장음표시 사용
721쪽
uit.Insignes criminosi, primum exilio perpetuo mulctandi decernuntur: Deinde arcendi sacris omnibus,ca adhibita cautione, ut si in sacra se ingererent , Verberibus addicerenturri edeuntes autem ab exilio irrogato , dederentur neci. Quilibet liberorum hominum , cum Cis comedere aut bibere , aliave ulla in re commune quippiam cum eis habere vetabatur. Si quis talem quempiam obuium factum tangeret sponte ac vitro , templis & foro arcebatur, nec prius urbem ingredi, quam purgaretur, potestatem accipiebat. Non est absimilis lex Argiva de maximis criminosis,igne,iceto,& collocutione prohibendis,ut Euripides in Oreste meminit. Hercules contingi se vetuit a Theseo, interfectis filiis. Orestes post facinus, queritur se ad aliorum mensas non admissum. Lex Draconis, qua homicidis omni humano conuictu interdicebatur , extat apud Demosthenem in Lepti
8. Romanae dirae eaeque deuotiones quae aliqualem cum solemni nostra excommunicatione assinitatem habere visae sunt,neminem latent Qui sic publice deuotus fuerat, impune ab omnibus occidi pot*rat,vi scribit Dionys.Halicar.l. 2.rerum Roman. Ideni ab omnibus sacris remouebatur, ex Plinio lib. IO.
cpist. s9. Feriebatur grauissimis execrationibus,quod liquet ex Crasso apud Minutium in Octauio . Deniaque eidem interdicebatur aqua & igni, hoc est omni
prope ad vitam necessario adiumento Vix enim quicquam humanae vitae necesi arium,absque igne & aqua Phaeari potest. Itaque ut Lactant. 2. iniit t. c. IO. recte vidit, prohibitos usu tam necessariorum clemcntorri, redigebant ad statum aerumnosissimum, qui merito horrori
722쪽
horrori omnibus,ac detestationi esset. Hanc fuisse e pressam nostrae excommunicationis imaginem , ait Ripa l. fin .ssis luto matrim .ex Glossa f.minor, instit. de cap.dim. quam Glossam, Baldus ad cap. licet undique. de o sic.deless. singularem appellat.Idem habet Iason ad l. Gallus. it. de lib. & posthum.& l. fn.C.qui admitti.&c.Geminianus ad cip.riterrimus. de sent. excom. in 6. ac Oldendorpius, S Prateius v. interdicti. Qui victus acie excessiit et, ait Liuius dec. 3. lib.6.ὶ eum nequis urbe,tecto,mensa,lare reciperet, diram execrationem in populares detestationemque quam sanctissimam potuerunt aduersus hospites composuerunt. Excessus ille culpam continebat ex iis unam, ob quas aqua & igni cuipiam interdicebatur. En igitur in quam calamitosum statum deduce bantur,qui eiusmodi erant, quamque accedebant ad eos, qui in Christiana Ecclesia excommunicantur . si in eo tantum statuatur Virorumque proportio, quod utrique a communi consortio corporaliter arcebani tur: spiritualiter autem illa ipsa damna excommunic tis Christianis inferuntur, quae praeterea corporaliter insercbantur iis quibus aqua & igne fuerat interdictum. Doctrina est Panormitani ad cap. pastoralis. f.
verum.num. I9. Si autem ad Vivum res ista resecaretur, & omnimoda correspondentia inter Christianos excommunicatos,& eos quibus apud Romanos aqua& igni interdictum fuerat,quaereretur, fatendum cssct, magnum inter Vtrosque intercedere discrimen. Nam excommunicatis Christianis fas est opitulari in necessitate , ut docet Glosia ad cap. cum desideres. ds
ient. excom. & constat etiam ex cap. quoniam multos.
723쪽
uenire fas crat. Item deportatus, siue is cui aqua &igni interdictum fuerat,neque testari poterat, neque ab intestato succedere,quorum Vtrumque excommunicato conceditur.Itaque longe astiud fuit,in omni rigore loquendo, interdici alicui aqua & igni, quam
nunc sit aliquem excommunicari, ut recte statuit Stephanus Costa repetit.in rubricam de sent. excom. num. 21.Chasl an.Consilio i.Ioannes Faber,Nicolaus
de Neapoli, Angelus de Aretio refellentes Glossam, quae simpliciter contrarium tradit f. I. verbo interdiaestum. In stit. quibus modis ius patriae pol. sotu. Latequoque hanc excommunicationis & deportationis, nccnon relegationis & exiiij comparationem excutit Guliel. Maynerius ad i. ea sola. ff. de regul.iuris a
9. Apud alias gentes,haud absimilem usum olim viguisse,compertissimum est. De Gallis,& Druydum
apud eos excommunicatione, iam diximus ex Caesarc. De Germanis, testatur Tacitus l.de moribus Ger manorum.Scribit enim, qui scutum in praelio reliquit-sci,segregem apud eos factum, omnibusque sacris de concidiis prohibitum, ritu & usu adeo inter eos probroso,ut multi bello superstites, ne ea ignominia noritarentur,vitam la luco abrumpere praeeliseret. Apud Arabes item, viguit excommunicandi usus, qui adeo accurate seruabatur, ut ne ipsi quidem principi tuo,ii grauia&eo probro digna peccasset, parcituni vel bent , sed plane atroci quasi excommunicatione eum multarent, ut videre est apud Plinium lib. I 6. c. - . Sunt alia de aliis gentibus in hanc rem exempla. Verum Mae ad institutum,sunt satis. Concluditur
724쪽
cincluditur quam iustior Christianis horror verae
excommunicationis.1 o. Quod si apud gentes quae ignorabant Deum, tantus erat horror bruti fulminis ; si inquam Ethnici quibus Sol iustiti: e non illucebat, sed procella tenebrarum inuoluebantur, tantopere extimescebant illam aliqualem nostrae excommunicationis umbram, qua ob icelera multarentur i, quam iustum timorem
par est prodere Christianum, cum tangendum se vibrato coelitus fulmine, verae, hoc est Christianae ex communicationis agnoscit Z Eiusmodi fulguritum, quis non deceat horror 3 Quae sollicitudo & diligenetia , ut procuret quod semper in hoc genere licet, malum impendens , retorqueatque vibratam in se dexteram,eius ad quem attinet sic tangere Arceri ab impurissimis Gentilium sacris,. inter magna bona habendum potius fuit,quam numerandum in suppliciis ac poenis. At prohiberi sacris Christianis, & adiunctaci prohibitioni confiugem malorum in se derivare,eo
maius cst damnum, eoque maiorem horrorem debet incutere,quo est rerum nostrarum sanctitas, non auctior modosed etiam sola vera, sola probanda. Ita recte intulit Nicolaus Grauatius in notis ad i. a. Octaviani Vestri j c. . ili sine.ruborem Christianis excommunicationem minus verentibus iniiciens, exemplo Ethnicorum, suana qualemcunque excommunicationem adeo extimescentium. Specialiter vero Gallos ex tanto Et linteorum Gallorum horrore ad umbram excommunicationis, debere in hac parte excitari, dicit Gul. Penudictus ad cap. Raynutius. de Test. f. mortuo
725쪽
Caas priores,neglectus c. 6 IC A P V T XVIII.
Ruare excommunicationis horror inter Christianos obsoleverit, cause ex parte plebi delium.
I. V M tanta tamque atrocita sint excommuniacationis Christianae damna,quanta hactenus enumeratione & expcnsione eorum euicimus,prolatisque sacris testimoniis, & prudentum exemplis testatum dedimus,non mediocris s9boritur admirationis materia, unde apud plerosque Christianorum, tantus nunc neglectus excommunicationis exiliat,quantum passim experimur. Non pauci enim, non secus commouentur ad intentationem excommunicatio- nis, ac si vanum id esset terriculamentum, ac fulmen brutum.Neque id recens malum est, aut natum nunc
primum. Iam olim ita questus est de aeuo suo Theophylaetus 2. Thessalon. 3. Item Hostiensis in summatit. de males haec verba habet. I Nostris temporibus, Plus timetur poena quinque solidorum,quam excommunicatio. Quod ipsum habet Ioan . de Anania adc. statuimus, eodem tit. Tantae abusionis causas aliquas dum exquiro, quaedam occurrunt icnentes te ex parte fidelium, quaedam ex parte Praesulum per quos excommunicatio vibratur. De utrisque, seorsim agen-l dum est.
726쪽
Negbilus excommunicationis, cause variae ex parte
a. In priori serie quam hoc capite exequar, ea in primis causa occurrit,quod deficiat fides in terra,iuxta illam Christi praenunciationem, Filius hominis v Hem,putas inueniet fidem in te i)Sicut ergo fidei v rete , magna parcitas futura est in secunἡo Christiata uentu,ita anterioribus quoque temporibus,quo magis orbis vergit in senium,& ad Christi aduentum in mundi clausula secuturum propiores fimus,sensim inplerisque fides minuitur ac deficit. Porro fidei defectum, ex quo & ista contemptio super Ecclesiasticos principes ac corum gladium effunditur, & innumera alia mala consequuntur , triplicem statui posse
I. Fides deficiens,aut mortua. Primus desectus fidei is est, vel quo fides prae habita abscessit,ut contingit in haereticis & Apostatis, vel quo fides deest per meram priuationem absque con- nota tione anterioris fidei, qui desectus locum habet in aliis infidelibus. Saepissime ad hunc fidei desectum deducit impietas,& vita a fidei verae professione dissentiens, ut mox dicam. Ad primum hunc desectum, Unde contemptus rerum Ecclesiae , & nominatim animaduersionum eius existit, reducenda est diutu na cum personis vera fide destitutis , praesertimque haereticis conuersatio; quae sensim sine sensu, perim milem ei quae illos occupax rerum omnium sacrarum
727쪽
contemptionem ingenerat , id quod in regionibus haeresi fermentatis, palpabiliter deprehenditur. Etiam olim S.Bernardus scribens ad Principem Tolosanum, idem obseruarat de oris ci Principi subiectis,ut refertur in sancti viri rebus gestis lib. 3. c. s . Affimat
enim regiones illas ex consuetudine cum Henrico haeretico excucullato , didicisse nihili pendere saccii omnia, & nominatim Ecclesiasticam excommunic
3. Secundus fidei desectus,ex quo item ingeneratur neglectus excommunicationis,consistit in mo te fidei. Est enim quaedam fides mortua, quae vera quidem fides est,sed stigens & exanimis ob exclusam charitatem, quae est fidei veluti anima, qua abscedente, tametsi perstat fides substantialiter vera, tamen non uiuit,sed mortua iacet, quippe destituta charitate, per quam animatur atque formatur. Et ita accidit, quoties quis fide praeditus peccat mortaliter,alio peccato quam infidelitatis. Proptereaque S.Iudas, vocauit haereticos, arbores bis mortuas. Nimirum quia dcinortui sunt per exclusionem primae vitae superi faturalis, hoc est fidei;& mortui insuper sunt,quia carent vita charitatis, quo posteriore mortis genere, mortui item sunt fideles qui mortaliter peccarunt , dc fidei suae exanime cadaucr circumserunt.At quia fidem retinent, non sunt bis mortui, sicut haeretici, sed semel duntaxat Uarii enim sunt supernaturalis vitae gradus, in eodem subiecto separabiles, ita ut quis nunc infimum duntaxat vitae gradum, nunc & illum & superiores, possit habere; quod in vita naturali non contingit. Non enim potest quis retinere solum gradum vitae vegetantis, abiecta sensititia & rationali, quia S S a Vna
728쪽
una & eadem phy sica entitas animae rationalis, coi seri homini omnes illos substatialis vitae gradus confert inquam sormaliter, & suaemet entitatis communicatione : Vnde impossibile est, unum absque alio conserri. At gradus praedicti vitae spiritualis, per diauersas phy sice sermas , charitatem inquam ac fidem conseruntur ; ac proinde sicut fides potest seorsim acharitate consistere, ita & vita per fidem collata, potest reperiri absque gradu vitae supernaturalis,collato
per charitatem : quamuis non viceversa, ob necessiariam fidei tanquam iundamenti praesuppositionem, ad reliquam omnem supernaturalem vitam. Acco mo latuitu in hanc rem exemplum,peti potest ex falsa illa sententia, quae tres realiter distinctas animas homini assignat, quarum quae superiores sunt, inferiorem essentialiter prςsupponant,non e contrario.Cum igitur sola charitas abscedit,anima semel tantum moritur ab amissam vitam supernaturalem primariam Aperfectissimam. Cum vero fides quoque perit, anima fit bis mortua , abscessu illius inferioris vitae, cuius abscessiis intentari videtur ei cui dicitur, confirma cetera quae moritu a erant. Iam quippe mortua erat in illo charitas, & periculum impendebat, ne veniretur quoque ad mortem fidei. Nam fides vivifico charitatis calore destituta, cepe non friget modo, sed etiam riget, ac perit: atque ita homo fit bis mortuus,& quae
moritura crant,quia non confirmantur, emoriuntur.
Non abhorret ab ea expositione S. Gregor. 3. P. pastor. admonit. 3 s. disputans contra segnitiem, inducentem alium quendam fidei delachrum,de quo mox. Insigniter vero idem S.Cregor. 2 s .morat.c.I 3.tractans illud, quasi impios percussit eos in loco videntium, rem hanc
729쪽
Caus priores neglectas exc. 64 s
hanc uniuersam exposuit.Impios enim interpretatus,
non quoslibet peccantes, sed infideles qui a pietatis
regione separantur, & in iudicio non restagunt, quia qui non credit,iam iudicatus est;addit, locum viden tium esse Ecclesiam,de qua Exodi 3 3. ad Mosem dicitur,est locus penes me,st stabis supra petram,cum tras et maiestas mea,auferam manum meam,2 videbis posteriora mea.Nimirum quia in Ecclesia post Christi ad coelos magnificentissimum transitum, ablata Dei manu obtegente Iudaeorum oculos , potuit Christus iam transgressus agnosci a Iudaeis. In hoc igitur loco videntium , aliqui percutiuntur quasi impij, quia inter fideles numerus sunt,reuera autem perinde se habent
ac bis mortui. Ibi quippe stabat, inquit S Gregorius
supra cap. i . ubi videre Deum videbantur.lbi tenebras dilexerunt,ubi lumen veritatis aspicitur. Et qua uis apertos habuerunt oculos in fide, tenuerunt tamen eos clausos in opere. Vnde benE 3c de Iudaea diri. citur: speculatores eius caeci, quia videlicet non vide bant opere,quod professione cernebant. Vnde etiam de Balaam scriptum est,m cadens, ertos habet oculos Cadens quippe in opere , apertos tenuit oculos in contemplatione. Ita ergo hi etiam oculos aperientς; in fide,& non videntes in opere,intra Ecclesiam positi pia specie,extra Ecclesiam inuenti sunt impia co uersatione.De quibus alias bene scriptum est;vidi impiossepultos,qui cum adhuc uiuerent,in loco sancto erant, est laudabantur in riuitate quasi iustorum operum. Multos enim peste propriae prauitatis obsessos, sub Christiano nomine, ipsa tranquillitas Ecclesiasticae pacis abscondit:quos tamen si leuis persecutionis aura pubmerit,mox extra aream, velut paleas tollit.J
730쪽
. Neque metaphorice tantum, aut per proportionem aliquam, sed reipsa eo non raro deuenitur per vitam exlegem & fidei moribus contradicentem , ut tandem fides ipsa abiiciatur,deriuata facile a voluntatis vitio, corruptela ad intellectum. Quod egregie ibidem c. i s. prosequitur S. Gregorii is, ex quo medul- Iatissimae disputationis partem iuuat apponere. Sic igitur scribit. Nonnulli fidem medullitus tenent, sed vivere fideliter nullatenus curant. Insequuntur enim moribus, quod credulitate venerantur. Quibus diuitio iudicio saepe contingit, ut per hoc quod nequiter vivunt,& illud perdant quod talubriter credunt. Incessanter namque se prauis actionibus polluunt, α
super hoc vindictam iusti iudicii retribui posse dissidunt: Et saepe cum bene vivere negligunt, etiam persequente nullo. usque ad perfidiam dilabuntur. Nam qui imminere districtum iudicium non credunt, qui inulte se peccare suspicantur, quo pacto vel esse, vel
dici fideles possunt 3 fidem quippe perdidisse, est incorrectis malis operibus, digna supplicia reddi posse
non credere λ Quia ergo digna haei opexa seruare contemnunt, etiam fidem perdunt, quam tenere ubdebantur. Super quos bene per Prophetam sub Hi rusalem specie inimicorum destruentium verba memorantur, a quibus scilicet dicitur; inanite, exinania te usque ad fundamentum in ea. Paulus quippe altassumdamentum aliud , nemopotest ponere prater id quodp tum est, quod est Christus I ESUS. Inimici ergo desinientcs,vsque ad fundamentum Hierusalem exinaniunt,quando pcruersi spiritus a corde fidelium, destructo prius aedificio boni operis, soliditatem quoque exhauriunt religionis. Sicut enim supra fund
