De monitorijs ecclesiasticis, ad extorquendam restitutionem, aut reuelationem; quid sint; quando ligent; qumodo soluantur; ... Tractatio bipartita authore R.P. Thophilo Raynaudo, societatis Iesu theologo

발행: 1636년

분량: 840페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

731쪽

Caus priores,negle rus exc. 6 T

mentum fabrica, sic super fidam opera constiuuntur. Vsque ad fundamentum ergo exinanivisse,est euerso bene vivendi opere,etiam robur fidei dissipasse .Hinc etiam ad Iudaeam per Hieremiam dicitur: Fili' quoque Asempheos, ct Taphneos, constuprauerunt te et qze adverticem. Vsqne ad verticem quippe constuprari, est post malae operationis usum, etiam in ipsa fidei sublimitate corrumpi. Cum eniim nequissimi spiritus, uniuscuiusque animam in prauis operibus inuoluunt, sed integritatem fidei vitiare non possitiit, quasi adhuc interiora membra polluunt sed ad verticem non pertingunt. Quisquis autem in fide corrumpitur, iam usque ad verticem constupratur. Malignus enim spiritus,quast ab inferioribus membris usque ad summa pertingit, quando activam vitam polluens, castam celsitudinem fidei , dissidentiae morbo corrumpit. Quia igitur cuncta ex humanis oculis absconsa sunt,

sed diuinis obtutibus patent,& multi in hac domo fidei sine fide moriuntur, dicatur recte, Quasi impios percussit eos in loco videntium. Pios enim se in Ecclesia hominibus ostendunt, sed quia diuina iudicia latere non possunt,quasi impii seriuntur.J En qua ratione, λfide mortua, ad fidei cxclusionem omnimodam fit progressio , quantusque sit nexus inter duos primos

fidei desectus bactenus propositos. Abi etiam, dormiens. i. s. Est tertius quidam fidei desectus, minus quidem in speciem horridus, reuera tamen admotum periculosus. Is nimirum,quo enerues nonnulli,etia si interdum fidem charitate animatam atque adeo vi

732쪽

6 8 Pars II. Caput. XVIII.

Ham ad tempus retinenz , tamen, prae incogitantia Minconsideratione, non secus reputant fidei mysteria, ac si iis non asscntirentur. Perinde enim cum iis circa fidei dogmata agitur , ac cum incontinentibus circa naturalia lumina de amplexanda virtute, de vitio declinando quae Aristoteles r. Ethic. tametsi splendentia & perspectit facilia, ab incontinentibus tamen non secus perspici ait, quam ab ebrio carmina Empedoclis. Quisquis enim praue agit, si motiva a peccato retrahentia, quae illi utcunque in mentem veniunt introspiceret, haud dubium quin peccato abi cho honestati adhaereret.Sed quemadmodum ebrius,insgnem Empedoclis poesim. prae ebrietate ita effutit , ut ad eius concinnitatem non aduertat, nisi pe functorie & oscitanterata quisquis a recto exorbitat; incentiva virtutis & amuleta peccati; cogitationes inquam salubres quibus de honesti amore & turpitudinis odio docetur, tam tenuiter attingit, Vt non retr hatur ab improbitate , nec impellatur ad bonum. Quod ergo ae signato super nos lumine vultus Dei, id est de naturalibus principiis practicis mores conformantibus aiebat Philosephus, locum item habet circa fidei mysteria & veritates supernaturales a Christo reuelatas,quas multi per incogitantiam veluti tenebrescere sinunt. Et valet quidem id maximὸ in peccatoribus: habet tamen etiam locum in iustis remissioribus iusto,nec utentibus ut par esset, largitate diuina quam sunt experti. s. Status iste, non abs re, conformiter ad plerase . que Scripturas vocari potest dei dormientis non dormitione mortis, quanquam & hoc habita ratione periculi pronunciat S. Bernardus strin. a. de resurr.

733쪽

cause priores,in lectus exc. 6 9

Dom. initio, in sed dormitione somni.Diserte id tradit

S.Cyprianus l.de lapsis num. r 6.tractans causam permissae ἱ Deo vexationis Ecclesiae per Ethnicos. Dominus inquit probari familiam suam voluit,& quia

traditam nobis disciplinam pax longa corruperat, i centem fidem,ac pene dixerim dormientem, censura coelestis erexit. J Aperit continenter longa oratione,

qualis sit ea fidei dormitio , exposito deterrimo statu in quem prolapsi prae socordia erant Christiani, dum

fidem velut in theca reconditam seruantes,non exercebantur ad operandum ex eius praescripto.Idem lib. de mortal num. 8. hanc fidei separationem,infidelit iis cuiusdam ac perfidiae insimulat. Questus enim quod Christiani aegre hinc excederent grassante peste, docensque eam astatonem ad terrena, magnam continere caecitatem, subdit , fHoc autem fit, fratres dilectissimi, quia fides deest 1, quia nemo credit vera esse, quae promittit Deus, qui verax est: cuius sermo, credentibus aeternus & firmus est.Si tibi vir grauis ac laudabilis,aliquid polliceretur, haberes utique pollicenti fidem, nec te falli aut decipi ab eo crederes, quem stare in sermonibus atque in actibus suis,scires: Nunc Deus tecum loquitur : & tu mente incredula perfidus fluctuas 3 Deus de hoc mundo recedenti ii Di, immortalitatem atque aeternitatem pollicetur, dctu dubitasὶHoc est Deum omnino non nosse: hoc est Christum,credentium Dominum & Magistrum,peccato incredulitatis offendere.Hoc est,in Ecclesia constitutum,fidem in domo fidei non habere.JIdem Cy rianus l.de unitate Ecclesiae num. 6.imitatus,vt et, Tertullianum l.de habitu muliebri cap. i. eodem modo,originem malorum Ecclesiam prementium,re-

734쪽

6 ue o Pars I I. Caput X VII L

sert in hune fidei somnum. f sic in nobis sinquit

emarcuit vigor fidei, sic credentium robur elanguit; idcirco Dominus tempora nostra respiciens , in Evangelio suo dicit: Filius hominis cum venerit,putas

inueniet fidem in terra' videmus fieri,quod ille pr dixit. In Dei timore, in lege iustitiae, in dilectione, in

opere, fides nulla. Nemo futurorum metu cogitat diem Domini,& iram Dei,& incredulis ventura supplicia & statuta perfidiae aeterna tormenta nemo considerat.Quod metueret costientia nostra, si crederet. quia non credit omnino, nec metuit. Si autem crederet caueret:Si caueret,euaderet. Excitemus nos

quantum possiimus dilectissimi fratres , & somno inertiae veteris abrupto, ad obseruanda, & gerenda Domini praecepta vigilemus.J . Saluianus frequentissime idem iterat, sed tam saepe,& tam prolixe,ut loca aliqua signasse nullo recitato debeat sat esse. Lib. 3. de prouid. non multum ab imptio,iase confirmat magnam Christianorum partem defectu custodiae mandatorum Dei, eue infidelem. Egregie idem tradit initio libri quarti . Ac denuo lib. 2. ad Eccles. sub medium, ubi infidelitatem omnium pene Christianorum,colligit ex tam flaccida,tamque imbecilla spe eorum in Deum. Ibidem,sub finem libri terti', hoc ipsum praeclare prosequitur , rursusque ibi

dem pub sinem.

S.Augustinus,non esse fidem quae ita torpet, puruchre in hunc modum tradit serm. 2 3 .de temp. f Dinficile est,ut male vivat qui bene credit.Credite ex toto corde, credite non claudicantes, non haesitantes, non contra ipsam fidem humanis suspicionibus argumentantes. Fides appellata est,ab eo quia fit quod

735쪽

Caus priores Aeglectus exc. 63I

dicitur. Duae syllabae sonant cum dicitur fides. Prima syllaba,esta facto. Secunda,a dicto. Interrogo ergo te,utrum credas: dicis, Credo. fac quod dicis,& fides est. J 8. Sed insigniter Petrus Damiani, ad finem se monis de S. Anthimo, qui tametsi paulo diffusius in hanc rem disserit, tamen sensorum grauitate damnum prolixitatis pensat. Quorumdam plane sinquit fides est vana flaccida, praetedens quidem in superfi-

e similitudinem,non autem habens intrinsecus veritatem. Horum porro tenuere figuram, qui olim

de populo Ephraim venientes ad vada Iordanis,dum nescirent exprimere Scibboleth, sed Sibboleth potius tanquam peregrina lingua proferrent, Galaaditarum gladiis caesi sunt. Quid enim per Iordanem in quo Saluator noster baptizari dignatus est,nisi baptismus quid vero per Scibboleth quod interpretatur spica,nisi fides,est intelligendaὶ sicut enim spica victum praebcthominibus,ita de de fide dicitur,quia iustus ex fide vi uit. Et sicut spica,multa in suis aristis grana recondit, ita & symbolum nostrae confessionis,plurima in se fidei semina colligit. Venientes itaque ad Iordanem Ephrataei, consuluntur a Galaaditis quomodo spiacam exprimant. Venientes etiam ad baptismi laxi Crum,Catechumeni, inquiratur a sacerdotibus qualiter credant. Et quoniam Galaad interpretatur acer Hus testimoni ,recte per Galaaditas,Sacerdotes Ecclesiet intelliguntur: quia praedicationibus suis, opera diuina testantur. Per Ephraim vero,cliaifaecu/iditatem sona

illi designantur, qui idcirco ad fidei perueniunt sei-cam, ut prouentum tacunditatis per boni operis segetem proserant. 4icut ergo ij qui ad Iordanem veniunt,

736쪽

Pars I I. Caput XVIII.

niunt,spicam quidem intelliguntse i quia exprimere nesciunt moriuntur; ita & qui fontem baptismatis excutiunt, a vita funditus decidunt, nisi fidem ipsam

quam edocti sunt, credere studuerint,etia bonorum operum enunciatione proferre, ita nimirum alterumpendct ex altero , ut semen fidei exurgere debeat inspicam operationis .Quod & Saluator noster euidenter ostendit: nam cum praeciperet discipulis suis dicens. Ite,docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine

Patris , ct Fili , ct Spiritus sancti, protinus addit,

docentes eos seruare omnia quaecunque mandavi vobis.AC

si aperte dicat: semen fidei in cordibus hominum s Tite, de mox mandatorum germinantium spicam qua liter operationis lingua exprimere debeant, edocet ne soloecismum faciant in lpica operis,ctui se de monte Ephraim, hoc est de cellitudine esse testantur Ecclesiasticae foecunditatis. Quapropter dilectissimi, c ueamus,ne fides nostra superducto nos solius profes sionis colore decipiat, & tanquam inanis spica, Vacatibus culmis, absque dilectionis medulla sollescat.JMox hortatus ad fidem veram, lidam,ac robustam, supponit hanc fidem infirmam, non esse fidem absolute veram. Similiterque Origenes homil. 9. in Ezech. ad illud, mater tua Cethaea, diserte tradit omnem peccatorem, fieri procul a fide & euadere in fratrem haereticorum atque Gentilium,illud inter caetera velut effatu adhibens, male credit, quicunque peccat.J id est,iuxta Origenis mentem;non credi ,qui peccata

737쪽

Cause priores reglectus ex . 63 3

stianos quos increpant,a fide excidisse: sed tantum significare voluerunt, socordiam illam & dormitationem fidei, quam expressimus. Is quippe veluti sopor fidei, cum sit mortis germanus,ut de corporeo somito ait Poeta, habet aliquam mortis speciem respectu fidei & gratiar.Vt propterea Apostoliis 2.Timot. i.ad fidei excitatione adhortas Timotheu,dicat, admoneo, ut resuscites gratia Dei qua est in te. En resuscites quod Graece est άναζωπυρειν : & proprie denotat,ignis inter cineres sopiti ac veluti emortui redaccensionem per

folles de flabella ut ibi S.Chrysost.& Theodoret. obseruarunt. AEque S .Petrus 2.epist.c. I .laborat in suscitanda per commonitione syncera mente Christiano- mim,quae suscitandi vox, dc mortuo cum ad vitam, &dormieti cum ad vigiliam reuocatur, communis est,

belleque exprimit statu fidei, siue in peccatore mortuae, siue in iusto dormitantis. Peccator fidelis,est ex

eorum numero quos Dauid Psal.87. vocat vulneratos dormientes in sepulchris,quorum Deus non est memor ampliusoipsi de manu eius repulsesunt. Sic enim D. Augustinus in Psal. 67. ad illud,qui exasperant, qui habitant in sepulchris, interpretatur eam in sepulchris dormitionem.Est status ille plane infeliciuimus, quippe quo homo disponitur,ut a mandatis Dei repellatur. inquam rem egregie plane disserit S. Ambros. in Psal.

ii 8. ad illud, ne repellas me a mandatis tuis. Isaias c.

s I .eam repulsam, siue proiectionem procul a Deo, coniungit cum dormitione: licens irruiproiecti sila,

ormierunt in capite omnium viamm, sicut oryx ill queatus , pleni indignatione Tomini. 7O. Voces primigenias non per orycem illaqueatum expresserunt,sed per betam semicoctam. Quam interpretationem ratam

738쪽

614 Tars II. Caput XVII L

iam ibi habens S. Hieronymus, malos ait esse betas crudas: fideles vero dormitantes, ait esse betas semia coctas,quae proiiciuntur & euomuntur . additque eos qui huiusmodi sunt,repleri indignatione Domini,obillam Deo exosam somnolentiam Chaldaeus,pro oryce illaqueato, & beta semicocta, vertit lagenam fractam. Quae interpretatio , aeque fert quantum sit in spirituali dormitatione vel dispendium, vel periculum. Efiluit enim ex dormitante, quicquid infuderi spiritualis laticis. Proptereaque Apostolus Hebr. a. sic hortabatur fideles.Abudantius oportet obseruare nos, quae alidiuimus,neforte per uamus. Id est ne euadamus vasa rimosa, per quae liquor immissus esiluit de elabiatur. Idque dormitantibus contingere, deprehendere inde licet,quod Pal. i i8. ubi nos lesimus, dormitauit anima mea prae lassio,S. Ambrosibi ierm. . vers. . legit cum Origene, Stillauit Mima mea, quod de vase pertuso ac rimose,proprie dicitur.

Contemptio excommunicationis ex fidei oblasione,

concluditur. io. Proposui sigillatim omnes hos fidei desectus, & uniuerse attigi quam sint damnosi & exitiales,ut sigillatim hic delaberer ad primam,& quantum

arbitror, primariam causam contemptus excommu

nicationis.Vere enim praecipua & frequentissima r rio, cur in plerisque fidelibus is contemptus cernatur, aut cur insensibiles prope videantur cum se vel alios excommunicatione percelli audiunt,inde peti debet, quod fides illos aliquo ex praedictis modis deficiar. Et olim quidem,cum ij qui excommunicabantur, dedebantur

739쪽

ia i

mus priores,neglectas σύ. 63s

debantur Satanae corporaliter, & ab eo immaniter vexabantur, non erat operosum fidem circa hoc negotium fuscitare,& prohibere dormitatione. At nuc, quia ea exterior noxiorum cruciatio fere cessauit:piritualia vero dispendia, tametsi longe grauiora, quae per excommunicationem inferuntur, non incurrunt

in sensus, facilius obrepit languor ille, ac veluti ina cor diuinae fidei, qua docemur exsertionem gladii Ecclesiastici per excommunicationem, ei qui sapiat, supra omnia corporea mala formidandam & extumescendam esse. Itaque magna hic necessitas exsuscia tandae fidei. II. Defectus charita D. II. Aliam causam cur obsolescat inter Christi nos horror excommunicationis , ducere licet ex pr portionali defectu charitatis. Asfert hanc causam S Chry sostomus homil. s .in a. ad Thessal .ad illud,s

tia D. . IEsv CHRIsΤI cum omnibus vobis. Praefatus

enim, tempore Apostoli valde horrendum fuisse excommunicari, plerosque tamen poneriorum Christi norum non magnum existimare quod communione Christiana priuentur subdit. fCausa autem & unde- nam erat hoc tunc terribile ξ Quoniam esse cum eis magnum bonum existimabatur.Quomodo enim qui unam domum habitant, & sunt in unius Patris pol state, & unius mensae sunt participes, ita tunc habitabant in unaquaque Ecclesia. A tanta ergo excidisse charitate,quantum erat malum3Nunc autem nihil videtur cfle magnum, propterea quod nec magnum Gaidpiam esse existimatur, quando simul inter nos suerimus

740쪽

616 Pars II. Caput XVII L.

suerimus coniuncti. Sicut tune erat instar supplicii: hoc autem usu venit, propterea quod valde rescixerit charitas, & hoc nunc fit absque supplicio,& temere alter ab altero separatur, idque prae algore cli ritatis. Malorum enim omnium causa est, quod non sit charitas. Haec omnia Ecclesiae bona honesta ac praeclara, proPter quae exultare oporteret, destruxitae deleuit. JPlane si fideles agnoscerent, & prout debent,magni facerent,& diligerent insignia bona unitatis Christianae, de quibus actum supra est quantum satis, horrerent separari a communitate : nec serrent esse Iiij subtractionis, ut Apostolus ad Hebr. IO.loquitur.Amor autem ille bonorum Christianam unitatem assectantium,ad charitatem reducitur.Itaque recte S. Chrysostomus, neglectae a plerisque excommunicationis causam, resert ad defectum Christianae charitatis,quae si adesset plena ac feruens, urgeret ad amorem unitatis;& horrorem abiunctionis ac separationis a communi coetu,ingeneraret.

III. assiduas cum excommunicatis.

ii. Occurrit tertia eiusdem contemptus causa ad hanc seriem pertinens, hoc est ex parte plebis fidelium se tenens .Hanc causam censeo esse frequentissimam. Existimo igitur usum quotidianum cum e communicatis, & cum iisdem familiaritatem,praesese tim post Concilium Constantiense inductam, plurimum remisisse de horrore, quo olim fideles, audito excommunicationis nomine percellebantur. Non sugillo aut vellico indulgentiam ad vitanda anim rum pericula ab Ecclesia concessam, ut liceret cum

excommunicatis

SEARCH

MENU NAVIGATION