Praelectionum theologicarum Honorati Tournely Continuatio, sive Tractatus de universa theologia morali .. Tomus quartus, continens tractatus 1. De sacramentis in genere; 2. De baptismo. Opus ad juris romani & gallici normam exactum

발행: 1749년

분량: 465페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

Si autem utraque in alia & alia materia vel Brina valide consecret :oportet ut vel Christus diversas pro diversis Ecclesiis materias & Εrmas instituerit , quod absurdum est; vel unaquaeque Eccletia suam, saltem de alterius primariae conssensu , sibi formam & materiam inlii tuerit; quod plures admitti dcbere credunt. Ne vero hinc concludatur Sacramcnta ab Ecelesia instituta fuisse, non a Christo. Not. materiam Sacramentorum dupliciter a Christo institui potuisse,

itaut determinata ab eo fuerit secundum genus tantum; I. itaui etiam secundum speciem determinata fuerit. Materia secundum genus tantum

determinata censebitur, si Christus solum praescripserit in genere, ut in

tali aut tali Sacramento assumeretur lignum aliquod exterius, aptum Scidoneum ad significandum institiiti Sacramenti finem . Materia vero se eundum speciem determinata dicetur , si Christus signum illud expresse determinaverit, imposita lege eo semper utendi. His positis Constat I. quorumdam Sacramentorum materiam in specie a Christo determinatam suisset idque manifestum est tum in Baptismo, qui sola aqua; tum in Eucharistia, quae nonnisi pane & vino confici potest. Constat a. Brmas Sacramentorum non determinatas fuisse materialiis ter , seu quoad sonum & idioma; cum indubie valeat Baptisma quocumque idiomate administratum; sed solum sermaliter, seu quoad sensum μsignificationem. Imo constat quoque sensum hunc non ita certis verbis alligatum esse a Christo, ut non possit nisi certa verboriim specie redis di in quacumque linguat hinc si u latine dicas, Ego te baptiro, seu note lavo, vel abluo, stabit, iuxta plures , Baptismus. Idem est in ordinatione , ubi voces quae materiam comitantur , etsi Latinos apud &Graecos in eumdem sensui Μ recidunt, aliae tamen ab aliis discrepant .

id nobis de hac controsemili sontiendum videarur , statim disicutienuist sed ante nobis nonnimhrelloquii habendum est cum Luthero i sic

ille in Lib. de Captivit. Babylon. cap. de Baptismo: Quocumque modo tradatur Baptimus, modo non in nomine hominis, sed in nomine Domini tradatur mi e salvum facit. Pergit Lutheriis & dicta retractate imo non dubitem, st is in nomine Dom. ni sustip at, etiam si impim Minister non det in nomine Domini, Cere ba pluvium esse in nomine Domini. Itaque, ait Bellarminus Lib. r. c. et r. Si quu dicat, Ego te baptro in in mine Luiberi, re Catiarima uxoris eras, vel etiam in ni mi e Drab Ii, erit, juxta Gibrum, verum Baptisma,

modo qui suscipit, aceptat in rumine Domini. Equidem ab hac sua infausta opinione recessit parum constans Novator , ut ex duplici eius Homilia constat: at primo huic ej is errori adhesisse videntur Brentius & Zvvln-glius t nec mirum . cum eo trahant Lutheranae Theologiae principia . Si enim Sacramenta potissimum ad excitandam fidem instituta fuerint, nihil interest quibus rebus aut verbis utantur Ministri , modo haec fidem excitare valeant. Sit jam CONCLUs Io I. Res & verba Sacramentorum saltem quoad substantiam fe genus determinata sunt a Christo.' Prob. I. ex Patribus. Tertullianus Lib. de Baptismo δε Lex , inquit, tingendi imposita es, Dyma praescripta οῦ Ite ad omnes gentes, tingentes eos in nomine Patrιs, dec. Didymus, animi perspicacia quath oculorum carucstate celebrior : qui unum , inquit , de praceptis hominibus p. aetermittit, xcque

162쪽

neque perfectionem Sacramenti attingit, nec a peccatis hominem Iberat. Augustinus Lib. 6. de Baptismo , c. 2s. Certa sunt verba E Uangelica, sine qui bus non potest eonsecrari Baptismus. Concinunt alii Patres I atque hinc ea sollicitudo , qua cautum est a Concilio Arelatensi I. ut examinaretur

sedulo quibus in Baptisinate verbis usi essent Ariani. Unde sic Si

Christus Sacramentorum verba nullatenus determinasset , Valeret Sacramentum quodcumque quibuscumque verbis collatum r atqui tamen excitatis Patribus non valet . Qui enim docent praescriptam esse is mam, sine qua nec homo a peccatis Iiberari, nec Baptismus consecrari possit ; qui sedulo inspici volunt an krma haec ab haereticis observa ta fuerit; qui demum si se a haec praetermissa fuerit, Sacramentum iterari volunt; hi profecto rati non sunt valere Sacramentum, quibuscumisque verbis collatumr atqui Patres, &c. ergo. Et Vero, si, ut fatentur adversarii, determinata sit a Christo Baptismi & sanctae Coenae materia, cur a Christo minime determinata fuerit serma, quae est pars praecipua Sacramenti. Prob. 2. Sacramentum est essentialiter signum ex institutione divina significans r atqui si Christus materiam eius & Brmam non determinasset saltem in genere , jam non esset signum de institutione divina.

Qui enim intrinsecas signi partes non instituit, nee signum instituisse

dicendus est: atqui, &c. Prob. 3. qui res & verba Sacramentorum determinavit in specie, eadem debuit a iartiori determinare secundum genus: atqui Christus, &c. Minor ut probetur, sit Coruc Lusio II. Probabilius est Christum cujusvis Sacramenti mare. riam & Hrmam determinasse secundum speciem. Prob. I. vel Christus materiam & sermam Sacramenti cujuslibet determinavit in specie , vel Ecclesiae potestatem reliquit utriusque determinandae . quoties id sibi aequum videretur 1 atqui Christus potestatem hanc Ecclesiae non reliquit . Si enim Christus hanc Ecclesiae potestatem secerit, potest Ecclesia materiam , quae olim valida iuit, hodie irritare ; & quae olim nulla & irrita fuit , hodie facere validam, nec validam solum sed & essentialem i atqui multo probabilius est potestatem hanc Ecclesiae non fuisse concessam . Potestas enim in re , quae utpote divina, gravissimi est momenti, admitti non debet, nisi solide & graviter probetur: atqui solide & graviter probari nequit summam hanc, de qua loquimur, potestatem Ecclasiet concessam fuisse . Quippe in re,quq divina, seu Sacramenta tangit, non probatur solide, quidquid nec ex Scriptura nec ex Traditione colligi potest i atqui nec ex Scriptura nec ex Traditione collisi potest mira.haec & stupenda facultas, quam Ecclesiae impensam suisse ajunt noviores Theologi . Unde interrogati, ut vel unum seu ex novo Testamento , seu ex Conciliis, vel ex Patribus textum adducant in gratiam opinionis sul , muti remanent &elingues ν merito igitur. ajebat Adrianus VI. in ubi de Baptismor

verit Ecclesis, se non esse dom1nam Sacramentorum, nec posse magis aliquam vi formam sacramentaIem destituere , aut novam instituere , quam issem diu nam abolere, vel ad tempus ab obligatione hὼminum susp/ndere, vel noυum alia

quem articulum fidei instituere. Merito proinde explodit ibidem idem Pom

163쪽

ring TRACT. DE SACRAMENTIS IN GENER .

t sex opinionem Innocentii , & quorumdam Canoni starum , qui Latia num , si Graecorum sorma baptiZaretur , invalide baptietatum iri contendebant. Imo, ait Adrianus, fidenter er absque ulla dubitatione prenuntior Quaecumque forma apud Gracor suscit pro Baptismo, g Latino ob ervata conferi verum Baptisma , licet conserens graviter peccet, praetergrediens fomam, quam sibi servare incumbit necessitate paecepti. Et ab hoe , nota bene, nemo Theologorum aut Doctorum discrepat. Haec ille insignis olim Theologiae Professor in Academia Lovaniensi, Caroli V. Praeceptor, unusque e Belgis qui Romanas infulas consecutus sit. Prob. x. ex Concilio Trid. quod Sess. a I. cap. a. docet Fane potestatem perpetuo in Ecclesia suisse , ut in Sacramentorum dispensatione , salvi illorum substantia, ea statueret vel mutarer, qttae . pro rerum, temporim, oe IOω-rum varietate magis expedira iudicaret. Unde sic t Si materiae & so et determinatis, Ecclesis permissa sit , potest ea materia ex valida nullam ,

aut saltem ex sussicienti insufficientem facere ; prout in ordine 'H-ctum dicunt adversarii , in quo que primitus sufficiebat manuum in positio, iam a vasorum traditione seclusa non sufficit r atqui non potest Ecclesia materiam ex valida prius facere invalidam , aut ex suει- ciente insufficientem . Nam ex Tridentino Ecelesia nihil potest in substantiam Sacramentorum atqui si posset materiam ex valida nullam facere , &c. jam non aliquid , sed multum posset in substantiam Sacra mentorum. Quet enim posset in partes intrinsecas Sacramenti, necessario posset in eius substantiam; cum substantia nihil aliud sit quam parates quibus intrinsece constat Sacramentum: atqui posset Ecclesia in pam res intrinsecas Sacramenti. Sicut possiet, & plurimum posset in partes intrinsecas seu hominis, seu Eucharistiae, qui efficeret ut compositum ex iis exurgens , jam non esset homo; aut ut Eucharistia jam solitis materia& forma confici non posset: ergo. Tox MN Confirm. Ideo tunc, juxta adversarios, salva manet substantia Sacra.

I, 3. menti, quia servatur institutio Christit; cum, inquiunt, id solum instituerit Christus, ut Ecclesia, signum aliquod assumeret, ad exprimendos Sacramenti effectus idoneum: atqui responsio hic omni ex parte nutatra. quidem, quia supponit id quod in qu stione est, id autem nullatenus probat . Quid enim litis est inter nos hoc unum , an sic instituerit Christus Sacramenta, ut eorum materias ac formas Ecclesiet determinae. tioni reliquerit. Affirmant quidem adversarii, quia affirmatu facile est; sed non probant ex Scriptura aud Traditione, quia probatu impossibile est; π quetro an impostio manuum, qua jam ab incunabulis usa est Emclesia, divinet sit institutionis , an humane. Si dicere ausint , humari, cedo probationem, si dixerint, divini, sic argumentor e Tune mutatur substantia Sacramenti, quando hoc numero signum visibile, quod instrutuerat Christus, desinit esse id quod antea erat i atqui, juxta adversa rios, hoc numero signum, nempe manuum impositio desinit id esse quoa

antea erat . Ab initio enim erat signum de se valens ad consecrandos. Sacerdotes; nunc autem ad id non valet de se; quandoquidem vel nihil operetur, vel nonnisi mediante altero signo operetur; ergo.

Obiic. i. Potest id Ecclesia, quod secit de iactor atqui Eeeleta de fas Dcuam materiam materiet a Christo institutet substituit in ordinaticii.

164쪽

C Ap. II. DEC AE U S IS S AC R A ME NUORD M. Re & Matrimonio . Nam primis septem Ecclesiae saeculis sumiebat imordinatione impositio manuum, eaque nunc suvicit apud Graecos. Pariter ante Tridentinam Synodum lassiciebat ad sacramentum Matrimonii consensus clandestinus: atqui neque nunc in Ordinatione sussicit impositio manuum, uti definiere Patres Florentini; neque stificit ad Matrim nil valorem consensus vindeliinus, prout Tridenti definitum est; ergo. . Reip. I. retorqueo argumentum. Ecclesia non fecit de facto id, quo libi probare non potuit se poster atqui nusquam probare tibi potuit Eccesia, se poste materiam novam in locum illius quae a Chritio instituta erat invehere. Id enim sibi vel . ex Scriptura vel ex Traditione. vel saltem ex usu constanti probasset: aequi nullum ex his dici potest. aut si dicitur, gratis omnino dicitur ἔ ergo. Ite . a. ad 24 primamque ems probationem, neg. min. Vel enim solam nuum impositio, nunc ut olim essentialis est opilinationis materia, vel instrumentorum traditio, si hodie est , ii fuit & ab initio materia eiusdem ordinationis, ut ita ipso de Ordine Tractatu evincemus. Et vero si aniatiquata , quq prius ubique terrarum sola in usu fuisse supponitur, m-nuum impositione, in eius laeum substituta sit, aut saltem tanquam aliquid essentiale , coniuneta instrumentorum tradit ingens per totum Occidentem facta fuit Sacramenti in substantialibus mutatio & innovaiatior atqui innovatio haec, quae pene fungi instar, nata supponitur, ne- 'quidem probabilis est. Certe enim ex mutatione in rebus divinis, quiribus tenaciter:adhaerere solent homines, & circa quas novitatem, ea praesertim quae millitis est utilitatis , exhorrescunt, graves semper sub

riuntur turbae, gravis animorum commotio, & subita adversus innova tionem reclamatio . Porro turbas illas , animorumque dissensiones nullas Historicorum, Scriptorum nullus meminit . Qui sic, nisi quia nihil circa ordinem innovatum est, nisi quod ab initio traditum erat. Confirm. Quia licet Tridentini Pares clandestina Matrimonia irritando , nihil iubstantiale immutaverint in materia Matrimonii, ut si

tim declarabimus, ingens tamen fuit ea de re rumor in Sacra Synobido, itaui Decretum pr dicta Matrimonia irritans, displicuerit Patribus Palati. Pluiquam quinquaginta. quos inter duo fuere ejusdem Concilii P - ια. e. des ; tametsi ii nec dissilerentur nec dissileri postent, clandestiua connubia, periculi plena esse & horroris. Quanto magis igitur reclama- in tum esset adversus innovationem factam in ordinatione , ex qua Pendet ceterorum pene omnium Sacramentorum valor ὸ Ecquis Episcopus Episcopum alium aut Presbyterum ausus suisset palam aliter consecrare, quam ipse fuisset consecratus ΘAd a. I. incertum cst an Matrimonium clandestinum veram aliquando habuerit rationem Sacramenti ; quod hic. expendi non decet ; licet hic deceat animadverti ex re satis incerta , certum, quale in Pret senti Negotio requiritur, argumentum deduci non posse. a. dist. mas. ante Tridentinum contractus clandestinus lassiciebat ad Matrimonium , quia tunc continebatur sub coni actu legitimo , idque I bere , non necessario , Q lassiciebat ratione sui pricipe , & necessario , N. Concessa min. neg. conseq. itaque non quilibet contractustae materia Matrimonii , sed is solum qui legitimus fuerit . idest. το tib Triol. Mori Tom. IV. K a nulla

165쪽

rso TRACT. DE SACRAMENTIS IN GENERE.

nulla positiva auctoritate irritatust atqui nunc ut ante, contractus legitimus est materia Matrimonii; ergo nunc eadem est quae semper fuit materia Matrimonii. Fecit quidem Ecclesia, ut quod antea erat Contractus legitimus, jam non sit legitimus, ac proinde ut jam in materiam assumi non possit; sed non ideo magis mutavit materiam Matrimonii. quam qui ex vino facit acetum, materiam mutat Eucharistiae. Si quid ergo probare velint adverserit , necessum est ut probent, vel contractum legitimum non esse hodie materiam Matrimonii; vel voluisse Christum, ut contractus qui suo tempore legitimi erant, semper non obstaniatibus quibuscumque Principum vel Ecclesiae Decretis, validi krenti potiam neutrum probabunt. Non I. quia quotidianae experientiae repugnat. Non a. quia Christus Mesessae & Principibus, omnimodam leges, quas communi bono proficuas judicarent, condendi potestatem reliquit, ut

dictum est in Tractatu de Legibus.

Inst. Qui facit ut materia quae valebat ad Sacramentum, jam non Ieat, mutat materiam Sacramenti: atqui ex modo concessis, facit Ee etesia, ut materia quae Valebat, Ne. Resp. I. neg. ma, ad sensum obiectionisi alioqui qui ex vino acetum facit, materiam Sacramenti mutaret ι is enim facit ut materia quae ante valebat, jam valere non possit. Resp. a. dist. maj. qui facit, ut materia quε valebat, jam non valeat, qui, inquam, hoc facit materiam eamdem retinendo, Q qui facit materiam hanc destruendo , N. Sic distincta min. neg. conseq. Itaque qui facit ut materia, quae in priori suo esse perseverat, iam minime idonea fit Meramenti materia, mutat esu et a Sacramenti materiam. Sic qui faceret ut aqua, Baptismi, vinum, Eucharistiae, consensus legitimus, Matrimonii materia non essent, is, in nostro ceterorumque Theologorum sensu, B ptismi, Eucharistiae , & Matrimonii materiam mutare diceretur e verum non ita est de eo qui solum materiam aufert de destruit; cum nullibi v ti materiam mutare dicatur, qui aufert ab alio calitem, quem is certa die dandum voverat. Porro Ecclesia facit quidem ut contiensius clande- sinus desinat valere; quia cum contractus sit aliquid morale, a positivis legibus dependens, emcere potest Ecclesia, ut, qui ante erat, jam non sit contractus legitimus: sed nec facit, nec facere potest, ut contractus qui manet legitimus, non sussiciat ad valorem Matrimonii; quia neque hoc ipsa unquam intendit, nec id intendendi potustatem recepit a Christo. Obie. z: Ille non determinavit Hrmas Sacramentorum, qui ne pr epit quidem nt Sacramenta sub aliquibus formis administraremur: atqui Christus non praecepit . V Ne e enim cum Eucharistiam instituit Salvator, dixit: Dieito, me est Co pus mεum, sed id solum, Hoc fuste iri me. cominmemor ruunm. Pariter, cum. Baptismum instituit, non iuvit haec adhiberi verba , Ego te baptiro, dic. Sicut ergo cum dixit Marci vidi In numine moo dic nia ejicient, non praecepit ut Exorcistae hac uterentur Brmula, Ego te stilcm in m mino Christi, sic a pari in Sacramentis. Confirm. Quia si Christus eerta instituisset verba, a quibus non liceret recedere, vix posset conserri Sacramentum vel ab iis, qui male ver

ba reddunt, ut imperiti; vel ab iis qui linguae sunt impeditae, ut balbi.

Resp. ad I. neg. min. cuius contrarium parci tum ex continua Ecclesiae

Praxi,

166쪽

praxi, tum ex unanimi consensu Patrum, quorum aliquot citavimus in prima Conclusione. Pro responsione ad a. sit

PUNCTUM TERTIUM.

An ct με mutatio in materia vel forma Sacramentum irrιtet.

V Idendum hic I. an & quando materia vel sorma eo usque immuis

retur , ut Sacramentum hinc invalidum fiat ἔ a. an & quousque Peccet, qui utramque, vel alterutram immutat. Quod ut explicetur,

Nota materiam & mam dupliciter mutari poste, substantialiter sculicet & accidentaliter. Tunc materia mutatur substantialiter, quando excommuni hominum judicio non censetur eadem esse , quam instituit Chrii , seu quoad speciem, seu quoad nsum. Tunc vero mutatur a cidentaliter, cum et si in nonnullis ab ea discrepet, qua communiter utitur Ecdlesia, eausdem tamen manet eum illa nominis & rationis. Mutationem accidentalem repeto a discrepantia cum Ecclesiae usu, quia, ut bene Lugo disp. a. n. Ios. vix asserri potest exemplum mutationis accidentalis in materia vel .rma relative ad institutionem Christi. Pari ratione mutatur Erma substantialiter, cum non idem remanee verborum sensus ; accidentaliter vero cum idem manet verborum sensus, quem iis inesse voluit Christus. His obitet praemissis, sit

CONCLusio I. Mutatio substantialis seu materiae, seu sermae s cramentum tollit & irritat, secus de mere accidentali. Prob. I. pars t quod tollit partem intrinsecam Sacramenti, tollit &Sacramentum i atqui mutatio substantialis , seu materiae seu sormae , tollit partem intrinsecam Sacramenti ; sicut ergo hominem tollit, qui corpus tollit vel animam, sic a pari. Prob. I. pars e quod integrum relinquit sacramentum , illud nec a fieri , nec Irritat ἐν atqui mutatio , eo ipso quo mere est accidentalis, Sacramentum relinquit integrum; ergo. Hic tamen cavendum accidentalem videri posse , quae mutatio sit

substantialis relative ad intentum & institutionem Christi . si e licet idem esse videatur Baptisma collatum in nomine Trinitatis , cum eo quod confertur in nomine Patris , & Filii , &e. haud tamen valet Baptisma simpliciter collatum in nomine Trinitatis ; quia expresse voluit Christus ut in hujus Sacramenti eonsectione explieita seres trium per

sonarum appellatio.

Ex dictis colliges i. eum qui glacie uteretur ad Baptismum , aut mata non cocta, vel vino in uvis delitescente ad Eucharistiam, nihil essecturum esse; quia etsi nee glaeies ab aqua, nec vinum quod m uvis Iaret, ab H quod expressum est, penes speciem physicam disserre suinponatur, differe tamen specie morali 1 haee autem in Sacramentis , ut pote quε sint entia moralia, potissimum considerari debet. Et veronee glacies ad ablutionem . in Baptismci necessaria est , nec uoad potum , qui in Eucharistia requiritur, nec demum massa cruda ad

nutritionem quam postulat corna Domini , inservire potest . Contra K vero

167쪽

Isa π R AC T. D E 3 ACRAMENm IS IN G ENE R F. vero baptizet quis in aqua calida veι frigida, maris vel sentis , communi vel benedicta ; consecret in pane aZymo vel fermentato , albo vel secus. valide abluet vel consecrabit, etsi aliunde ob p eternἡssuin Eccle:iae suς ritum peccare queat. Ratio est , quia mutationes id genus nec physice nec moraliter materiam immutant. Colliges a. non stare Sacramentum, si materia ejus eo usque alteretur, ut moraliter desinat esse id quod prius. Sic qui consecrando vino tantum immiscet aquae, ut jam usuale vinum reputari non possit, subvertit materiam consecrationis, que vero vino perfici debet. Sic qui alieni liquoris tantum infundit in aquam lustralem Baptismi, ut ambisi possit an subsistat aquae natura, dubium Sacramentum facit. Sed de his filo loco. - Ceterum longe facilius obrepit mutatio in tarmam, idque sex praecipue modis contingit, quos invita quis piam Minerva his expressi versibus i

Primo itaque mutatur inrma verbi alicujus sibi ractione p caque sibia tractio Sacramentum perimit, Vel non, prout sela suim l erimit vel conservat. Unde si quis in Baptismo demat voculam, Baptico, vel te, aut aequivalentem, non stabit Baptismus: sicut nec Poenitentia , si dicat solum, absolυo; quia Baptismus & absolutio ordinantur ad stiriectum cer tum, cui materia vel Qrma applicari debet. Si vero in Baptismo dematur solum vox, Vo, Vel in consecratione particula, Mim, nihil huievel illi Sacramento decedet se quia ismae senius subsistet. inregeν. Addit post Halensem & Scotum Mirus Lib. r. c. . art. q. quod si *btrabatur aliqua syllaba, vel littera per syncopam, non desisitur propter - fomma, dummodo remaneat sensus ex accommodatione, ct id aliqvi intratione perversa non fiat. Unde si quis vel ex impedimento linguae, vel ex quadam celeritate dicat, Barico, pro Bapi ut Vel, Noe es Corpus, pro, He est, vel in nonnine Pati, aut Pani, pro Patris, consent nihil inde iγerire S cramcnto ; qtria verba sic quadantenus imminuta bona fide , ex usu, communi idem significant quod integre prolata , . Verum haec propriis in locis melius expendentur. Certe si , m est C pus, idem sit balboe,. quod ceteris , Hoc est Corpus , non idem est homini expeditae linguae diunde dubitat Henno, an qui dicit corpus, ex intentione balbum simulandi, sed cum intentione consecrandi, vere consecret. V . . .

Secundo mutatur serma additione extranei verbi unius vel nanitipli. eis& tunc, ut in ceteris, valet aut deficit Sacramentum , prout additio debitum sensum servat aut corrumpit. Unde nihil conficeret, qui

Epiph. diceret vel cum Eunomianis , Bapti. te in nom ne Dei increati, er Filii 7s, errasi, &c. Vel cum Marcionitis , In nomine ignoιi Parris universorum, in r' veritate matre omnium, in eo qui in Iesum descendit, in unione ac redemptis,ne communione virtutum ἰ quia his non exprimitur, ut debet, trium

personarum consubstantialitas . Pari iure nulla taret haee Ariani, for ma 4 In nomine Patris majoris, Filiι minoris, ο Spiritus sancti; quia sietollitur & personarum aequalitas, & fides Ecclesiae in qua:dantur S cramenta . Idem erit, si, dixerit quis, In vimine Patris. , o B. Maris ,

o Fitu , &c. quia sic conferri videtur Baptismus in nomine creature , perinde ac in nomine Trinitatis. -

168쪽

CAP. IL DE CAvSIT SACRAMENTOR v M. Is 3. De Baptismate sub hac collato λrmula, Ego te baptiso in nomine Pa- ω, er Filii, o Spiritus sancti, o B. Virginis, statuit S. Thomas illud ,..

di validum de invalidum fieri pro intentione conferentis r invalidum-a. s. quidem si sic intelligatur in nomine B. Virginis conferri, sicut in nomine Tr nitatis, quo Baptismus consecratur; quia talis sensiis esset contrarius verae mdei : validum vero, si sic intelligatur, non quasi nomen B. Wrginis aliquid op retur in Eaptismu, sed, ut ejus intercesno pio it bapti ato ad conservandam gratiam bastismalem. Concinunt Durandus , S. Antoninus , Silvius hic . &Henricus ae S. Ignatio. Lib. a. n. v I. Reclamat tamen, nec solus, Tou Patis αncly: quia, inquit; cum significatio verborum non pendeat a privata loquentis intentione, sed ab usu publico; & ex usu publico bapti Eare in nomine B. Virginis , significet Baptismum auctoritate & virtute B. Virginis collatum, sequitur Baptismum hunc ob corruptam exterius triamam nullum esse. Haec tamen ratio non videtur omni exceptione major, tum quia verba haec In nomne B. V. ut te extra usum publicum,

nullam ex usu publico significationem habere possiant, tum quia publico usu receptum est, ut invocatio creaturae , creatoris invocationi ad

dita, sensu plane dispari accipiatur, ut cum dicit Apostolus, restin eo-ram Deo, o electis Angelis ejust aut cum fideles confitentur Deo, εν B. Mamiae semper Virgini; quapropter opinio S. Thomae, quae jam ab Auctore non minimum habet commendationis, practice probabilis videtur . si cui tamen Vidoretur haec periculosa, aut dubiλ , repetat is talem Baptismum sub conditione. Profecto, ait Satrus, Peccaret graviter, qui hoc bapti Σaret modo, nisi sorte vel ignorantia, vel bona fides excusaret. Quia contrariorum contrarias esse rationes oportet, non perimitur serma additione accidentali; unde valide quis baptizaverit tu numine Panis omni tentis, Filii ejus unigeniti , di Spiritus paracliti. Item si ponultima rmae verba haec addat, o B. Ggo te abuυet. Idem est si quis his consecret verbis, Me est Corpus meum, fanctum ., vel pro humano ge- 'nere crucifixum ci secus, si hac utatur Hrmula ν Hoc est Co ut meum aereum . quia VOX aerium, alienat Vocem corpus , a propria significatione,

quam intendit Christus, Sc intelligit Ecclesiar quamquam & tunc quoque Sacramentum confici censent eruditi quidam, si utens voce, a reum . vellet dumtaxat speculativum quem tenet de Christi corpore errorem exprimere, sic tamen ut practice intenderet sensum Christi, si alius kret a suo : quia tunc propositio juxta lomcntis intentionem est virtua- Iiter duplex. Idem enun cst ac si dicatur , ειυς ιβ Corpus m Am. quod est aereum g haec autem secunda propositio non nocet emcaciae prioris , quae statim ut prolata est, per se operatur. Quod si ly aerem adiungatur λrmae tanquani aeterminativum e us, & pars iptius essentialis, ita ut ex primaria loquentis intentione, praecedentia verba per subsequentia reliringautur; tunc quia propositio non ante habebit significationem, quam ex toto prolata fuerit , , quia ex toto prolata subvertet Hrmam , nua nihil poterit confici. Vide Lugo disi'. a. n. Ias. . . Hac Occal:Onc quaeres an qui aliquid quomodocumque mutat in se

ma Sacramentorum, ex intentione veI errorem vel novum ritum introducendi, conficiat Sacramentum. Q.

SuPPOviI haec xstio , a. nullo interiori errore , quicumque ille sit,

169쪽

I3 TRACT. DE SACRAMENT S IN STNERE.

violari veritatem Sacramenti, quod ritu legitimo celebratur r & id quiadem expresse doced Augustinus Lib. . de Baptismo cap. I s. ubi sic r Iam

satis ιμdimus, ad Baptismum qui verbis Evangelicis consecratur, non pertiavere cujusquam vel dantis, vel acmpientis errorem, sive de Piare, sive de F lio, fis ci Spiritu sancto aliter seruiat, quam cauetis dirina insinuaι. Supponit a. adhuc stare Sacramentum, quoties sorma vel manet ea dem, vel accidentaliter solum mutatur, etiamsi Minister ea utatur, velut malum ritum inducat, veI cuin publica erroris demonstratione; modo tamen id facere velit quod instituit Christus . Unde valide bapti-rant Graeci hac forma, Bapti atur servus Christi, licet aliquando palam indicare velint , invalidam esse Brinam Latinorum . Idem est si quis

utatur Pane fermentato, ut panem a2ymum excludat tanquam in sum

cientem; aut verbis Eucharisticis haec addat tanquam essentialia , quod pro sebis tradetur. Et vero valide baptizabant Ariani sub communi Brisma, etsi per eam exprimere velIent Filium inferiorem esse Patri. Ratio ulterior est, quod isma operetur, quandiu servat significationem sibi a Christo impositam r porro sorma quae manet eadem substantialiter, servat significationem sibi impositam a Christo, non obstante etiam ρο-blico seii Ariani, seu Graeci errore, quandiu is facere vult quod instituit Christus; ergo.

Quod si omittat quis scienter accidentaIe aliquid, quod essentiale credit, nihil operabitur , non desectu Hrma , sed desectu intentionis faciendi Sacramentum; quia Sacramentum ponere non intendit, qui non vult essentialia Sacramenti ponere. Iam ad propositum Resp. non perfici Sacramentum a Ministro, qui errorem vel alienum ritum inducere vult, cum ex hac prava intentione sensus is ae ex ambiguo determinatur ad sensum sensui Ecchsiae contrarium . Hinc consultus Zacharias Papa de Sacerdote, qui Latmi eloquii plane nescius, infri gens linguam, dicebas a Baptigo te, in nomine Patria , o Filia, ct Spiritu sancta, in iac respondit verba, dist. . De consecr. cap. 86. Si ille quiba RQavit, non erroram iutroducens aut haerem, sed pro sesa ignorantia Romana locutionis, sic dixerit, non possumus conseηtire ut denuo bapti retur. Hinc NS. Thomas ubi supra , negat valere Baptismum in nomine Patris, de Filii, & Spiritus sancti, & B. Virginis collatum a Ministro, qui quaternitatem in divinis exprimere velit; secus si B. Virginem solum baptizato ad tricem esse cupiat. Qui sic vero λ quia non subsistit Sacramentum, cum destruitur sensus Hrmae r atqui cum verbis de se ambuguis annectitur intentio erroris 'insinuandi, destruitur sensus B e. In Primo enim exemplo determinatur sorma ad significandum esse in diavinis personam aliquam seminei sexus; in secundo autem exhibetur iaiisdem divinis quaternitast ergo. Contra vero cum ex sola linguae imperitia, elisione linguae, aut d votione inordinata, .rma non nihil adulteratur, semper manet idem sensus ex omnibus circumstantiis & judicio prudentum, qui norunt alia ter pronuntiare rudem plebeculam , aliter viros peritos dicendi. V

de nemini suspecta videbitur haec Leodiensis Carbonariae DrmuIat Grans et batis a nos des Pere, o des Fiis, ct das Gint 'pris, licet gallica vox des, Pluralem numςrum significet, quia ex circumstantiis, & pa-

170쪽

c A P. II. DE C ADSIS S ACR AMENTOR v M. xsstrio barbare loquendi modo, fatis apparet iis verbis id apud mulieres

illas exprimi, quod a peritioribus aliter & melius exprimitur . Eademvem sormula in ore viri nobilis, & rectius dicere assueti, non vacareta suspicione, maiori vel minori pro circumstantiis. Quaeres quid iuris, si Minister erret circa termini sacramentalis signiacationem; puta si falso existimet voculam hic in consecratione calicis, esse adverbium locale. Negant aliqui valere tunc consecrationem; quia Minister aliud signia Mare vula, quam quod significati voluit Christus, adeoque caret inte tione debita. Aliter sentit Lugo disp. 2. nuin. I M. quia Minister, qui supponitur veram habete intentionem faciendi id quod instituit Chriasius, vult significare id quod Christus significari voluit. etiamsi illud

aut non concipiat, aut male concipiat. Certe infidelis a Christiano rogatus, ut Baptismi Hrmam supra infantem pronuntiet, eumdem valude baptizabit, etsi larmae sensum non capiat, aut aliquid ab eius se su diversuin imaginetur, modo generaliter intendat facere, quod facit societas Christiana. Tertio potest mutari forma per variationem voeum, seu voces solae varientur, seu cum vocibus varietur significatio ipsa. Voces variantur solae, vel cum pro uno idiomate assumitur aliud a vel cum pro termino usurpari solito, usurpatur alter synonymus ς vel cum pro modo indicativo, imperativus, aut pro deprecativo absolutus adhibetur. Nulla est ex his variationibus, quae valori Sacramentorum officiat. Non prima quae consistit in mutatione idiomatis; imo Nec est haec variatio proprie dicta , cum Christus non praeceperit ut Sacramenta hoc vel illo idiomate conficerentur, nisi eo krte sensu , quod idio ab Ecclesia determinandum, assum i voluerit ad melius. Unde seu latine, seu vernacule proferas sermam Baptismi, stat Sacramentum a imo . si quis latine neshiat, vel male loquatur, satius erit iuxta S. Antoninum, ut patrio idiomate baptizet, nisi solemniter haptizet. Non secunda, quia ubi succedunt sibi synonymae voces, manet eadem fignificatio a unde s pro, Metiro, dixeris , Tam , abἰuo, lingo. Sacra mentum efficies. Dubitat quidem Alensis de verbo τ οι Ied materest enim Baptimus, tinetio in aqua, verbo vita sanct evia, ait Augustinus Tract. 8α in Ioan. Pariter si quis pro absolis te, dicat, Remiιis Ilipe cata tua, vel pro me est, &c. Istud est Co in meum, Sacramentum perficietur. Idem est, juxta K. Antoninum , & plures alios, quos sequitur L r. Mirus , si quis loco Baptiro, vel absium is , dicat, Bopto, vel absies vos, vel Majestatem vestram I aut si Pontifex vel uilitopus, prout so- 'lent in dignitate constituti, dicat, A Hormus te , dic. quia licet voces

absolvimus, di vas, exprimere videantur actionem quae vel a pluribus dimanat. vel terminatur ad plures, constat tamen eas ex usus accommodatione, unam tantum sipnificare personam , cum vel a nobilibus

prodit, vel ad notales dirigitur . Improbat quidem Angelicus Doctoe mulam, Nos baptizarens; verum id retractasse videtur in Summa 3. P. q. 6O. art. I. ubi docet quod licet oratio corrupta nihil signficet ex virtute impositionis, ut cum dicitur, di nomine Patrias, ρο Fιιως, dce. fgnificat tamen ex accommodatione usus; quae ratio a simili concludit.

SEARCH

MENU NAVIGATION