Praelectionum theologicarum Honorati Tournely Continuatio, sive Tractatus de universa theologia morali .. Tomus quartus, continens tractatus 1. De sacramentis in genere; 2. De baptismo. Opus ad juris romani & gallici normam exactum

발행: 1749년

분량: 465페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

titulo divinae benignitatis, qiae certa certis Sacramentis jura miserico diter allegavit, & tales ritus ad tales cffectus acceptare dignata et , N.

Quae res an sacramenta in voto producant gratiam sacramentalena.

Not. Sacramentum in voto nihil est aliud quam ipsum Sacramenti realiter suscipiendi desiderium; & istud quidem vel explicitum est & γmale, vel implicitum seu virtuale . Explicitum quidem cum quis actu expresso realem Sacramenti receptionem desiderat; seu actu requisitas ad Iegitimam susceptionem dispositiones habet , seu non, puta quia etiamnum lethali peccato adhaercto Implicitum vero cum quis etsi de Sacramento non cogitat hic & nunc, facit & vult id omne quod ad plenam sui iustificationem necessarium est , ut si persecte de peccatis conteratur, aut genuinum amoris Dei suPer omnia actum eliciati qui enim alis terutrum facit, censetur velle id omne quod ad obtinendam falutem necessarium est. Hinc Tridentinum Sese. I . c. q. Est, inquit, conti itionem aIiquando Hrar: tate prefectam esse contimit, hominemque Deo reconciliare, priusquam hoc Poenitentiae Sac amentum apis A ip atmr, ipsam nihilominus reconcia ιistionem ipsi contritioni, sine Sacramenti voto, quod in illa includitur, non esse ascribendam. Iam ad propositum Rein votum Sacramenti non conserre gratiam sacramentalam, quasi actu & de facto susceptum esset Sacramentum, adeoque sullificare solum ex opere operantis. Ratio eth I. quia nulla est ratio cur Sacramenta in voto potius conferant gratiam sacramentalem, quam characterem imprimanti atqui hunc non imprimunt; alioqui non magis baptigari posset, qui sincerum habuisset votum Baptismi, quam qui iam rebaptiratus fui iaset ; a. quia si Sacramentum in Voto pareret gratiam sacramentalem . posset bis & tertio effectum sititim producere ς quoties nempe ardens ejus desiderium cum charitate perseeta haberetur , ac deinceps cum recipe-- retur de facto ς 3. quia gratia sacramentaIis nonnisi operi operato respondet: atqui in voto Baptismi v. g. nullum est opus nisi operantis: φquia, ut notat Boudartitis hic p. 8 I. Sacramenta mortuorum re suscepta ex attrito faciunt contritum, adeoque ii his in voto susceptis responderet Sacramentalis effectus, conferrent gratiam tantum attritis, quod ne dici potest, nec a quopiam dicitur. Absit tamen ut sterile sit Sacramenti votum, quia licet vi ipsius non conferatur Sacramentalis gratia , consertur tarnen justificatio , elusque appendices actuales gratiae e unde quod deest ex parte Sacramenti, compensatur ex parte Dei et atque hinc Tridentinum , alludens forte ad id Augustini in cap. 6. Ioan. Crede o manducasti, ait Sess. II. c. g. illos, qui voto caelestem panem edunt fide viva qua per dilestionem operatur se fructum ejus ct utilitur m sentire ; quatenus ex opere operantis habitu . lam vitam recipiunt, ei aequivalentem qua donantur qui reipsa ad eo Iestem mensiam accedunt. Quapropter praetens quaestio, si culus, at mindicae est utilitatis. Idem dc melius de ea dixeris, quam movemur otiosi quidam speculatores, an scilicet Sacramenta gratiam producant in ultimo sui essα, an in primo sui non esse . Nobis scire sufficiat Sacramenta, quae in actu transeunte consistunt, tunc operari cum completa stans ratione materia:

di formae, seu haec illam praecedat aut sequatur. An Eucharistia k quae sota Diuitiam by Corale

222쪽

CAP. III. DE EFFECT S AC AMENTOR UIR dior sola est Sacramentum permanenS, non ante OPeretur , quam completast ejus manducatio, alibi expendemus. 'Coructius Io III. Sacramenta solo numero distincta, ut duo Baptinmi, aequalam in subjectis aeque dispositis , in aequalem vero in sub)ectis inaequaliter dispositis gratiam producunt. Sacramenta vero specie distincta, ut Euchari ilia & Baptismus inaequalem. Probantur I. & 2. pars, quam cypresse tradit Anges ictis Doctor 3. p. q. 69. art. 8. quia Sacramentum quodlibet de lege communi operatur ut cauta naturalis: atqui causa naturalis aequalem in subjectis aeque dispositis, disparem vero in iis quae dispari modo disposita sunt ei sectum producit. Sic duo ejusdem mensurae ignes eumdem in duobus ejusdem pro fus naturae lignis calorem; diversum vero in lignis quorum siccius aliud, aliud minus iliccum fuerit, indubie producunt; ergo. Confirm. ex Tridentino iuxta quod recipit uniusquisque per Baptis- SUI Sanum justitiam secundum p priam suam diposivionem; ergo qui cum majori dispositione abluitur, plus iustitiae, qui cum minori, minus recipit , ac Proinde aequalem qui cum aequali. Prob. t. pars r Sacramenta quo sunt in seipsis excellentiora , eo potiores effectus parere debent i atqui ex Sacramentis specie distinctis alia aliis sunt excellentiora. Minor Patet ex Tridentino Sess. 7. Can. 3. tibi sic: Si quis dixerit Me septem Sacramenta inter se ita esse paria, ut nuIIa ratione aliud sit alio dignius anathema sit. Et vero tametsi hominum non est dignitatem Sacramentorum metiri, quis neget Eucharistiam ruid. esse Unctione Extrema vel ipso Baptismo praeliantius p Quis or-inis Sacramentum facile non praeponat Matrimonio p Ut ut eli si maiorem confert Eucharistia gratiam , quam Baptismus , id etiam prae Eucharistia habet Baptismus , quod , nisi sit obex , totam cuin culpa

Poenam remittat.

objici contra I. pari. I. cum Paludano , Infantes qui post receptum Baptisma moriuntur , Angelorum lapsorum ruinas implere debent , ac proinde eorum alii plus recipient gloriet, quam alii, prout nobilioris aut nobilis minus Angeli sedem invadent: atqui decet ut plus receperint gratiae, qui plus habituri sunt gloriae; ergo infantium alii plus gratiae recipiunt, quam alii, &c. Resp. totum id a nobis sponte conccssum iri, statim ut probaverit Paludanus infantes destinatos esse seu implendis simpliciter, seu implendis inaequalium Angelorum ruinis. Quamquam si res ita foret major in uno quam in alio excessus gratiae, n*n tam Baptismo , quam divinae benevolentiet tribuendus seret; uti notat subtilis Doctor in Φ. dist. 4.

quest. T. num. 3.

Objic. a. Tridentinum citi cap. 7. Sess. 6. docet justitiam singulis concedi prout vult Spiritus Sanctus et atqui gratia quet datur prout vult Spiritus Sanctus, non datur squaliter ; quia Spiritus & spirat ubi vult, di quomodo vult; ergo. Resp. diit. min. non datur qqualiter , cum Spiritus Sanctus non vult eam dari qqualiter, C. secus , N. Porro quod saltem de via ordinaria

baptismalem gratiam squaliter dari velit Spiritus iis qui qqualiter dispositi sunt, inet qualiter vero iis qui sunt insqualiter dispositi, docet ibid.

223쪽

Tridentinum, eum ait gratiam ab- unoquoque secundum propriam ejus dispositionein recipi, Objic. 3. Saltem Sacramenta quae a sanctioribus conseruntur Ministrix, plus tribuunt gratiae , ut docet Sanctus Thomas 3. P. quaest. 6q. art. I. ad a. ergo generaliter loquendo falsum est parem aeque dispostis gra

tiam conferri.

Resp. dist. ant. plus tribuunt gratiae si subjectum inveniunt magis dinpositum, C. si aeque dispositum dinveniant, ut sunt infantes, subd. plustribuunt gratiae idest impetrant gratiam actualem suo tempore conserendam. C. Plus tribuunt gratiae sacramentalis, N. Itaque fieri aliquan- P. tris. do potest , prout notat Silvius ibid. art. s. ut Mini lier & astantes justi orationibus & devotione sua bonum aliquem motum suscipienti impetrent , quo is daemonis insidias amoveat , seque ad uberiorem in Sacramento gratiam lecipiendam priparet ι tunc autem major hec gratia , non Nue disposito , sed melius disposito tribuetur . Quod si rarsit, ut est in infantibus , subjectoruin dispositio, par etiam erit gratia

sacramentalis , licet eorum alter plures imposterum gratias recipere

possit , ob preces in sui gratiam factas seu a pio Ministro, seu a piis

parentibus . Atque id & non aliud in oblecto loco docet S. Thomas ,

ubi sic habet : Esse ius Sacramentorum non datur melior per meliorem Miniis Ibum . AI quid tamen Mnεxum , seu actualis quidam gratia impetrari potest recipienti Sacramentum, per devotionςm vim stri; nee tamen Minister illud operatur, sed impetrat operandum a Deo. Objic. . Qui operantur quantum possunt, ςqualem semper operantua effectum: atqui Sacramenta operantur quantum postunt. Que enim operantur ut caust naturales, Operantur quantum Possunt: atqui, &c. Resp. dist. min. Sacramenta operantur quantum possunt, sed habita ratione subjecti, C. quantum possunt simpliciter , & nulla habita ratione dispositionum subjecti, N. Sicut igitur ignes duo ejusdem gradus , etsi agant quantum hic & nunc possunt . haud tamen eumdem pariunt effectum in subjectis plane disparibus; sic Baptismi duo quorum alter fervidς charitatis viro, alter homioi tantum non extincte virtutis homini confertur effectus longe discrepantes parere debent. Ex his colliges, I. iis qui crebro accedunt ad Sacramenta enixe curandum , ut quo puriori poterunt oleo animi stet lampadem instruant; persuasi scilicet se quo sanctiores convivii demum ingressi fuerint , eo longe sanctiores recessiiros esse. Qui vero post geminata Sacramenni semet sui simillimum semper esse detegit, vereatur improperium istudi 'ce .lu modo huc intrasti non ha/ens vellem nuptialem p Matti . 22. Colliges 2. posse aliquando Sacramentum nobilius parciorem edere eia sectui a. quam minus no 3bile, si hoc ab homine longe plus disposito recipi co . bi'.it. L eq e id mirum . quia cum justitia sit omnium Sacramentorum finis . potcI. hec ab inferiori Sacramento piissime recepto plenior produci, 'Iam a digniori multo remissius susceptor qua ferme r tione sol, crii terreno igne ser stantior, minus quandoque calefacit. Colliges 3. adultum, qui cum aliquo ad peccatum veniale affectu baptizatur , plus adhuc recipere gnatis , quam recipiat parvulus I quia

adultus qui credet, sperat, de lethalia sua peccata detestatur, pias habet

dispo Corale

224쪽

c M. m. DE EFFECT SACRAMENUOR v M. aost dispositiones, quae desunt infanti. Caret is quidem veniali noxa quam habet alter; sed noxa haec, cum gratiae infusioni non obstet, nec eiusdem intentioni penitus obsistere debet.

De modo quo Sacramenta Patiam produenas.

hie nobis mvestiganda, I. an Sacramenta novae Legis 3 quae I sola scrutamur in praesenti , gratiam producant ex opere operaniaxis , an ex opere operato ἔ a. an si ex opere operato, eamdem prooiducant physice an moraliter. Agendum in primis ut accuratae termia morum definitiones instituantur. Itaque Gratia bifariam produci potest, nimirum ex opere operantis , & ex mere operato . Gratia dicitur Produci ex opere operantis, cum datur propter meritum,congruum vel eondignum seu Ministri seu suscipientis . Gratia vero confertur ex opere operato, cum datur vi de essic

cia operis externi a Christo instituti & sub ecto debite applicati; idque

independenter ab omni actu seu Ministri seu suscipientis tanquam meis ritorio gratiae quae confertur. Dixi, independenter ab omni actu taηquam meritorio ς quia etsi negant Catholici omnes gratiam sacramentalem conferri propter actus suscipientis tanquam meritori , aut tanquam causas gratiae ejusdem emcientes.; non negant tamen, imo diserte docent, quidquid turpiter ea-lumnientur hetemdoxi. praedictos actus requiri tanquam dispositiones sine quibus non confertur adultis gratia. Unde ajunt dispositiones illas eo ferme modo se habere ad essicientiam Sacramentorum, sicut extinctae fa- cis ad accensam iacem approximatio habet se ad accensionem eiusdem facis . Quemadmodum enim extincta fax nihil virtutis confert accensae Laci, nec tamen accendi ab ista potest, nisi & ad eam admoveatur, de idonea sit quae flammam concipiat; sic Sacramenta & totam a seipsis, seu a divina institutione vim suam habent, & nullam mutuantur a s scipiente, & tamen nihil nisi in subjecto rite disposito operari possunt a Lxclament igitur cum Calvino Novatores, Catholicorum sententam exitiatim eo, pestilentem ac diabolicam , dum justitiam fine fide pollicitur , rideri merebuntur , nou confutari , nisi his forte Tridentini Concilii verbis

Sest. I . de Poenit. c. . Falso quidam calumniantur Catholicos Scriptores, quasi tradiderinι Sacramentum Poenitentia absque seno motu suscipientium graιiam conferre, quod nunquam Ecclesia Dei docuit nee sensit. Imo non desunt qui existiment Protestantes & Pseudore formatos reminus a Catholicis disserre, quam differant verbis . Ecquid enim aliud quam vim agendi ex opere operato indicant haec Ludovici te Blane in Thesibus suis Sed ensibus verba e Ex nullo pacto tenetur Deus vel tam seu praedicationem virtute sui Spiritus comitari, ut fidem in illis potius quam in illis creet ς Sacramentis autem ex certa pactione adest virtus dιυina , per quam gratiam quamdam DIutarem communicant omnibus illis , qui se Mummiainem a Deo postum illa participent. Profecto quae ex pactione divina divinam habent vim producendae gratiae in iis omnibus a quibus Teumest Theol. Mor. Tom. IV. Ο ordi-

225쪽

mo TR AC T. DE SACRAMENTIS IN GENERE.

ordinate participantur, vim habent justificandi ex opere operato. Co cinunt verba hia Bechmanni Lutherani pag. mihi 9 6. Mira , eaque

Uara senten. tia est, Eaptismum per elevationem ct con sum Dei, esse esco organon regenerationis, sitit . . non vero nu tum signum ea. tantum significans, nihiι vero conferem; prout , inquit inserius, dicunt Calviniani., quamvis non omnes idem sentiant. Idem, dc apertius ti potest , astruit M. Antonius de Dominis ex Spes tensi Archiepiscopo apostata r sic ille Lib. s. de Republ. Christian. e. q. Gle sit Ecclesiae Catholica , etiam pura ct incorrupta

6χευν perpetuus , Sacramenta nempe gratiam ex opere operatoi, hoc est, ex se, non ex merito suscipientis contulisse. -i

Eκ tamen locutiones, quae Catholicam spirare fidem videntur . Hi ribus 'suspreta sunt Catholicis , Bellarinino praesertim Lib. a. de Sacramentis in genere , c. a. & TOurnelyo ibid. p. 137. quia, inquiunt, si penicius inspiciatur systema Novatorum , totam Sacramentorum essicientiam eo reducere videbuntur, ut excitent fidem , qua seelusa non conlartur iustificatio ia Fatendum tamen non videri syii a istud N vatoribus omnibus ex aequo attribuendum ε nec umieos inter R C etholicos tantum fore discrimen , s agnoscerent Sacramenta virtute sibi

indita a Christo parere fidem di ex fide justitiam . Ut test de praecisa Pseudoreformatorum opinione, quae propter aeternas ipsorum couir

dictiones vix potest capi, sit

Co M Lusio I. Sacramenta Producunt gratiam ex opere operato .

Est de fide, ut patet ex Sess. . Concilii Tridentini Can. 8. ubi sie stas

tuitur : Si quis dixerit scir ipsa noetis Legis Sarramenta ex opere operino nunc ferri gratiam . . anathema sit. -.

Prob. I. ex Scriptura. Ephes. s. v. 26. Christus dilexit Ecclesiam, o re diPit semes um pro ea, ut illam Duct carat, mundans eam Iavacro aquae mverbo vitae. I n. r. 'o, ait Praecursor, bapti o los is aqua, ille Christus wos baptirabit in Spiritu sancto. I. Petri 3. Salvos nos fecit Eaptfma. Quiabus consonant alii quos passim citavimus textus, praesertim Sectione praecedenti . Unde sic : Ut Sacramenta effectus suos ex opere operato Parere censicantur , duo lassiciunt , I. ue textus qui vim Sacramentorum indicant, in sensu litterati exprimant virtutem agendi ex opere operato; et . ut iidem textus in sensu litterati intelligi debeant atqui utrumque constat . Primum quidem vel ex ipsis terminis liquet . Sicut enim cum in Scripturis dicitur sol illuminam montes, & vinum istifi-bare eor hominis ; ii essectus ab utraque causa ex opere operato, seu ex indita iisdem causis virtute producI censentur ἰ sic eum aqua munis dare, regenerare, salvum facere dicitur, id, nisi quid obsit , ex viri te sibi indita facere censenda est; r. iidem textus in sensu litterati accipi debent . Debet enim Scriptura litteraliter explieari , quoties nihil est quod exigat eam ad metaphoricos sensus detorqueri, prout docent omnes cum Augustino i atqui nihil est quod exigat ut citati Scripturaetextus ad sensus metaphoricos detorqueantur. Si quid enim exigat ut praedicti textus ad metaphoram detorqueantur , utique vel quia reP gnat ut Deus regenerandi vim alligaverit signis sensibilibus ; vel quia litteratis eorumdem textuum intellectio repugnet aliis Scripturae aut Traditionis textibus: atqui neque repugnat ut Deus vim regenerandi

226쪽

CAP. III. DE EFFECT SACRAMENTOR v M. ara attribuat signis sensibilibus: cum qui per se justificare potest, per quodcumque instrumentum justificare possit i neque ullus aiserri potest Scripturae aut Traditionis textus, qui sensum litteralem excludat, ut Patebit ex solutione objectionum; ergo. Confirm. Uel Bapti sinus Christi operatur ex Opere operato, Vel ex

Opem operantis r atqui non operatur ex opere operantis . Nam ex citato Ioannis textu , summum erat inter Praecursoris de Domini Baptismata discrimen, quantum scilicet inter Baptismum aquae, & Bapti sinum Spiritus sancti ἔν atqui si Christi Baptismus nonnisi ex opere operantis justificabat, non stabat, sed maxima sui parte evanescebat discrimen illud . Quia scilicet & ipse Praecursoris Baptismus ex opere operantis iustificare poterat, & a ventura ira salvare, ut dicitur Luc. i. nec dubiim est quin Praecursor vividius aliquando fidem excitaverit , quam

Magister, qui paucos admodum conVertit,' ergo. Prob. a. Producere gratiam ex opere operato, est eam producere independenter a merito tum Ministri tum iuscipientis i atqui Baptisnus gratiam hoc modo producit. Nam vere regenerantur infantes a Miniuris etiam haereticis abluti r atqui regenerantur independenter a quocumque vel recipientis vel Ministri merito& sine ulla utriusque dispositione , quae gratiam allicere possit . Unde. Augustinus Lib. q. contra

Cresconium c. I 6. Non Grum, inquit, meritis a quibus mιmstratur , nec e

rum quibus ministratuis conss.is Ba i mus, sed propcia sauciitale aιque veritate propter eum a quo tui liturus β. Prob. 3. Sacramenta iuxta Patres stupendo & ineffabili modo operantur : atqui si ex solo ope antis opere iustificarent, jam nihil stupendi, nihil insoliti occurreret in earum operandi modo. Minor patet,

quia nihil mirum est, quod quis per opera bona gradum sibi faciat ad justificationem: cum hec solita sit 8c familiaris providentiae agendi ratio . Prob. itaque malor ex Patribus: S. Gregorius Nysen. Orar. de Baptismo; postulanti quo pacto regeneret baptismalis aqua, respondet et Ostende mihi modum nativitatis qua fit siecundum carnem ἰ cti exo ιει vim regenerationis qua secundum animam sit, expoηam ubique ditana vis ct e Macia incomprehensibilis, nullaque vel raIlono, vel arte explorari palest. S. A gustinus, citato toties Tract 8o. in Ioan. exclamat attonitus: unde tanta virtus aqua, in corpue tangat re cor afluat Idem Lib. I9. contra Faustunt, cap. I I. Sacramentorum vis inenarrabiliter valet plurimum, ρο ideo con-

ιιmpta sacrilegos facit g impie quippe contemnitur , fine qua non potest ' cipietas; ergo. .

Obsic. i. ex eitatis Scripturae textibus nihil ad astruendam Surament rum efficacitatem colligi potest , si eorum aliqui metaphorice intelligi

debeant; alii vero nonnisi opus operantis indicent: atqui citatorum tex. tuum alii. intelligi &bent metaphorice , cur enim Verbum, mundans in aqua, magis litteraliter explicari debeat, quam verbum istud , Ipse vos bapti Ubiι in Spetitu sancto ET 1GME alii vero nonnisi opus operantis in. dicant: an eri .verba hqc, mundans in aqua, plus exprimunt efiicaci guuam ista Rom. I. Eva elium Oirtus Dei est in salutem omni credenti 3ctamen Evangelium non nisi ex opere operantis prodest; ergo. Res . ad I. ueg. min. ad i. a. dico r. haud necessum esse ut verba h co a in

227쪽

xia TRACT DE SACRAMENπIS IN GENERE.

in igne metaphorice intelligantur, cum eertum sit Apostolos sacra Penia tecostes die in igne fuisse baptiratos, & innumeris cumulatos donis, quet recensentur Adt. a. Dico γ esso. cur vox in igne metaphorice sumatur , non vox in aqua; quia familiare est ut homo in aqua baptiretur non in igne. Hinc semper adhibuit Ecclesia aquam ad regenerationem, ignem vero nunquam. Et certe, si vox a7ua, cum de Baptismo agitur, sum tur metaphorice Ioan. 3. prout Calvino placet, pari ratione dici poterit eam ubicumque de eodem Sacramento sermo est, sumi metaphorice. Id aute in si semel admissum fuerit, unde tandem probabitur, quod nobiscum admittant Novatorcs, aquam esse materiam' Bapti seni. Ad a. a. per Evangelium quod Dei virtus esse dicitur , non debet intelligi ille tantum sonus qui fidem excitat, & credenda proponit, sed tota Christi lex , quae universaliter sumpta & gratiam & Sacramenta Eratiae causas includit, & per eadem sacramenta est Dei virtus . Unde quod ait obiecto Evangelium nonnisi ex opere operantis iustifica re, plane talium est . Fu vero justificantur iniantes per mimatem verbi Evangelici, ut docet S, Augustinus: atqui tamen non iustificantur ex 'ope e operantis; ergo.

Oblic. a. Si Sacramenta ex opere operato justificent, poterit quis credere per se aquam mundari : atqui talium consequens ex Augustino se Sic ille in qq. vereris & novi Testamenti, q. 39. Nec coiaem l donum p terit consequi, qui se per aquam non per fidem muηdari credit. Rein. ad i. neg. min. qui enim se in aquε lavacro tanquam per causam instrumentalem mundari credit, id unum credit quod didicit, a Scriptura. Ad a. notat Bellarminus objectas in vetus & novum Testamentum quaestiones non esse Augustini, sed haeretici alaevius , cui, ut ceteros pretermittam errores , visum iuit Melchisedech non Risse hominem iased Spiritum sanctum . Hinc nulla hujus operis mentio vel in Indice. Possidii, vel in Augustini Retrioationibus. Neque tamen obieeta verba benignam fugiunt interpretationemr neque enim credere debet adultus quispiam se per nudam aquam mundari , sed per aquam cum fide Trinitatis conjunctam , vel per aquam qne ad Sacramenti dignitatem elevata esse credatur , aut ialtem adhiberi prout est quid in tali societate lacrum. Obsic. 3. Si Sacramenta parerent gratiam ex opere operato, esset all- Iid saltem apud Patres, quod huic operationi patrocinaretur: atqui

lsum consequens; imo vox ex opere operato, in qua verbum deponem

passive sumitur, barbara est, & maiestate Ecclesis indigna.

Resp. ad I .neg. min. etsi enim vox operis operati non magis apud Patres inveniatur, quam vox consubstantialis apud Patres Antini cenos , utraque tamen apud eos reperitur quoad . rem nomine significatam . Neque jam recens est operis operati nomen, cum eo usus sit S. Thomat in sdist. r. q. I. art. 3. & qui ante S. Thomam floruit Innocentius III Nec nocet fictilia nominis barbaries a quippe ut notat Augustinus . qui in Pial. i 38. ut melius intelligeretur, maluit dieete ossum Og, quamos ossi , Molius est in nos reprehendam Grammatici , quam ut non inιeli a

populι . Jactitend ergo calviniani sermonis sui puritatem ν que tamem

228쪽

tanta non est ut ob eam miraculum conclamare liceat ι plus erubescant . cum iis de quibus loquitur Augustinus Lib I. Confess. c. I 8. si seclusa aspiratione pronuntient ominem , quam si interclusa respiratione enecent hominem p nobis eae prae ceteris placebunt voces, quibus ti potentius astruitur dogma. & plenius occurritur cavillis haereticorum . Atque in eo facem praseret Scripturae versio, non qualem edidere Calviniani I terpretes , seu corruptores , sed qualem jam ab initio consecravit E elesia ; hic enim verbum deponens passive sumitur nec inisequenter. ut Plat. Ii 8. v. sa. Memcir fui judιcioνum tuorum a saecula, ct tonsolatus sum. Idem est de verbo promere ., quod passive sumitur Heb. 23. ubi siet

Ilus enim bostiis promeretur Musia

Objic. opinio quq fideles idololatriae periculo exponit, pro I ama Hari debetr atqui opinio quae ritus externos inducit tanquam efficientes gratiae causas, exponit periculo idololatriae. Quis enim signa quibus

mundari se credet, venerari abnuat Resp. neg. min. non enim magis adorabit Christianus homo etiam male eruditus lustralem aquam, chrysmate aut Oleum, quam adorare debue- Tint Iudaei, vel serpentem cujus aspectu, Deo sic otclinante, sanabanturε vel lutum quo redditus est caeco visus, vel .fimbriam cujus tactu sanata

est mulier jam dudum languida: alioqui Deus ipse populo suo laqueum

struxisset . Et vero norunt fideles aquam de se nihil esse nisi aquam ;Deum nulli elemento alligatum esse; elementa quaelibet econtra alligata esse divinae potentiae, vi cujus operanturis quidquid operantur ι ergo non

clementa sed auctorem elementorum colent & reverebuntur.

Objic. s. Quae operantur virtute dispositionis, quae inest subjecto, non

viperantur ex opere operato p atqui Sacramenta nova Legis operantur

virtute dispositionis quae subjecto inest. ergo.

Resp. neg. min. tum quia Sacramenta operantur in infantibus, in quibus nulla est dispositio. tum quia in adultis ipsis dispositio comparata ad effectum Sacramenti , non se habet nisi per modum removentis prohibens, non vero per modum actus de congruo vel condigno meritorii. Inst. I. Quae majorem operantur gratiam , ubi maior est dispositio . minorem ubi minor, ea non operantur nisi virtute praeviae dispositionis tatqui ex Tridentino & Theolosis omnibus, Sacramenta majorem opera tur gratiam, .ubi major est dispositio, Sce. Resp. dist. mas. quae maiorem operantur gratiam, ubi major est dispositio tanquam effectiva gratis, ejusve meritoria de congruo vel de co digno, non operantur nisi virtute dispositionis, C ubi major est dispositio, quae tantum removeat prohibens, & non sit meritoria, N. atqui Mingramenta majorem Operantur gratiam, ubi major est dispositio, dissimin. ει dispositio haec non se habet ut meritoria gratiae sacramentalis . sed solum ut removens obicem, C. & se habet ut quid meritorium gratiae

sacramentalis , N. Itaque Sacramenta Operantur ut causae naturales ejam vero cauta naturales plus pariunt effectus in subjecto ut par est Cisposito, quam in minus di posito, nullumque prorsus in subjecto pro sis indisposito e verum tunc manifestum est nullam ex subjecti disposi-gione vim communicari causae naturali , sed permitti dumtaxat ut esus activitas exerat se quantum potest. Sic sol maborem luminis copiam etf-

229쪽

dit per crystallum melius dispositum ; nec tamen crystallus principium est luminis efficiens. Sic quoque cum juxta illud Christi dictum, Habenti dabi ur, divitiis aucetur hoino , qui sibi jam alias opus labore suo peperit , polieriores divitiae non respondent lactori ut causae est cienti vel meritoriae , sed ranqua: n occasioni, vel conditioni , sine qua non

conferrentur ei cui conλrunzur.

Inst. I. Atqui maior gratia majori espondet dispositioni tanquam causae efficienti vcl incinoriae; ergo nulla ibi itio Frob. subsumptum rquaevis pia dis filo cst actus bonus de supernaturaliar atqui actus qui- Iibet honus & i upernatu alis mer tur pratiam saltum de congruo, &maiorem, cum melior elt de sancitor; crgo dispositio habet se ut eausa gratiae meritoria. Resp. ad 3. neg. s bc ad a. dist. min. actus supernaturalis meretur graistiam sed non sacramentalem , C. sacramentalem, N. Itaque actioni cuilibet piae sua respondet gratia r sed Sc sua qrioque gratia signis ad eam producendam a Deo institutis respondere debet . Unde qui seclu- so Sacramento nonnisi parem pietati siue gratiam reportasset, aliam , eamque longe digniorein recipit ex facta ubi Sauramenti applicatione . Sie qui attritus accedit ad Poeniten iam induitur justificatione , quae non respondet attritioni, sed soli Sacramento. Unde tunc habenti datur , & quod meruit de congruo, & quod mereri non potuit, nimirum gratia sanctificans. Inst. 3. Atqui gratia dispositionibus correspondens est ipsa gratia sacramentalis ; quae proinde dispositionibus retribuitur tanquam merit litis, ac proinde ex opere operantis; ergo iterum nulla solutio. Prob. subc idem de aliis Sacramentis esto iudicium , ac de Sacramento Poenitentiae, quod quis recipiat jam vere contritus i atqui huieverae contritionis dispofitioni respondet di gratia Vere sacramentalis, &respondet tanquam caus meritorier T. quidem ei respondet gratia sacramentalis; quia contritio utpote inadequata Sacramenti materia operari debet ut quid Sacramenti ἔ ac pro.nde Parere gratiam sacra inen talem; a. & hqe gratia contritioni respondet ut caule meritorie. Contritio enim debet operari secundum id quod est: atqui contritio de se est meritoria; ergo. Resp. ad r. neg. subs in sensu objectionis: alioqui enim verum est gratiam lacramentalem hoc sensu respondere dis politionibus, quod maior aut minor conseratur relative ad disivisiti es ; ad dispositiones , inruam , non que vim influant in Sacramentum , sed quς majori cis Rem activitati locum & quasi spatium preti canti quo pacto etsi siecitas Iimi non dat igni vim suam, facit tamen ut hic facilius & plenius, eia

sectum suum producat. Ad a. neg. min. nam in contritione prout est pars Sacramenti duo spectari possunt, r. quod sit supernaturalis motus Spiritus sancti; a. quod motui huic contingat esse partem inade atam Sacramenti Utrique sua quidem correspondet gratia; sed contendo eam , Que contricioni correspondet pro meritoral, non esse sacramentalem. Unde s gratia sacramentalis id habeat ut certo modo, certoque in gradu pr servet a suturis lapsibus, modo hic & gradus solius Sacramenti efficacie adscribendi

230쪽

CAP. III. DE EFFECT SACRAMENTOR Ῥμ arserunt, non autem contritioni consideratet in ratione principii activi &meritorii. Unde rursus sequitur hominem, qui vi contritionis solius cum Voto Sacramenti justificatur, non alio quoad habitum justificari modo quam Iudei in antiqua Lege, ac proinde nulla donari gratia sacramentali; etsi squivalentem a Deo qui exterioribus signis alligatus non est, recipere misit, imo & majorem quandoque recipiat. Ad 3. dist. min. contritio active sumpta est meritoria, C. sumpta passive prout cst pars Sacramenti, N. Itaque contritio sumpta pro pictanimq actu est meritoria, eique tunc rependitur gratia minime sacramentalis , qualis nempe rependeretur extra sacramentum r at eadem

contritio sumpta passive, seu prout est pars Sacramenti, non magis est meritoria, quam cetere ejusdem Sacramenti partes. Oblic. s. Si Sacramenta gratiam ex opere operato pariant, vel physice Vel morali terr atqui neutrum dici potest. Rela. neg. min. utrum autem dici debeat, patebit ex sequenti Conclusione, cuius ad intelligentiain Not. causa duobus modis operari potest , physice nimirum & moraliter . Causa physice operatur, cum per se & reali ac immediato influxu producit effectum; sic calorem ignis de sol lumen physice parit, reali

nempe motu & contactu . Causa operatur moraliter, cum etsi physico influxu effectum non pariat, movet tamen aliam causam liberam ad eum producendum I movet, inquam, imperio , consilio, precibus, Vel

sui positione, & ex pacto . Sic herus homicidium famulo pr cipiens, est causa moralis homicidii ; tic schedula huius ad exhibitionem solvitur alicui pecunia , causa est moralis cur pecunia hqc klvatur, vi scilicet pacti quod debitorem inter & ereditorem prFessit. Causa physica sicut & moralis dividitur in primariam & instrumentalem. Primaria agit propria sua virtute & motu, vel physice ut cum faber lignum dividit; vel moraliter, ut cum creditor repetit summam pecunis. Instrumentalis non sua sed caust principalis virtute agit, vel physice . ut serra qua utitur faber ut lignum secet , vel morastiter ut is grapha debitoris, quam exhibet creditor ut debiti solutionem exigat. ausa moralis & finalis in eo conveniunt, quod utraque causam Physicam mOVet, eamque movendo , per eam influit in effectum r differunt vero quod finalis causa moveat, non quia est , sed ut sit ; causa autem moralis moveat, non ut sit, sed quia iam est. Certum est nove Legis Sacramenta esse saltem causas morales gratierruia γε ipsa sui positione movent & determinant Deum ad conserenam gratiam , necessario sunt causet morales gratii ; sicut moralis est homicidii causa, qui hominem movet ad homicidium: atqui Sacramenta novi Legis ipsa sui positione Deum movent di determinant ad gratiet collationem; ergo ad minimum sunt catast morales; imo & nomen cause moralis melius quam alii causet merentur, quia Deum certius ac

infallibilius movent, vi scilicet pacti ab ipso Deo instituti.

Queritur an tota Sacramentorum causalitas eo reducatur . Negant

Thomistς , & physicam agendi vim Sacramentis inesse putant, quam

tamen alii aliter exponunt. Affirmat e contrario Scotus cum suis . Sit ' CONCLUs Io II. Sacra ala Aratiam non producunt physice.

SEARCH

MENU NAVIGATION