Praelectionum theologicarum Honorati Tournely Continuatio, sive Tractatus de universa theologia morali .. Tomus quartus, continens tractatus 1. De sacramentis in genere; 2. De baptismo. Opus ad juris romani & gallici normam exactum

발행: 1749년

분량: 465페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

tus , mentem Stephani ignorare non potuit. Is porro sic ad Silamin Stephani succe rem scribit apud Eusebium Lib. 7. cap. s. Antea quidem litteras scripsi at Stephanus de H leno oe de Firmiltimo sese ob em causam

ab illorum eυmmunione dissurum, quod haereticos rebapti arent . . De his omnibus ego ad illum Epistolam mise rogans atque sit fans. Unde sic r Si Steph. nus Aseos praeciderit, vel ea quam ad Cyprianum scripsit Epistola ;vel deinceps: atqui neutrum dici potest. Non p. qui enim minatur se ab alicums communione d scessurum, haud utique jam ab ea discedit. Non

2. tum quia nulla extant censurae postea secutae monumenta ; tum quia

veri admodum simile eit Stephanum Dionysii obteltationibus cessisse ;cum ex tunc altum sileant Veteres de infelici hoc Stephanum inter& Cyprianum dissidio r quod argumento est Romanum Pontificem Dionysii Alexandrini precibus victum , aut a ferenda excommunicationis sententia, aut fallem ab ea executioni demandanda , Pacis de unutatis studio abstinuisse .. Prob. I. ex Augultino pluribus in locis , praesertim autem Lib. de

unico Baptismo, cap. I . ubi sic: Cum Stephaηκι non Mum nyn rebapti Gret haereticos, verum etiam laec facientes, vel ut fieret decennentes, excommvnieandos esse censeret tamen cum eo Dprianus in unitatis pace permansit. Et instar Ecce duo eraut uno tempore EmineAt spmarum Ecclesiarum, Romana si licet cr Carthagin nsis Episcopi, Stephanus oe C prianus, ambo in unitate cath lica corstituti, multi cum illo, quidam cum isto etiam sentiebant , utriqM cum eis in imitate Gnsistentes. Et rursus Lib. s. contra Donat. c. as. Uicit pax

Chrsi in cord bus eorum, ut in tali disceptatione nullum inser eos malum sibismatis orire: ur: atqui si Stephanus Cyprianum a communione sanctae E clesie pricidisset, jam nec verum esset nullum fuisse inter eos malum schisinatis, nec ambos in unitate Catholica permansisse, nec vicisse pacem in cordibus corum; ergo. Idem evincit id Facundi Hermian ubi supra r B. Stephanus cum S. Ο-prianum , atque alics Afros Episcopos de bupri andis omnibus haereticis decrevisse cognosceret, cρntinno ei: dexuntiavit, quod si qui haec auderent, ab Eccissa petalerentur r atqui aliud cst denuntiare hominem ab Ecclesia pulsum irr; aliud eum ab Ecclesia pellere incontinenui; ergo. Prob. q. tum ex silentio Eusebii, Hieronymi ac Vincentii Lirinensis, qui de hac excommunicatione, ne verbum quidem habent, ubi de celeis bri illa controversia loquuntur; tum quia si Cyprianus , ejusque seqliaces Romano fulmine percussi fuissent, hoe dubio procul objecissent Catholici Donatistis, qui a diluculo ad vesperam Cypriani auctoritate gloriabantur; imo & hinc quoque schisma suum colorare potuissent mn tistet, quod seipsos non pricidissent ab Ecclesia, sed a Romanis imma niter pricisi fuissent; prout non semel Patrum nostroruin quo fecere

Protestantes: atqui tamen neut in unquam contigit; ergo.

Probat s. Tournelyus, quia verisimile non est , Stephanum virum cautum ac prudentem, tot magni nominis Episcopos pricipiti sententiae N absque ulla monitione percuisse: porro rem sic se habitisse oportet, si Stephanus acceptis Cypriani litteris, eumdem statim insciderit. Nullubi enim extat provi et monitionis vestigium; ergo. ΗΨc tamen probatio non videtur omnino firma: L. quia adversarii, ut

72쪽

c Ast. II. DE CAvSIS SACRAMENTOR v M. 37Plurimum Romanae Sedis pamni amici, id unum serme habent in V tiS ut Stephano inuratur temeritatis & imprudentiae nota; a. quia ipsa indubie Stephani Epiliola, eam continebat monitionis speciem quae hodie solamnis appellatur : cum enim non intenderet StephanuS As S, P sito etiam quod ab errore suo resipiscerent, percellere ; utique monebat aequi Valenter, ut vel parerent Apostolicae Sed is iudicio, vel anathemati sub acerent. Atque hac monitionis species prorsus sulficiens fuisset tum

Propter locorum distantiam, tum promer imminens Periculum, ne error triplici Concilio munitus, nimias sumeret vires, nec Jam Pol set coerceri. Prob. 6. saltem contra aliquos , qui Cyprianum in errore simul & anathemate mortuum, nec inde perus habere exultantes contendunt. Ce tum est Cypriani etiam mortui nomen magno semper in pretio suisse apud Romanos; qui eum non secus ac Ecclesia universa inter raros oe . 'a saucos excellentissame gratiae Uiros numerarunt , atqui si Cyprianus Pontificia M'. igatus censura diem clausisset , n rc fuisset, nec asse potui siet tanti in e. a. Ecclesia Romana pretii. Qui enim decessisset irrisor censurae, cuius certa magis erat quam dubia, ille profecto haud magni, ne dicam nullius pretii Hisset in Ecclesia, quae cauta est meriti & demeriti, obedientiae N contumaciae ponderatrix : atqui in hypote si praesenti decesisset Cy-Prianus irrisor censurae , cujus aequitas certae erat magis quam dubia.dis enim, ait N. Alexander dissert. Ιχ. juste excommunicare neget eos, qui morem tuentuν ab Ap. Ll ea Sede ct aliiς Eclesiis damnatum, nee ab eo OH Π 'adbortationibus vel minis revocari ' sunt, sed in eo manent pertinaces cum ita

que b c iuisset Q iam, Firmilianique status , non fuisset injuste in eos lata e communicatis a Stephano p aeuti ram H D ananemate percussos , in eoque deis ktos, Ecclesia fueris honoribus ut Sanctor prosequuta non fuisset Confirm. Censura a legitimo Superiore, ob gravem justamque causam Iata, ad minus pro dubia habita fuisset Romae: atqui censura a Stephano lata, I. lata sitisset a Superiore legitimo, quemque ut talem habebat Cyprianus ipse; cum & primae Sedis praerogativas nosset, & apud Stephanu in ipsum egisset ut quosdam Africae Praesules merita censura percelleret; a. lata luisset ob gravem justamque causam; nempe ob excidium erroris paucos ante annos nati, & quo divinus Canon, universalis

Ecc se regula, omnium C acerdotum sensus; mos denique o restituta Me rum subvertebantur; ut suprae aiebat Uincentius Lirinensis; ergo. Obsic. I. Nemini notior esse potuit agendi ratio Stephani, quam Fimmitiano & Cyprianor atqui fatentur ambo fuisse se a Stephano Praecisos, Firmilianus quidem Fpist. ad Cyprian. ubi fic t In plurimis Probi

riis multa pro Iocorum o nomiηum diversitate variantur: nee tamen propter hoc ab Ecclesia Catholica pace vique unitate aliquando discissum ess p quod nunc Si phanus ausus est facere rumpens adsier vos D em , & infra , Stephanusncompellans : Peccatum quam magnum tibi exaggerasti, Pando te a tot gregibus scidui l. excidisti enim te imum quidem ille vere est schisma:

cus , qui se a communione Ecclesiasticae uuitatis apostatam θcerit o de pamio poli ironice trimens e Legatos Episcopos patienter fatis o laniter fuscepit , ut eυs nec ad sei monem saltem est loqu i comminis admitteret , adhuc de praecipιret fraternitati uni vis, m quis eos in domum suam reciperet νω Eementibua nori solum pax er communio , sed O tectum oe bospiι m

73쪽

s8 TR A CT DE SACRAMENTIS IN GENERE.

mgareιvr. Cyprianus vero Epist. ad Pompeium t unitatis oblitus Steph nus, mendacia o contagia profanae tinctionis usurpat. Ergone dat bonorem Deo, qui unitatem de divina lege mnientem non tenens, haereses . I vindieat pDat bonorem Deo qui haereticorum amicur, o inimicus Chri tianorum Sacerdotes Dei, veritatem Christi ct Ecclesiae uniιatem tenentes, ab tinendos putat λ Unde siet Qui ab Ecclesiastica unitate discessit, qui alios excommunicare volendo seipsum excidit, qui a communione Ecclesiastica apostatam sesecit, qui demum unitatis oblitus est, ut haereticorum vindex fieret; ille non haesit intra censurae minas , sed ad censuram usque progressus est ratqui ex Firmiliano & Cypriano, Sc. Resp. neg. min. in eo quod spectat ad Cyprianum. Quod autem dicit

S. Doctor Stephanum unitatis oblitum fuisse, non cadit in unitatem communionis Ecclesiasticae, quam a Stephano actu ruptam fuisse velit; sed in unitatem Baptisinatis, quam ab eo violatam esse male existimabat. Cum enim crederet Cyprianus ita unicum este Baptisma, ut apud solos Catholicos valere posset; inserebat Stephanum, unitatis illius oblitum esse, quia rarum habebat Baptisma apud haereti s collatum. Unde pluries conqueritur non unicum jam, sed tot fore Baptismata, quot haereticorum sectae.

Ad Firmilianum quod attinet, nego ei hoc in negotio habendam esse fidem. Quemadmodum enim iis qui icterico morbo laborant, vel ipsi nives flavae videntur , sic & viro serventioris ingenii, ut esse solent orientales, Stephani minae ultra minas ire visae sunt. Firmiliano igitur, ait N. Alexander, neque in hoc, neque in aliis, quae styli tota in Epistola adversus Stephanum debacchantis impetu temere effudit , crede dum est . Quis enim cum Firmiliano Stephanum Iudae proditori comparare ausit Quis audaciae, insolentiae, stultitiae, improbitatis, violatae fidei ac traditionis Pontificem vere sanctum, dc cujus integri mores vel ipsis Donatistis probabantur, cum Firmiliano insimulet Quis aequus rerum aestimator credat Stephanum a Cypriano Pseudoehristi, Pseudoapostoli, dolosique operarii nominibus infamatum , quod ipsi Firmilianus

assingit λ Cum ergo in his omnibus non minus a veritate quam a christiana charitate desecerit, non est cur audiatur in ceteris. Datus nihil nisi monstra locutus est; iratus nihil nisi monstra vidit. Nec est quod obiiciatur, Firmilianum a Patribus utriusque Antiochenae Synodi contra Paulum Samosatenum, nobiliter exceptum fuisse; eumdemque in Synodica eorum Epistola sanctae recordationis virum nuncupari, ac demum annumerari Sanctis in Graecorum Menologio . Neque enim honorifica haec promeruit Firmilianus , quia vere semper 8c moderate

locutus sit, sed quia priores illos ebullientis animi impetus poenitentia

sincera expunxerit, ut naevos suos Cyprianus martyrio.

Inst. Saltem denegari nequit Firmiliano fides in iis quae spectant Stephani agendi rationem erga legatos Romam missis ab Oriente : atqui

tota haec agendi ratio excommunicationem actu latam redolet . Qui enim pacem , communionem , imo tectum N hospitium alicui negat, hunc certe habet ut actu excommunicatum t atqui ex Firmiliano Si Phanus, meem, &c. orientalibus legatis denegavit; ergo. Resp. ad I. Deg. lnia. ad a. neg. maj sirpposita enim veritate narrati

74쪽

nis hujus, de qua plane silent Cyprianus, Augustinus , ceterique coaetavi Scriptores; dicendum est Stephanum hac severitate usum esse , non ut orientales legatos a communione sua extorres declararet , sed ne eos henignius excipiens errori favere videretur, neve iis, quos quoquin versum vagari sineret, occasionem daret disserninandi erroris. Sicut e go nemo hucusque somniavit S. Chrysostomum a S. Epiphanio excomis N ais, munieatum fuisse, eo quod Epiphanius nec in aedibus Chrysostomi, li- λάο. eet humanissime invitatus, commorari. nec, quod gravius est, in Ecclesia simul cum eo orare volueriti ut Chrysostomum, quem errore fa-Οtigenitam esse censebat , ab Origenis opinionibus revocaret ; sienec ex Stephani agendi ratione inflictam ab eo fuisse contra Orientalescensuram colligi potest. Hic duo notanda , t. excommunicari potuisse Firmilianum, absque eo quod idem sentiatur de Cypriano. Primum admittunt plures, qui secundum negant. Et vero queritur Firmilianus de Stephano , quas qui

pacem cum sinu lis varis discordigrum genere ruperit, modo, inquit, cum Orie talibus quod Me vos latere eonfidimus modo vobiscum qui in meride estis rergo multa & varia erant discordiis capita Stephanum inter di orientales; ergo ic a Stephano durius excipi potuere , quam Cyprianus, qui tunc primum, di in uno tantum capite dissidebat a Stephano. a. non eamdem semper fuisse apud antiquos excommunicationis vim N extensionem , quae nunc est . Hodie enim qui praecisus est, ab omnium, & a suae etiam Ecclesiae consortio praecisus est: aliter porro identidem se res habebant apud antiquos. Sic in Concilio Carthaginensi et Caa. t. Can. IO. praecipitur ut Episcopi , qui sine legitima causa ad Synodum i εProvincialem accedere neglexerint, communione suae tantum Ecclesia deis Aeant esse contenti, quae lectio genuina videtur. & iis consonat quae refert Gratianus dist. 38. Can. a. Erat tunc & alia species excommunicationis, qua Ecclesia etiam inserior ab alterius se commercio segregabat, secumclum id Apostoli IL Thessal. p. Dexuntia sus vobis, fratre; , ut subtrahatic

Uos ab omni fratre ambul Inte inordinate. Isthaec exeommunicatio, vel potius communionis subtractio non fiebat virtute clavium; tantumque in eo sita erat, quod utriusque Ecclesiae Episcopi formatas litteras ad se non mitterent, aut inutiliter mitterent, quia rejiciebantur. De his adi Uan- Espen ciet. de Censuris, β. I. interim ex his colliges Ecclesiae censurasoli in multominus aliquando graves fuisse, quam nunc sint. Objic. a. contra sextam probationem. Cyprianus nullum serre potuit praejudicium ex censura formaliter injusta di atqui talis fuisset excommunicatio a Stephano lata. Censura enim qua quis percutitur propter Opinionem quam non tenetur abjicere, est formaliter iniustaratqui percussus fuisset Cyprianus propter opinionem, quam etsi intrinsece falsam non tenebatur abjicere. Prob. maj. ex Augustino qui pluribus in locis docet quaestionem rebaptizationis necdum tunc satis elisiatum fuisse . Vide Lib. I: de Bapt. c. I 8. & Lib. 2. c. 7. Resp. ad t. neg. mina ad a. non quaero an a parte rei sententiam suam abjicere tenereiur Cyprianus r neque enim me fugit Augustinum , qacmnes animi nervos intendit, ut S. Martyris culpam imminuat, sic pluries

laqui ut videatur existimasse quaestionem nulla tunc peremptoria auct

75쪽

6o π x AC T. DE SACRάMBNUIS IN GEMERE ..ritate fuisse definitam. Id unum quaero an Romani idem indubie sensin

sent cum Augustino, praesertim in hypothesi censurae actu latae contra Cyprianum, lacque an indubie ut Sanctum coluissent eum, qui non obstante Superioris sui censura perniciosum errorem contra totam retro antiquitatem tuitus fuisset uno verbo quaero an . ne Cyprianum pro rebelli haberent, Stephanum habituri essent pro iniquo & temerario judice . En quod ad minus dubium videtur cum N. Alexandro . Porro id si dubium est, stat tota probatio. CONCLUsro IV. Cyprianus, ejusque sequaces Episcopi, natam de haereticorum Baptismo controversiam non ad fidem sed ad disciplinam revocasse videntur. Ita Thomassinus ibid. qui ultra progressus est; Nat.

Alexander, &c.

Praenot. illud esse fidem inter & disciplinam discrimen , quod fides,

utpote de credendis, una & eadem ubique habenda sit; disciplina vero utpote de rebus nec intrinsece bonis, vel malis, pro locorum dive sitate diversa esse queat, sine catholicae unitatis dispendio. Paret id ex Tridentinae Synodi Decretis , quae ubique quantum ad dogma pari in honore sunt; quantum ad disciplinam vero aliter in Gallia, aliter in Italia servantur : etsi optare possit Ecclesia una , ut altera secum con sentiat, sive quia puriorem, sive quia securiorem, aut antiquiorem disciplinam servet. His positis Prob. Conclusio. Illud ad disciplinam revocatum est, circa quod unicuique permissum est id quod vellet facere, & quidem citra unitatis catholicae periculum ι atqui Cyprianus & qui cum eo sentiebant, circa r baptiZationem permisere, ut citra catholicae unitatis periculum, faceret unusquisque quod vellet. Minor abunde patet ex his Cypriani verbis in

Concilio III. Carthaginensi i Superest ut de hac ipse τὸ figuli quid Antiamus, proferamus, neminem isticantes, aut a jure communi. nis aliqrtim, si diversum senserit, re Tentes. Noverat ergo S. Doctor esse Episcopos, qui aliter sentirent; prout disertius assirmat ipse Ep. 7 I. 72. & 73. atquita

men neque eos a communione sua removet , neque eos judicat. Nos, inquit, Epist. 72. ad Stephanum, vim cuiquam non sacimus , aut legem da mus, cum babeat in Ecclesiae administralione voluntatis suae arbitrium libarum musiquisque Praepositus. Quaero autem an Cyprianus libero uniustujiisque Praepositi arbitrio permitteret rem, quam crederςt ad fidem pertinere. Prob. a. quod meris disciplinae punctis comparatur, ad disciplinam pertinere judicatur, non ad fidem e atqui Firmilianus rebaptizationis quaestionem meris disciplinae punctis comparat. Sic ille in Epist. ad Cyprianum : Scire quis potest, quod clica ce Grand s dies Pascha, oe circa multa alia divina fidei Sacramenta, videaι Stephanus esse apud RomanCS aliquas diverinsitates, nec cbsertari illic aqualiter omnia, quae Iero obmis observantur : secum dum qucd in celerii quoque prurimis Prminciis multa pro sicarum 9 nom num diversivate variantur; nec tamen propter boc ab Ecc e a Catholicae pace atque uniatate aliquando discissum sit ergo idem sentiebat Firmilianus de rebaptiz aionis usu, quod de praxi Quartodecumanorum; ac Proinde utrumque ad consuetudinem & disciplinam revocabat. Prob. I. semper credidit Ecclesia, neque aliud credere potuit Cypria

76쪽

te deponi a atqui non credebat Cyprianus, se vel sequaces suos ob ne Lotium rebaptirationis a quopiam judicari posse . Sic enim in eodem Carthaginensi Concilio praelabatur r Habet omn/s Epistis pus pio licenιia liberiatatis oe potestatis sine arbitrium proprium , tanquam judicari ab alio non possit, caem nec ipse possit alterum judicare,sed expectemus universi judicium Domini N. I. C. qui unus re solus habet potestatem I. de actu nostro judicandi. Vidi quidem rarae eruditionis virum, cui videbatur credidisse Cyprianum ; Episcopum quemcumque in ipsius etiam fidei materia, Dei solius iudicio obnoxium esse; sed quis errorem tam foedum tanto viro adscribat, nisi Premente, quae hic deest, evidentia. Objic. I. Impossibile eli ut vir acuti & perspicacis ingenii, qualem fuisse Cyprianum nemo hactenus dubitavit, non viderit in controversia de rebaptizatione, id quod in eadem quisque, nisi plumbeus est, priamo oculi intuitu detegit atqui controversiam de rebaptizatione non esse merum disciplinae punctum. sed rem dogmati annexam primo videt intuitu quisquis plumbeus de hebes non fuerit. Certe enim non addisciplinam sed ad fidem spectat haec quaestio, an in Ministro requiratur fides, ut valide Sacramentum conficiat r atqui quaestionem hanc , an in Ministro requiratur fides, involvit Cyprianica de Baptismate controve sia; & tam evidenter involvit, ut id primo intuitu perspiciat quisquis oculos habet ; ergo non potuit Cyprianus id non videre. Idem pari ratione dicendum de Firmiliano, quem nulli sui temporis scientia imparem is isse confitetur ipse Baronius. JResp. I. retorq. argumentum. Impossibile est ut viri ingenii perspicacis quaestionem de fide comparaverint cum meris disciplinae quaestionibus; ut non senserint ex opinione sua sequi, Ecclesiam ab Apostolis ad Agri Pinum usque, Naxim tenuisse Inrniciosam, imo & fidei adversam saltem materialiter; ut demum non viderint plerisque, quae adhibebant argumentis, non impmborum minus quam haereticorum Baptisma convelli, p ut deinceps ostendere conati sunt Donati stet : atqui posita adversariorum opinione Firmilianus quςstionem fidei cum meris discipliani quistionibus comparavit; non sensit Cyprianus se periculosam & erroneam praxim toti ab Λpostolis usque ad Agrippinum Ecclesiet assingere; non vidit speciosa quet contra Stephanum movebat argumenra, ut quod qui Spiritum sanctum non habet , Spiritum sanctum dare non possit, Bec. non minus improborum quam lisreticorum Baptismo adversari; ergo. Resp. igitur diu. ma, impossibile ea ut non viderit Cyprianus G siquistionem sub hoc respectu consideraverit. C. si quaestionem sub copene solum respectu attigerit, sub quo pertinebat ea a I consuetudinem, N. Itaque vidit Cyprianus diversos esse diversis in Eccleliis circa reb ptirationem usus r vidit & Stephanum antiquam sibi obtrudere consuetudinem, eique quasi peremptorio argumento inniti. quid mirum si eo totam animi aciem direxerit 3 Hoc qui capere non valent, capiant qua

ratione singulis diebus doctissimi quique ita unam obiecti alicujus f

ciem intueantur, ut ad ceteras nihil attendendo, quandoque etiam ab imperitis juro ac merito redarguantur. Inst. I. Ille in metstione rebaptizationis non consuetudinem solam,

sed & dogma iaspexit, qui quεstionem hanc depinxit coloribas s

77쪽

61 TRACT DE SACRAMENΥIS IN GENERE. Iius fidei propriis r atqui S. Cyprianus . Prob. min. quod traditur uetam certum, quam certum sit vel hereticos non habere Ecclesiam n hiscum communem; vel non valere Baptisma collatum ab iis qui esus conferendi potestatem a Christo non recepere , traditur ut quetitio ad dogma & fidem pertinens atqui opinionem suam tradit Cyprianus uetam ceream quam cereum sit vel hqreticos non habere Ecclesiam n biscum communem , M. Prob. min. ex ipso Cypriani textu; sic illa in Epist. ad Iubajanum e Baptisma nobis O baereticis commvns esse non potest, cum quibus c.' nee fides nee Ecclesia ipsa communit est. N antea: Maniscium

est ubi ct per quos remissa peccato, uin duri pissis , qua in Ba imo scilicet datur. Nam mero p imum Dominus, super quem ad camiι Ecclerum , u de ρο unitatis originem instituit, potestatem illam dedit, ut id folveretur in caelis,

quod illa solvisset in terris ta unde intelligimus nonnisi in Ecclem G licere baptia Rara, ct rem favi peccatorum dare ἰ foris autem nec ligari aliquid posse nec solvi, ubi non sit vi aut Iigare possi aliquid, avι solvere. Resp. ad I. neg. min. ad a. dist. Cyprianus opinionem suam tradit ut tam certam, dcc. tradit, inquam , illative & per consequentias, quas. ex Scripturis deduci posse existimat, C. tradit formaliter, & expresse N. Itaque facit id C 'prianus, quod sesent quicumque de re gravi Sccontroversa disputant . Ii nimirum quicumque possunt argumenta seu ex Scripturis seu ex Traditione decerpunt ut opinionem stet contrariam excutiante atque id ut in rebus fidei , sic & in consuetudinibus lacum habere potest ; cum eas vulgo admitti opineat quae Scripturet magis conlisnant, alias rejici . Ut ergo de vero Cypriani ejusque sequacium sensu judicetur, non tam attendi debent eorum ratiocinia, quam praxis & agendi ratior atqui Cypriani ejusque asseclarum praxis, multo plus consuetudinem meram exprimit, quam fidei dogma, ut suadent probationes nostri; ergo. Inst. a. Ille opinionem suam in Scriptura diserte & sermaliter contineri censet, qui oppositam Stephani traducit in errorem , & quidem revelationi contrarium r atqui Cyprianus ta Sic enim ibidem loquitur rFrustra quiIam, qui ratione vincuntur , consuetudinem nobis opponunt, quasi consu tudo major fit veritate, avi non id sit in spiritualibus sequendum , quod in melius fuer.t a Spiritu sancto revelatum. Ignosita enim potest simpliciter e ranti II post inspirationem vero π revelationam factam , qui in eo quod erra verat, perseverat prudens o silens, sine venia ignorantiae peceat . Se in Epist. 7 ad Pompejum Consuetudo sine veritara, vetustas erroris est i propter quod

reliczo errore sequamin veritatem.

Resp. dist. min. Cyprianus oppositam sue Stephani opinionem traducie in errorem contrarium revelationi latius sumpi , C. sumptet strictiorieo sensu quo nunc accipitur a Theologis, subd. traducit per ilIationem di arguitive, ut aiunt, C. Brmaliter, N. Itaque latius hic sumitur reve lationis nomen a S. Doctore, nimirum pro instinctu quo Deus, qui e jusque veritatis fons est, ignotam antea veritatem servis suis detegit; atque hinc sine est quod inspirationem conjungit revelationi, sed non Ioquitur de revelatione stricte sumpta. Qui enim nova huius generis revelatio Cypriano facta fuerat , ut jam non eadem foret, qui prius,

ignorantia vinia. Si cui tamen videbitur S. Doctorem nomine revelati nis

78쪽

CAP. II. DE CAUSIS SACRAMENTOR v M. finis eo usum esse sensu, quo nunc utimur , redeat is ad primam sol tionem; quia tunc redit eadem dissicultas aliis terminis expressa. Inst. 3. Quaestio a qua pendet origo fidei, &spes aeremae salutis, debuit esse stricte revelata r atqui ex questione de valore Baptismatis haereticorum pendebat origo fidei, juxta S. Martyrem. Sic ille in citata ad

Iubajanum Epistola: Neque enim parea res hereticis re modica conceditur, quando a nobis Baptisma eorum in acceptum refertur I cum inde incipias omnis

fidei origo, ct ad spim Us.e aethrnae satataris ingressio. Resp. neg. min. de solo enim Baptismate ait S. Doctor , quod inde incipiat origo vitae aeremat, non autem de sua circa quaestionem hanc controversia. Alioqui enim quomodo unicuique suorum permisisset id sacere quod sibi aequius videretur sunt qui existiment eam fortassis fuisse Rebaptirantium opinionem, ut valeret vel non vaIeret haereticorum Baptisma pro diversitate loc tum; ita ut valeret quidem ubi admittebatur ab Episcopis, non valeret vero ubi reprobabatur. Quo ferme modo sensit Morinus ratas vel non ratas fuisse ordinationes ab hareticis factas, prout hic vel illic fie-hant . Ita sed modeste post Iuminum , Auctor opusculi de dissidio inter o

S. Stephanum, δια cujus conjectura si cui sapit, addat is oportet, rem non adeo certam visam fuisse Afris Praesulibus, ut non mallent iterari Baptisma ab haereticis collatum. Obiic. a. Constat ex dictis Stephanum Astis & Asiaticis censurami tentalse, nisi resipiscerent atqui vir sanctus & prudens non eo usquaprogressus esset propter rem quae solius suisset consuetudinis; cum consuetudines liberae sint; ergo. Resp. I. neg. min. si enim Eliberitani Patres, eos quasi novat hercis artifices exceperint, qui diem pentecostes post Pascha celebrabant non

quinquagesima die, sed quadragesimai si a temporibus Nicaenae Synodi

emper haereticis annumerati sint quartodecimani, qui luna I . Martii in quamcumque incidisset diem. Pascha cum Iudaeis celebrabant, potuit sane Summus Pontifex consuetudinem novam, totique ignotam antiquitati, adhibitis etiam censuris proscribere Resp. a. neg. min. ut de falso supponente. Supponit enim id quod Cyprianus ad disciplinam solam pertinere judicabat . ad disciplinam quoque revocatum fuisse a Stephanor id autem gratis fingitur, imo contrarium supponi debeti I. quia explorati iuris est non esse culpandum erroris Poutificem praesertim Romanum , sine gravibus causis, & multo minus in materia haud dissicili r atqui quod rebaptizationis necessitas spectet ad dogma, res est adeo facilis, ut mirum sit quemquam hic saltem disputationis initio, aberrasse. Aliunde vero nihil est quod Ste phanum hic tantisper suspectum faciat; a. quia idem demonstrat vivax Stephani contra in prianum agendi ratio, vir enim sanctus & prudens, si de sola consuetudine actum crederet, dissimularet ad tempus, ut sensim animos ad saniorem disciplinam revocaret, prout in negotio Quartodeciamanorum contigit et porro illico exarsit Stephanus; ergo sensit litem de fide moveri, non de disciplina; et . quia ex Vincentio Lirinenti Steph 'nus divinum Canonem vindicavit, 'dei devotione restitit errori, & id quod

a Patribus acceperat, transmisit ad filios: atqui ii sunt quaestionis ad fidem

79쪽

O TRACT DE SACRAMENUIS IN GENERE.

fidem spectantis characteres. Neque vero Ecclesia Romana rebaptietationis negotium a Stephano accepit ut rem disciplinae ; cum illud tanquam litem fidei propriam definierit; ergo. At, inquies, si res ita sit, Cyprianus in materia fidei Stephano reia Iuctatus est: qua ergo via a Hrmali errore vindicari potest. Resp. posse duplici via r r. quia etsi restiterit in materia fidei, solum credidit se in materia disciplinae resistere; a. quia paratus erat obteminperare, δε quia de hac re transmarinum vel universiae Concilium faetum essit e nondum autem facium erat, quia consuetudinis robore tenebatur orbis terrarum , haec Lia opponebatur inducere volentιbus noυιtatem , ait Augustinus

Lib. a. de Bapt. num. I . Iam quaeritur quid sit Concilium illud . vel transenarinum, cui, praelagiente Augustino, cessisset Cyprianus, vel plenarium, seu universale, cu us auctoritate , teste toties eodem Augustino, lis illa coinpressa fuit. FSunt qui in citatis Augustini verbis particulam vel, pro vocula θpolitam esse, ac proin non dis3unctivum, sed coniunctivum sensum efficere contendant, ut alibi pluries. Sed male r quia constat particulam U in obvio & naturali sensu disjunctionem sonare I ergo cum Voces in obvio sensu accipi debeant, niti quid obstet, ut certe nihil obstat in praesenti textu, citata particula disiunctive intelligi debet. Sit itaque CONCLUsio U. Transmarinum Concilium, cui, ominante Augustino, cessisset Cyprianus, est, juxta eumdem Rugustinum, ipsum Romani Pontificis Concilium , in quo res fidei agitari & definiri consueverant. Ita Auctor operis ioscripti, Disseitation Theologique sur Ia celebra dispute en re is Pape S. Etienne, dcc. Parisiis, Vel potius Blesis, an. I72s. Prob. ut apud Augustinum transmarini Concilii nomine intelligatur ipsum Romani Pontificis tribunal, tria sussiciunt, I. ut Augustini aevo negotia fidei Romae definiri solerent in Concilio Episcoporum a. ut in Africa, ubi scribebat Augustinus, Concilium illud transmarini Conia cilii vel Judicii vocabulo designaretur; 3. denique ut nulla alia Syn dus etiam transmarina simpliciter exprimeretur nomine Concilii vel Judicii transmarini t atqui haec tria constant. Et quidem I. Augustini tempore pene omnia fidei negotia ad Apostolicam Sedem delata , in Concilio Episcoporum Italiae , qui, ut ita loquar , Papae Senatum constituebant, diiudicata suisse, nemo nisi Ecclesiasticae historiae omnino rudis pernegaverit. Neque vero id inficiantur adversarii, sed e contra, ut videre est apud Gallicum Auctorem Dissertationis de faeto Honorii. a. Nec minus certum est Romanam hanc Synodum transmarini Concilii seu Iudicii nomine in Africa indicari consuevisse . Patet id I. ex

' Απη. Canone 22. Synodi Mileuitani , ubi ad coercendos Dequentiorum appellationuin abusus, sic statuunt Patres : Ad tran arina autem Concilia qui pcitavelit appellandum, a nullo intra Africam in communionem suscipiatur:

hic enim transmarini Concilii nomine ipsum Pape tribunal intelligitur; cum Afri Clerici nusquam tunc ad aliud quam Papae tribunal appella' verint. Hinc Balsamon similem citato Canoni Canonem explicans; Sin autem, inquit, eorum quoque ad quos quis apprilavit, sententia ei diu iaceab , non debet ad transmarinas SDodos appetiare, quis Ruma scilicet fuas r

80쪽

tibi transmarinae Synodi, & Synodi quae Romae fiunt, promiscue sumuniatur . Hinc quoque cum Gratianus citato Canoni. 22. hanc alligasset Glossam, Nisi forte ad Romanam Sedem appellaverint, redarguerunt eum fit Bella inus & Van-Espen r Quasi Vero, ait iste, AEnicani trans mare appes dantes, alio quam ad Romanum Pontificem appellare consuevissent. xi. e. κα- Idem patet ex Augustino pluribus in locis- Sic ille Lib. I. eontia n. 8. Cresconium c. I 3. metum est pro Caeciliano posterius judicium Iransmarinum:

atqtii hic per judicium transmarinum simpliciter de sine addito prola cum, nihil intelligitur aliud quam judicium Apostolicae Sedis a Melachiade apud Augustinum Miltiade prolatum; prout ipse sibi intrepres

est Augustinus ibid. cap. o. n. q. his Verbist Caecilianus primo apud Cariaehaginem 1udicio Secundi Tigi tam damnatus es absens, sec do issicio Mitiadis Romani absolvim est praesens, & FPist. I 62. Elegcrunt Douatiliae, ait S. --etor, agere causam cum Caeciliano apud Ecclesias transmarinas r atqui vaga haec di indelinita vox, nihil aliud exprimit, quam tribunal Romani Pontiscis , & Episcoporum eidem assidentium I ut probant Verba quae proxime sequuntur : Ecce putemus illos φιρσος, qui Roma judicarunt, non bo-

ωοι judicis fui se I ergo stat transmarinum judicium in ore Augustini nihil esse aliud quam ipsum Romani Pontificis, vicinorum Episcopo rum suffragio muniti, tribunal a unde etsi respectu Africae transmariamum erat Arelatense Concilium, nusquam lainen illud Augustinus alio designat nomine , quam judicii Episcopalis , aut judieii Arelatensis: ergo iterum judicium cui cessurum fuisse Cyprianum credidit Augustinus.

uit ipsum Sedis Apostolicae solemniter cum Synodo tua definientis

aribunalia

obiic. i. Non potuit Augustinus praesumere Cyprianum ei Concilio obtemperaturum fuisse , cui sciebat eumdem acriter restitisse di atqui sciebat apprime Augustinus Cyprianum definitioni a Stephano Papa Conciliariter emisset restitisse. Resp. neg. min. noverat equidem Augustinus Cyprianum restitis e Stephano, sed ut privato Doctori , qui sententiam suam nulla po habita

Synodo aperueratia Et vero quomodo Synodum congregasset Stephanus,

qui mala Africani Concilii decisione commotus, vix passus est missos ad se legatos Romet mmmorari Sed cisi Synodum coegisset Stephanus, sene certo constaret eam & priano, qui nullibi de ea loquitur, incognitam fuisse, & prisertim Augustino cujus & quidem solius in pret- senti qugstione hypothesim sequimuria Unde stat assertio nostra; seu St Phanus e Capite Concilii pronuntiaverit, prout utcumque indicat Uiniscentius Lirinensis, duin scribit Stephanum novitati restitisse cum e teris colligis suis; seu reipsa nonnisi ut privatus maioris Sedis Episcopus Cyprianum redarguerit; ut Augustino visum est. Ceterum minor hac in parte videtur auctoritas Vincentii Lirinensis,

quam Augustini, qui & Cypriani temporibus vicinior seripsit, & litem

hanc a capite ad calcem expendere coactus est. Quamquam citata Uincentii verba intelligi possunt non de Synodo Romet habita, sed de judicio quod

snguli suis in Dioecesibus contra Africanorum definitionem ferebant Episco- . Di, prout eam quisque resciebat .; hqc porro iudicia Vincentio Lirinensi, ut vote Gallo, longe notiora esse debuerunt, quam Cypriano, vel Augustino.

SEARCH

MENU NAVIGATION