Praelectionum theologicarum Honorati Tournely Continuatio, sive Tractatus de universa theologia morali .. Tomus quartus, continens tractatus 1. De sacramentis in genere; 2. De baptismo. Opus ad juris romani & gallici normam exactum

발행: 1749년

분량: 465페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

mortuorum fructuose recipiantur . Requiruntur tamen in adultis privigfidei & pietatis dispositiones.

Prob. I. pars r Baptismus & Poenitentia ideo vocantur Sacramenta mortuorum , quia pro spiritualiter mortuis instituta sunt: atqui noupro his, sed pro vivis instituta serent, si ad ea rite suscipienda pret-

requireretur status gratiq; ergo. Prob. 2. pars, quia ex dicendis Sacramenta iis solum gratiam eonis runt, qui non Ponunt obicem: atqui obicem poneret, qui sine ullo fidei vel pietatis sensu ad eadem Sacramenta accederet; ergo.

et vero necessarie sint seu ad Baptistium in adultis, seu ad Poenitentiam dispositiones . declarat Synodus Tridentina Sess. 6. c. 6. & nos iusius expendere conabimur in Tractatibus propriis.

sECTIO TERTIA.

An sacramenta me suscepta, sinata Dione reDiviscant.

FIctio duplex, altera intentionis, qua quis fingit velle se recipere Sacramentum , quod tamen non vult interius recipere; & de hae nociloquimur in pret senti . Altera pr parationis , qua quis Sacramentum re

cipit absque necessariis dispositionibus: & hqc, ait Gonet disp. 4. de B ptismo , art. a. vel est inculpabilis, ut cum quis ad Sacramentum a cedit, existimans bona fide se sufficienter esse dispositum , puta se dolorem habere supernaturalem , cum nonnisi naturalem habeat ; vel es eulpabilis, ut si quis vel in ii resi 8c schismate baptizetur, vel etsi in Ecclesia baptiretur, peccato mortali adhqreat. Certum est 1. fictionem priparationis solius, non impedire ne Sacramenta qui characterem imprimunt, & de quibus precipua hic volvitur

questio, valide recipiantur. Valent enim Sacrameata, cum priter materiam de formam reperitur intentio seria tum in Ministro eadem conferendi , tum in subiecto eadem recipiendi r atqui fictio pr parationis nihil obstat quominus liqc omnia concurrant ἱ ergo. Certum est 2. ea fictione impediri omnes Baptismi v. gr. effectus , prςter impressionem characteris . Ii enim effectus sunt gratia sanctificans, & virtutum atque donorum quet eidem annexa esse solent, insu-sio r atqui gratia sanctificans infundi non potest in animam peccato subditam; qualis est anima ejus, qui vel non dispositus , vel male dispositus accedit; ergo. sstio igitur est , r. an sublata fictione renascantur ii effectus ,ruos impediverat fictio ; 2. utrum si in Baptismo reviviscant, revivicant pariter in aliis Sacramentis ; 3. qui ad reviviscentium hanc necessarie sint conditiones.' Multiplcx, ut in ambiguis contingit, est ea de re opinio Theologorum. Alii negant quodcumque, etiam Baptismi, Sacramentum, sublata sictione reviviscere: unde sequitur actualia qui Baptismum prςcesserant peccata, recedente fictione tolli non vi Baptismi ipsius, sed vi Poenitentie: ita Alensis , VasqueZ disp. I 6 r. &c. Alii Sacramenta omnia pr ter Lucharistiam sublato fietionis obice reviviscere opinantur ; alii vel B Di sc by le

192쪽

ptismum solum, vel saltem sola quae characterem imprimant Sacramenista reviviscere autumant; neque hi consentiunt inter se; alii quippe per reviviscentem Baptismum ea tantum deleri volunt peccata, quae ipsinnyraecessere ι alii non haec dumtaxat, sed & ipsum fictionis peccatum . quod tunc temporis & concomitanter commissum est; alii denique non ea solum peccata quae praecesserunt, aut concomitata sunt, sed ea aetiam duae subsecuta sunt Baptismum ficte susceptum , vi ipsius non quidem cirecte , sed indirecte deleri censenti ita Paludanus. Desipuerit profe- to qui tot capita ad concordiam revocare praesumat. Sit Coiac Lusio a. Sublata fictione reviviscit Baptismus, ac proinde nocisolum fictionis venia, sed & Baptismi effectus, nimirum gratia regene-Xativa recipitur. Ita S. Thomas 3. P. q. 69. art. IO. & ipse Scotus dist. q. s. n. q. & 8. idem probabile est de Confirmatione & Ordine. Prob. I. ex S. Augustino Lib. 3. de Bapt. c. I 3. tibi sic de Baptismo in schismate vel haresi percepto loquitur: Quamυis apud haereticos vel sibi fismaticos utim sit Baptismus Christi, non tamen ibi UeraIur remissonem peccat rum, propter eamdem discol due foeditatem . . Tine incipit valere idem Baptimas ad dimittenda peccata, cum ad Eccle a pacem venerint . . ut idem ipse.qui propter disicordiam foris operabatur mortem, propter patam intus operetur salutem.

De Baptismo autem in Ecclesia ficte sulcepto sic statuit S. Doctor ibid.

Lib. I. c. II. Vuod ante datum est valire incipi ι, cum illa fictio veraei confessone recesserit. Unde sic a Tunc reviviscere dicitur Baptismus intra vel

extra Ecclesiam susceptus, cum incipit operari id quod propter ficti

nem Operari non potuerat, nempe remissione in peccatorum et atqui ex

Augustino, sublata fictione incipit Baptismus operari remissionem pecca-1orum, quam propter fictionem operari non potuerat; ergo. Confirm. ex intento Augustini. Agit is eo loco contra Donatistas, a quibus acute hunc in modum interrogabatur e Vel Baptismus noster dimittit peccata, vel non . Si dimittit ; ergo datur apud nos Spiritus Sanctus, ac proinde sumus in vera Ecclesia. Si non dimittit; ergo denuo baptizandi sumus. Quid ad haec S. Doctor Id unum , nempe va- g

1ere Baptismum ad peccati remissionem , non quando consertur, sed ''quando fictus convertitur ; ergo loqui debet de remissione per Baptismum producta , de qua sola interrogabatur . Iam vero qui docet Baptisma ficte susceptum operari remissionem peccati, statim ac tollitur fictio, docet idem Baptisma reviviscere; ergo. Cum autem id quod in primo textu de Baptismate ab haereticis vel schismaticis suscepto dixit Augustinus, illud de malorum Christianorum

Baptismate repetat S. Doctor. tum in textu secundo , tum ibid. Lib. q. c. 3. palam est errasse doctissimum Morinum , cum Lib. 9. de Poenitentia scripsit. reviviscentiam virtutis Boptimi, a Patribus de eo tantum inteia Iectam fuisse, qui extra Eeclesiam fusceptus est. Prob. I. Non potest quis ab originali noxa mundari, nisi renascatullex aqua & Spiritu sancto, vel realiter, vel in votor atqui si non revia visceret Baptismus, mundaretur quis ab originali noxa, etsi nec realiter,

nec in voto renatus ex aqua di Spiritu sancto. Non enim realiter renatus esset ex aqua, qui nullam ex aquae lavacro recepisset gratiam sustitica ccm. Neque etiam in voto ex eadem aqua renasceretur, qui nullam ha-

193쪽

r 8 TRACT. DE SACRAMENYIS IN GENERE.

bere potest votum recipiendi id quod jam recepit ; ergo ut renascatur qui ficte suscepit Baptismum, oportet ut Baptismus reviviscat. Confirm. Uel in hoc casu mundatur quis ab orisinali labe per Baptismum reviviscentem, vel per poenitentiam: atqui hoc non; cum nec poenitentia ad tollendum originale peccatum instituta sit, nee gratia quae poenitentiae fructus est, uti bi Vocetur regenerans; ergo. Prob. a. pars: Ideo Baptismi reviviscentiam admittunt passim The logi cum SS. Augustino & Thoma, quia alioqui Baptismus , utpote in iterabilis , suo semper frustraretur est ctu, qui tamen viro Christiano admodum necessarius est , & auxta suavem Providentiae viam viro poenitenti denegari non debet r atqui haec ratio in ordine etiam & C firmatione militat. Cum cni in Sacramenta hec iterari non possint; qui ea suscepissent ficte , non tantum privati manerent gratia sanctificante , quae eis correspondet, sed & jure ad gratias actuales, consequenter ad haec Sacramenta sto tempore conserendas, quae tamen admodum necessariae sunt, seu Confirmatis, ut fidem etiam cum propriae vitet dispendio profiteantur, seu Ordinatis ut munia sua digne di sancte exerceant: atqui tam firnesta privatio summam Dei erga eos qui serio convertuntur, benignitatem Videtur dedecere; ergo. Confirm. ex Augustino, qui reviviscentiam ordinis sacri diserte agno scit Lib. 2. contra Cresconium e. Io. ubi de Sacerdotibus in hares consecratis haec fatur: Christi a sane in vobis Sacramenta agnosco. Apud vos quia d m aliena sunt; sed cum cor virum corrigitur, fiunt ea salubriter vestra, quae perniciose habebatis aliena. Quorsum Vero istud, salubriter instra funi, nisi quia iam incipiunt largiri sanctitatem, quam propter obices impendere non potuerant. Utique quod non reviViscit, salubre dici non potest . Idem docet S. Thomas in q. dist. q. 9. 3. art. a. Hae rationes utcumque Matrimonii, imo & Extrema Unctionis reviviscentiam astruunt; Matrimonii quidem, quia licet iterari possit, non tamen vivente comparte ; unde quia conjux pluribus indiget gratiis, ut gravia status sui onera sustineat, credibile est has et , cum fictionis sincere poenitet, conserri I ne iis destitutus , relative ad conditionem suam inermis maneat, quamdiu stabit eadem conditio. Quod ad Extremam-Unctionem Pertinet, cum haec raro conseratur; &gratiet eidem annexi summi sint momenti in agone, ubi plus solito surit leo rugiens, & uno tantum passu dividuntur Vita & lternitas, pie quoque de

Deo pr sumit, qui hanc per Poenitentiam reviviscere existimat cum Sanctis Thoma in . dist. q. q. 3. art. a. & Bonaventura dist. I. P. I. art. 13.

Quod ad Eucharistiam & Poenitentiam attinet, pauci sunt qui ea reviviscere opinentur; tum quia id necesse non est, cum Sacramenta h cnon iterari tantum, sed & facile iterari possint; tum quia alioqui, qui sacrilegas communiones aut consessiones geminasset per totum viis tempus, is, si in ultima senectute tot fictionum serio poeniteret, eumdem consequeretur sanctitatis gradum , quem qui toties pie de fancte Sacramenta hF percepissent, quoties ipse indigne percepit; quod vix in animum induci potest. Adde quod ex Apostolo , qui indigne Eucharistiam sumit, iudicium sibi manducat; id autem falsum esset ex parte, si Eueharistia recedente fictione prodesset ad vitam. Obsic. Ia

194쪽

objic. i. S. Augustinus citato cap. I 2. Lib. I. de Baptismo, remissionem peccatorum tribuit poenitentig , seu pia correctioni , ct Uerati e fessioni atqui quod est effectus poenitentit, reviviscenti Baptismo tribui non potest; ergo. Resp. dist. maj. tribuit poenitentiet tanquam removenti prohibens, seu Obicem fictionis , C. tanquam causet effectrici, N. Itaqtie ut operetur Baptismus, requiritur dolor sincerus de fictione, qui Baptismi effectum impediit ; verum dolor ille nee gratiam regenerantem per se largitur, nec instar causet essicientis delet originale peccatum et alioqui qui ipso Baptismi tempore verum hune dolorem gestasset in corde , per eum,

non autem per Baptismum regeneratus fuisset. Obsic. I. Opus mortuum reviviscere non potest: atqui ficta Baptismi susceptio est opus mortuum; ergo.

Resp. I. conc. totum: non enim dicimus reviviscere sictionem, quet est actio hominis peccaminosa , sed reviviscere Baptismum , qui est actis Dei sanctissima, cujus effectum impedierat obex peccati. Unde Resp. a. dist. min. ficta Baptismi susceptio est opus mortuum, ex Parte suscipientis, C. ex parte Baptismi ipsius, N. Uno verbo ficta susceptio est quidem opus malum in genere moris , sed de est opus bonum di optimum in genere entis. Inst. I. Si Baptisma revivisceret in genere entis , & prout est actio Dei, vel deleret peccatum originale, & actualia que Baptismum precensere peccata, vel ea quet fictam ipsius susceptionem concomitata sunt, vel ea demum quq subsecuta sueret atqui nullum ex his dici potest; ergo. Resp. conc. min. quoad ultimam partem, dcrem saltem quoad primam. Unde dico I. peccata Baptismo ficte suscepto polleriora, ne indirecte quidem remitti per Baptismum, secundum id S. Thomet 3. P. q. 69. art. o. ad 3. Peccata Baptismum sequentia , remittuntur quidem , sed per Paenitentι- , non per Baptismum, unde non remittuntur quantum ad totum reatum,

cui peccata prae. edentia Baptismum. Ratio est I. quia nullum hominis baptizati peccatum aliter deleri potest quam per paenitentiam in re vel in voto: atqui peccata Baptismum se secuta sunt eo ipso hominis ba-ζtizati ἰ ergo. a. quia alioqui peccata hqe non esssent subiicienda clavi.us; 3. quia Sacramenta id solum efficere possunt ad quod instituta fuere: atqui nulla prorsus Sacramenta suere instituta ad delenda Pe cata post sui susceptionem commissa. Et si enim Sacramenta sint medi-eins respectu futurorum delictorum pr servativq, non sunt tamen medicine curatius nisi respectu delictorum, quq jam perpetrata sunt; e go . q. quia baptizati in heresi vel schismate nunquam ab Ecclesia recepti sunt per solam manus impositionem , vel per consessionem fidei, nisi precessisset poenitentia saltem privata, ut alibi ostendemus. Dico a. peccata que Baptismum pr cesserunt , per ipsum remitti sublato obice δε quia vel tolluntur per Baptismum, vel per poenitentiqSacramentum ι atqui per istud tolli non possunt: quia non magis E

clesiς jurisdictioni iubjacent, quam ipsa non baptiZati persona . Atque hine eth quod nulla pro iis peccatis imponatur satisfactio , qui tamen pro peccatis post Baptismum commissis imponitur: ergo. Quod attineo tum ad fictionem, tum ad peccata, quet fictam Bapti LM a mi Disiligod by Corale

195쪽

mi susceptionem comitantur, ut si quis dum baptizatur, actuali serve ret odio contra eum a quo baptizatur, respondet S. Thomas his verbis ibid. ad 3. Fictio non rem Uetnr per Baptismum, sed Πη Pωnitentiam subse quentem , qua remota Baptismus aufert culpam ct reatum omnium peccatorum praecedentium Baptismum, o etiam simul exstentium cum ipso. Quae quidem insta explicare conabimur Inst. a. Baptismus delere non potest id, quod jam deletum invenitiatqui Baptismus , quo tempore supponimus eum operari , jam omnia prorsus peccata invenit deleta , seu per contritionem periuctam extra

Sacramentum Poenitentiar, seu per attritionem cum eodem Sacramento .

Prob. min. Baptismus operari non potest , nisi consequenter ad sublatam fictionem, seu in instanti fictionem hane immediate sequenti di atqui jam tunc peccata omnia deleta sunt. Contritio enim statim ut mianitur persecte justificati atqui persecte justificare non potest , nisi omnia tollat peccatar crgo cum contritionis effectus, prior fit natura, quam

effectus Baptismi. dicendum est peccata omnia per ipsam tolli, aut per Pcimitentiam, si non directi, quia Poenitentia ex se instituta non est nisi pro peccatis Baptismum sequentibus, fallem indirem , quia peccatum unum lethaIe sine ceteris omnibus dimitti non potest . iResp. ad T. & a. neg. min. quia cum tollitur obex , ponitur quidem dispositio praerequisita ut tollatur peccatum seu vi Baptismi, seu vi Pomnitentiae ; sed nondum in hoc instanti deletum est peccatum, quia non deletur nisi per gratiam iustificantem , quae statim quidem infundenda est a Deo , sed nondum in illo priori, ut arunt, infusa intelligitur adeo ut sublatio obicis praecedat gratiae infinionem , si non prioritate

temporis, saltem prioritate naturae

Αd 3. neg. maj. contritio enim quantumcumque perseetii , est quidem, ut bene notat Lugo ibid. n.η3. ultima ad justificationem dispois stio , quia est dispositio consequenter ad quam Deus gratiam habitu

Iem statim & semper infundit; sed non ost forma se ipsa iustificans .

aut expellans poccatum . Id ergo quod krmaliter justificat, quodque peccatum formaliter excludit, est, ipsa gratia sanctificans r porro graiatiam hanc infundid Deus consequenter ad signa quae instituit; ergo cum Baptismum instituerit in gratiam regenerantem, & Poenitentiam in gratiam alterius generis, consequens est quod Baptism1 & Poenitentia operentur simul etiam simultate naturae , & quot haec peccata post Baptismum commissa deleat, quo praecise instanti illud peccata.ante sui susceptionem commissa delet. Inst. 3. Non magis potest Baptismus delere peccata, quae ipsum praearesserunt, quam fictionem cum qua receptus est i atqui ex S. Thoma Baptismus non delet fictionem cinn qua susteptus est: sed haec per Poenitentiam deleri debet, ut tradit S. Doctor ; ergo nec delere potest quae ipsum praecessere peccata; sed haec per Poenitentiam deleri debent. Et vero non potest deleri fictio , quin simul deleantur ceterat quaecum que peccata: atqui ex concessis fictio necessario deleri debet ante ope nationem Baptismi; ergci & ante Baptismi operationem peccata cetera deleri debuerunt.

Rei. I. Deg. maj. quae in sensit oriectionis estdefesso supponente Fictio,

196쪽

ienim praecise sinnpta prout est privatio dispositionis necessariae, non de-Τetur, sed solum ausettur, prout ante Baptismum auserri debuerat. Unde sicut Iudaeus qui ad Baptismum accedens, enixe dolet de actualibus quae commisit peccatis, anseri a se fictionem omnem , nec tamen peccata sua delet, cum haec solum deleantur per infusionem gratiae regen Tantis; sic qui recepto indigne Baptismo, dolet de fictione, tollit fictio 'Nem, nec tamen maeulam , si qua e fictione remanserit, delet. Unde . haec vel per Baptismum deletur, prout ipsum precessit, Vel per Poenia etentiae Sacramentum, si post ipsum Baptismum continuaverit. Sed quia fictio adjungi solet toti Baptismatis actioni, & perseverare vost instans terminativim illius, ideo subsicienda eli elavibus Ecclesiae; idemque dicendum de ceteris peccatis, odii, v. g. blasphemiae interio. ris, & similibus, quae sic Baptismum comitata fuerint, ut non desierint ante completam ejus susceptionem;.quia haec jam incipiunt esse peccata hominis baptirati, ac proinde clavibus Ecclesiae subsecti. Unde quod si ura dicebat S. Thomas, peccata simul extitentia eum Baptismo per ipsum deleri, a Solo, Ledesma, aliisque pluribus S. Thomae discipulis intelligutur de peccatis Baptismum tempore concomitantibus , sed non usque ad instans terminativum ipsius; eorum enim quae vel uno ultra initanisti perseverassent, eadem Eret ratio ac fictionis imius , sicque ut haec, sic & illa per Poenitentiam solam expungi possent. At, inquies, fictio nihil aliud est utplurimum, quam voluntas Baptismi indigne suscipiendit atqui haec voluntas natura prior est ipsa sust utione Baptismi, quam voluntas illa imperat; ergo per Baptismum deieri debet, sicut & alia quae B tismum praecedunt peccata. Resp. dist. min. voluntas haec prior est susceptione Baptismi, prout ipsam imperat, C. prout consummatur exterius per indignam Sacrame ei perceptionem, N. Sic enim includit actualem Sacramenti profanati nem, quae Sacramento posterior esse debet. An si fictio consisteret in adhaesione peccatis omnibus quae quis ante Baptismum commisit, omnia haec peccata , prout fictionis objectum , clavibus Ecclesiae subiicienda Brent, gravis est dissicultas. Sunt qui credant satis ecte ut accusetur fictio, non autem requiri, ut accusetur et gravitas. Neque enim, inquiunt, necessum est ut quis peccati gravitatem confiteatur, cum duo conjunguntur Sacramenta , quorum alterum lictionem tollit, alterum gravitatem eius, sicut in praesenti casu contingit . Alii fictionem & fictionis gradum in consessione aperiri volunt ἰquia cum ex hypothesi fictio sccundum se totam, sit opus hominis baptia Σati , oportet ut secundum se totam, idest quoad substantiam & gradum

declaretur- Neque tunc peccata ante Baptismum commissa clavibus su

nicientur ratione sui, sed ratione ordinis quem fictio habet ad ipsa. Stequi pie olim baptitatus, morose delectari incipit de adulteriis, homicidiis, ceterisque id genus, quae ante Baptismum perpetraverat, etsi crimina hic ratione sui confiteri non teneatur , eadem nihilominus conmteri debet ut pravae cui inhaesit, complacentiae foeditatem totam mantisset. Postrema haec opinio ut tutior & probabilior admittenda.

Objic. 3. Nihili nullae sunt proprietatis r atqui cum fictio per conver conem tollitur, iam nihil est Baptismus; ergo.

197쪽

T8a TR AC T. DE SACRAMENU IS IN GENERE. Resp. dist. min. eum fictio tollitur jam nihil est Baptismus quoad entitatem, C. quoad vim movendi. N. Itaque Baptismus, cum in actione fluente conssistat, jam non existit in se & quoad entitatem , cum fidito tollituri verum & tunc quoque subsistit quoad vim movendi; quia ad id sufficit ut Deus positionem Baptismi semel factam acceptavit tandi quam signum vi cuius gratiam conserre dedeat, statim ut sublatus sue rit ejusdem gratiae obex et atqui res ita se habet. Unde sicut mors de passo Christi licet iam non existant in se, non desinunt esse causa moarilis meritori a justificationis nostrae, sic & Baptismus, etsi jam praeterierit quoad actionem, sublittit semper in mente Dei, eum9ue movet ad conferendam homini gratiam regenerantem, quoties is eidem recipiendae idoneum secerit. His adde quod licet eum aufertur fictio. Baptismus non existat in se,

manet tamen in virtute sua, nimirum in charactere, qui tunc elevatur ad pariendam gratiam , quae propter obicem recipi non potuerat . In Baptismo, ait S. Thomas in A. dii l. Φ. q. 3. art. a. q. 3. imprim tur char Her, qui est immediata eausa disponens ad gratiam, o ideo cum fictio non auferat characterem, recedente fictione, que effectum ebaracteris impediebat , character qui di praesens in anima, incipiι habere effectum suum,qua Baptismus recedente Disis esse cimn suum cin equitur. Objic. q. Constans est Patrum doctrina non posse hominem nisi semel per Baptismum renasci spiritualiter: atqui in hypothesi noltra pollet fi

mo semel & iterum renasci. Semel quidem cum actu Baptismum recipit; rursus vero cum fictionem aufert; ergo. Resp. neg.min. si enim renascatur homo tempore Baptismi, jam renasci nequit per ablationem fictionis, quae nulla fuit: si vero renascitur cum fictiodem aufert, utique renatus non erat, cum Baptismum suscepit.

Obiic. s. Si reviviscat Baptisma cum aufertur fictio per Poenitentiae Sycramentum, plus recipiet gratiae, qui Baptismum fiete suscepit, quam qui recepit non fictet atqui absurdum consequens. Resp. dist, mas. plus accipiet gratiae ratione Baptismi simul&Penitentiae, C plus accipiet ratione Baptismi solius, N. Porro nihil nairuin quod qui

duoruin Sacramentorum effectus simul reci 'it, plus recipiat gratiae, quam qui unius dumtaxat essectum reciperet. Certe sicut Baptismatis gratia non opponitur poenitentiali, sic nec Baptismi causalitas, Poenitentiae cauis salitiati opponitur: unde utrumque Sacramentum simul natura concurrit, ad cercum, ut ita loquar. gratiae pondus, quae prout baptismalis, rege. Derativa dicitur, & prout poenitentialis, auitificativa. Λtque hinc obiter colliges male existimasse Vas luesium disp. Is9. quod in casu obicis per contritionem remoti, non aliam accipiat homo gratiam, quam quae contritioni correspondet . quaeque tunc . ut ait idem

Theologus . duplici quidem Baptismi & contritionis titulo conferatur, sed in eo solum gradu ad quem disponit contritio . Si enim Baptismus praeteritus ad aliquid valet, ut valere eum expresse docet Augustinus, debet aliquid conferre ultra illud quod sine ipso haberetur. Et vero an

non Patres & Concilia, quae dicunt Sacramenta nostra gratiam causare, eludere censeretur, qui diceret eam solum gratiam quae meritis respondet, causari tunc duplici titulo, scilicet propter merita & Propter Sacra. . menta λ

198쪽

c AP. II. DE CA USIAE SACRAMENTORUM. 183 menta λ Utique is irrisor haberetur doctrinae sanctorum, non desensor;

ergo, ait solide Lugo disp. 9. n. 6 s. curn conceditur Baptismum pretieriatum ablato obice causare gratiam, debet id intelligi de gratia distincta, non de sola multiplicatione tituli ad eamdem gratiam. Quaeres an Baptismus reviviscens conserat effectum Omnem , quem conferre solet, cum pie recipitur. Resp. videri quod siet Ratio est, quod vix solida ulla afferri possit ratio, cur Baptismus ad unum potius effectum quam ad alios reviviscat runde non solum vi ejus deletur originale vel actuale quod praecesserit peccatum, sed & poena utrisque debita. Quaeres a. an Sacramenta ablato obice rediviva , aequalem conferant gratiam, an vero malorem pro maioris dispositionis gradu. ualem hoc in casu conferri gratiam , eamque in infimo gradu, qualis nimirum confertur parvulis , qui sine ulla sui dispositione baptizantur, docet Suares disp. 28. sect. communior tamen est opinio contraria, quam sequitur Lugo ead. disp.9. n. 7 I. & TI. Ratio est I. quia euir ex Tride latino Sesis. I . cap. contritionis mores ad impotrandam veniam peccatorum concurrat, debet veniam hanc mereri de congruor atqui dispo sitio quae quidpiam meretur, plus meretur cum malor est. & minus. Cum minor; ergo. a. quia ex generali esusdem Concilii doctrina Sess. s. c. I. gratia adultis confertur secundum propriam cujusque dip itionem , ade

que in tialiter, ubi inaequalis est dispositio r atqui actus quo tollitur obex in nostro casu, est vera & propria dispositio non quidem ad S cramentum, quod sine dispositione ulla recipi valide potest, sed ad effectum Sacramenti. γ Tum quia quod esset dispositio in Baptistrio praesenti, censeri debet dispositio in Baptismo praeterito ἔ utpote qui non habeat vim majorem ad remittenda peccata sine dispositione, quam Baptismus praesens ς tum quia per hujus politionem redditur emcax B ptismus, per cuius privationem fuerat inessicax: atqui nonnisi ob legistimae dispositionis carentiam Baptismus ficte susceptus, inessicax fuerat ἔergo necessum est ut id quo idem Baptismus redditur emcax, sit vera dispositio. Per vocem efficax, id tantam intelligi volo quo posito tamquam conditione, Baptismus effectum suum exercere potest. De solutione objectionum quas contra proponit Marea, adi tam ibid. n. 76. ne si metaphysicis istis diutius immoremus, graviora cingamur omittere.

De di positionibus necessariis ut reviviscat Ea imus. R Evocandum fictionem vel esse negativam, cum quis bona fide exiis stimat se esse dispositinn, licet reipsa dispositus non sit; vel positivam,

quae contraria diei potest, cum quis quo baptigatur instanti, actum malum exercet, Puta furando vel furari volendo res Ecclesiae; vel privativa, cuinquis sciens& volens, ac proinde culpabiliter, caret dispositione necessaria, puta actu detestationis erga peccata ante commissa ; licet nullum tunc

199쪽

1S TRACT. DE SACRAMENTIS IN GENERE.

Corachusio. Ut re viviscat Baptismus cum fictione positiva receptu requiritur vel contritio persecta extra Sacramentum Poenitentiae, vel a tritio cum eodem Sacramento . Ut Vero reviviscat idem Baptismus cum fictione negativa susceptus, sufficit attritio, seu contritio linperfecta. Prob. I. pars . Ut reviviscat Baptismus cum fictione seu obice receismus, nscessum est ut fictio haec auferaturi atqui fictio, cum positiva est auferri .equit nisi per contritionem vel perfectam extra Sacramentum Poenitentiae, vel imperfectam cum eodem Sacramento . Ut enim auferri

aliter non possit, sufficiunt duo, r. ut fictio haec sit peccatum hominis haptirati ς a. ut nullum baptizati hominis peccatum tolli aliter possit,

quam per contritionem vel perfectam extra Sacramentum, Vel imperfeciam cum Sacramento: atqui utrumque constat: r. quidem fictio h c est

peccatum hominis baptizati ; sea peccatum natura posterius Baptismo completo in suo esse. Peccatum enim fictionis consulumatum, est actio impediens virtutem Baptismi, seu obstans ne in inflanti terminativo in sus opcretur gratiam & remissionem peccatorum: atqui talis actio natura posterior est Baptismor cum prius natura sit Baptismum esse, quam virtutem ejus impediri posse; ergo..2. non minus constat lethale hominis baptiZati peccatum, quale est indigna Sacramenti contrectatio, non posse tolli nisi per contritionem vel perfectam cum voto Poenitentiet , , vel impersectam cum i- Poenitentiet Sacramento; prout alibi cum E ciesia docebimus; ergo metito supra docebat S. Thomas , quod scito non remmetur per Baptismiam, sed per Poenit ntiam subsequentem . . Prob. a. pars: Si requireretur contritio persecta ad revivistentiam B

ptismi cum fictione negativa suscepti, peior esset conditio hominis Ba. ptismum cum fictione negativa suscipientis, & qui deinceps non peccasset, quam sustipientis vel cum fictione positiva, vel cum negativa, quam deinceps subsecutum esset grave aliquod peccatum : hi enim justificari

possent per contritionem imperfectam eum Sacramento , cujus rationa

peccati Baptismum subsequentis capaces essent; ille vero, ut te Sacramenti Poenitentiet incapax , quia ex hypothesi nullam post receptum Baptismum, noxam admisisset, nonnisi per contritionem perfectam justificari posset: atqui absurdiim consequens; ergo, &c. Prob. I. quia non alia requiritur dispositio ut reviviscat Baptismus, quam quq requiritur ut primo vivat δε atqui ut primo vivat requir batur solum contritio imperfecta ; tum quia lige lassicit in Sacramento Poenitentiet, quod ad minus tantum requirit dispositionis, quantum Baptismus; tum quia id expresse docet L Thomas in q, dist. 6. q. I. art. 31

ad s. ubi sic: Ad hoc ut homo se nam et ad gratiam in Baptimo susicipis dam, praerigitur fias a sed non ebaritas , quia suscit attritio praecedens, eornon sit contritis

Utrum autem attritio Me initiali eliaritate informata esse debeae. res est operosi momenti , quam non ante expendemus, quam norernos labor ad Poenitentis Sacramentum deduxerit. Hic annotare lassiciat secundam hanc nostri conclusionis partem esse intelligendam de ficto negative, qui mortaliter non peccaverit post Baptismi susceptionem .et

alias eadem ei necessaria foret ad reviviscentiam dispositio , qui ficto Positive: quia Peccatum gtave baptismo posterius nonnisi consequenter

200쪽

CAP. II. DE CAUSIS IACRAMENTOR M. I 8s .

ad contritionem vel impersectam in Sacramento , vel Persectam extra Sacramentum dimitti potest de via communi. Oblic. contra I. partem, I. potestas clavium non se extendit nisi ad peccata Post: Baptismum commissa , prout docet Tridentinum Sess. I . P. I. a. & s. atqui fictio positiva non est crimen post Baptisma per- Petratum ἰ ergo non potest ea virtute clavium deleri Resp. dist. min. fictio tantum inchoata, non est crimen post Baptisma Perpetratum, C. fictio consummata, de qua loquimur in praesenti, N. Ita que si quis ad Baptismum accederet cum voluntate non delendi de pecca tis actualibus quae per totam vitam commisit, & ante ultimum instans iaquo completur Baptismus in suo esse, voluntatem hanc retractaret j taminque de ea, quam de aliis a se admissis facinoribus doleret,. quantum

sussicit, quod licet dissicile, fieri tamen absoluto potest; jam fictio haec

per Baptismum una cum aliis peccatis deleretur ; neque obnoxia esset clavibus Ecclesia, ut pote quae non foret opus hominis bapti ati. Verum aliud est de fictione consummata; haec enim cum sit profanatio Sacramenti, est opus membri Ecclesiae; ac proinde non alia deleri potest via, quam quae instituta est ad delenda fidelium peccata. Porro conclusio nostra nonnisi de postrema hae fictionis specie procedit . Obj.a.Baptismus reviviscit suNato obice:atqui ex concessis ob ex fuit tantii desectus attritionis:ergo posita attritione sola, ponetur & effectus Baptismi. Resp.dist. min. fuit tantum desectus attritionis, sed voluntarius, ac proinde Ietlialiter gravis, C. fuit tantum desectus involuntarius, N. Itaque cum attritionis desectus in positive ficto sit culpa mortalis, necessse omnino est ut ea remittatur vel per Baptismum, vel per contritionem persectam cum voto Poenitentiae, vel per contritionem impersectam cum Poenitentiae Sacrame to actu recepto : atqui culpa haec per Baptismum quo natura posterior est, remitti nequit; ergo superest ut vel remittatur per contritionem persectam,&c. quapropter quod hic non issiciat attritio sola , hinc oritur quod haec nunquam sumiat ad justificationem sine Sacramento vel Baptismi vel Pςni-

tentiae; unde quia tam lassicere nequit cum Baptismo, cujus vis ad peccata seipso posteriora non extenditur, necessum est ut vel jungatur cum Sacra mento Poenitentiae, vel per contritionem persectam compensetur. Inst. Tam Baptismus per attritionem puram reviviscens, poterit Lctionis peccatum remittere indirecte, quam Pgnitentia indirecte remi tere possit peccatum oblitum et atqui, &c. Resp. neg. ma, Poenitentia enim utpote institutar ad remittendum quodcumque peccatum, Baptismo posterius , ad ea etiam extendit se peccata, quae inculpate e memoria exciderunti neque alioqui sat constitum esset hominis faluti , cum plerumque impossibile sit ut delicta

quaecumque stri quoad numerum species sibi, revocet in animum : at

vero Baptiimus nullam prorsus vim haset ad delenda peccata post sui susceptionem commissa ; unde si desit contritio persecta, vel attritio

eum Sacramento, nec tolletur fictio, nec Originale peccatum. M, inquies, Baptismus cum obice pofitivo receptus, non minuτ ha

bet emcaciae, quam si receptus sit cum obice negativo; ergo si mineiat attritio ad tollendum obicem negativum , de haec quoque lassicie

SEARCH

MENU NAVIGATION