장음표시 사용
91쪽
ν6 T RACT. DE SACRAMENTIS IN GENERE.
Intentio interpretativa. est ea Voluntatis dispositio, ex qua quis hoe vel illud ultro faceret, si attenderet id faciendum esse. Itaque actualem baptiEandi intentionem habet, qui actu baptigare vult; virtualem, qui actu baptizare voluit, sed in ipso ablutionis actu mentem habet alio avolantem: habitualem. qui ante aliquot dies baptizare voluit, & hodie sine renovata intentione baptizat; interpretativam, quiratus abluere se infantis simulacrum, aquam in verum effundit infantem,rrem si verum infantem nosset, serio voluisset baptiZare. An praedicta ivisio sit uni voci in sua univocata, expendent quibus per Otium licuerit.
Dividitur 4. in coactam, errantem, & alteri contrariam . Coacta est actus voluntatis, quo quis repugnante animo quidpiam essicere vult, puta Indi filium baptizare, aut contrahere cum ea quam detestatur. Errans est actus, quo quis existimat se circa quempiam facere , id quod circa alium facit, puta se baptiZare filium Pauli, cum is tamen sit filius Ioannis. Alteri contraria est actus, quo quis Volens. v. g. facere id quod vera facit Ecclesia, non vult tamen id facere quod Ecclesia Romana facit. Iam triplex nobis hie obversatur discutienda quaestio ; prima an in Sacramentorum consectione requiratur intentio interna , prout haec distinguitur ab exteriori quacumque; secunda , au actualis, prout etiam distinguitur a virtuali ; tertia, an absoluta, prout opponitur conditi nati. Tria haec tribus exequemur Paragraphis. I. I. An necessaria fiu intentio interna.
Circa praesens Pu iactum mire dividuntur ii retici & catholicit r. enim credidit Lutherus , ne eam quidem in Sacramentorum Ministro requiri externe intentionis speciem, quq exteriorem iocum excludat; sic qui re loquitur Lib. de Captivitate Babylonica, cap. de Baptismo r Non dubitem, si quis in nomine Domini susscipiat Baptismum , etiamsi impius Minister non deι in nomine Domini, vere bapticisum esse feri legitur exemplum de Iuodam Mimo per Deum baptιrato. Et articulo inter eos quos Leo X. procripsit, duodecimo: Si per impossibile confissus non esset contritus, aut S cerdos non ferio, sed joco ab Averret δε tamen eredat Ie esse a solutum, veris me est abbolvius. Eadem hodiedum est Lutheranorum opinio, ut Patet ex Theologia polemica Bechmani, pari. 3. Loco I 2. Erroris hujus ridiculum senserunt, & a se amandare conati sunt subs qui Novatores, ut patet ex his Κemnitii verbis in Canonem II. Sess 7.
caemcilii Trid. Non hoc isti insitusio Eaptismi ut fiat vulgari aliqua lotio , Cel quae ex professo nihil aliud fit, quam ridiculus Iusus , τρι mimica subfanis
natio, vel profanatio institutionis cum recitatione Verborum, &c.
Sed quidquid loquatur Novator , aliique sectae ejusdem , perspicuum est ex ipsorum de justificatione sententia, nihil interesie an Minister serio Sacramenta conferat, an mimice. Nam juxta eos Sacramenta justificant, quatenus exhibent animo promissiones Christi, & fidem excitant in suscipientibus: atqui hoc yKstare possunt, seu serio, seu mimice coninserantur . Se enim habent ex Kemnitio, & aliis ejusdem faring , sicut verbum Dei; quod quantumvis seu intus seu exterius perversa sit Ministri intentio, non desinit esse verbum Dei, eosque Proin Iustificare qui audiunt
92쪽
C A P. II. DE CAUS IS S AC R AME NTO RUM. 77R consensum pretbent; ergo, velint, nolint Pseudoresormati, ex eorum systein male sequitur valere Sacramenta ab ebrio etiam, imo&a Psittaco collata. a. existimarunt olim, & etiamnum exilii Dant Catholici Theologi com-Plures, ad valorem Sacramenti eam suiscere intentionem, qua Ministeriritum hunc quem facit Ecclesia, serio & attente peragere vult, tametsi eumdem ritum intus irrideat, vel detestetur; nec ex iis quae facere vult Ecclesia, quidquam aliud facere velit, quam certa verba certam supra materiam pronuntiare. Ita prae ceteris Ambrosius Catharinus ex ordine Praedicatorum, qui primum ut Theorigus, dein vero ut Episcopus Min rensis interfuit Synodo Tridentinae, ac demum ad Archiepilcopales Campanae Ecclesiae insulas assumptus est a Iulio III. ita quoque Alphonius Sal-meron e Societate Iesu, Pontilicius in eadem Tridentina Synodo Theol gus; ita & Vincentius Contenson , Gaspar Juenin , ad quos novissime accessit Catharini vindex Hyaciathus Serrius e familia S. Dominici. Non
aliam porro fuisse Catharini & Saline nis mentem, quam quae modo e preta est, solide contra To ne lyum probat Lambemis Gaud, in Avenionensi Accadensia Doctor aggregatus, & ipse ex orti ne Praedicatorum. Porro nec ipsi inter se contentiunt extertae huius intentionis desenso. res. Alii enim eam sufficere credunt pro Baptismo, quia Baptismus nullam in Ministro characterem exigit; non autem Pro ceteris Sacrame vis. Alii eam valere putant pro Sacramentis, quae habent in forma actuin exercitum, seu per quorum formam exprimitur actum sacramentalein a Ministro exerceri ; unde sequitur externam intentionem ita ccreris quidem Sacramentis sufficere non tamen tu Eucharistia ; quia verba ilia r c ere Corpus meum , nullam prorsus exprimunt actionem Ministri; secus de istis, Ego te baptιυ, Te eo fimo, &c. Alii externam intentionem in iis sufficere volunt Sacramentis, in quibus homo eit tantum agens instrumentale, non in iis in quibus est principale agens: unde hujus opinionis de sensores matrimonium sine interna intentione validum esse n Aant, cetera vero Sacramenta absque eadem valere opinantur. Alii d mum externam intentionem generatim & pro quibuslibet Sacramentis
sufficere putant: ita & hi duas in partes scinduntur. Quidam nimirum externam de seriam intentionem ubilibet ad confectionem Sacramenti satis esse contendunt: quidam id praefracte negant, & seMiunt Ministrum, nisi vel tu loco sacpo praesens sit, vel ad Sacramenti confectionem fuerit invitatus, nihil operari; eo serme modo, quo Iudex ratain sententiam etiam contra mentalem intentionem profert , si sedeat pro triounali ρsecus, si loquatur e loco, ubi iudicis personam gerere non intelligatur τita Juenin Serta, aliique reccilliorcs non Pauci. i. ' . 3. nec pauciores nec ignobiliores Theologi senserunt, & hodietam sentiunt, internam ad Sacramenta valide conficienda requiri inrentionem: sed & ii inter se divisi sunt. Alii nempe dubitarunt an non requireretur intentio finis explicita & particularis, seu intentio explieita
Lodaccndi hunc. in specie Sacramenti effectum: tales fuerunt ii de quis loquitur Edimicensis Synodus an. Is 76. his Verbivi Autra inter Getis ac pios vim dubιIatum fuit, an BaHisma a Cuλinistis admi ratum, pro vero creda deberet quisiam non haberent intenιionem bapti andi in remsi
93쪽
8 TRACT. DE S AC R AMENTIS IN GENER Milonem finis rejicientes, generalem , & quidem explicitam intentione
producendi effectum Sacramenti, tanquam necessariam postularunt. Alii ne hanc quidein postremam intentionem, necessariam esse rati , necessariam dixerunt intentionem explicitam conficienai Sacramenti . Alii d mum minime requirentes. intentionem explicitam seu producendi emum Sacramenti, seu etiam conficiendi Sacramentum, docuerunt neeessariam
ac lassicientem esse intentionem interiorem faciendi quod facit Ecclesia, istu intentionem, qua quis externum ritum sic frequentat, ut nec interius iocari velit, nec ritum huiusmodi materialiter dumtaxat, &ut rem merenaturalem aut profanam peragere, sed illum potius Brmaliter ut ritum Ecclesia . vel ut ritum in Ecclesia sacrum celebrare velita & haec multo communior fuit hactenus internae intentionis defensorum opinio. His praemissis,
et fusius & exposita, & probata dabit eximia Lamberti Gaud dissertatio, sit
Co MCLusio I. Ad validitatem Sacramenti non sussicit intentio exterior jocandi, sed requiritur vera, quaecumque tandem ea sit , intentio faciendi id quod facit Ecclesia. Haud tamen requiritur intentio faciendi id quod facit hec particularis Ecclesia, v. g. I omana, sed sufficit intentio faciendi quod facit Ecclesia vera, ubicumque ea sit. Duae sutar partes.
Prob. I. pars. Ea ad Sacramentorum validitatem requiritur intentio, quam necessariam esse agnoscebat tota Christi Ecclesia diu ante exortas theri, Calvinique novitates . Neque enim Ecclesia tota, utpote quaesit columna veritatis, erronee sancire potest, id esse necessarium , quod necessarium non fuerit. Atqui veram, adeoque haud jocularem faciendi id quod facit Ecclesia, intentionem, ad validitatem Sacramentorum n cessariam esse agnoscebat tota eadem Christi Ecclesia , diu ante exoristas Lutheri, Calvinique novitates . Prob. min. I. ex Concilio Constantiensi , quod Sessione ultima sub Martino V. praecipit, ut suspectus de
haeresi, inter alia interrogetur, an credas quod malus Sacerdos, cum debita materia ct forma, ct eum intentione faciendi quos facit Ecclesia, vere conficiat, vere ab Uvat, vere bapti et, ct vere conferat alia Sacramenta ι a. ex Inis structione Armenis data ab Eugenio IV. ubi sic habetur: Sacramenta ιribus perficiuntur rebus tanquam materia , verbis tanquam forma, ct intentione Ministri, faciendi quod facis Ecclesia; quorum si aliquid desit, non permeitur Sacra nextum. Non ergo novam finxit, sed trant missam a majoribus sectata est doctrinam Synodus Tridentina , cum haec sanxit Sess. 7. n. II. Si quis dixerit in inseris, dum Sacroementa conficiunt re conferunt, non requiri intentionem faciem faciendi quod facit Ecclesia , anathema sit . Et Sess. I . Can. 9. Si quis dixerit absolationem sacramentalem Sacerdotis non esse actum judicialem , sed nudum ministerium primuntiandi o declarandi remissa esse peccata confitenti, modo tantum credat se esse absolutum, aut Sacerdos non se vio sed Deo absilvat . 'anathema fit. Prob. I. ex Apost. I. Cor. . Sic nos existimet homo, ut Ministros Cisisti,
dipnsatores masteriorum Dei: atqui Ministrum Christi non agit, & dispensatorem mysteriorum ejus , qui mimum agit . Qui enim mimum agit, id unum curat ut intus & exterius Christum , Christique mysteria derideat & subsannei r quis porro hujusmodi derisorem, pro Christi Ministro. agnoscere ausit implicat certe ut sub ullo respectu Mini
ster sit christi, qui diaboli Ministrum profitetur.
94쪽
cAP. IL DE CAUSIS SACRAMEN πOR v M. Confirm. Actio Ministri qua talis, debet esse actio humana relative
ad ministerium t atqui actio exterius Inimica, non est humana relati ve ad ministerium ; sed solum relative ad facetias & irrisionem , quae sola intenditur; ergo. Prob. I. ideo tantum juxta Novatores valent Sacramenta mimice Seioculariter collata, quia ad eorum valorem satis est ut excitent fidem, quae etiam per histrionis Verba excitari potest i atqui talium est istud novae sectae Principium: r. enim pueruli Baptismatis capaces sunt: neque tamen in iis fides actualis excitari potest; a. si ubi excitatur fides, ibi sit Sacramentum , posset absolute conserri Sacramentum a machina, quae ad emittendas voces disposita, fidem excitareti quod ridiculum est. Prob. 4. quia si seclusa intentione faciendi id quod facit Ecclesia, co serri possit Sacramentum , mater quae nihil plane de Baptismo, aut de eo quod facit Ecclesia, cogitans, puerum lavando, his quo melius cmdat ablutio, utitur verbis, Lamo u in rumine Patris, &c. Verum Baptismum conferta censenda est: id porro quis credat Prob. a. pars. Si ad Baptismi validitatem requireretur intentio facie di id quod facit haec Ecclesia, puta Romana, non valeret Baptisma collatum a Calviniano, qui Ecclesiam Genevensem, veram este ratus , id inter baptirandum facere voluit, quod tacit Genevensis Ecclesia r atqui tamen valet Baptisma collatum a Calviniano; ut patet tum ex praxi Ecclesiae , quae nulli bi iterat hujusmodi Baptismum ob hunc praecise errorem ' ; tum ex Rothcimagensi Concilio anni as8I. tit. de Sacram. nu. ubi sier Velimius ablutionem repeti eum quibustumque victis, etiam conditiOnatis, a Calvinimo aut aliis haeresibus militer seu in debita forma baptirantibus ad nostras Ecclesias transeuntibus, ne de anaboptimo redarguamur. Idem quoque prohibitum fuit a Conciliis Remensi an. rs 8o. Turonensi anni Is 83. Tolosano m. Is . dic. Et vero etsi Anglus in eo fallitur . quod schismaticam Ansliae Synagogam , veram esse Christi Ecclesiam putat, intendit nihilominus id tacere quod facit vera Ecclesia a Christo instituta , & Christi ipsius ritum sequi r haec autem intentio nullo privato errore inefficax reddi potest. Si quis tamen, ait Silvius in 3. p. q. 6 . art. 8. noIIet facere, quod E. Iesesia Romana facit , etiamsi esset vera Christi Ecclesia , ct sequeretur Christi institutionem , Sacramentum non subsistet, quia revera non hadin intentionem Deiredi quod Christus instituit. Objic. I. contra primam Conclusionis partem , cum Calvino et Non minus valet Baptisma praeter conferentis intentionem collatum, quam valuerit benedictio data Iacob , tametsi praeter Isaaci intentionem data δε atqui tamen benedictio haec valida fuit, iuxta id Genes. 27. Em dixi ei, oe miι benedactas ς ergo M. Resp. I. neg. mas. ad sensum Calvini; idque duplici de causar r. quia Isaae seriam habuit intentionem benedicendi , tantumque erravit circa Personam ; porro fatemur eum qui serio baptizare vult , & ex errore masculum baptiZat pro femina, vere baptirare; quia prima & principalis eius intentio est ut baptizeta at vero qui ioculariter agit, nec hanc nec illum baptizare intendit, sed dumtaxat Christum & Ecclesiam deridere;
c IRestrictionis hujus usum percipiet Lector ex iis que dicam ubi de inlaetabilitate baptismi.
95쪽
M TRACT DE SACRA AMENTIS IN GENERE.
I. quia benedictio ab Isaac data , a sola ejusdem voluntate pendebat: Sacramenta vero praecipue pendent ab institutione Christi , qui & ea a suis solum Ministris confici voluit, & nullibi histriones pro Ministris suis habendos esse constituit. Resp. a. dist. min. benedictio ab Isaae data, valida fuit accedente nova Isaaci voluntate, qui hic digitum Dei sensit, Q valida fuit ab initio . N. Neque tamen ob mutatam Ministri voluntatem valere potest Sacramentum , quod ab initio invalide collatum est ; quia sanxit Christus ut materia , forma , & intentio siuaul Ponerentur, saltem in aliis
praeter Matrimonium Sacramentis. Objic. a. Sephora Moysis uxor filium suum circumcidit nolensi atqui tamen valide circumcidit ἔ ergo vallat Sacramentum citra conferentis voluntatem adminiitratum.
Resp. dist. maj. circumcidit nolens seeundum quid, transeat. quia lige Sephorae nolitio efficaciter ex Scripturis probari nequit ; nolens simpliciter , N. voluit enim Sephora obedire Deo , & mortem Moysi ob filii praeputium intentatam impedire. i l . Obsic. 3. ex S. Augustino Trin. 8o. in Ioan. Accedit verbum ad elemen tum , sit Sacramentum: sed si requireretur intentio Ministri, accedente ad elementum verbo non fieret Sacramentum; ergo.
Confirm. Ebrius nullam baptiZando seriam intentionem habere potest i atqui tamen ex Augustino Tract. s. in Ioan. Quos bapti at ebrius ,
Resp. ad i. dist. accedit verbum ad elementum per humanam actionem ,& fit Sacramentum, C. accedit mimice , irrisorie, aut citra ullam prorsus intentionem, N. Scopus est Augustini ut probet elementum ab Evangelica forma seiunctum, nihil habere virtutis r Detrabe verbum, inquit, quid est aqua, nisi aqua λ accediι verbum ad elementum. , M. sed de excluindenda intentione Ministri nequidem cogitat Augustinus , saltem eo loci. An alibi cogitaverit, infra expendemus. Ad a. neg. min. neque enim dictum est ab Augustino, quos baptirat ebrius, ut male scripsit Gratianus cap. q6. I. q. I. quem idcirco culparunt Correctores Romani, sed quos bapti aυit eisimus; porro ebriosus, seu vir ebrietati addictus, rite baptietare potest, non secus ac adulter& homicida: en ipsa Augustini verba: Quos bapti avis ebrious, quos baptiravit homicida, quos bapt. avit. adulter, si Eaptismus ci isti eraι, Christus bapti vis ; ergo sicut laqc verba: Quos M iqisit adulter, non de actuali, sed de habituali adultero intelliguntur, ita & haec, Quos baptις, mi ebrius,
si ita cum Gratiano legere voles , non de eo qui actu ebrius sit , sed qui ebrietati impense deditus sit, explicari debent.
obsic. . Sacramenta se habent ut animarum medicinae r atqui medicaminum efficacia nou pendet ab intentione medici; ergo. Confirm. Formae quibus conficiuntur Sacramenta , sunt vere verbum
Dei i atqui verbum Dei suum operatur effectum independenter a quacumque Concionatoris voluntate ; secundum id Apostoli Philip. r. v. IS. Quid mim, dum omni modo, sive per occasionem, sive per veritatem Christus
Resp. ad I. dist. maj. Sacramenta sunt medicine, nec sunt medicinae, nisi
96쪽
CAP. II. DE CA U SIS S AC RAMENTO RUM.
rite conserantur, C. & medicinae sunt quomodocumque conserantur, N. Sicut ergo corporalis i nedicina ut prosit, debet in primis esse medicina; sic Sacramenta ut medicinae sint, in primis Sacramenta esse debenti alia qui non possunt esse Sacramenta nisi constent materia, krma & intenti ne Ministri; ergo nec his ex toto vel ex parte seclusis prodesse possunt. Et vero Sacramenta inter & corporales medicinas longum in distrimen ; illa siquidem sunt actus humani, nec Proinde sine agentis intentione subsistere possunt. Medicamenta vero corporis ut existere . sic de operari possunt sine medici intentione . Deinde medicamenta mere naturaliter operantur, Sacriamenta vero ex divina institutione. Resp. ad a. dist. maj. Sacramenta sunt vere Verbum Dei consecratorium N practicum , C. verbum Dei speculativum , aut concionatorium , N. fc dist. min. neg. conseq. itaque verbum Dei simpliciter sumptum, quoiadam, accedente Dei gratia, parere potest essectus , puta erudire, m vere, excitare ad bonum, independenter ab intentione proserentis. imo εe abs ille eo quod proferens sit capax intentionis e unde si amens quasdam Scripturae sententias emphatice recitet, poterit non secus acasina Balaam , grandes in auditorum animiS motus ciere . Verum in praesenti non agitur de eo effectu , quem & quaedam Senecae verba . aspirante Deo , parere possint et agitur de eisectu sacramentali , quem practicae rituum a Christo institutorum sermae producunt, in iis etiam. qui, ut infantes , di a natura fatui. ad finem dc devotionem moveri non possunt. Contendimus porro effectum hunc nunquam citra Ministri intentionem produci posse ; quia actio sacramentalis est actio humana , quae sine intentione talis esse nequit. Et vero si ad consectionem Sacramenti lassiciat, ut quis in alio mdem excitet, jam quilibet homo etiam Gentilis, quodlinet Sacramentum, adeoque & sacram Coenam conficere poterit; quod absurdum est, Ee toti Traditioni adversatur, ut suo loco evincemus. Inst. I. Ad productionem essectus sacramentalis. sufficit ut ponatursgnum practicum grati aer atqui signum illud practicum independenter ab intentione Ministri poni potest . Quod enim a sola Christi intentione habet ut sit practicum , illud independenter ab intentione Miniis stri practicum esse debet i atqui signum gratiae a Lla Christi intentione habet ut sit practicum. Rela ad I. neg. min. si enim ad plenam signi facramentalis rationem voluerit Christus Necessariam esse intentionem Ministri, non secus ac materiam de tamam, jam sublata hac intentione subsistere nequit signum practi mr atqui ex probatis.voluit Christus ut conserentis intentio ad plenam signi sacramentalis consectionem necessaria seret; ergo.
Ad a. dist. min. signum gratiae a sola Christi intentione habet ut sit practicum, & ea fuit intentio Christi, ut signum illud applicaretur humano modo, adeoque cum intentione applicantis, ta secus, N.
Inst. a. Christus id solum in Ministro requisivit, quod requiritur in instrumentor atqui in instrumento non requiritur intentio ι sed sufficit una causae principalis voluntas; ergo.
Res p. dist. maj. quod requiritur in instrumento libero, C. in instrumen-ἀo rationis experte, N. uui enim Miuistros Sacramentorum constitute Gai ne Theol. Mor. Tom. IV. F ut
97쪽
ite dispensatores , plus sane ab iis requisivit, quam a puris automatis requisisset: atqui Christus, &c. Inst. 3. Si in Ministro, ex eo quod dispensator constitutus sit, requiratur intentio, requiretur & multo magis probitas: atqui tamen proburas non requiritur in Ministro, ex dictis. Resp. neg. mal. in his enim quae a sola Christi voluntate pendent, illud solum ad Sacramenti valorem requiritur. quod a Christo requisitum fili Dse docet Ecclesia r atqui Ecclesia ita docet requisitam bine intentionem Ministri, ut doceat simul liaud requisitam este probitatem ejus. Cur autem unum exegerit Christus, non aliud, ratio est, quia si probitas Ministri necessaria foret, jam neque ab haereticis in extremo etiam Vitae periculo rccipi possent Sacramenta, nec cuipiam constare possiet, se v lide esse baptizatum; cum facile contingat deesse Ministro eam probitatis speciem , ouae gratiam excludit. Aliud est de Ministri intentione, quet rarissime deest ; imo quae juxta externae intentionis patronos nunquam deesse potest, quoties res serio tractantur, ut pene ubique terra rum tractari solent, cum agitur de Sacramentis.
Obsic. s. Valuit Baptisma collatum I. Dioscoro illi Architheatro, seu Comoedornm duci, de quo loquitur Augustinus Epitheta'. alias 6I. cum in eo fuerit delam nugacitas, ipsique sidelis sit lectus, Christique gratiam din-
secutus, ut ait ibid. S. Doctor; 2. S. Genesio, qui ut refertur in Martyrologio ad diem as. Augusti, cum in theatro coram Diocletiano , msteriis Christianormn illuderet, a Deo inspiratus, repente conmersus ad fidem, oe biptinatus es; 3. Catechiunenis illis , quos junior Athanasius super oram mavis, puer ru in lusum imitando, baptigavit; quousque rebaptiZari vetuit S. Alexander Episcopus Alexandriae, postquam didicit secundum religionis nostrae ritum cuncta constare; prout ex Rufino referunt Socrates & SOZon eo nus, & ex his Gratianus I. q. I. cap. atqui Baptisinata haec collata
suere sine intentione faciendi id quod facit Ecclesia ; cum priora duo
prorsus mimica fuerint; tertium vero ioculariter administratum ; ergo. Resp. ad r. ne verbum quidem esse in Augustino unde inferri queat Dioscorum in theatro bapti ratum iuisse; imo contrarium ex ipso textu colligi. Quin nec certum est Dioscorum fuisse unquam Comoedorum ducem, sed potius fuisse principem medicorum: cum juxta nuperam Augustini editionem, cx variorum codicum fide pro Architisater, legendum sit, Archiater. Res p. ad a. csse qui negent Genesium alio quam sanguinis Baptismo tinctum esse; qui vero milia lustrali Baptismo, propter Martyrologii auctoritatem . donatum fuisse contendunt, fatentur eum ouidem iam e theatro conversum esse, sed negant bapti Zatum fuisse in theatro: t. quia a tempore S. Genesii, qui circa an. Christi a 3s. passus est, iuxta Tillemon-- ως, tium . nemo ad Adonem usque, noni saeculi scriptorem, Genesium in
η. 8so. ipsa scena baptia atum esse dixit. Quis porro circumstantiam adeo singularem ab omnibus historicis suppressa ui esse existimat a. quia novi an tores scenici hujus Baptismatis, in eius historia a se invicem dissonant. Alii quippe Genesium a Sacerdote in theatro baptiZatum volunt, quod ridiculum est; alii ab alio mimo, quem monuerit Angelus ut rem sacram serio pieque conficeret; alii demum ab Angelo ipso. In his porro
98쪽
CAP. II. DE CAUSIS S AC R A ME NI O Ru M. S;
His adde ratum haberi posse Baptismum a mimo collatum, modo id intus facere velit, quod faciunt Christiani. Scilicet enim duobus modis cxterior Ecclesiae ritus per jocum exerceri potest , I. itaut idem ritus simulate tantum repraesentetur; a. itaut vere intendatur id quod intendit Ecclesia, tametsi id sive ad rocum, sive ad lucrum, aliumve malum finem intendatur. Prima joci species, utpote in qua sistat tota agentis intentio, Sacramenti veritatem impediti secus de secunda, quia haec addit quidem actioni finem extrinsecuin , qui actionis honellatein tollit, sed qui cum intentionem inturnam non toIlat, neque etiam actionis veritatem tollere potest. Unde S. l nomas g. p. q. 7 . a. a. ad a. Si Sacerdos intendat consecrare Corpus Christi propter aliquem malum finem, pueta ut irrideat, vel venefica faciat, propter intdutisne a muli m.ς peccat; nihilominus tamrn propter patestatem sibi datam perficit Suceamentum. Quare vero λ quia nimirum mali finis intentio, consecrandi intentionem non perimit: atqui pariter in eo qui vere vult baptigare , licet id velit ut alios oblectet, mala oblectandi intentio veram baptigandi intentionem non perimit I ergo. Ita Tournely p. 3 iis. Lamb. Gaud p. 97. Sta Resp. ad 3. Rufini de Athanalio puero pueros alios baptirante histo. riam, grandi apud eruditos laborare sitspicione: 1. quia Historici fetide Baptismo , seu saltem de eius approbatione dubitanter loquuntur: μ-runt, sic statuisse Alexandrum, ait Rufinus. Ad vi impuberi ilud ei accidisse fertur, ait Sozomenus . Ferunt ii d evenisse, ait Nicephorus; a. quia praefati Historici factum illud diversimode narrant. Scribit nempe Socra-
res Alexandrum eiusmodi lusum vidisse, dum praetergrederetur. SoZomenus, cum solus convivas expectaret: Nicephorus, cum sederet e loco sublimiori ; 3. quia non is erat Alexander, qui in re tam seria ludum puerorum indubie ratum haberet; q. quia impubes non erat, sed ad minus annOS I 8. natus Athanasius, cum Alexander, quo Pontifice ludum hunc peractum volunt, Sedem Alexandrinam conscendit. Scilicet enim Alexander creatus est Patriarcha an. 3Ia. VeI etiam 32 I. juxta Hieronymi chronicum; cique paulo post Nicaenam Synodum, ac proinde ut mi nimum an . 3a6. successit Λthanasius: atqui ut Alexandro succederet Athanasius anno 326. debuit annum trigesimum praetergredi. Non enim ferebant mores illius saeculi ut quis ante trigesimum aetatis annum presbyter, & multo minus ut Episcopus inauguraretur. Hinc tot adversus Paulinianum S. Hieronymi fratrum querelae , quod junior ad Sacerdotium - evectus suisset , etsi proxime accederet ad trigesimum aetatis annum rcum vero ne ipsi quidem Ariani , licet Athanasium quocumque dente possent, mordere paratissimi, prinaturam ordinationem usquam eidem exprobraverint, Palam est eum annis 32. aut 3 . majorem fuisse , cum inauguratus est: & id erat tunc temporis juvenem consecrari; cum Pene junior haberetur relative ad Episcopatum, vir 3 s. aut plures annos natus. Iam vero si plures quam annos triginta attigerat Athanasius, cum Alexandro successit, necessum est ut an. 3ia. Vel etiam 32I. quo Patriarchales Alexandriae insulas obtinuit Alexander, idem Athanasius a P. aut 29. aetatis annum attigisset. Quis vero hominem tali aetate donatum, credat puerum filisse, qui, quod vix apud nos faciunt novennes,
Ecclesie sacra per ludum exerceret huic solutioni inhaerendum videtur.
99쪽
S TRACT DE SACRAMENUIS IN GENERE
Si quis tamen factum pro aris & socis admittere velit, dicendum est cum S. Thoma in m dist. 6. Athanasium, sic disponente Deo, id animo intennisse , quod per Episcopum faciebat Eeclesia . Neque intentioni
huic adversabatur oblectamentum , quod inde captabat juvenis , quia finis extrinseci volitio volitionem finis intrinseci necessario non perimit, ut proxime dictum est . Et vero Athanasius non jam baptizatos , aut Infideles baptietabat , sed Catechumenos solos , idque exploratis prius per varias interrogationes eorum dispositionibus , prout narrant Rulianus Lib. Io. Historiae, cap. I & Sommenus Lib. a. caP. I 6.
Eodem modo solvendum est quod refert Nicephorus Lib. 3. Histor. cap. ulti de Hebraeo juvene, qui a Christianis pueris quibuscum in m ri natabat, per ludum baptizatus est ; dc cujus Baptismum approbavit Ecclesia Constantinopolitana . Hi nempe pueri , etsi sorte ludum si, proponebant ut finem, id tamen intenderunt quod in Ecclesia fieri viderant i hinc singulos Ecclesiae ritus sedulo observarunt, infantem trina vice immerserunt, ad immersiones singulas unam e . divinis perso M nis invocarunt, & ipsi seriam adeo actionem suam habuere , ut con
sestim Proselytum iuuin duxerint ad Ecclesiam, ubi , teste Nicephoro,
Obaic. 6. S. Augustinum, qui Lib.7. de Bapt. c.y3. sic loquitur: ubi neque societas ulla esset ita c. edentium, neque ille qui acciperet, ita crederet, sed totum ludicre mimice oe joculariter ageretur; utrum applobandus egit Eaptissimus quie sic daretur, diUinum Iudicium per alicujus revelasionis oraculum implarandum esse censerem: ergo dubitavit Augustinus an valeret Baptisma inimice collatum: at si de eo tantus Doctor nihil sancire ausus est, cur ausimus nos
Resp. I. Ut quid audent Lutherani indubie ratum pronuntiare illud Baptismatis genus , de cuius validitate nihil Augustinus , niti praeeunte revelationis oraculo, statuere ausus e.et Habuit sortassis suam cade re revelationem Lutherii. , sed ei , ut reor similem , ex qua duas simul eidem principi habere uxores permisit. Resip. a. Iam illicitum esse dubitare de pluribus, quet ancipitem habuere Augustinum p quia temporum lapsu definita iunt , quae Augustini tempore definita non. erant; sicut Augustini aevo definita sunt , quae Cypriani aetate necdum fatig eliquata erant . Quemadmodum ergo ratum habuit & habere debuit Augustinus Baptisma haereticorum , quod improbare potuit Cyprianus sic nos ob crebras Conciliorum definiti nes Baptisma prorsus mimice collatum rejicere tenemur, ei si circa ejus validitatem anceps fuerit Augustinus. Ceteras , quae hic proponi possent dissicultates commodius expendam in decursu. Objic. contra secundam Conclationis partemt S ad Sacramenti valourem sussiciat intentio generalis faciendi id quod facin Ecclesia, sussiciet intentio faciendi id quod facit Genevensis Ecclesia, quam Minister Cativinianus veram esse existimat di atqui non lassicit huiusmodi intentio . Non enim magis sussicit ad habendam veram Ecclesiae intentionem, id intendere quod facit Ecclcsia Genevensis, quae putatur vera , quam ad habendam veram Ecclesiae fidem , lassiciat credere id quon credit E Ucsia Geuevcnsis, quae creditur verae : atqui hoc ad veram fidem noasuiruntdiligod by Eoos e
100쪽
CAP. II. DE CAvSIS. SACRAMENTOR UM. Sylassicit. Minor patet; prodi itaque Major: Ideo qui credit quod eredit
Ecclesia Genevensis, quam talin Ecclesiam verain existimat, veram fidem non habet, quia per istam existimationem ita determinatur ad ata sentienduin iis quae proponit Genevensis Ecclesia, ut non amplius credat oppositum, quod ab Ecclesia Catholica proponitur r atqui pariter , qui haec pronuntiando verba, Ego te bapti o, &c. id facere intendit quod facit Ecclesia Genevenis, existimata vera Christi Ecclesia ; ita determinatur ad id unum faciendum quod facit Ecclesia Genevensis, ut jam amplius lacere nolit, quod facit Catholica Ecclesia; ergo.
Resp. ad I. neg. min. ad a. neg. mal. Ratio est, quia qui credere vult id quod eredit Ecclesia Geneventis, circa Praesentiam realem V. r. necessario excludit fidem , quam circa idem punctum habet Ecclesia Catholica r at vero qui intendit facere id quod intendit Gene vensis Ecclesia, non excludit id quod ab Ecclesia Catholica intenditur ; imo il-1ud includit potius , quia utraque Ecclesia idem facere intendit, id nempe quod a Christo institutum est.
Ad 3. dist. min. ita determinatur ut iam amplius non velit voluntate particulari, facere quod facit Ecclesia Catholica, C. ut non amplius velit voluntate generali, N. Ille enim voluntate generali vult iacere1d quod facit Ecclesia Catholica, qui non vult iacere id quod facit Gene-vensis Ecclesia, nisi quia eam Catholicam esse, & veram Christi Ecclesiam crediti atqui Calvinianus Minister, ideo tantum, quando baptiZat, vult iacere quod iacit Ecclesia Geneven sis, quia hanc Catholicam credit, &c. Et vero si Genevensis Minitier omnem & quamcumque excluderet v luntatem faciendi quod iacit Ecclesia Romana, non magis adoptaret E clesiae Romanae Baptismum, quam fidem et atqui falsum consequens. Inst. Intentio particularis faciendi quod facit Gene vensis Ecclesia . quae Putatur Vera , destruit intentionem generalem iaciendi quod iacit vera Ecclesia. ergo. Prob. ant. assensus datus huic propositioni, Creto quod d/ Eucharistia credit Ecclesia G.nmensis, destruit assensum generalem antea datum rebus a Deo revelatis; ergo a pari, &c. Rein. ad I. neg. ant. ad a. neg. conseq. disparitas est, quod actus fidei qualis Genevae fit circa Eucharistiam, directe & totaliter excludat actum. fidei, qualis circa eamdem Eucharistiam elicitur in Ecclesia Catholicarunde qui credit cum Geneva particulariter, non potest etiam generaliter credere cum Roma i at vero actus intentionis, qualis habetur Gen vae, non excludit actum intentionis, qualis habetur Romae r quia eadem
est utrobique intentio iaciendi id quod facit Ecclesia . In hoc igitur
mentis actu , Credo id quod credit Geneven is Ecclesia , sam male credis, nec fieri potest ut bene credas , quia errorem errore cumulando , ad dis , quae est vera Ecclesia . In hoc autem voluntatis actii , Lutendo quod intendit Ecclesia Genevensis, iam emcaciter operaris, & proinde operatio tua, per subsequam verae Ecclesiae additionem impediri nequit.
Inst. Atqui particularis intentio faciendi id quod iacit Ecclesia Gen veniis , excludit generalem intentionem iaciendi id quod facit iaci
sa; ergo. prob. intentio generalis & vera hcclesiae , est ut regeneretur .iulans, eique imprimatur character filiorum Dei, &gratia rustificans: λγ