Praelectionum theologicarum Honorati Tournely Continuatio, sive Tractatus de universa theologia morali .. Tomus quartus, continens tractatus 1. De sacramentis in genere; 2. De baptismo. Opus ad juris romani & gallici normam exactum

발행: 1749년

분량: 465페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

in de eorum certitudine per se constare posset saltem moraliter : porro Sacramentum sub conditione divine predestinationis collatam , per sedi necessario certitudinem humanam seu naturalem exeludit. Unde in signiter discrepat a Baptismate collato sub conditione ista, Si non es bapti atus, ego te baptiro: tum quia prioris Baptismi validitas, res est humana, quae licet Per accidens occulta sit, per se tamen sciri potest pium maxime quia licet ob conditionem hanc incertum sit an valeat praesens Baptismus, tamen simpliciter certum est , hominem hunc ba piciatum manere seu praesenti Baptismo, seu praeterito. Ob hac dubia iterari deberet Sacramentum sub ea conditione inique& sacrilege collatum si sit iterabile qualis non esset Extrema-Unctiose collata homini iam sanato tum quia incertum est an valeat Sacramentum ab huiusmodi conditionibus suspensum ; tum quia & incerta

est conditionis veritas, & minime necessaria ut alicui conseratur Baptismus t cum homo etiam non praedestinatus debeat baptiZari . tra Sua. NE tom. 3. in 3. P. S. Thorme, q. 6 . disp. 23. scct. 3. Prob. a. pars ἰ quia si valeret Sacramentum sub conditione futura collatum, vel valeret dum forma applicatur materiae . vel cum implebitur conditior atqui neutrum dici potest . Non I. quia Sacramentum

non valet hic & nunc, nisi adsit intentio illud hic & nune constren di i sed qui vult solum absolvere sub hac v. g. conditione, si talis res

iurio abrepta restituatur ante finem mensis , non intendit hie & nune absolvere, sed intentionem suam ad certum usque tempus suspendit pergo. Non a. quia nullum est Sacramentum sine materia & forma, seu

sine signo sensibilit atqui cum purificatur conditio, iam pixysice desie

Confirm. Quod jam physice nihil est , nihil physici operari potest,

nisi alitet a Deo constitutum siti atqui probari non potest constituisse Deum ut materia & forma operarentur in praesenti casu; ergo Ob3iciuntur quatuor, I. valet absolutio sic data, Absolvo te, si praevidet Deus te ante finem mensis esse restituturum t ergo valet & data sub hac conditione si restitueris ; 1. Valide quis absolvitur a censuris, hac lege ut lutra certos dies ablata restituat ; ergo & eadem lege valide absolvetur a peccatis; 3. se habet sententia Ministri Poenitentiae, ut sententia Iudicis 1 atqui haec subsistere potest cum conditione de iuruturo; q. valet matrimonium sub conditione de filium , purificata comuitione , ergo valent perinde alia Sacramenta. Resp. Ad I. I. neg. ant. nam formula haec, Absolvo te, si scit Deus tarestituturum esse, quoad effectum huic aequivalet sormae, Absolvo te, si sis praedestinatus δε atqui ex dictis liquet incertum esse valbrem Sacra menti sub postrema hac forma collati ἰ ergo .. Resp. a. neg. conseq. etsi enim valere posset Sacramentum sub primaisma collatum, non ideo tamen valeret collatum sub secunda, quia prima est de praesenti, cum Deus jam sciat restituturum esse eum qui re- ipsa restituturus est ; secunda vero est de laturo ; quia conditiones , non alio fine contractibus aut Sacramentis apponi solent, quam ut pelleas suspendatur hominis consensus, ut ex communi omnium opinion

animadvertit Suarea ibid. Et vero quod Deus sciat aliquid esse taurum, Dis ligod by Coos

152쪽

res est quae stib humanam cognitionem non cadite nemo autem condutiones sibi, aliisve impervias apponere censetur, nisi expresse velit. Res ad a. neg. conseq. disparitas est, quod absolutio a censuris viin omnem habet a voluntate absolventis , unde ad eam non requiruntur Verba, nisi ut humano modo innotescat absolventis intentior at Lacr

mentatis absolutio, tota consistit in verbis, & iis quidem a Christo instutatis, quorum essicaciam Minister suspendere non potest. Resp. ad 3. dist. se habet . '.' ut sententia Iudicis, quantum ad aliquid, quia & ipse Poenitentiae Minister, Iudicis ossicium exercet, C. se habet quantum ad omnia. N. Iudicis enim sententia di scripto, & in abse tem ferri potest, non autem sententia sacramentalis. Sed quod ad rem Propius facit, differt utraque a se invicem sententia, quod Christus ad

Sacramentum concurrere voluerit materiam , krmam , sitnulque & ii tentionem e quae quidem tria concurrere simul non possunt , ubi habetur intentio Sacramenti suspensiva usque ad positionem conditionis fuisturae ; quia dum illa impletur, desierunt jam materia & forma r porro nihil tale veh a Deo vel ab humanis legislatoribus ad audicialis sententiae valorem praeceptum est.

Ad in quo consistit tertia con Iasionis nostrae pars , circa quam scinduntur Theologii pro modulo respondebimus ubi de matrimonio. Interim obiter animadvertendum , eos qui matrimonium conditionala Valere putant , non repetere valorem ejus ex suspensione consensus rsed hinc praesertim, quod cum purificatur conditio , moraliter praesens si materia & serma, quam in mutua corporum traditione & acceptatio

CON CL U s I o II. Nunquam licet apponere Saeramentis conditionem de futuro; de praeterito autem vel de praesenti quandoque licet, quandoque non. Tres sunt partes. Prob. I. pars: Non potest sine gravi lacrilegio protinari Sacramento rum materia & serma r sed qui conditionem de futuro quaecumque ea sic, a P nit Sacramento, materiam eius & formam profanat; quia haec nulli ter fle invalide usurpat, ut statim dictum est: unde nisi excuset bona fides, si tamen hic quaepiam fing possit, non minus reus est qui sic

se gerit, quam si Sacramentum conferret sine intentione. Prob. a. & 3. pars, quia licet hac inter baptizandum Ermula uti . Si non es bapti alus, ego te bapti oz non licet vero ista uti, Si es praede Ainatus, ego te absit Do ς quia sic exponitur Sacramentum nulli tati, quargram poenitenti praejudicium clare possit: cum valide & utiliter absolvi possit etiam non praedestinatus. Imo peccaret, sed venialiter solium, qui absolvendo hominem quem erederet disposituna, hanc apponeret conditionem, Si et dispositas, absimi se . Peccaret quidem , quia sine causa recederet ab Ecclesiae praxi, quae huiusmodi conditiones ablegat. Haud tamen graviter videretur Peccare, quia eonditio haec nihil mutat inire , sicque nee Sacramento nocet, neestscipienri r eum Sacramentum seclusa eadem eonditione prodesse noctpossit indisposito, aut eadem posita non prodesse rite di seposito.

Disputant hic Theologi an & quando conditio formae adiici possit. Ezvitam coactat Io noli estLiterauduini sub couditione Sacramentum kDiqitiam by Corale

153쪽

rag TRACT DE SACRAMENTIS IN GENERE.

niti post diligens examen, prout attentis circumstantiis fieri potest. Quid inde quoad obstetrices inserendum lit, vel non , expendam ubi de Baptismo. Constat a. Baptismum in dubio sub conditione iterandum este i id enim jam a nono Ecclesiae seculo praescriptum est in Capitularibus Caroli Magni, ubi sic Lib. 6. c. I 8 i. De quibus dubium est virum fuit baptia

ati, an non, omnimodis absque ullo scrupulo bapti entur, bis tamen praemissis verbis: Non te rebapti o, sed, Si nondum bapticatus es, baptino te in nominδPatris, Sce. Idem sanxit seculo XI. Alexander III. cap. a. De Baptismo. Idque licet a Petro Cantore improbatum fuisset , iam observabatur in

Ecclesia Pariliensi temporibus Odonis erusdem Sedis Episcopi, qui Alexandro III. coaetaneus vixit.

Dubium eth igitur an conditio praedicta in aliis usurpari possit Sacramentis, iis praesertim, quae characterem non imyrimunt. Negant aliis

qui, quia id nullibi praescriptum sit. Assirmant alii, tum quia id & timoratorum usu, & Ecclesiae praxi satis hodie firmatum sit ; tum quia qui infantem absolvit, sub hac conditione, Si sis ratione suscienti niduus,

Sacramento disertius consulit, verba nonnisi materialiter pronuntiandor quae alioqui prolata absolute adeoque & formaliter Sacramentum eia ficient nullum , polito quod puer necdum idoneus sit eidem Sacramento . Alii demum existimant, unumquemque Ministrum, esus cui servit Ecclesiae regulis obsequi debere , itaut de Sacramenti Hrma . quae in Rituali praescribitur, nec minuat quidquam nec detrahat . Etsi postrema haec opinio aequitati apprime consentanea est , haud tamen redar guerem eum qui secundam teneret practice: quia quod verbis exprimas conditionem, quam mente geris, nihil mali habere potest: atqui eum dubitas an subiectum sit absolutionis capax , an ve essentiale aliquid pritermiseris, in prima quam dedisti absolutione, absolutionem das, datamve repetis , intus , saltem consese animo geris intentionem conditionatam: ergo quod hanc verbis exprimas, ni nil habet vere mali. MVero appositio conditionis non praecepta est pro Baptismo nisi ad reverentiam , & ne Baptismus nullitati cuidam exponatur et quidni igitur iisdem de causis apponatur similis conditio in poenitentia fit, inquies, nullum apud Patres priorum septem Ecclesiae seculoruin extat vestigium sermae conditionalis ; imo cum sanxerunt iidem Patrestit Sacramentum ab lute conserretur , hanc qua forma conditionalis aperte excIuditur rationem attulerunt cum S. Gregorio Magno Epist. 3 r. ad Felicem et Non monstratur iteratum , quod non certis indiciis osten ducir rrite peractum t de quo vide Juenin. differt. I. q. 3. mP. s. art. r.& melius Tournely p. 78. & seq. Respondent aliqui r. non deesse qui credant , Patres priorum trium Ecclesiae saeculorum nihil de Unctione-Extrema locutos esse, etsi saepe de infirmis locuti sint . Quis porro hinc colligere ausit Extremam. Unctio. nem primaevis iis Patribus ignotam fuisse λ Et vero si generatim loquendo , non est vis summa argumenti negativi, ut contra acrem Launotum

fuse probavit acer Ioannes Bapt. Thiers in opere singulari ) , multo minor esse debet ubi de formis Sacramentorum agitur ; tum quia nulli

Ioannis Bapti Thiere Carmitencs . ' defensio, adversus Ioannis de Lauaoy a Ietadicem ad disertationem de auctoritate negantis argumenti. Paris. 66

154쪽

CAP. II. DE CADSIS SACRAMENTOR v M. ra; nulli erant priori hoc aevo Libri Rituales, aliive in quibus ratio administrandi Sacramenta traderctur ex Prosesso ; tum quia postulabat horum temporum religio ut sacramentales format, ac proin quae iis annexa erant, silemio premerentur: de quo consule recentem Tractatum de

verbis seu formis Sacramentorum . Addunt idem haud fuisse neces

sum ut conditionis meininistent antiqui Patres ; quia cum ignoret nemo non posse siue irreverentia Sacramentum incapaci subsecto conserti, vix ignorare quisquam potest, huic incommodo quoties vere imminet, per intentionem conditionatain occurrendum esse . Id tamen deinceps scriptum fuit, ut & ipsae Sacramentorum sermae, licet eaedem nonnisi a paucis ignorari possent. Quia tamen objectio facta non tam neganti, quam positivo ratiocinio innititur, Resp. a. vel contendunt adversarii male sancitum esse ut Baptisma eertis in casibus sub forma conditionali administraretur; vel non. Si I. Eccle-sam totam a qua haec hodie formula usurpatur, redarguunt & incusant. Si a. dicant cur quod in Baptismo gravi de causa ob reverentiam peris agitur, in Poenitentia eamdem ob causam perasi non possit. Couc Lusio IIL Cum Sacramentum datur sub conditione , non opus est ut conditio voce exprimatur. Ita vulgo Theologi contra Caramuel Lib. 3. Theolog. morat. n. I 93. Prob. a communi Theologorum sententia recedi non debet sine causa cogente seu motivo gravi: atqui nullum opinionis suae motivum grave affert citatus Theologus. Ideo quippe contendit exprimendam esse conditionem, quia alioqui absolutio non esset sensibilis, nec menti concor darent verba: porro utrumque hoc nullius est momenti. Ut enim sensibilis sit absolutio, satis est ut verbis sensibilibus exprimatur; ut autem verba menti congruant, necesse non est ut id exprimant totum quod intenditur , sed lassicit ut aliud quam mens intendit non significent, prout in illo eam contingit; cum practice & sacramentaliter non significent, nisi ut substant intentioni absolventis. Ita Lamb. Gaud p. Ia 3. Si tamen Baptisma publice conferretur in casu dubio , quandoque exprimenda videretur conditio in Rituali expressa , ne Minister Ecclesie legibus deesse crederetur.

ARTICULUS SECUNDUS.

De causa materiali Sacramentorum.

Q Uod hodierni Theologi materiam di formam vocant, id antiquis P

tribus dictum fuit rei Sacramentorum, mysticasymbola, sacra igna, eis. menta re verba. Invaluerunt potissimum a temporibus Guillelmi Antim dorensis, idest ab anno Iais . formς 3c materis nomina, eaque in suo

ad Armenos Decreto consecraevit an. 3 39. Eugenius IV. tibi Sacramenta omnia tribus perfici ait. videlicra rebus tanquam materia, vel bis tamquam for ma , &c. quod & confirmatum est a Tridentino Sess. I . c. 3. Neque id

ἱnconsulto fictum. quia sicut in toto physico prςcedit materia, quq ut pote de se ad plures fornias indifferens, indiget ad unam determinari; sic

' θ Traite Historique re mematique sue les paroles ou les sepe sormes des sacre mem, par te P. Charies Merlin. Paris ιγε .

155쪽

x o I RACH DE SACRAMENTIS IN GENERE.

sc & in toto morali Sacramentorum praecedit elementum , quod de se hoc vel illud esse potest, & per verba ad hoc determinatur ; iuxta id Augustini Tract. 8o. in Ioan. n. 3. Detrahe verbum, quid est aqua , nisi

aqua λ Accedit verbum ad elementum, o sit Sacramentum. Itaque

Materia Sacramenti est illud omne, quod cum adhuc indeterminatum sit & indisterens ad esse Sacramenti, seu ad significandam & pro ducendam gratiam, indiget ab alio ad id determinari. Forma vero est illud omne quod materiam determinat ad esse Sacramenti . Sic v. gr. in Baptismo, ablutio est materia , quia de se indisserens est ad lotionem

corpoream & spiritualem e haec autem verba, Baptiro te , Prolata cum

intentione faciendi. id quod instituit Christus, sunt forma, quia abluti nem aquae determinant ad lotionem spiritualem I & sic accedente ad

elementum verbo, fit Sacramentum.

Dixi in utraque definitione , illud omne; quia licet Sacramenti materia sit aliquando res seu substantia, ut aqua In Baptismo, aliquando tamen non est nisi actio seu Ministrantis Sacramentum , ut impositio manuum in Confirmatione; seu suscipientis idem Sacramentum, ut actus poenitentis in Poenitentia. Sic quoque etsi forma utplurimum sita sit in verbis, non tamen necessario; cum nutus, litterae, & signa similia, quae D. D. M Augustino verba visibilia nuncupantur, verborum & krmet vicem ge-ciri Chr. rere Possint in Matrimonio . juxta eos scilicet , qui mutuam partium I. consensionem, Matrimonii formam esse opinantur. His respective sentibus intelligendum quod ait Eugenius, Sacramenta rebus tanquam materia perfici, & verbis tanquam forma. Duo hic inquirunt curiosius quam utilius Theologit I. an materia & forma dici possint partes Sacramentum componentes; a. utrum in Sacramentis soIa verba rationem sormi habeant. Resp. ad I. assirmat. nisi agatur de Eucharistia . Ratio est, quia ubi existit compositum, ibi & esse debent partes quq componant i atqui ubi existit materia cum Hrma vere sacramentali, existit & compositum . Ad compositum enim lassiciunt variet partes, qui vel physice uniantur , si compositum sit phylicum, ut homo, ex anima & corpore physice unitis coalescens; vel moraliter , si compositum sit morale, ut exercitus tum vero ubi existunt materia & forma sacramentales , existunt variet partes moraliter unire. Neque enim, quidquid sentiant nonnulli, mor iis hic unio per aliquam forme a materia separationem impediri potest ; quia separatio hqc non impedit, quominus actio sacramentalis , una eademque actio esse censeatur ubi autem una eademque est actio moralis, ibi unionem moralem subsistere necessum est. Excepi Eucharistiam , quia liqc, utpote qui habeat esse permanens, diu perseverat postquam effluxere verba quibus consecrata est . Hinc verba consecrationis dicuntur 1acratnentalia , non quia constituant Sacramentum, sed quia idem conficiunt; unde sunt causa essiciens res actu Eucharistiet, non autem causa formalis , nisi Eucharistia spectetur in fieri, quo sub respectu panem & vinum habet pro causa materiali. At, inquies, illud est de essentia Sacramenti, quod reddit Sacramenis

tum sensibile et ataui id respectu Eucharistis Pristant verba consecrationis ἱ ergo.

156쪽

CAP. II. DE CARISIT S AORAM E NT OR UM. I rResp. dist. min. verba consecrationis reddunt Eucharistiae Sacramentum sensibile , reddunt, inquam , per modum sermae extrinsecis , & causae essicientis , C. reddunt per modum Hrmae intrinsecae, N. Eucharistia enim in facto esse , sensibilis est per species r habent quidem species a Verbis consecrationis quot gratiam practice significent , sed non ideo verba consecrationis habent se ad species per modum formae intrinsecae ; cum species diu post praeterita consecrationis verba Pe

severent.

Quaeres utrum intentio Ministri sit etiam pars Sacramenti intrinsicce conititutiva. Amrmat Lugo disp. 2. n. r28. haec tamen eius Ο'inio communiter re,citur , I. quia fundamentum illius hoc unum esse potest . quod, Iuxta synodum Florentinam , Sacramentum forma , materia& intentione Ministri perficiatur: atqui haec ratio nulla est ; quia alioqui & ipsa Ministri persona ingrederetur compolitionem Sacramenti; cum Synodus personam perinde ac intentionem requirat; a. quia intentio non habet pro objecto intentionem: atqui tamen intentio pro objecto habet Sacramentum, ideo ue & omnes ejus partes intrinsecas ; si enim a Ministro sacruin aliquem ritum peracturo quaeras quid intendat , reponet illico se intendere confectionem Sacramenti , ergo intentio non est pars Sacramenti constitutiva ; 3. inita causa non est de intrinseca ratione sui effectust atqui intentio est Sacramenti causa; cum

ex praesentia vel absentia intentionis sequatur positio , vel non positio

Sacramenti; ergo oDices I. Illud est intrinsecum alicui compolito, quo ablato, & ma

nentibus ceteris, non manet vale compositum: atqui ablata intentione ψmanentibus vem materia & Hrma, non manet Sacramentum; ergo.

Rela. I. g. mal. id enim quo posito res est, di quo sublato res non est, potest non esse pars rei, sed solum vel causa ossiciens, vel conditio praerequisita . Sic sublato Baptismate, & positis ceteris non ponitus Lonfirmatio; & tamen Baptismus non est pars intrinseca Confirmationis. Sic etiam sublata intentione Christi, qui est principale agens in SacramentiS , tollitur quodcumque Sacramentum ; nec tamen Christi iu-tentio, pars est intrinseca Sacramentorum. Reso. . neg. suppolitum minoris: ablata enim intentione manet quidem

id quod materiae & forme locum habere polis ; sta nihil manet quoa

actu vera sit materia & isma. Nam materia Baptismi v. g. non est ablutio simplex, & indisterens ad multa, sed ablutio ut ad aliquid sacrum determinata et ad id autem praerequiritur intentio non ut pars intrinseca, sed ut causa essiciens. 'Dices a. Acilio sacramentalis est intrinsece voluntaria: atqui non est voluntaria nisi ab intentione; ergo intentio est quid intrinsecum acti ni sacramentali. Resp. dist. min. non est voluntarii nisi ab intentione ut influente, C. ut inBrmante, seu ut parte intrinseca, N. - Inst. Intentio se habet ad actionein sacramentalem , sicut ad Orationem de Votum : atqui intentio in oratione & voto se habet ut pars

intrinseca ergo.

M*.ncsema, oratio enim x votum ellantialites important actum vat

157쪽

r x TRACT DE SACRAMENTIS IN GENERE.

Iuniatis, cum oratio sit desiderium, votum vero promissio deliberatarat vero actio sacramentalis non importat nisi signum sensibile ; quod quidem ut gratiam pariat, intentionem previam supponit, sed in conceptu suo non importat.

Dices 3. Non minus intentio aliis Sacramentis intrinsecs est, quam Matrimonior atqui intentio est Matrimonio maxime intrinseca. Matrimonium enim essentialiter consistit in contractu legitimo: atqui intentio cuilibet contractui essentialis est & intrinseca; ergo. Resp. dist. min. intentio intrinseca est Matrimonio ut contractui, C. ut Sacramento, N. Itaque cum contractus matrimonii sit duorum in idem consensus, fieri nequit ut sine consensu , ac proin sine interna consentiendi intentione subsistat. Sed non ideo intentio faciendi Sacramentum , eidem matrimonio intrinseca est r alioqui ubicumque est intentio faciendi Matrimonium , ibi esset & intentio faciendi Sacramentum ; id autem falsum esse demonstrant tum antiqua Judetorum , tum quotidia na infidelium conjugia, in quibus ita intenditur Matrimonium, ut nul latenus intendatur Sacramentum . Imo censent plures ab ipsis etiam Christianis intendi posse matrimonium , absque eo quod intendatur de fiat Sacramentum, de quo alibi. Quod ad alteram spectat difficultatem, an scilicet in Sacramentis sola verba formet rationem habeant, Ressi negat. nam Sacramentum est essentia. liter signum quo significatur gratia: atqui significatio in signo quolibet rationem habet Brmet; ergo & in Sacramento significatio hete Hrmet rationem habet, sormet, inquam, adqquati, cui res simul & verba tanquam materia substernuntur. De his adi Grandin p. I . sed nota cum Bellar-mino Lib. I. de Sacram. c. I 8. nomen Ermet ita nunc ex totius Ecclesiqui assictum esse verbis sacramentalibus, ut eo jam ferme nonnisi ad exprimenda verba uti licitum sit. Unde culpatur Maldonatus, quia dixerit Sacramentorum Verba , si summo iure agatur, serme nomen non mereri. His obiter praemissis , quae ridebunt alii, alii neglecta Bisse conque rentur, praenuntiatam ab initio capitis divisionem sequemur . Unde fit

De materia edi forma Sacramentorum.

O Uinque hic discutienda sunt, T. an quodlibet Sacramentum comstet materia & Hrma , & qualis inter utramque simultas requiratur ; 2. an Christus Sacramenti cujusque materiam & sormam determinaverit ; 3. an Erma Sacramentorum debeat esse concionatoria, an co secratoria I an & νε mutatio in materia aut forma Sacramentum irruet: item an mutatio haec licite fiat, &c.. PUNCTUM PRIMUM.

An Sacramentum omne materia ct forma constet.

NEgarunt Pauliciani apud Euthymium parr. a. panoptiae, Lib. 2 T. Hi nempe circa au. 688. omnem a sacramentis materiam elimia

158쪽

CAP. II. DE CAUSIS SACRAMENTOR v M. et anarunt, totamque eorum virtutem reposuerunt in verbis Christi ; unde illos qui Evangelium reciperent , eo ipso affirmabant baptizari , quia Dominus in Evangelio dixerit, Ego sum aqua viva . Sensit etiam Durandus in m dist. I. q. 3. Sacramentae quaedam rebus & verbis co stare . quaedam non a atque haec ejus opinio, licet a nonnullis gravi censura . notetur , ad meram tamen quaestionem de verbis reducitur a Bellarmino hic Lib. I. c. I 8. Sit Co MCLusto I. Omnia Legis antiquae Sacramenta constabant rebus ut materiar sed non omnia constabant verbis. Prob. r. pars. Sacramentum quodcumque antiquae Legis, erat signum sensibilet atqui signum sensibile constare debet rebus ut materia ; alioqui enim non esset sensibile; ergo. Prob. a. pars r quia ritus Circumcisionis , Genes. II. ritus Agni Paschalis, Exod. II. ritus Consecrationis Pontificum , Levit. 3. inter prae cipua Mosaicae Legis Sacramenta numerari solent δε atqui legitime adia modum praesumitur ritus illos sine verbis celebratos fuisse. Constat enim

Iudaeis ad amussim praescriptum fuisse , quidquid sibi in religioso cultu

observandum esset; & tamen nulla omnino quoad praedictos ritus praescribebantur verba; ergo. Nec nocet quod Levi . q. & quaedam, ex Dei praecepto, adhibendae forent preces in Sacrificiis pro peccato , quae nolim Poenitentiae Sacramento respondebant, ex S. Thoma r. a. q. Ioa. Nam I. non dicimus omnia veteris Legis Sacramenta sine verbis consecta esse; negamus in .

Ium omnia verbis constitisse; a. aliud est preces quasdam fundi debuisse in quibusdam Sacrificiis , aliud preces illas Hisse de Sacrificii essentia. Prescribi potuere preces, ut facilius impetraretur fructus Sacrificii; non autem ut ad essentiam Sacrificii requisitae r hinc nulla adhibebatur oratio in Sacrificio pro peccato Sacerdotis . Utut est, ubi Sacramentum sine

verbis conferebatur, significatio habebat rationem formae. CONCLusio II. Quodlibet Legis novae Sacramentum constat materia & forma. Prob. I. ex citato toties Eugenii pro Armenis Decreto, quod, ut ibidem legitur, approbante Florentina Synodo conditum est e quis horum sit verborum sensus expendam Tomo sequ. Ibi nempe omnia Sacramenta perfici dicuntur rebus tamquam materia, & verbis tanquam format itaut si alia quod desit, non perficiatur Sacramentum t atqui Sacramentum indubie comitat ex iis sine quibus perfici non potest; ergo. Idem decernit Tridentinum Concilium , cum suam unicuique Sacramento assignat materiam& formam. Prob. 2. ut Sacramentum omne materia constet & Hrma, sufficit ut

in quolibet Sacramento extet aliquid quod indigeat determinari, & alia quid quod determinet; primum enim materiet, secundum .rmi rati nem habet : atqui in Sacramento quolibet extat aliquid, quod, utpote ad plura indifferens, determinari indiget. Sic in Baptii mate ablutio, in Confirmatione impositio manuum ivncta unctioni , in Poenitentia actus poenitentis , in Matrimonio consensus, ut habet rationem traditionis corporum , per verba , aut aliquid verbis Huivalens determinantur

159쪽

nantur ad esse sacramentale; idem vero de Sacramcutis ccteris serenis dum esse judicium ostendemus in operis decursu. Prob. 3. ex consensu orientalis Ecclesiae , quam Occidentali in hoc

A. puncto concinere liquet ex c. 7. responsi Hic remiae Patriarchar C. P. ad is νή. Wittembergenses; ubi sic: Guae quidem omnia septem Sacramenta sacra anciuntur Scriptura , certamque ac definitam maleriam 9 formam babeia uti Baptimi materia est aqua, forma autem verba Sacerdotis, &c. Objic. I. Materia & forma in eodem compolito esusdem sunt generis ratqui res & verba non sunt eiusdem generis ἰ ergo nec res rationem habere possunt materiae, nec Verba, formae. Resp. dist. maj. sunt ejusdem generis in composito physico, transeat, quia anima spectatur ut humani corporis forma, nec tamen eJusdem est cum corpore rationis. In composito morali, qualia sunt Sacramenta, N. Objic. a. Eucharistia poli prolata Consecrationis verba remanet Sacramentum; ergo datur Sacramentum, quod non constet verbis ut forma. Re p. dist. conseq. datur Sacramentum spectatum in facto esse, seu secundum esse permanens, quod Verbis non constet, C. datur Sacramentum

vi feri, N. Hic porro non loquimur de Sacramentis , nisi prout perficiuntur , ac proinde solum in fieri . An autem Eucharistia in suo esse

permanenti spectata, pro materia habeat species, & corpus ac sanguinem pro serma , suo loco expendemuS. Obsic. 3. In Matrimonio a mutis contracto Occurrere potest veri nominis Sacramentum: atqui tamen Matrimonium illud non constat verbis ut serma; ergo. Resp. ncg. min. vel enim Sacerdos est Minister Matrimonii, vel eonia trahentes. Si i. non stat Matrimonium sine verbis , & sic ruit objectio. Si a. desunt quidem verba formalia, ut vocant, sed non desunt virtualia i haec autem ad Sacramenti rationem aliquando sussiciunt , ut Patet ex praenotatis. Ceteras quae hic moveri possient difficultates, suo quamque loco delibabimus. Ceterum materia Sacramentorum duplex assignatur . remota scilicet& proxima. Materia remota, est res vel actus sensibilis, cuius applicatione addi posset, vel destructione, propter Poenitentiam conficitur

Sacramentum. Proxima vero, est actio qua eadem materia remota apis plicatur . Sic in Baptismo, aqua est materia remota, & ablutio qua aqua laaec applicatur, materia proxima.

Quaeres an & quatenus materia & forma sibi coexistere debeant, seu, ut brevius a)unt, quae debeat esse utriusque simultas. Resp. requiri simultatem physicam in Eucharistia; in aliis vero Sacramentis sufficere moralem, quae tamen non sit eadem in omnibus. Prob. I. pars , quia Pronomina Hoc, & hic, quae Consecrationis

formam ingrediuntur, verificari non possunt, nisi materia sit physice Praesens.

Prob. I. pars r quia in composito morali, quale est Sacramentum, L sufficit simultas moralis. Et vero vix concipi potest, Apostolos, qui una die tria hominum millia baptizarunt , utique per aspersionem , ut docent Interpretes, ita semper aspersisse, ut aqua semper tangeret Neophyt , duin Diqitig le

160쪽

CAp. IL DE CAMSIS SACRAMENTORUM. Lu

dum forma, aut aliqua ejus pars pronuntiaretur . Unde si quis poli faciam ablutionem, chris ruationem, aut unctionem liatim Verba pronuntiet , valet Sacramentum ; quia Brma etiam tunc ceusetur Iuxta communem usum veraciter dici ἡ sicut veraciter loqui censetur , qui priuia qua in bibat, ait, Blo sanitati tuae; aut qui violati silentii male postulatus, ait, Non loquor . Nec nocet quod is ae istae , Bapti. , Aguo, M. Tempus praesens indicent; quia sua est praesenti huic tempori latitudo . itaut moraliter dicatur id asu fieri, quod vel immediate antea factum est, vel post immediate fiet. Atque hinc colligere est nihil ad substantiam Sacramenti interesse , a

Praecedat .rma, an materiar quanquam postulat utcumque analogia, ut materiam sequatur Hrma, cum hac illam oporteat determinari. Prob. 3. pars δε quia krmae Baptismi, Confirmationis, ordinis & Un- Hionis-Extremae, longe breviori a materia intervallo sejungi postulant. ruam .rmae seu Poenitentiae, seu Matrimonii. In Poenitentia enim eaussicit unio, quam exigit iudicialis actus : porro ea est sudicialis actus Natura, ut accusationem luter & sententiam aliqua soleat interdicere distantia temporis . In Matrimonio autem, posito quod Sacerdos non sit Minister, ea sussicit inter mutuam traditionem & acceptationem Proin Finquitas, quae in aliis humanis. contracti us reperiri consuevit in his autem traditio ab uno facta, longo saepe intervallo praecedit acceptatio nem ab alio factam. Aliud est sane in Baptismo. M. ubi si quis ablu tit, & post unum Pater & Ave, dicat, Abluo re, mentiri censebitur ; quia erbum, Abluo, rem praesentem aut quasi praesentem exigit, ut veri ficetur. Ceterum etsi in his quatuor Sacramentiu: nhysica sitnultas non est de necessitate Sacramenti, est tamen de ininsiisr, congruitate, tum ut se ventur praescripta- Ritualium ἔ tum ut oc matur scrupulis; tum etiam urconsulatur certitudini Sacramentorum . Postut enim facile fieri ut quam brevem judicas distantiam, & aliis videatur, & sit reapse longior. An autem contritus de peccatis hora 6. confitens hora 9. & absolutus hora Ia. valide ab lutus aestimari debeat, eo quod Poenitentia rati nem habeat iudicii, suo in loco expendemus. Hic lassiciet animadvertisse non idein de Poenitentia , saltem quantum ad omnes ejus Partes,

sentiendum esse ac de civilibus judiciis r in hisce nimirum, inter actus accusati & sententiam Judicis plures quandoque dies intersunt; quod in

Poenitentia, quantum ad contritionem admitti nequit.

p UNCTUM SECUNDUM

AEa Christus Geramentorum materias ct Drmas detorminaverit.

NAta est praesens quaestio ex eo praecipue quod Sacramentum oris

dinis non iisdem materia & krma a Graecis etiam Catholicis conferri videatur , quibus in Ecclesia Latina hodie confertur . Nempe vero si eamdem & unicam pro Sacramento ordinis materiam ac so mam instituerit Chlistus, necessum est ut e duabus Ecclesiis , quae dinparibus utuntur materiis & ismis , alterutra careat vera ordinatione, Δ sic nec Episcopos habeat, nec Sacerdotes ; quod grave est inconveniem.

SEARCH

MENU NAVIGATION