibus,quam Christianorum doctrina sum initiatus. J Maranos &Maranitas, Arabum & Saracenorum gentem de qua Strabo lib. i , . & Diodorus Siculus i. . c. 3. huic M Onitar δc Maranorum, appellationi praebuisse ca .sam,non habeo unde confirmem. 8. II. TRADI SATANAE. Hic de excomm nicatione loquendi modus, peridoneus est ad incutiendum excommunicationis horrorem. Apostolus cum usurpauit, I. Cor. s. ubi sic affatur maiores natu
Ecclesiae, & coetum uniuersum illis subiectum, agens de spurco illo Corinthio qui foedarat se fornicatione tali,qualis nec inter gentes, impius patris de matrimonio iam,vi est apud Tertullianum l.de pudic.cap. 13. Eum fuisse Sacerdotem, resert ex nonnullis nec improbat S.Chrysostomus priore ad Theodorum paraenesi. Ego quidem absens corpore, praesens autem spiritu, iam iudicam ut praesens, eum qui sic operatus se , in nomine Domini nostri I ESU Christi, congregatis vobis 2 meo spiritu , cum virtute Domini nostri IESU Christi, tradere huiusmodi Satanae in interitum carnis, vispiritus saluus sit in die Domini nostri I ESV Christi. Sic Apostolus ea epistola, quam Tertullianus lib. de pu-
dic.c. i . hunc ipsum locum versans, ait non atramento . sed felle esse conscriptam, vocatque tumentem, indignantem, dedignantem,comminantem,inuidiosam. Alibi quoque,Hymenaeum 5c Alexandrum a se
557쪽
esse Satanae traditos assirmat , ut Idiscerent non bla asphemare. Ita habet I .Timoth. I. Quem locum attingens S.Chrysost. horn. 3.de patientia Iobi,ait Apostolum in eo facto, usum esse Satana vi carnifice. Haec cum sint ipsis Solis radiis conscripta apud Apostolum,utroque illo loco agentem de excommunicatione, nihil defuisse Luthero patet quominus ad iuminum insaniae verticem proueheretur , curia negare ausus est peccatorem per excommunicationem tradi Satanae, ut ex eo reseri Roffensis artic. 23. qui hoc sitisse Lutheri argumentum prodit , quod peccatoranterius ad excommunicationem , vi peccati mortalis, sit traditus Satanae,ac proinde non possit ei denuo tradi per excommunicationem. At hoc est cornicum
oculos ςonfigere,imo ipsum Spiritum sanctum loqui docere. An non enim Apostolus,ex Spiritus sancti aD flatu , dixit spurcissimum illud Satanae mancipium, iam tanta labe sordens , a se denuo tradi Salapae per excommunicationem 3 An non item Iudas, cum perseratissimam pactionem , imo per cogitationem dE Christo prodendo admisisset in te Satanam, ut assirmat Euangelista, postmodum accepta de Christi m nu buccella, denuo dictus est accepissὸ intra se Satanam 3 Ipsum nodum directὸ infra dissolvemus. Nunc
ratum esto, excommunicatum per excommunicatio
nem Satanae tradi. Qua traditione horrificum quid significari, nemo non videt, ut propterea S. Benedictus in regula c. a s. hanc Apostoli sententiam, vocer terribilem. . Sed quid illud sit horrificum ac tremendum, quod hac traditione infertur, non prorsus liques, Vam viantibus circa hoc Catholicorum fententiis. Rober- . . HId 3. tus
558쪽
tus Epist. Arboric.Tomo a.de utroque gladio, Theoremate 7. hanc traditione excommunicati videtur accipere de electione in eadem cu Litana sorte,ut sicut Satan e coelo extorris factus est,& Sanctorii communione priuatus: ita etiam excommunicatus,detrudatur e coelo Ecclesiae,in eandem cum Satana sentinam. Fauci S. August. serm. 68. de verb. Apost. dc habetur c.omnis C stianira. II. q. 3. Vcrum haec interpretatio
non satisfacit. Tum quia hoc non est soanae dedi, ciusque tyrannidi subiici: Tum quia iuxta hanc inte pretationem traditionis istius, non potest quadrare quod dixit Apostolus, se excommunicatum tradere
Satanae in interitum carnis. In altero extremo esse videtur Tertullianus l. de pudic. cap. 1 . Nam insinuat traditum Satanae fuisse Corinthium,in interitum casenis , quia corporali vita priuatus est. Propositis enim Apostoli verbis , quibus queritur Corinthios non luxisse, ut tolleretur de medio eorum qui se incesta copulatione foedarat,addit; f Pro quo lugerent λ utique
pro mortuo. Ad quem lugerentὶ utique MDominum. At quomodo auferatur de medio eorum)Non utique ut extra Ecclesiam detur: hoc enim non a Deo p stillaretii quod erat in praesidentis ossicio: sed ut per mortem hanc quoque communem, & propriam car-lnis ipsi iis,quae iam cadauer, quod captiuum estex immunditia irrecuperabili labiosum,plepius de Ecclesia deberet auferri. Et ideo, luomodo in erim potuit auferri, iudicauit dedendum eiusmodi Satanae in interitum carnis. Maledici enim eam sequebatur,quae di bolo proiiciebatur , ut sacramento benedictionis ex- auroraretur, nunquam in castra Ecclesiae reuersura.J Hoc ex eo errore pronunciat, quo moechis exclusui
559쪽
voluit regressum ad Ecclesiam in perpetuum. Caeterum constat Corinthium illum non fuisse a Satana occisum corpore, sed superstitem fuisse & resipuisse, moxque ab Apostolo vinculis iniectis fuisse exsolu-'tum. Igitur necesse est, aliud subeste traditioni illi in
interitu carnis. Hilarius Diaconus hoc loco,interi tum carnis interpretatur resipiscentiam de regressum a culpa, quae hominem totum fecerat carneum, ad spiritualem vitam. Nam iustos essὸ Ecclesiae spiritum, peccatores autem transire in carnes,plene pros quos
agens de Christo capite. Astipulatus videtur huic interpretationi S. Amorosius i. I. de poenit. c. I 7. iusue,
verbis illis. fAt ne quis forte eo moueatur, quia scriptum est: tradidi huiusemodi homine Satanae in interitum carnis, dc dicat;quomodo potuit adveniam pertinere, cuius omnis interierit caro, cum manifesttim sit in utroque redemptum hominem, in utroque saluari,
neque animam sine carne, neque carnem sine anima;
cum sibi sint gestorum operum consortiis copulata , sine consortio vel poenae esse vel praemij 3 Is sibi responsum hoc habeat,quod interitus non consummaram absumptionem carnis significet, sed castigationem. Sicut enim mortuus peccato, Deo vivit; ita illecebra carnis interit, & cupiditatibus suis moritur caro , ut castitati caeterisque bonis operibus reuiuiscat. Et quod aptius exemplum quam da matre sumamus Namque ipsa de qua assumpti sumus terra, intermisso
exercitio cultuque,videtur deserta, de aut Vinetis qui bus consitus est ager, aut oleis moritur, succum tamen proprium velut quandam sui animam non amittit. Denique repetitur a cultore,& creditis seminibus
quibus habilis aestimatur, feracior assurgit fructibus.
560쪽
Non crgo alienum, si Giam nostra caro,interire sic dicitur,ut repressa magis quam assumpta credatur. J Pr iacit ut alias frequenter ex Origene, qrii homil. i. in Psalm. 3 . ad illud, non est anitas iis carne mea a facie irae rust,traditionem hanc Satanae in interitum carnis susedc pereleganter exponit de mortificatione , concluditque. f Tradi ergo in interitum carnis, tale est ut emoriatur sensus carnalis in nobis,& non vivat carnis cupiditas in ea. Ex eo enim quod moritur sensus carnis ut non secundum carnem sapiamus,spiritus saluusessicitur. Alioqui dum vivit sensus in nobis carnis, &caro vivit, non possumus de spiritualibus sapere. Hoc ergo modo Apostolus, tradidit in interitum carnis eum qui secundum carnem vixerat , Ut sensu carnis emortuo, spiritus saluaretur. J Eadem habet S.Augustinus l. 3 . contra Parmen. cap. I.Verum neque hςc cxpositio satis coli rere videtur cum simplicitate literae P aeterquam quod manet emper enodandum c od praecipue quaeritur, quomodo scilicet excommuni
1o. Sic discussis ininus commodis traditionis itilius interpretationibus,duae supersunt verisimiliores. Prior, tradi hominem Satanae, idem essu censet, quod priuari Ecclesiastica communione , siue elici de Ecclesia.Inde enim consequitur,ut homo Satanae libidini eiusque tyrannidi v eluti dedatur , quia per exclutionem a Sacramentis & sacrificio,suffragiisque communibus,necnon a diuina speciali protectione,homo in cum statum transit, in quo a Satana circumagatur pro libito, nec aliter quam mancipium tractetur. Ita
