장음표시 사용
571쪽
,3 Conc. Mileuit. ubi excommunicat Pelagium & Coelestium.Est 93.inter epistolas D.Augustini. ΓPelagium
inquit Coelestiumque,id est,inuentores vocum nouarum,quae sicut dixit Apostolus, aedificationis nihilum , sed magis vanissimas consueuerunt parere qU stiones, Ecclesiastica communione priuari Apostolici vigoris autoritate censemus, donec resipiscat de diaboli laqueis, a quo captiui tenentur secundum ipsius voluntatem, eosque interim dominico ouili non re cipi , quod ipsi peruersae viae secuti tramitem deserere noluerunt. Abscindendi sunt enim qui nos conturbant,& nolunt conuertere Euangelium Christi. Simul autem praecipimus, ut quicunque id pertinacia simili defentare nituntur, par eos vindrina constringat. Non solum enim qui faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus,quia non multum interesse arbitror,inter committentis animum,& consentientis fauorem. Addo amplius, plerumque dediscit errare,cui nemo consentit. Haec igitur fratres charissimi, in supradictos maneat fixa sententia, absint atriis Domini,careant custodia pastorali. J Vides, aperte S. Innocentium accipere memoratam ab Apostolo abscissio
In Romano item Pontificali p. 3.cap.de ordine excommunicandi, haec abscissio praeter caetera fundatur in illis Christi verbis, Si manus tua vel pes tuus scandalizat te, abscinde eum. proiice abs te. Et quamuis ibi Christus non agat specialiter de excommunicatione eatenus tamen locus ille potest ad hoc institutum accommodari , quatenus in ea mandatur segreSatio ab iis qui nos ad malum possunt inducere, quae iegregatio in excommunicatione perculsos cadi bellissime.
572쪽
ita eum locum accepit Origenes homil. . in Iosue sub Mnexn,cum dixit , fHaec non ideo dicimus, ut pro leui culpa aliquis abscindatur: sed si forte commonitus quis & correptus pro delicto semel, & iterum, aetertio nihil emendationis ostenderit, utamur medici disciplina. Si oleo perunximus, si emplastris mitig
1iimus,si malagmate mollivimus, nec tame cedit medicamentis tumoris duritia, tum superest remedium desecandi. Sic enim Dominus dicit, Si dextra manus scanaalietini erit te,abscinde eam, proiice abs te.Nun quidnam manus corporis nostri, aliquando scandalizat nosa An de hac manu corporis Euangelium dicit,
abscinde eam, ct proiice abs te Hoc est quod dicit, ut ego qui videor tibi manus esse dextra, & Presbyter nominor,& verbum Dei videor praedicare, si aliquid contra ecclesiasticam disciplinam, & E uangelii regu lam gessero,ita ut scandalum tibi Ecclesiae faciam, in
uno consensu Ecclesia uniuersa conspirans, excidat me dextram suam,& proiiciat a se. Expedit enim tibi Ecclesiae,absque me manu tua, quae male agedo stan' datum fecit, introire in regnum caelorum, quam mecum ire in gehennam. Haec idcirco diximus,quia vi
demus in S cripturis sanctis referri, quod propter unupeccantem,anathema facti sunt filij Israel, ita ut vincerentur ab hostibus. J Manifeste Origenes desectionis&abscissionis nomine donat excommunicationem , unde roboratur tradita Apostoli expositio quoad locu ad Gal. s . quem alii aliter accipiunt.Nonnulli enim cessent Apostolum illis Iudaizantibus pro concisione qua Christianos e Gentilismo conuersos inurere volebant,optasse exsectionem ; id est plenam genitalis membri truncationem zelo rindictae iustae
573쪽
adductum. Congruetius quoque Augustinus Z Anselmus , abscissionem illam accipiunt de castratione Christiana per castitatem & consilia Euangelica. Tamen simplicissimus&planissimus sensus cile videtur quem proposui,& illis quoque aliis ex Euangelio adductis verbis subiectum ab Origene docui, nempe quod excommunicatus abscindatur, quia gladio spirituali resecatur,& abscinditur ut putre membrum. IT. Sane excommunicationem vocari gladium abscindentem, vel mucronem, stequens est apud Pa tres ,& in iure etiam receptum. 16. q. a. cap. in D. Et cap.quoniam inplerisique. de Osfic. Ordinis. Videndus Ugolinus rab. 2. cap.vit.num. 6.&7. Fateor D. Augustinum l. i .contra Epist. Parmen. c. 7. imperitissimos vocare quosdam Donatistas qui illud Apostoli Rom.1 Muonsine causa gladiumpomit,accipiebant de gladio Excommunicationis. Tamen mens D.Augustini non tulit, inficiari quod recte excommunicatio dicatur gladius:Voluit ergo tantum asi erere, eam denomin tionem non debere fundari in eo Apostoli loco qui aperte respicit Magistratu secularem,ut monstrat tributorum collatio de qua mox ibidem agit Apostolus. Quare merito excommunicatio dicitur gladius abscindens , cuius impactionem grauius nocero quam iniectionem gladij materialis, docet Christus ipse apud S.Brigittam l.4.reuel.c. 99. Iuuat hanc noxiorum spititualem abscissioneni per gladium excommunicationis, illustrare ex nonnullis Patribus. S. Cyprianus epist. Ἀχ.num. I s. agens de incestis copulationibus sacrarum quarundam personarum, eisque si in scelere perstarent, intentanS eX- communicationem, sic eam describit. Interfici Deus
574쪽
iussit, Sacerdotibus suis non obtemperantes , iudicibus a se ad tempus constitutis non obedientes. Et tunc quidem gladio occidebantur, quando adhuc αcircuncisio carnalis manebat. Nunc autem quia ci
cuncisio spiritalis esse ad fideles seruos Dei coepit, spiritali gladio superbi & contumaces necantur, dum de Ecclesia eiiciuntur. Neque enim vivere seris possisunt,cum domus Dei una sit,& nemini salus esse nisi in Ecclesia possit. Indisciplinatos autem perire, dum non audiunt nec obtemperant salubribus praeceptis, testatur Scriptura diuina quae dicit;non diligit indisi plinamsiastigantem se. sui oderunt correptiones , consumentur turpiter. JCyprianum eo loco, expressit ut alibi saepe s. His ronymus epist. I.quq est ad Heliodorum. Agens enim de reuerentia Sacerdoti debita, ait: f Mihi ante Pres byterum sedere non licet. Illi, si peccauero,licet tradere me Satanae in interitum carnis,ut spiritus saluus
sit in die Domini Iesu. Et in veteri quidem lege, quicunque Sacerdotibus non obtemperasset , aut, extra
castra positus, lapidabatur a populo,aut gladio cerubce subiecta,contemptum expiabat cruore. Nunc ve-rδ inobediens ,spirituali mucrone truncatur ἱ aut eiectus de Ecclesia, rabido Daemonum ore discerpitur.JHaec postrema verba legiuitur quoque in epistola Anteri Papae ad Episcopos Hispaniae. Prosper scite l. a. de vita contempl. c. q. f Qui diu
portati,& salubriter obiurgati corrigi noluerint, tanquam putres corporis partus debent serro excommunicationis abscindi : ne sicut caro morbis emo tua, si abscissa non fuerit,salutem reliquae carnis , Putredinis suae contagione corrumpit: ita i li,qui emcn-
575쪽
dari despiciunt, & in suo morbo persistunt, si moribus deprauatis in sanctorum societate permanserint, eos exemplo suae perditionis inficiant. JTandem S.Ambrosius lib.de Elia cap. 22.cum promisisset caedem a Levitis iussu Mosis patratam, DA postolus inquit) docet, ut separemus nos ab omia i Ir ire inquiete agente : percutiamus eum gladio spirita-li,qui est verbum Dei. Non fratris,non propinqui ac- cipiamus personam, sed omnem immundum a Christi secernamus altaribus, ut emundet & corrigat Ia- psus suos quo ad sacrameta Christi redire mereatur.l Porro haec excommunicati abscisso spirituali stadio' facta, videri potest continere allusionem ad scissio nem illam, quam Daniel impudico seni ab Angelo Dei est comminatus.Tametsi non me latet,cxcidium quodcunque in scriptura, diuisionis atque adeo scisi' sionis nomine donari, ut cum de malo seruo dicitur quod dominus diuidet eum, α cum Ozias ob attre flatam arcam dicitur diuisus. I8. V. MIT et i F o RAs. Christus ipse Matth. s.cum Apostolos, & in eis quoscunque fideles ex fi- dei scitis viventes, vocasset salterra, addit , quod si si evanuerit, in quo salietur ' Ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras,ct conculcetur ab hominibus. Et Lucaesi i . Bonum est sal autem sal evanuerit, in quo condie o rur' Neque in terram,neque in sterquilinium utile est,sed
foras mittetur. Conculcatio cuius est hic mentio, re-α ferri potest ad illam olim eiaculationem execratio-
num,& probrorum in excommunicatum communi-
ter ab omnibus factam, ut est apud Clementem l. a. s constit. cap. zo. & ab Apostolo quoque expressam r. J Cor. 2.cum agens de incestuoso iam poenitente eique II confir
576쪽
eonfirmandam charitatem statuens, ait: scit illi qui eiusmodi est, Obiurgatio haec qua sit a pluribus. Hanc sibi
conculcationem & contemptionem optabat,ut spiritus saluus fieret,& regressum exoraret Ecebolius Sophista post Iuliani Apostatae mortem sub cuius imperio rebus Ethnicorum prospero cursu fluentibus a fide defecerat,vi referunt Socrates i. .cap. I .& Nicephor.lib. io. c. 23. Vocabat enim se talem infatunium& evanidum, ideoque foras proiiciendum,& calcandum omnium pedibus. Quod vero iisdem locis ait Christus, salem infatuatum esse seras proiiciendum, Palacius Matth. s. accipit de proiectione extra Ecclesiam per excommunicationem.Id quod etiam ad eundem Matthaei locum , bene praeter caeteros versat Chromatius in exemplo Apostatarum, aut ad haer sim transgredientium, ideoque excommunicatorum.
Sic enim scribit. Infatuari eos ostendit, qui cum semel per fidem & sapientiam coelestem eruditi,fideles ac stabiles debeant permanere , relicta fide & sapientia diuina aut in haeresim ruunt, aut ad stultitia Gentilium redeunt. Et idcirco ait: Si autem sal infatuatum fuerit,inq; o condietursQuia infatuati fraude Diaboli huiusmodi homines, amissa fidei gratia, evanescunt. Qui cum potuissent etiam alios non credentes, adhuc a fide alienos, diuinae praedicationis verbo condire,etiam sibi inutiles extiterunt. Denique Iudas ILcariothes , de huiusmodi salibus fuerat, sed poste quam diuinam sapientiam reprobauit, & de Apostolo, apostata factus est, non solum aliis prodeste non potuit, sed de sibi miser & inutilis factus est. Et ideo
addidit Dominus,dicens : ad nihilum valet,nisi ut ' liciatui foras, conculcetur ab hominibus. Quia huius-
577쪽
modi iam non fideles, ac domestici, sed proiecti ab
Ecclesia, ut extranei,& fidei hostes habendi sunt.Vi de & Iudas de domestico fidei,inimicus factus est veritatis Proiecti itaque huiusmodi extra Ecclesiam,necesse est ut diuersis vitiis carnis & variis voluptatis bus saeculi cocuicuntur. Et hoc est quod ait,ad nihiluvalet, hisi ut proiiciatur foras, ct conculcetur ab hominibus. Q nid sit autem conculcari ab hominibus, etiam Salomon in libro suo retulit, cum de muliere meretrice loqueretur: Mulier,inquit ornicaria,quasi'secus in via,ab hominibus praetereuntibus conculcatur.J19. Sub alia metaphora, exclusionem hanc excommunicatorum ab Ecclesia, expressam in script ris e ste censent nonnulli: nempe sub metaphora ci ilium, quibus ianua obseratur ne quis domum possit subire.Iuxta quos is cui fores domus Dei sunt occlusae per excommunicationem, dicedus esset foras misesus per claues. Sed eum loquendi modum usiis non recipit,quamuis enim dicatur quis clauium interuentu foris retineri,non dicitur tamen primo excludi per claues. Aptius est quod Molanus l.3.de imagin. c. 2I. ipsam excommunicandi potestatem nomine clauis expressam censuit; co pertinere arbitratus, quod Eduabus clauibus quae solent S. Petro appingi, una est
aurea,alia argentea. Tales enim exhibentur claues illae, & in Pontificum insignibus, & in aliquibus v
bium quarundam Italiae portis. Auream ergo clauem, Molanus resert ad potestatem absoluendi;argenteam vero refert ad potestatem excommunicandi. Quod Costantinus Caetanus ad opus c. . Petri Damiani sub Anem, asserit in vetustissimis urbis monumentis appingi S .Pctro tres claues quas manu teneat, commo-
578쪽
dare potest ad monstrandum,quomodo habeat qa que Ecclesia clauem scientiae,quam alioqui fatendum esset altera binarum duntaxat clauium expressam esse , cum certum sit,clauem scientiae sui Scriptura ipsa loquitur) Ecclesia: a Christo esse attributam, seorsima claue iurisdictionis. Per hanc ipsam tamen, absque alia claue distincta, recte intelligitur fieri noxiorum extramissionem & proiectionem extra Ecclesiam. Est enim ea dimissio de proiectio,actus iurisdictionis luculentus ac nobilis. Caeterum, cuiusmodi sit haec excommunica-
ti dimissio & proiectio extra Ecclesiam,nonnihil a biguum est apud Doctores Nonnulli existimant,excommunicatum mitti extra corpus mysticum Christi de Catholicam Ecclesiam. Ita Catechismus Romanus in Symboli explicatione, Valdensi. 2.dochr. c.9.Tur- recr.in summa de Eccles.l. 8. c. 3 .Bellarm.l. s. te Ecclei C.O.Bayusi. I .instit.Christ .relig.c. 3oo. Ricciullus i. . de iure person. extra Eccles c. i. aliique ex iurisperitis permulti, quos adducit Sanctaretius trach. de haeresis p. 43. dub. 2. num. i9. Favent plane multa iura. Sic enim cap. Canonica. I i. q. 3. ubi Ecclesiae violatores excommunicantur, Sc a gremio S. Matris Ecclesia, cta consenio totius Christianitatis eliminantur. Similia habentur cap. Omnis Christianus, Sc cap. cum aliquis, itemque cap.quicunque.& cap.videas. II. q. . Rursus cap.de communione. dc cap. cerdotes. dc cap. sol cit. 2--q.2.& capter tuas. de sent. excommvn. Suffragantur varij Patres, praeter eos ἡ quibus Gratianus praedicta capita collegit. Non obscure Clem. Rom.l. a constit.c. 3. Item Hieron. in c. .ad Titum, ubi ai
idcirco haeieticum hominem dici ab Apostolo, iud
579쪽
cio proprio damnatum:quia quo peccator fidelis abit Episcoporum iudicio per excommunicationem , eo haereticus sponte sua abit, id quod S. Maximus hom a.de Christi accusat. & iudicio, in sine, pulchre confirmat. Sicut ergo haereticus ultro exit ex Ecclesia, ita peccator fidelis soras extra Ecclesiam mittitur , trudente Antistite ac expellente. Apud S. Augustinum C.6 s. Enchir. excommunicatus, pronunciatur separ tus a Christi corpore. Ex eiusdem S. Augustini autoritate S.Gregorius in Psalm. . poenit.ad versi .cum dixisset,Christum esse Ecclesiae caput,animam vero eia
se Spiritu sanctum addit; funde dicit B. Augustinus: Si vis vivere de spiritu Christi, esto in corpore Christi. De hoc spiritu non vivit hetreticus mon vivit schismaticus,non vivit excommunicatus: non enim sunt
de corpore. Denique Marcionem priusquam haereticus fieret, a patre suo ob turpitudines, eiectum fuisse ab Ecclesia cui praeerat pater,affirmat S. Epiphan.haer. 2.Agnoscit ergo eum qui excommunicatur,fiuri extra Ecclesiam.
2I. E contrario tamen graues DD. negant, excommunicatum praecise vi excommunicationis,duta nere esse de Ecclesia.Ita AZor t. 2. l. s . . 2O.q.6.Suareddisp 9. de fide si anum. 14. Turrianus ibid. disp. IAE. dub.i. dissiculi. . Videtur fauere D. Augustinus l.co tra Donatistas, post collationem cap. 2O. cum ait neque enim a populo Dei separamus qui excommunicatur,& ad Lumiliorem gradum rediguntur.J Verum hic locus merito suspectus est. Videtur enim librarii flagitio excidissὶ ex eo particula negans, cuius adlibbitione existet sensus plane contrarius quem textura
capitis plane exigit. Plane siquidum D.Augustinus ibi
580쪽
vult asserere criminosos cum per tempora & cirCun- stantias licet, elici ex Ecclesia. Itaque legendum cst. Neque enim a populo Dei non separamus,&c.Quare ille locus male allegatur pro hac sententia. Firmat vero
eam optima ratio ; nimirum quod excommunicatus
possit Christo coniungi per fidem & charitatem. At hoc ipsum est, esse membrum Ecclesiae, & coniungi Cum caeteris membris Christo capiti subiacentibus. Imo si agatur de clientiali & veluti constitutiva so ma membri Ecclesiae, sussicit fides, quam certum est possis in plerisque excomunicatis superstitem manere. Sunt quidem aliqui excommunicati qui fide destituuntur illi nimirum qui propter haeresim vel apostasiam excommunicantur: de quibus DD. huius secundae sententiς exponunt Patres,cum interdum dicunt, excomunicatos non esse membra Ecclesiae, sed
ab ea eiectos vel seclusos esse. Sed hos excommunicatio non tam praescindit ab Ecclesia,quam reipsa iam praecisos, fecit manifeste agnosci quod erant, Vt m nuit D. Augustinus l.de unitaEcclescap.Vltimo. 22. Momenta rationum huius posterioris sentenciae, videntur potiora. Potest tamen adhiberi utriusque sententiae conciliatio, dicendo, excommunicarum ut sic, manere quidem membrum Ecclesiae qua est mysticum Christi corpus, ut posterior sententia contendit: dici tamen eiectum ab Ecclesia,quia rei gatur ab omni cum caeteris fidelibus commercio,& a templo sere excluditur. Ecclesia autem,ut Isidor. P lucnotauit l. 2. epistol. 2 s. quandoque coetum fidolium , quandoque templum designat. Ad hunc modum non incommode exponitur, quomodo excom
