De monitorijs ecclesiasticis, ad extorquendam restitutionem, aut reuelationem; quid sint; quando ligent; qumodo soluantur; ... Tractatio bipartita authore R.P. Thophilo Raynaudo, societatis Iesu theologo

발행: 1636년

분량: 840페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

561쪽

ii a

coni. ex nouo Testam. 489

initur excommunicatum tradi Satanae,quia ab Ecclesiastica communione remouetur.Aperte S. Ambrost.2.de poenit. cap. i 4. Bene dicitur tradi Satanae,qui separatur a Christi corpore. J Praeclare Theophylactus I .Tim. i. infue,verbis illis. D Quomodo vero tradebatur Satanae Eliciebatur ex Ecclesia,abiiciebatur a ch vitate, tradebaturque nudus lupo. Vt enim olim tabernaculum protexit nubes, sic & Christi Ecclesiam Spiritus paractetus. Si quis igitur,extra hanc & spiria tum fuerit,citra laborem ab aliis deinceps capi potest. Talis igitur excommunicationis inubsta est. JIdem voluit S. Hilarius in Psal. ii 8. Litera Ain, ad illud ,feei iudicium ct iustitiam, exponens quid sit, quod Dauid postulat , ne sibi nocentibus dedatur. Omnis in quo peccati voluntas est, Deo vacuus est:& ubi Deus non erit, illic Diaboli locus est, qui ins-dians atque obsidens, ubi abeundi opportunitatem

habuerit, tanquam vacuam domum occupet, quae ei

Deo eam deserente sit tradita. J Subiungit id fieri pecCxcommunicationem, profertque in hanc rem locum Apostoli ex s. Cor. s. ic I.Tim. I. Tum quorsum cxcommunicati dicantur Satanae dedi, & cur Satanas a Psalte dicatur nocens, sic denuo exponit. f Qui enim ab Ecclesiae corpore respuuntur, quae Christi est corpus, tanquam peregrini & alieni a Dei corpore, dominatui Diaboli traduntur. Sed Propheta, ne nocentibus se tradatur orat. Adsunt enim inimicae insust que virtutes,quae fidei propositum conturbent, quae timorem Dei oblite ent, quae in terrenas cupiditates& desideria sollicitent, quae infirmam corporis naturam quibusdam blandimentorum aculeis in vitia co-

moueant. Nouit & Apostolus hac multitudinem do-Hii s minantium

562쪽

Vo Pars II. Caput VIII.

minantium virtutum dicens, in quibus vos alitaquando ambulastis , secundum principem potesta tis aeris , Spiritus qui nunc operatur in siliis Mi dentiae. Fecit ergo Propheta iudicium & iustitiam,& ne tradatur se nocentibus, rogat : & hoc modo nocentibus, cum in peccatum impellunt, cum in gloriam inflant , cum in iram accendunt, cum in odium cxacerbant,cum ad lasciuiam illiciunt, cum ad auaritiam prouocant: Sed cum per haec nocere properent, obtinere tamen eos qui innocentes sunt,

nisi sibi per secessionem Dei traditi fuerint, non lebunt. JProfecit manifeste S. Hilarius ex Origene homilia .in Iudices,qui praeclare omnino prosequitur, quomodo excomunicatus tradatur Satan et,qua per Ecclesiae prςsides vibrantes exterius excomunicatione,qua

interius & absque externo signo, per ipsum Deum excommunicantem scelestos, etiam priusquam E clesiae pastores,ad deiectionem morbidae ovis processerint. f Scire debemus, sinquit quia si peccauerimus

Domino,& animi nostri voluptates,ac desideria ca nis velut Deum colamus, tradimur etia nos,& Apostolica autoritate in manus Zabuli concedimur. Audi denique ipsum dicentem de eo qui peccauerat, tradid inquit,huiusmodi hominem Satana in interitumcamnis, vispiritus saluus fat. Vides ergo quia non solum per Apostolos suos Deus tradidit delinquentes in manus inimicorum,sed & per eos qui Ecclesiς pr silent,& potestateni habent,non solum soluendi ,sed ligandi, traduntur peccatores in interitum carnis, cum pro delictis suis a Christi corpore separantur Et ut mihi videtur,) dupliciter etiam nunc traduntur homin cf

563쪽

homines de Ecclesia in potestatem Zabuli. Vno modo quo superuis diximus, cum delictu eius manifestum fit Ecclesiae,& per Sacerdotei de Ecclesia pellitur, ut

notatus ab omnibus erubescat, & conuerso eueniat

illi quod sequitur, vi spiritus saluus Di in die Domini

nostri Iesu Christi.Alio autem modo quis traditur Zabulo, cum peccatum eius manifestum non fit homi nibus: Deus autem qui videt in occulto , perspicienscius metem & animam, vitiis ac passionibus seruientem , & in corde eius non solum amorem seculi, sed aut avaritiam,aut libidinem, aut iactantiam, vel alia hui usmodiustum talem ipse Dominus tradit latanae. Quomodo cum tradit SatanaeὶDiscedit a mente eius,& auertit se,& refugit a cogitationibus eius malis, &desideriis indignis,& derelinquit domum cordis eius vacuam, A tunc complebitur in illo homine, quod

scriptum est, cum autem immundusspiritus exierit ab homine,circuit loca arida, si non inuenerit requiem dit ad domum suam,ct inueniens eam vacauit udatam , assumit secum septem alios spiritus nequiores se, ct intrans habitat in domo, ct tunc flent hominis illius nouissima priora prioribus. Hoc ergo modo intelligeduni est, Deum tradere quos tradit ; non quia ipse tradat aliquem, sed ex eo quod derelinquit, indignos eos scilicet indicans, qui se non ita excolunt, & a vitiis purgasst, ut libenter in eis habitet Deus. Ipso res giente,atque auertente se ab anima, quae in immunditia, ac vitiis posita est, tradita dicitur ex eo quod Deo vacua in enitur, & invaditur ab spiritu nequa.JItaque haec rraditio, simillima est planeque germana eius qua quas dicitur tradi in sensu reprobum. Haud aliter inquit ilia.i clui .i.A. epist. lol.) ac si quis pastor

564쪽

bonus oues pestilentiali lue correptas, extra gregem abire, & quodammodo lupis tradere coniueuit: non quod eas in fauces luporum proiiciat; sed quod sua cura ac praesidio eas denudet ac destituat. Jai. Aliis verbi s,sed ideyi reuera son antibus, hae cxcommunicati traditionem sic expositam, expressit S .Hieronymus cu dixit, excommunicatum dari esca populis AEthiopum, & Satanae cibum fieri. In caput enim i8.Esaiae,tractans illud, quia haec dicit Dominus quiescam, ct con siderabo in loco meo, aperit in primis bonum eorum qui perstant in Ecclesia , vere Dei loco,in quo Deus illos considerat & contemplatur , &velut nubes roris in die messis , amoenissime refrigerat.Tum subiicit damna praecisorum ab Ecclesia,quos Propheta ait relinquendos auibus montium & bestiis terrae,quae aestate & hyeme illis incubabui .Hoc quidst,ita exponit S. ieronym. Ramusculi qui inutiles sunt,falcibus praecidentur, dicente in Evangelio Satiuatore: Ego sum vitis vera, ct pater meus agricola eLE: omVem palmitem in me non ferentem fructum tollet eum: ct omnem qui fert fructum, purgabit eu,ut fructum plus ferat. Et quae praecisa fuerint, relinquentur auibus montium,& bestiis terrae. Auibus,quae iuxta viam se minata populantur: & bestiis quibus traditur anima non confitens Deum. Ita ut qui a Domino praecisus fuerit, & abiectus, & de corpore illius quod est Ecclesia separatus,ta in aestate quam in hyeme, hoc est, in prosperis & in aduersis, volucrum & bestiarum mansio sit. Sicut autem hi qui inutiles sunt & insemctuosi in Ecclesia; amputatur & proiiciuntur, ne mordicum fermentum totam massam corrumpat, sic ἡςontrario fieri potest. J dccaetera, quibus demonstrar

565쪽

Ex m. ex nouo Testam. 49 3

posse esse ab illa per Satanam vexatione regressum. Rursus in c.i9.ad illa vetanM.tra QIptum in manus dominorum crudelium ct Rex fortis dominabitur eorum, post descriptam impiorum malignitatem, merito excommunicatione feriendam,subdit. fCumque illi hoc fecerint , Dominus tradit eos in manu dominorum crudelium: iuxta illud Apostolicum : suos tradid, Satanae ut discant non blasphemare: quo seruitute durissima oppressi, ad clementissimu Dominum reuertantur. Pulchreque daemones, crudeles domianos vocat, quibus nihil crudelius est. Rex quoque fortis qui dominus est icorum, perspicue Diabolus intelligitur: quem dc in Evangelio Dominus fortem Vocat,quo vincto, & oppresso, vasa domus eius , Apraeda diripitur.JI 2. Posterior, eaque omnium commodissima tr ditionis de qua agimus interpretatio, esse videtur,

quae excommunicatos traditos Satanae assirmat, ut ab eo corporaliter vexarentur,citra occisionem,sive vexarentur per energumenismum, siue immissione alia cuius corporeae infirmitatis. Qua ratione Iob traditus est Satanae, seruata anima, id est salua vita. Et olim quidem omnes qui excommunicabantur, fuisse a S tana corporaliter cocteptos atque vexatos, tanquam certam maiorum traditionem proponit Hilar. Diacia .Tim. I.& idem agnoscit Theodoretus ibi,&i.Corinth. s. dc ibid. creditus Anselmus, necnon S. Thomas in A.d. I 8. q. 2.artic. I.quaestiunc. 2.ad 3. Abulcias. in cap. .Exodi q. 48. Lindanust. q. Panopi. cap. S8. Henriq.l. ι . cap. ue .num. 3 . Et quanquam hoc tempore infrequentius sit,ut excommunicati corripiantur corporaliter a Satana, fiantque exterius energument, tamen

566쪽

menlinterdum quoque concedi Satanae hanc viti nem contingit. Scribit enirn Petrus talohyer lib. .despectris, c. t o. comperisse se , nostra aetate nonnullos excommunicatione percussos, adeo fuisse vexatos a Satana,vi sanitate mentis exciderent,quam post ab Episcopo exsoluti recuperassent.Eam tamen vexationem corporcam,qua olim maxime,& interdum nunc

quoque,ad interitum carnis, id ςst ferocientis corpo-xis, & carnis affectuum subactionem, Deus male hseberi voluit excommunicatos, non esse de solo ene gumenismo accipiendam,sed posse quoque eo nomine venire omnem aliam grauem corporis vexationem, Ut febrem vehementem,notauit Lindanus l. illos . adducens in eam sentcntiam S. Chrysostomum r. Tim. 2.& cpistolam ad Tolosanos cap. 23. Melius allegasset Theodorctum i .Tim. t .vbi sic habet de Hymenaeo & Alexandro. Eos tradidit Diabolo, non ut bonorum magistro, sed ut saeuo carnifici. Et ideo non dixit, ut eos doceret, sed ut doceantur non blasphe mare. Ab Ecclesiastico enim corpore separati,& Giuina gratia nudati,ab aduersario crudeliter flagellabantur, incidentes in morbos & dissiciles affectiones , dc alias calamitates. Haec enim consueuit inserre hominibus,quoniam est & inimicus ac vltor,ut dicit Propheta J Vides immissiones per Angelos malos,tanquaper carnifices Christianae Reipublicae. Sic enim nominare Satanam,grauissimos Patres memini;Chrysologum serna. II. Origenem 7. contra Celsum in sine, rursus lib. 8. S.Hieronymum in c. 1. Ioclis ; Basilium, Synesium, & Augustinum , ad idem produco in Natur. Theol. dist. 3. num. i 3.Eadem ratione, interitum C mis m qiacm incestuosus est ab Apostolo traditus Satanaea

567쪽

Satanae , de farnis angustiis dc detrimento membrorum,id est de corporea aegritudine membra male assciente,interpretatus est Pacianus epist. 3.ad Sympro

nianum.

13. Ex illo igitur antiquo usu,quo excommuniacati corripiebantur & corporaliter vexabantur a Sat na,ortum est, ut excommunicatus dictus sit tradi S tanae: quod nomen a primo usu tametsi antiquato ductum aeque retentum est,ut plurima alia nomina ,V.g. Eunuchi de martyrologir,mutato licet usu primaeuo ex quo indita fuerant , runt nihilominus deinceps usu pata, ut notaui in opere de martyr. p. .c. 6.num. 8. &bene S.Chrysost. t. 2.Graecol. hom. 7. addititia in Genes. Non me latet, Genebrardum in expositione liturgiae cap. 2 8. contendem , nunc quoque excomm nicatos fieri energumenos, non quidem ut olim agitato corpore, sed quod miserabilius plane est,agitato

animo, unde censet tantam excommunicatorum vitiationem existere.Fauet Glosa cap. audi. I I. q. 3. DPanormit. rubr. de sent. excomm . num. q. quatenus aiunt, Satanam uti animo excommunicati,sicut rustiatus utitur iumento suo ; nec secus excommunicati animum quaqua ver*m circumagere, quam agaso

asellum suum verset,& agat quo lubet An hic dice

diis sit energumentsinus interior, viderint alii. Vtrauis porro interpretationum propositarum ineatur, facile erit intelligere, quomodo excomm nicatus qui per mortale peccatum iam erat Satanae mancipium, possit iterato ei dedi per excommunicationem,quod erat Lutheri argumentum, adprobandum perperam dici excommunicatum tradi Satanae,

ut ex Roffensi initio retulimus, ad artic. 23. Lutheri

. . , Nam

568쪽

496 Pars II. Caput VIII.

Acitur, excommunicatum iterato tradi Satanae,quia fit giorum. Ita eum nodum extricat ibi Roffensis. Nec minus commode expeditur iuxta posteriorem inte pretationem, dicendo, peccatorem qui prius mystice tantum occupabatur a Satana ratione peccati mort lis,postea realiter & corporaliter tradi Satanae per ex

communicationem. I . III. TOLLI DE MEDIO, AUFERRIQUE.

Eodem cap. s. epistolae i. ad Cor. Apostolus exco municationem expressit hac loquendi formula. Non magis luctum habuistis, ut tollatur de medio vestrum qui hoc opus fecit ZEt inferius. Auferte malum ex vobis i sis. Multa circa haec Apostoli verba perpendit Pacianus epist. s. ad Simpron. quae quia ad rem praesentem non faciunt, dimittens aduerto, his vocibus apud Apostolum aeque ac in communi via Latinorum, significari interfectionem, quae fit per excommunica tionem.Docuit id in hunc modum S. August.q. 39.im Deuteron. tractans illud Deuter. a . interficietur, sareferes malum de medio tui, quod de lare hominis ibi sancitur. Assidue hoc dicit ScripturaNum iubet occidi malos. Qua locutione usus est etiam Apostolus cum diceret, quid enim mihi de iis qui seris sunt iud care' Nonne de iis qui intus sunt vos iudicatisi Auferte malum ex vobis i D. Nam Graecus habet τον πονηρὸν, quod etiam hic icriptum est. Hoc autem potius malignum solet interpretari,quam malum. Nec est τὸ πο- vi)ρὸν: id est, hoc malignum , sed τον πονηρὸν, quod est nc mali num.Ex quo apparet cum voluisse intelligi,

569쪽

ii qui aliquid tale commisit, ut excommunicatione sitia dignus. Hoc enim nunc agit in Ecclesia excommus nicatio,quod agebat tunc interfectio.J Sic ibi Augu- stinus,quem tacito de more nomine, exscripsit Raba, nus l. 3.in Deuter. cap. i s. Fuerunt qui extrema illas Apostoli verba,auferte malum ex vobis Usis, negarenti ad excommunicationem pertinere, Vellentque eos rum sensum esse, mandari unicuique ut bonus esset;

: non autem ut mali per excommunicationem ause rentur. Hunc sensum S. Augustinus loco notato iudiae cat non improbabilem,confirmatque l. 3. contra Par- men. c. i. nec improbati. de fide & oper.c. r. Merito

tamen q. illa 39. censet his verbis denotari effectum

3 cxcommunicationis.Id enim aperte fert textura capiatis. Nec sine vox Graeca πονηρὸν,quam Latinus inte

ii pres vertit,malum,potessi substantiue accipi,sed adie- stiue tantum: atque ita non significat vitium, ut supponitur in alia interpretatione,sed hominem excom- mimicatum qui tollitur e medio, & aufertur a fideli bus per excommunicationem, tanquam per intersectionem spiritualem. Neque enim, ut Pergam cum eodem D. Augustino epist. s. hcc corporalis est poe- na, qua legimus quosdam contemptores Dei cum suis, omnibus qui eiusdem impietatis participes non fue- xunt pariter infectos. Tunc quidem ad terrorem vi- , uentium mortalia corpora perimebantur,quandoque viique moritura. Spiritalis autem poena,qua sit quod scriptum est, qua ligaturis in terra , erunt ligata θ. in coelo, animas obligat, de quibus dictum est , anima. patriimea est, ct animasti, mea est:amma quae peccau

rit ipsa morietur.J Addit paulo post,si per seueritatem Ecclesiasticam qua domus Clasticiani ab Auxilio iu-

570쪽

98 Pars II. Caput VII L

uene & praeseruido Episcopo fuerat anathemati su tecta,vel una anima excessisset inexpiata, immensiuninde damnum fuisse exoriturum. Nam innumerabistium mors corporum, si de Ecclesia homines innocentes violenter abstrahantur & interficiantur, huic damno non potest comparariqi c. Qui sic intersecti sunt, dormiunt cum inci cuncisis,iuxta illud Ezechielis 32.quo pulchrior es,d scende,st dormi cum incircuncisis,quod S.Hieronymus ibi, ad excommunicatum accommodat, verbis viis. Hoc specialiter ad eu pertinet, qui baptismate Christi renatus,& audiens cum Ecclesia,qua est ii tacendit dealbata innitens super fratruelem suum Z postea . vel fornicatione,vel aliis vitiis sordidatus, elicitur de Ecclesia, & dicitur ad eum : de aqua pulcherrima δε- . senile,ct dormi cum incircumcisis,cum immundis. iuxta illum sensum quem ponit Apostolus:--- circurim,qui in spiritu Deo seruientes, o gloriantes sn Domino,ct non in carne confidentes. Hi omnes in medio Vulneratorum,siue interfectorum cadent, cum Pli raone, illo gladio quem venit mittere Dominus iu- per terram. J Hanc excommunicationis comparationem cum intersectione,legere licet sub finem capitis peruenerabilem.citu filii sint legitimi .Et hac quoque rotione,de ipsius Christi sententia, tolli omnem palmitem non serentem fructum,asserit idem S. August. l.

22. contra Faust. c. 2 O.

IV. An sc 1NDr. Apostolus ad Gal. s. usqui Galatas dimouebant e statu libertatis de gratiae Euangelicae, optat abscissionem, id est ut ibi exponit Cornelius excommunicationem.Confirmo hanc exposiaionem Apostoli, ex S. Innocentio I. epistol. ad

SEARCH

MENU NAVIGATION