Praelectionum theologicarum Honorati Tournely Continuatio, sive Tractatus de universa theologia morali .. Tomus quartus, continens tractatus 1. De sacramentis in genere; 2. De baptismo. Opus ad juris romani & gallici normam exactum

발행: 1749년

분량: 465페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

quia vera haec & generalis intentio excluditur a Ministro Gene vensi, ergo

Resis'. ad r. neg. ant. ad a. sit pro solutione. CONCLUς Io II. Ad Sacramenti validitatem non requiritur intentio explicita producendi effectum Sacramentit imo nec requiritur intentio explicita vel conficiendi Suramenti, Vel celebrandi ratum externum , ut in se revera & absolute Lacrum . Unde generaliter loquendo , sussicit quod quis talem ritum peragere velit ut ritum, qui a Christianis habetur pro sacro, seu ut caeremoniam in tali societate sacram. Prob. I. pars, Id ex S. Augustino Epist. .98. alias.2r. ubi sic Bonis ciuin alloquitur S. Doctore Nec illud te moveat , quod quidam non eo fide ad Bapi um percipiendam parvulos serunt, ut gratia spiritali ad vitam regre

ventur alaraiam non enim propterea illi non regenε ηιur, quia non istis abbae intentione seruntur: celebrantur enim per eos necessaria in steria, is verba

Sacramentorum: ubi non de parentibus tantum, sed & de Ministris praecipue sernio ; cum per eos solos necessaria mysteria Sc Sacramentorum verba celebrentur . Unde sic : Qui parvulos baptiZant, non intendentes ut ad vitam aeternam regenerentur, non habent intentionem producendi effectum Sacramentit atqui tamen hi valide baptizant, statim uenecessaria mutetia celebrant, & Sacramenti verba; ergo. Prob. I. Ecclesia nec Pelagianos, nec Calvinianos novo tingit Baptinmate, cum in ipsius gremium revertuntur imo id quoad Calvinianos' V. T . expresse vetuit Pius V. teste Ebroicensi Synodo an. I 76. atqui tamen - β pn nec Pelagiani intendebant delere originalem noxam, quam fictitiam ense existimabant f nee intendunt Calviniani imprimere characterem, cuius existcntiam negant; ergo stat sacramentum absque intentione este-cium sacramentalem producendi. Prob. I. pars, sicque a sortiori confirmatur prima ; quia Synodi Πωrentina & Tridentina , non aliam in Ministro requirunt intentionem, quam faciendi id quod facit Ecclesia r atqui haec intentio in eo etiam reperitur , qui etsi ritum hunc pro vero Sacramento , aut pro ritu in se sacro non habet, vult tamen eum perficere Hrmaliter ut ritum Ecclesiae, sacramve in illa caeremoniam. Prob. min. intentio faciendi quod

facit Ecclesia, reperiri potest in Gentili & in Atheo, ut ex dicendis

plenius constabit : atqui tamen nec Gentilis nec Atheus qua tales habent aut habere possunt ritum Baptismatis pro Sacramento, aut pro re

in se absolute sacra ; ergo intcntio faciendi quod facit Ecclesia, in eo

stubsistit, qui nee ritum hunc vult ut Sacramentum, nec ut rem . in se& ablblute sacram . Hinc S. Thomas in q. dist. d. q. r. art. 3. ques . a. ad I. Quamvis ille qui non credit Eaptismum esse Sacramentum, aut habere aliquam speciatim virtutem, non intendat, dum bapti at, confiira Sacramentum,

rimen intendit facete quandoque quod facit Ecclesiia, etsi illud reputet nihil esse: o quia Ecclesia aliquis facit, ideo ex consequenti O implicite intEndit aliquid

facere, quamvis non explicite.

Prob. 3. Pars, quia si requiritur; ut certo requiritur, intentio faciendi quod facit Ecclesia, saltem requiri debet ut ritus sacramentalis exerceatur prout ritus qui in tali societate habetur pro ritu religioso. Dixi , seneraliter laquendo , quia, ut animadvertit citandus toties in

hac tarateria Lambertiis Gaud , si Minister sacrum ritum ab Ecelesia

102쪽

CAP. IT DE CAUSIT S ACRAME N TIRO M. 8

peractuin, sic credat & in se revera sacrum, de Sacramentum, & gratiae causam esse, ut putet ritum illum fieri non posse , nisi intendatur M. res in se sacra, & Sacramentum, & gratiae causa ; utique si horum aliquid intendere nolit, iam non habebit sinceram intentionem faciem di quod iacit Ecclesia, nec proinde Sacramentum confici t- Obiic. I. In Ministro Sacramenta conferente requiritur intentio Eccleia sitae cu)us est Ministeri atqui intentio Ecclesiae pro obncto habet de Sacramentum & Sacramenti effectus; ergo. Resp. dist. maj. in Ministro requiritur Ecclesiae intentio implicita vel explicita, C. explicita necessario, subd. requiritur ad melius, C. ad ella simpliciter, seu ad validitatem , N. Porro qui vult serio facere ritum, quem faciunt Cliristiani, vuli co ipso , indirecte tamen , facere qui quid ex eo ritu consequi potest ; quia qui Vere vult causam necessi riam. vult & omnes ejusdem essectus. Inst. Absolutio a peccatis est effectus Sacramenti P enitentiae a atquii ad validitatem ejusdem Sacramenti requiritur ut Minister inteudat a solvere a peccatis ; crgo ad validitatem Sacramenti requiritur ut Mianister effectum ejus intendat. Prob. minor ex Tridentino Sess. I . c. 6. ubi sic Iegere est δε Non δε

bet paenitens adeo sibi de sua ipsin fide blanditi, ut etiamsi nulla illi adsit eo

tritio, aut Sacerdo i animus selio agendi ,. vere absolvendi desit, putet tamesse . eoram Deo esse ab Autum. Ubi pondera praeter animum ierio age

di, qui iuxta nos sussiceret, requiri animum vere absolvendi a pecca ris, seir, quod idem est, gratiam reconciliationis largiendi. Resp. dist. min. requiritur ut Minister intendae absolvere a peccatis, id est ut velit non simulate, sed vere & ex animo proferre verba absoluiationis, prout ab Ecclesia proferuntur, dum a peccatis absolvit, C. id est ut ipsam poenitentis justificationem directe & explicite intendat. N. In qie ad poenitentiae validitatem requirit Tridentina Synodus, ut Minister 1erio agat, praesertim ubi agitur de Iargienda absolutione: at non ideo censet invalidam- fore absolutionem sine intentione conserendae iustificationis impensam. Siquidem doctrina in Concilii Tridentini capitibus co

tenta, per eam quae in Canonibus, praecipua fidei regula, continetur, explicari debet: atqui Tridentinum Sess. 7. Can. O. et upra citato, non aliam intentionem exigit in Ministro tanquam absolute necessariam ,

quam generalem intentionem faciendi id quod facit Ecclesia ; & haec quidem intentio subsistere potest, etsi desit particularis intentio seu co

serendae gratiae, seu conficiendi Sacramenti: ergo. jic. a. S. ThomaS 3. P. q. 6 . art. 8. haec habet: Ea qua in Sacramentis aguntur, possunt diversi de ari, sicut ablutio aquae, quae δει in Baptismo, ρ resi ordικari 9 ad munditiam corporalem, m ad sanitatem, ct ad Iudum, re ad alia hu i modii ct ideo oportet quod determinetur ad unum , id es sacramentalem effectum, per intentionem abluentis; ergo iuxta S. Thomam requia ritur intentio etiam particularis, producendi effectum Sacramenti, puta characterem & gratiam. Rein. neg. conseq. qui enim expresse docet necessum non esse ut Ministerritum Sacramenti conficere velit ut Sacramentum , non potuit docere

103쪽

S. Thomas in textu paulo ante citato docet expresse Ut ergo secimr concilietur S. Doctor , dicendum est eum in oblecto textu non requirere nisi intentionem implicitam producendi effectum sacramentalem: haec autem intentio nulli eorum deest , qui volunt facere quod facit Ecclesia i hi enim etsi de effectu non cogitent, imo nec quidpiam sciant , ipsum vel Ie censentur, statim ut causam ejus necessariam volunt. Objic. 3. Actus sacramentalis est actus relisionis: atqui ad actum religionis non sufficit operis exercitium, sed & finis intentio requiritur; ergo Resp. dist. maj. est actus religionis si licite simul & valide fiat, C. fivalide solum , N. Porro valent multa, quibus deest legitima intentio alias invalide ordinaret . qui propter lucrum ordinat. CONCLUsro III. Intentio externa, qua quis ritum ab Ecclesia praescriptum , exterius quidem serio peragit, sed intus vel deridere taniatum & fingere , vel ut rem mere naturalem aut profanam exercere vult, non autem sormaliter ut ritum Ecclesiae, aut facram in ea caeremoniam; nulli bi sufficit ad valorem Sacramenti. Haee Conclusio pluribus probari solet argumentis, quorum aliqua , meo quidem iudicio parum urgent: ea tamen non omittam prorsus, quia quae unum non moVent , alios movere possunt: sed dicam breviter , quia cause sit cur iis minus inniti velim. Oppositae vero partis momen Ta, quae nisi gravia krent, non eo traxissent tot eximii nominis The logos , serio, nec dissimulanter proponam , ut rebus coram Deo pensatis, quam quisque maluerit partem, eligat. Itaque Prob. I. In his quae ad salutein & Sacramenta pertinent, licitum non est sequi opinionem probabilcm , relicta tutiori , quae vel probabilior fit, vel aeque probabilis: sed qui cum Catharino lassicientiam externae intentionis sequuntur; relinquunt opinionem , quae simul est tutior , Scprobabilior , vel aeque probabilis ac opposita . Majorem sponte concmdunt Adversarii; merito, cum quoad primam partem a Concilio Vienianensi definita sit; quoad secundam vero tum ab Innocentio M. tum a Ciero Gallicauo , qui an . r7oo. hanc laxiorum Casu istarum propositionem perstrinxit: Non vi ilicitum in Sacramensis conferendis sequi opini nem probabilem de valore Sacramenti, relicta tutiore. Prob. itaque mi uor. Et quidem I. quod tutior sit opinio, quae in pra xi lassic rentiam intentionis externae negat, res cst clarior meridiana luce . Tutior enim est opinio, quae nullo exponit discrimini aeternam infantis salutem, quam Catharinus, eiusque sequaces dubio saltem periculo exponunt: atqui opinio nostra nullo exponit discrimini . . Si enim in fans ille a Ministro intus derisore, non sit vere baptiEatu . prout cense pars Theologorum dimidia maior, iam perit ille in aeternun . Si autem valide baptiZatus est, nihil ille patitur mali ex iterato sub conditione Sacramento r nec cuiquam, opinor , Deus vertet in culpam, quod B ptismum, de quo tanta. est apud saniores Theologos controversia , itc. raverit sub conditione. Ego quidem, alebat olim mihi celebris in Sora bona Prosetar, isque in Catharini opinionem haud parum propen ius, si me a tali Ministro baptizatum rescirem , curaretin illico , ut mihi

tantae necessitatis Sacramentum denuo conferretur.

a. quod eadem opinio sit aeque probabilis , nisi forsan probabilior,

104쪽

CAP. II. DE CAUSIS MACRAMENTOR v M. 89

non minus evidens est. Duplex siquidem distinguitur probabilitas, e trinseca alia, quae a Doctorum, non quorumcumque, sed gravium suf-srδgio repetitur; alia intrinseca, quae rationibus intrinsecis nuitur: atin ut opinio nostra probabilitate extrinseca vincit, neque vincitur intri eca. Vincit quidem probabilitate extrinseca; cum semper maior suerit

internae intentionis, quam externae assertorum numerus, uti agnovit tempore suo Magister Sententiarum, suo item Paludanus, juxta quem opinio quae pro intentione interiori pugnat, tanquam communior θ ιutior est in A. ιenenda ; nostro demum vel ipse Hyacinthus Serry; quod & Lamb. Gaud-6. fuse & solide demonstravit. Sed neque eadem nostrλ assertio vincitur . Probabilitate intrinseca; cum & gravia quibus impetitur momenta non improbabiliter excutiat, & gravibus se tueatur argumentis, quae nonnisi Gaud taprobabiliter solvuntur ab adversariis, prout patebit in decursu. 38. ta At, inquies, si valeat isthaec ratiocinatio , adhaerendum eis Donatu ' starum opinioni, quae Baptiliouin ab impiis collatum iterari iubet: haec enim tutior est , nullique exponit periculo, nec spernendis rationibus innititur. Resp. neg. ant. statim enim ut opinis Donatistarum inter haereses at numerata fuit, jam ne uno quidem probabilitatis gradu gaudere potest Quis porro opinionem. nostram, non dico haereticam , erroneamve, sea vel temerariam, nisi temerarius ipse, pronuntiare ausit

Prob. a. ex citato Iam textu Apostoli I. Cor. . S;c nos existimet homo,

ni Ministros Christi, dic. Unde sie r Ad validitatem Sacramenti, necesse est ut qui ipsum eonfert, aIi quo saltum sensu gerat se pro Ministro. Christi, sed qui exteriorem ritum nonnisi materialiter frequentat, ut vis R. ad abluendas corporis sordes, nullo sensu gerit se ut Minittrum Chriasii. Si enim gerat se ut Christi Ministrum , vel quia simpliciter ritum

hunc facit, vel quia hunc facit in talibus circumstantiis ratqui neutrum dici potest. Non I. tum quia fatentur hodie nobiliores intentionis exte Dae Patroni ritum simpliciter, seu extra debitas circumstantias peractum nihil operari; tum quia alioqui Ethnicus, qui nihil unquam de Chrilio aut Christianis audiisset, quique inter arcana medica illud etiam legis.set, capitis dolorem mire eiici per aquam sub his verbis, Ego te baptizo injectam in puerum, puerum hunc rite baptigaret; quo nihil absurdius fingi potest. Non a. quia alioqui Ethnicus idem de quo statim, vel in domo rogatus, vel in templo valide baptiZaret, etsi non magis quam antea Christum, Christianamque Religionem edoctus, aut cdOcius quidem, sed omnino intendens id quod prius, re nihil ultra: atqui id

prorsus animo concipi nequit. Ut enim valide baptiZet vel in templo. vel in domo rogatus, qui non rogatus baptiZabat invalide , necessum cst ut intentio eius ex profana determinata sit adesse sacrum I facranizntale r atqui hcc postulationis, nec loci sacri circumstantia, intentionem ex profana sacram Sc cacramentalem facere possi int . Quod enim plene extrinsecum est voluntati , quod intentionem in eodem prorsus ac antea erat ,. statu relinquit se illud profecto voluntatem cx naturali sacram, & ut ita loquar, sacramentalem efficere nequit: atqui circumstantia seu postulationis a parentibus factae, sta loci sacri, ult volunt ii agentis plene ςxtrinsecat ergo.

105쪽

o TRACT DE SACRAMENπIS IN GENER g. Conlirm. Qui non dissert ab exteriori mimo, nisi quia impietati jumgit hypocrisina, ille non magis quam mimus exterior gerit se pro Ministro Christi: atqui interior, de quo loquimur, mimus, non dissert ab

exteriori, &C.

Prob. 3. ex Rubricis Missalis Romani, quibus hoc in punicto consonant Parisienses, ne dicam plerociamque Midalium Rubricae. In his porro haec praescribitur regula Sacerdotibus, utique serio& tu loco ficrocelebrantibus i quis his at coram se undecim L lias , ct intεndat consecrare

solum dicem, non de ei minans quas decem intendit, non consecnu, quia requiritur im ntio, quae hic deest: atqui tamen non deest hic intentio externa iaHaec enim luxta adversarios reperitur, quoties Sacerdos debitis in circumstantiis proseri se a m super debita materia r atqui tunc Sacerdos debitis in circumstantiis profert sermam super debita materia, & qui- dcin extrinsecus Profert super tota; ergo non caret intcntione extern FProindeque quod non consecret, oritur ex desectu internae intentionis. Argumentum hoc cur parum mihi videatur urgere, dicam paulo post: sed ante ostendatri, pessime illud confiitari a Serrio. Hec ille, a. co temptim, ut saepius solet: ne lepori Triologi, qui malis Rubricas tamquam Erclesiae d finiri es nobis objiciunt i .V cum potius nonnisi privatorum MLgorum resolutionis it 'a sint. adscque nil mirum, si ita propUtos casus rod ii, juxta sententiam Catiarans contrariam , qua frequentior π commmnior in scholis di. Addit 1. Rubricam loqui de Sacerdote, qui exteriori quopiam signo declaraverit, nolle se hostias omnes consecrare. Verum neutra liaec responsio satisfacit; non secunda, quae merum est oppressi hominis ctagium, & primae directe adversatur . Si enim Rubricae conditores juxta sementiam Catiarino contrariam, casum resolverint ergo definierunt nullam esse in eodem casu consecrationem , non quia

desit intentio externa, sed quia desit interna & mentalis. Deinde umde habet Serrius loqui Rubricam de eo dumtaxat , qui exterius mantia festet, nolle se hostias omnes consecrare λ Profecto indistitane loquitur Rubrica: Ubi autem lex non distinguit, nec nos distinguere oportet, prout dicitur in iure.

Nihilo solidior est prima Serrii responsio t r. quia lepidis lepidior est ipse, si majorem sibi fidem haberi velit, quam pluribus eximiae notae

Theologis, qui Rubricas ad Missam spectantes, ea edidere cura, quam postulat tanti mysterii gravitas; a. quia alioquin ullius essent momenti Rubricae, a quibus, ut privatorum hominum placitis, quisque Pro n tu recederet : 3. quia reipsa Rubricas haberi oportet ut leges a summo Pontifice editas, acceptatasque ab Ecclesia , quas nemo in re gravi praetergredi queat absque sceleret patet id ex sacrae Rituum Congregationis Decreto, quod his refert verbis Fagnan , in cap. Si quis iis

rum, De E limo, &c. RGOPando Decreta alias facta, mandat Saera Congregatio in omnisi re per omnia servari Rubricas Missalis Romani, non obstante quocumque praesextu o et suetudine, quam abusum ess e declarat. Et marelatione horum De elorum S. D. N. v bano VIII. Sanctitas sua annui , ο abcmnibus ubique servari .d mandaUit. Merito Igitur post Gavantum Part. I. tir. II. prop. a. statuit Lambertus Gaud, lethaliter peccaturum Sacerdotem, qui abιecta Rubrica de qua loquimur, nollet iterum consecrare

106쪽

cAP. II. DE CAUSIS S AC RAMENTO Ru M. At saltem conditionaliter liosuas, quae praedicto modo consecratae fuissent a

Melius ergo respondeat genuinus Catharini vindex, neg. I. min. &dicendo praedictum Sacerdotem carere intentione tam externa , quam interna: quia ad utramque ante omnia requiritur, ut quis serio pronuntiare velit formam super materia determinata: porro hic deest, ut su ponitur, materia determinata . Neque mirum est quod determinati

nem illam sollat voluntas Ministri, quia nihil instituit Christus, quod i mpediat ne ea tolli possier at vero verborum efficaciam loquor obi. ter in sententia Catharini, non potest Minister quacumque intentione tollere; quia voluit Christus ea suum sortiri essectum, quoties supra ce

tam determinatamque materiam semierrentur.

Quod si instet quis in hune modum cum doctiss. Tournely: ideo tune

non consecratur materia , quia est inde terminata et atqui non aliunde quam ab intentione Ministri habet hanc indeterminationem; ergo nocialiunde quam ab eadem intentioue habet, ut non consecretur. Responderi posset, r. transeat totum. Quid inde: equidem non conis secrat Minister ille, quia materiam intentione sua reddidit indetermi natam I sed nego quod non consecret praecise , quia retinet intentionem suam in applicatione fomue super legitima materia. Unde si ex undecim hostiis unam eligeret distincte, quam consecrare nollet, volens interim mam super ea pronuntiare, haec. non minus consecraretur quam aliae, quantumcumque careret intentione interna , juxta Catharinum scilicet. Unde in forma distingueretur consequens; ergo homo ille non cons erat ex desectu intentionis praeambulae, & antecedentis , quaeque cadit in solam materiam , quam homo facit indeterminatam mala sua voluntate, C. ex defectu intentionis sacramentalis , seu quia praecise non habet intentionem internam , ita ut ob solum hujus intentionis desectum consecrare non possit, si materiam habeat legitimam , N. Sic si Minister sola sua voluntate aquam in vinum vertere posset, jam bapti-etaret invalide; non directe & immediate ob intentionis sacramentalis desectum, sed defectu intentionis praeambulae, vi cuius idoneam Baptismo materiam sustulisset; qua semel sublata, nullam sacramentalem etiam externam intentionem habere posset . Sed de his , quorum ope, olim externa: intentionis defensor extricabam me, judicent Magiitri, quales plerumque sunt & discipuli. Prob. ex citatis supra Conciliorum Florentini & Tridentini textubus, qui ad validitatem Sacramenti requirunt materiam, formam & in- μ73

super intentionem faciendi id quod facit Ecclesiar sed ciui intentionem Pure externam gerit, non habet intentionem faciendi lil quod facit E clesia. Qui enim solam habet intentionem ridendi, fingendi, aut tanis quam profanum quid faciendi id quod facit Ecclesia, ille nec habet nec habere potest intentionem veram faciendi id quod facit Ecclesia: atqui in hypothesi nostra Minister solam habet intentionem deridendi, O-gendi, &c. Et vero aliud est habere animum faciendi quod facit Eo, clesia, aliud est velle fingere se habere animum faciendi quod facit Ecclesiar hoc vult, non illud, qui interius Sacramentum conficero non vult.

Confirm. I. Minister in hypothesi praesenti non aliam habet inte

107쪽

ρ1 TRACT. DE SACRAMENTIS IN GENERE

tionem , quam qui palam & aperte per jocum & derisionem conficit exteriorem Sacramenti ritum et sed qui palam & aperte deridendo , conficit exteriorem rimm , non habet intentionem faciendi quod facit Ecclesia . Minor ab omnibus Catholicis admittitur contra Calvitanianos , prob. itaque major , quia qui interius Sacramentum deridet, non differt penes intentionem ab eo qui illud deridet exterius; cum in utroque eadem sit mentalis deridendi intentio ; sed differt solum penes manifestationem irrisionis , quam prodit alter , altor celat animo; ergo non magis Sacramentum coniicit qui interius deridet, quam qui exterius. Confirm. a. Ideo juxta adversarios, qui serio exteriorem ponit ritum facit id quod facit Ecclesia, quia re ipsa vult facere actum quem facit Ecclesia i atqui ad Sacramenti validitatem non sufficit ni quis exterius ponat actum quem facit Ecclesia, sest insuper necessum est ut eum faciat ut sacrum sormaliter, idest saltem ut in tali societate sacrum. Id enim nisi necesse foret, ut quisquis actum illum poneret etiam privatim, & non rogatus, verum conficeret Sacramentum t atqui tamen non conficit. Minorem concedunt Juenin , Serry, & alii recentiores : unde Prob. major. Ille Verum conficeret Sacramentum , qui faceret totum id

quod exigit Ecclesia r atqui homo ille faceret totum id quod exigit Ecclesia. Nullibi enim requirunt Synodi Florentina & Tridentina, ut Minister, nisi intentione carere velit, adeoque perperam operari, vel P stulatus agat, vel in loco sacro; sed solum ut formam applicet male riae, cum intentione faciendi id quod facit Ecclesia; ergo. Et vero explicent adversarii, si pollunt, an valide baptiZet, qui baptirat in templo, sed nescit se in templo esse. Si non baptizet ; erm thesim suam restringant, & fateantur posse hominem aliquando non obstantibus loci circumstantiis, serio agere, nec tamen operari Sacramenistum. Si baptiZet ; dicant quae tanta sit materialis in loco sacro exit te tiae vis & efficacitas, ut hominem erigat in Minittrum Ecclesiae, non modo prieter mentem, sed de contra mentem ipsius. Confirm. 3. Non magis seria ritus exterioris frequentatio cum interiori derisione facit id. quod facit Ecclesia, quam exterior ritus ejusdem derisio cum interiori & seria intentione, impediat id quod facit Ecclesia r atqui haec non impedit . Si quis enim internum haberet animum pueri baptirandi, & exterius, ne pro Christiano haberetur, verba te a se proferri fingeret, & ita fingeret, ut ipsum Baptisma derideri crederetur, staret nihilominus Sacramentum, quamvis tunc deesset externa intentio; prout docent Card. de Lugo, Mastrius, aliique omnes docere debent; ergo cum contrariorum contrariae sint r tiones , ubi deest interna intentio, ibi, quantumcumque serio peragatur exterior ritus, necessario deest intentio faciendi quod facit Ecclesia.

Prob. s. quia inter triginta & unam Propositiones, quas die T. Decembris, an. I 69α proscripsit Alexander VlII. extat haec n. 28. Vulat Baptismus collatus a Ministiro , qui omnem ritam externum, formamque baptiarandi observat, intus vero in corde suo apud se res sit : Non intendo facere

quod facit Ecclesia r porro in systemate Catharini Minister omnem ritum externum observat, nec aliunde deficit, nisi quod resolvat intus in corde. suo,

108쪽

suo, Non in:endo fatera quod facit Ecclesias; ergo proscripta hac Proposutione videtur & ipsuin Catharini systema proscribi. Respondent I. Decretum hoc, ut pote inquisitionis Romanae istum, nullius, praesertim in Gallia, esse momenti. Reselluntur, quia etsi hujusmodi Decreta non valeant in Galliis, seu in eo quod pertinet ad censuras , seu dum Ecclesiae Gallicanae liberi tibus , Regumue nostrorum juribus adversantur; liaud tamen quasi fuistilia haberi possunt, in iis quae ad fidem attinent, cum a Romano Pontifice approbata sunt, prout approbatum est praesens Decretum . Hinc hactenus Nostrates hujusmodi definitionibus usi sunt, ut sua in fide &moribus placita astruerent. Ecquis sue alienaeque salutis studiosus , externae intentionis sussicientiam tueri ausit, si hanc a Romana Ecclesia pure & simpliciter reiectam esse sincere credat Respondet a. Serrius se Romae fuisse cum Decretum illud conditum est, ibidemque a nonnullis primae notae Consultoribus didicisse, nihil definitione isthac contra Catharini sententiam actum Frisse . Idque , ait, 'adeo verum est, ut ejus opinio persaepe Romae Jublicis in Thesibus d fendatur, approbante, iuxta loci morem, Apostolici Palatii Magistro;& eam expresse tueantur tum Genetius , cujus Tlκologia moralis Clementis XI. nuncirpata est, eodemque annuente Venetiis edita; tum Auinctor Summa Alexandrina, quae Romanis typis impressa est . Si quaeras, quid igitur percellere voluerit Alexander VIII. respondet idem Scriptor, Iino districtam fuisse eensaram in Lutheri errorem, qui a nonnullis male se, talis

Refellitur pro postrema parte. Siquidem evidens ess damnatam propositionem nihil habere quod errorem Lutheri redoleat i nam I. Propositio de eo solum loquitur , qui intus & apud se , atque in corde suo resolvit, Non intendo facere quod facit Ecclesia. atqui haec verba in sensu obvio & naturali exteriorem jocum excludunt ; N apertc designant,

illud propositum non faciendi quod facit Ecclesiae , ω intus latere in

animo, ut exterius se non prodat; a. de eo loquitur propolitio, qui camnem ritum era mum servat r atqui non omnem Ecclesiae ritum servaret,

qui ageret mimice ; Indubie enim ad Ecclesiae ritum pertinet seria formae ad materiam applicatio ; 3. quia Alexander VIII. pr*dictam propomtionem, non ut dogma fictilium proscriptir, sed ut opinionem, quae a uibusdam Catholicae communionis Doctoribus , non secus ac aliae eodem Decreto reprobatae, tenebatur: atqui, quidquid dicant Serrius, de uentia in sua Sacramentorum Tlicoria, nullus in Belgis aut alibi prois retur illius temporis Scriptor, qui eo usque male feriasus fuerit , ut L

theri de iocosae intentionis QScientia errorem renovarct ῆ rgo

Nec nocet id quod addit Serrius de facta sibi a quibusdam Romanis

Consultoribus declaratione r tum quia maior publicis monumentis de ehaberi fides, quam privatis hujusmodi declarationibus, quarum aliae aliis non ram adversantur tum quia fieri potest ut Consultores illi aliam Catharino affinxerint opinionem, quam quae ejus revera sit, Prout Tou nelyo contigit, quem Catharini mentem male reddidisse probat Lam

Quod addit idem Serrius, exterae inten ais lassicientiam perstam

109쪽

ς TRACT. DE SAECRAMENπIS IN GENERE.

Gati,c Romanis in thesibus defendi, salsima est, prout testatur idcm Gaud,

p. t *- qui contrarium didicit a probatissimis teitibus, quorum alter annos xv. alter an. 3O. Rom, exegerat; quique rebus,' quo potucre studio, inquisitis, neminem repererunt, qui eamdem sententiam post Alexandri VIII. Decretum in Urbe defenderit, aut defendere ausit. Et vero si tanta esset Romae alterutram opinionem tuendi libertas , haud redarguissent Romani Censores hanc Nat. Alexandri thesim r Ad vesidit.uem Sacramenti sufficit intretio interna Monstri; & eam tamen bis redarguerunt, ut conis

stat ex eiusdem Nat. Alexandri scholio a. ad calcem Uissirtationis Isin XIII. N XIV. taculum, &c. Quod ad Genetium & Si mae Alexandrinae auctorem spectat, negat idem Scriptor eos vel minimum Catharino consentire. Et quidem consensit Jueninus; sed quid tum 3 an delatus est Liber eaus ad Sedem Apostolicam an approbat Roma, quidquid non tangit Θ an Rome probaretur, quod ait idem Auctor , judicia a Romana inquisitime in hunsmodi materiis lata, per se, etiam quoad forum interius, Gallos non obligare 3 Quid quod Romae non Proscribuntur opera varia, quae citharini opinionem ab Alexandro VIII. reprobatam esse contendunt λ & ea tamen proscribi congrueret, si habendum Eret pro certo intactam mansula Theologi huius sententiam; cum in Apostolicam Sedem haud leviter delinquat, qui veri ratem aliquam ab ea reprobatam esse contendit. . . t RePonit 3. idem Serrius, damnatam propositionem loqui de Ministro,

ut intra se diceret, Non intendo facere quod facit Ecclesiaratqui, ait, in ystemate nostro Minister id dicere non potest. Scilicet enim in nostro systemate supponimus Ministrum serio & libere facientem quidquid Ecclesia faciti atqui implicat ut Minister serio & libere faciens quod facit Ecclesia, intus intra se dicat, Non intendo facere quod facu EGIesa Quomodo enim serio & libere taceret, nisi facere intenderetὶ esset s ne protestatio haec facto contraria; ergo. Resellitur responsio haec, quam quisque primo intuitu merum sophisma esse sentit; & cui tamen tota innititur Catharinei aedificii moles runde ad I. & a. neg. min. etsi enim qui ritum exteriorem libere ponit, nec intra se nec extra dicere potest , Nolo ritum exteriorem ponere; potest tamen ut extra, sic & intra se dicere, Nolo ritum hunc ponendo, intendere quod intendit Ecclesia; vel , Nolo ritum hunc facere ut sacrum in Ecclesia, sed ut mere naturalem l porro qui id dicit, caret intentione interna ς & ita caret , ut juxta adversarios ipsos, invalide baptietet, si privatim & non rogatus baptiret . Certe enim ubicumque valide baptizat, qui interius facere vult quod facit Ecclesia.

Prob. 6. ex S. Thoma pluribus in locis: sic ille 3. P. q. 6 art. IO. D-tentio Ministri potest peret erit duplociter ς uno mcdo respectu ipsius Sacramenti, puta cum aliquis non intendit Sacramentum conferre, sed deri brie aliquid agere ς talis piamerstas tollit teritatem Sacramenti, praecipue quando suam intenti nem extra tui moenis stat; ergo sive manifesta sit, si ve occulta Ministri intentionem suam pervertentis derisio, tollitur veritas Sacramenti. Voxeni in praecipue, qua sepenumero utitur S. Thomas, nunquam apud eum

nisi comparate sumitur: unde sicut qui dicit, nihil faciendum esse intemplo quod immodestiam redoleat, p acipis cum expositum est altaris

110쪽

εacramentum, non negat, sed asserit Potitis, nusquam fas esse in tem plo recedere a gravitatis legibus sic in Proposito, qui dicit intentio nem perverti praecipue per derisionem apri tam , supponit eam occulta etiam derisione perverti. Vid. Gaud. pag. III. u. idem S. Doctor ibid. q. 66. art. d. hanc sibi n. 3. objectionem pro-i ponit i Si trina immersio non sit de necessitate Baptismi, ergo ad ni iam immersionem censequitur abqvis Baptismi Sacramentum p si ergo addatur secunda vel tertia, immersio cuin totali forma, uti supponit S. Thomas , videturq, od secundo vel 1 rtio bapti atur , quod est incoaven ens. Sic vero nodum hunc solviti Dicendum, quod sicivit supra dictum est , intentio requiritur ad Baptimum; er ideo ex intentione Mnistri Ecclesiae, qui intend/t unum Raptis-mium dare trina immersitone, sicitur unum Baptisma si vero intEnderet aianam quamque immersitonem unum Eaptisma dare, ad singulas immersenes repetens verba formae, peccaret; quantum in Ae est, pluriet baptinans. Unde sic: Si ad valorem Sacramenti sufficeret seria & libera formae supra materiam applicatio, quisquis per trinam immersionem baptizando, proferret fommam ad singulas immersiones, Sacramentum conficeret in prima immersione, quantumvis illud nonnisi in tertia immersione conferendum decerneret: atqui tamen id salsum est ex citato Doctoris Angelici tex-

tu; ergo.

Respondet Serrius D. Thomam loqui de Ministro qui palam declaret , se nonnisi in fine tertiae immersionis Baptismum conferre velle pprout facit ille qui nunc Baptismum in Ecclesia Graeca celebrat. Verum responsio haec cavillandi animum indicat, non cupidinem an sequendae veritatis. In eo siquidem S. Thomae loco, ne una quidem VO-cula cit, unde coniici queat illum loqui de Ministro , qui intentionem suam exterius declaret. Quod attinet ad exemplnm Graecae Eccletiae , est illud prorsus extra rem; cum Graeci nonnisi unius personae nomen ad unamin quamque immersionem exprimant; ergo quo 1 suspendatur effectus Sacramenti in hypothesi S. Thomae, totum eth ab intentione Ministri. 3. S. Doctor in A. dist. s. q. 2. art. I. cxpendens an daemon in forma hominis apparens baptiZare possit, respondet negative; & postea subjungit, quod si bapieta a se fingeret, sempιr esset ι mendlim, quod nun faceret intentione bapti odi, quae ad Saeramentum exigitur, sed intentione decipiendi: quoniam non esset probavile, quod tantum bonum homina procuraret, sicut est spiritualis regeneratio : atqui si exterior intentio ad veritatem Baptismi sumceret, haud ita timendum esset, ne diabolus careret intentione ad baptia zandum necessaria. Siquidem pateret ad oculum , an is ageret mimice - an serio, an in debitis circumstanti is, an extra; ergo intentio interior, est ea sola qua ne careret, merito timeretur, &haec proinde juxta Sanctum Thomam est necessaria.

Respondet Serrius praedictum Baptisma dubium Hre , quia dubium

esset an non oculos & aures ludificaret daemon, ut id facere videretur, quod ludrica tantum fascinatione factitaret.

Bene quidem & optime ; sed extra hypothesim S. Doctoris, qui desola intentione sollicitus est eo loci, de de ludicra circa materiam auelarinam fascinatione nihil loquitur. Ceterum intentio spiritualiter regenerandi, etsi in se necessaria non est, Diqilirco by GO I

SEARCH

MENU NAVIGATION