Exercitia spiritualia Ignatij de Loyola

발행: 1596년

분량: 263페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

omur synag6gas, villas, & oppida , quae praedicans Christus pertransibat: & sic de locis alijs . SEcundum , ad gratiam poscen-.dam pertinens, in hac parte erit ,. petere a Deo,ne obsurdescamus vocante nos Christo, sed ad sequendum, ac obtemperandum prompti simus aBVnctum primum esto,proponere mihi ob oculos, humanum Regem diuinitus electum,cui Principes , di populi omnes Christiani reuerentiam& obsequium praestare

debeant. ,

SEcundum' est , imaginari quod

audiam illum Regem loquentem ad omnes subditos. In animo est mihi regiones infidelium uniuersas ditioni meae subijcere, Qui-eunque igitur comitari me Velit, paratus sit oportet non alio vii vj- . ctu,

82쪽

retinvestitu,rebusque alijs, quam me utentem cospexerit. In ijsdem qu que laboribus,vigilijs,& casbus cet

teris mecum perfistendum erit, Vt particeps fiat victoriae,& scolicitatis Unusquisque,prout laborum,ac m lestiarum socius extiteritis TFrtium est , considerare quidnam respondere debeant Regiamantissimo,& liberalissirno fideles subditi, & quam prompte ad Omnem eius voluntatem offerre se accinctos . Contra vero si quis non obaudiret, quanto apud homines uniuersos vituperio dignus esset, atque quam ignauus miles aestia

mandus.

PArs secunda huius exercitij

consistit in collatione similitudinis inter dictum regem, Dominum Iesum Christum, circa tris

sex illud punctum . F Primo,

83쪽

PRimo, sic applicabimus exemis

plum : Si terrenus ille Rex,cum bellica sua euocatione, dignus est , cui attentio, & obsequium praest tur ; quanto magis Christus Rex

aeternus, mundoque toti conspicii-

is , qui singulos ad se his inuitatverbis3 Mea haec est iustissima voluntas totius mundi dominium mihi vendicare, inimicos meos debellare omnes, ac ita demum in Patris mei gloriam intrare. Proinde quisequis eo mecum venire cupit, laboret mecum necesse est, Labori enim praemium respondebit . SEcundum, ratiocinabimur neminem fore sanae mentis, qui non cupidissime Christi seruitio se totum offerat, & addicat .

TExtio, iudicandum erit, quod ij, qui se obsequijs illius prorsus duxerint mancipandos, non seipsos

84쪽

ipsos tantum ad Iaborum toleran

tiam 3 verum etiam maiora , de praeclariora quaedam munera oblaturi sunt, expugnata carnis, sen-1hum, amorisque proprij, & mundani rebellione. Vnde respondebit quisque in hunc sere modum En , o Rex supreme, ac Domine seniuersorum,tua ego, licet indigninsimus, fretus tamen gratia, & ope, me tibi penitus ossero, meaque omnia tuae subijcio voluntati: attestans coram infinita bonitate tua , necnon in conspectu gloriosae Virginis Matris tuae, totiusque curiae caelestis,hunc esse animum meum, hoc desiderium, hoc certissimum decretum' ut dummodo in maiorem lau-

. dis tua , dc obsequij mei prouentum cedat quam possim proxime te sequar , & imiter in serendis iniurijsti aduetiti omnibus, cum e-F 1 Iaa

85쪽

ra, tum spiritus, tum etiam rerum

paupertate, si inquam sanctissimae tuae maiestati placeat ad tale me vitae institutum eligere, atque re cipere. Fiet bis interdiu hoc exercitium, mane, cum primum surreximus, Min hora,prandium, vel coenam prae

In hac hebdomada secunda, Msubsequentibus,utile suerit, aliquid subinde legere ex Euangelico, Vel pro alio codice , ut de imitatione Christi, Sanctorum vita, &c.

Prima Diei meditatio prima erit, de Incarnatione Iesu Christi, complectens orationem praepa ratoriamuria praeludia, puncta tria, cum vno colloquio. O R xio praeparatoria nihil a s

86쪽

DIta ludium primm est: profesI re in medium contemplandae rei

historiam, quae hoc loco erit : Quomodo personae tres diuinae, Vniuersam terrae superficiem speculantes hominibus resertam, qui ad inses num destendebant, in Deitatis suae memitate decernunt , Ut secunda persona, pro salute humani generis,naturam hominis assumat: Vnde adueniente tempore praestituto, archangelus Gabriel ad beatam vi ginem Mariam nuntius destinatur, ut dicetur infra. pag. I 62. SEcundum pertinet ad loci compositionem, quae erit visio imaginaria, perinde ae s oculis pateret terrae uniuersae ambitus , quam habitant tot diuersae gentes:Deinde ad certam mu di partem. domuncula spectetur beatae Virginis , apud F.; Naz

87쪽

ει ,. Nazareth in prouincia Galilaeae sit a. TErtium continet gratiae post lationem , vr intime cognosca, quo pacto Dei Filius mei causa se homo factus , ut ardentius ipsam amen , & abhinc sequar studiosius . 'NI Otandum hic est, tam orati I nem praeparatoriam , quam tria praeludia per totam hanc hebdomadam , & reliquas sequentes itidem fieri , praelud ijs

duntaxat, pro diuersitate rerum v riatis .

PVnctum primum est, ut speculer personas omnes , de quibus agitur. Et primo quidem homines super faciem terrae degentes, adeo moribus, gestibus , &jactionibus diueisos: quosdam albos , & n, gros alios nonnullos fruentes pa-- , & reliquos bellis agitatos: hunc

88쪽

plorantem , & ridentem illum

1anum Vnum , & alterum aegrotum : nascentes multos , de mutitos vicissim morientes: creterasque varietates prope innumeras. Deinde contemplandε erunt personae tres diuinae, e solio regali suo intuentes omnia hominum gen ra, in superficie terrae caecorunt more viventium , passimque m rientium, & descendentium ad in- sernum . Postea virginem Mariam cum Angelo eam salutante conis siderabimus , aliquid inde semper ad nos reflectendo, ut ex consideratione tali fructum aliquem rese

ramus .

Secundum punctum est , audia

tu interno excipere , quid i quantur personat omnes:vt hominea in terris confabulante blasphema res, sibique inuicem conuinciante

89쪽

o Diuinae vero personae in Coelo de

redimendo humano genere colloquentes: virgo & Angelus in cel. Iula de Incarnationis mysterio tractantes. Quorum omnium rest Mone , seu applicatione quadam ad meipsum facta , studebo ex singulis nonnihil fructus decerpere. TErtium consequenter erit, actiones quoque personarum sumul attendere: Vt puta , quomodo sese inuicem mortales infestent, Concutiant, trucident, & omnes ruant ad inferos et quomodo sanctissima Trinitas Incarnationis O pus exequatur: quomodo item sua Angelus sungatur legatione , rebeata virgo humillime se gerens , diuinae gratias agat maiestati. Ex

quibus ad 'nos ip s , ut dimime , , reflexis, fructus obiter est i

90쪽

Colloquium postremo subijci

am disquisitis studiose verbis . quibus diuinam quamlibet pers

nam . verbum incarnatum , & ipsius Matrem digne valeam compe, lare : petendo etiam pro affectu, quem in me sensero, quicquid ad maiorem iuuet imitationem Domini mei Iesii Christi, velut nunc recens incarnati . Recitabitur in fine

Contemplatio secunda de atiuitate O R tio pra paratoria sicut se

PRaeludium primum ex histo

SEARCH

MENU NAVIGATION