장음표시 사용
311쪽
α s . , TRACTAU UT DE RAEPTISMO. mittere ausit, id quod Cyprianus in re necdum sibi satis nota erectis
disset permittendum. Inst. 3. Esto allatae responsiones probent immersionem non esse necessariam necessitate Sacramenti: at certe non Probant eamdem non
esse necessariam necessitate praecepti divini. Ideo siquidem , anxia nos, Baptismus per infusionem hodie dari potest, quia sic datus olim fuerit iis qui in lecto vel in carcere recumbebant i atqui hinc eolligi nequit immersionem non esse necessariam necessitate praecepti diurni . Non enim ex eo quod in casu necessitatis datum sit Baptisma per infusi nem, magis colligi potest immersionem non esse necessariam necessitate praecepti divini, quam ex eo quod aegri in extremis positi absolvantur, etiamsi peccata sua confessi non fuerint, colligi possit, confessionem explicitain peccatorum non esse necessariam necessitate Praecepti
divini ι atqui hoc nemo Catholicus colliget ; ergo nec prius inferre lucitum est. Ratio ulterior est, quod praeceptum Dei positivum in extrema necessitate non obliget; obliget vero extra ipsamia Confirm. quia Christus per immersionem baptizavit; ergo immersi nis ritum servari voluit: unde Tertullianus, Pelagius II. aliique plures. trinam immersionem praecepti esse divini expresse tradunt; ergo iterum merito Romanam Ecclesiam redarguunt Graeci, quod immersioni su stituerit infusionem. Resp. I. hinc saltem corruere argumenta, quae supra ex Conciliis depromebantur ad probandam Baptismi sine immersione collati invalidia
Resp. z. ad x. neg. ant. siquidem ex tota dictorum serie constat, immersionem omissam suisse etiam extra gravissimae necessitatis casus; uncum Apostoli una eademque die quinque nominum millia baptiZarunt, qui aliis diebus facile potuissent immergi r porro quae sunt praecepti divini nonnisi in urgentissimae neeessitatis casu omitti possunt.
Ad a. I. neg. mal. neque enim hine praecise probamus immersi
nem a Christo praeceptam non fuisse , quod Ecesesia ipsam non adhibuerit in quocumque etiam extremae necessitatis casu, sed quia ipsam non adhibuerit in casibus in quibus res a Christo praecepta adhiberi possit & debeat. Si enim infusione sola tincti sitit aliquando quibus in possibile erat immersionem pati; ut certum quoque est saepius iactura esse ut per solam infusionem tingerentur, seu aegri qui balneum pati potuisse ne praesertim cum aegris non raro ad sanitatem prosit balnei usus; seu viri vir: bus valentes, ut qui ab Apostolis baptizati fuere. Λdde quod Ecclesia cui perpetuo assistit Spiritus sanctus , nusquam judicatura fuisset immersionem a Deo praeceptam non esse, si hac defacto praecepta esset. Unde Λd 3. neg. nia, confessio enim explicita peccatorum semper necessaiaria ludicata fuit in oennibus casibus, in quibus urgent praecep a divina; unde ab illa ii solum i inmunes fuere, qui a linguae vel rationis usu ex cidissent: atqui non idem est de immersione, ut statim d ximus; ergo, Ad confirm. dist. Christus Baptismum dedit in immersione, tanquam in circumstantia quam nec ad valorem Baptismi necessariam secit . cc scrvari nec ario voluit, C. tanquam in circumstantia, quae pertia
312쪽
CAP. III. DE MA RIA BAPTIS ML as
neret ad Sacramenti substantiam, aut quae ex praeeepto divino servanda esset , N. sic Christus in aχymo pane consecravit, & tamen Ecclesiae dispositioni reliquit ut fermentato pane uteretur. Ad id quod additur ex Patribus , dist. tradunt Patres immersionem esse praecepti divini, latius sumpti, C. sumpti strictiore sensu, subd. v Iunt immersionem esse praecepti divini stricte sumpti, ratione rei significatae, C. ratione sui praecise , N. Itaque aliquando reserunt Patres ad
praeceptum divinum, id quod non stricte praeceptum est a Christo, sed quod ipse fecit Christus , vel ab Ecclesia sua legitimis de causis fieri
voluiti etsi non praeceperit stricte idem Christus, ut haec omni tempore fierent, & multo minus ut fierent, si ob graves causas fieri non debere iustificarentur . Esto hoc sensu trinam immersionem praeceperizChristus, ut & juxta aliquos Patres pedum lotionem praecepit; nihil i de contra nos ; nec enim stricte magis praecepta erit immersio trina, quam lotio pedum, cujus tamen exemplum Apostolis suis certius a Christo datum est, quam trinae immersionis. Quod si forte Patres aliqui trinam immersionem a Christo stricte imperatam velint, ii magis attendunt ad rem immersione significatam . quam ad ipsam immersionem. Nempe vero triplex immersio tres signi-ncat M. Triadis personast harum autem invocatio & stricte pretcepta est, & tamen ab iis omittebatur, qui trinam omittebant immersionemrneque vero hqc alio intuitu reiiciebatur ab Eunomianis , quam ut prOcul abigeretur omnis prorsus Trinitatis ideta. Atque hinc sequitur male a qinbusdam Grecis culpari Ecclesiam Romanam , quod jam non tingat mergendo prout male culpatur , quod consecretur in azymo pane . Imo notat Iacobus Goard Dominicanus Grecos interdum sola infusione baptizare infantes . Idem aliquando faciunt Maronitgr & in Syxiaco Coclice perantiquo, quem citat Morinus Lib. 8. cap. I 8. n. 29. Presbyter super baptirandi caput tribus vicibus aquam effundit, dicense Eapti Ratur, &cis Obsic. a. Duo esse debent legitimi Baptismi characteres, I. ut in eo celebretur mors & sepultura Christi, secundum id Rom. 6. Guicumque bapticati fumus in Cisilio Iesu , in moris ipsius baptirati sumus , consepulti
m.m sumus cum illo per Baptismum; a. ut In eo exprimatur SS. Trinitas ratqui primum sine immersione fieri nequit , ut nec secundum sine imis
Rela. neg. min. Pro utraque parte; pro prima quidem, quia satis Christi
mortem, sepulturam , ac resurrectionem exprimit, qui suppositus aque moritur peccato, & spiritualiter renascitur , sicut Christus mortuus est corporaliter, di corporaliter resurrexita haec enim omnia prae oculis ha-huit Apostolus, ut patet ex iis ibid. verbis a Ita γ vos e . vos mortuos esse Didem peccato, viwnter autem Deo in Claristo Iesua atqui per B ptismum infusione datum homo aquae suIηκ situs. moritur Peccato, &α ergo Christi mortem ac sepulturam fatis adumbratis Quod si quis necessum esse velit cit homo totus mergatur in aqua, tacui totum Christi corpus delituit in sepulchro. neganda erit maior propositio; dicendumque expetessiain hanc mortis & sepulturet Christi riginificationem non Pertinere ad substantiam aud integritatem Baptii mι
313쪽
νη . TRACUATRUM DE EA Pr ISMO . . Allusit quidem ad immeritone;n hanc Apostolus, quae illa aetate passim
erat in usu; sed non quia absolute necessaria foret δε sic ex eo quod concluserint Parres ex albis recens baptiZatorum vestibus , eos veterem
exuisse hominem , & induisse novum , male quis colligeret vestem alisbam ad Raptismi integritatem aliquando pertinuisse. Quod spactat ad secundam minoris partem , dico Irinicatis expressionem sufficienter fieri per verba Emiae, neque necessum esse ut fiat per usum materiae. Tota solutio est S. Thomae ead. q. s s. art. 8.Inst. In Sacramentorum collatione sequendum est id quod tutius su fit i atqui ex ipso S. Thoma ibid. art. 7. tutius est bapti are per modum
Resp. dist. min. tutius est baptiZare per modum immersionis, tutius. inquam , quoad licitum , C. tutius quoad validum , N. Itaque Sancti Thomae temporibus tutius erat ad vitandum peccatum bapti Eare per immeritonem , quia hoc habebat, ut ipse ait, communior urus, a quo privatus nemo citra culpam recedere potest proprio motu r sed non
credidit Sanctus Doctor id tutius esse , quasi dubium Hret Baptisma per infusionem i ibid. enim ditandum, inquit, quod immerso rum est de
necesi ate Baptimi. De ritibus qui immersorium Baptismum comitabantur, consuli potest Juenin, Se istius Tonrnely. Haec nos omittimus, quo plura ad praximspectantia, & ab utroque neglecta Prosequamur . Itaque ex tertia Conclusionis parte VColliges r. invalidum esse Baptisma, cum quis una tantum aut altera gutta non defluente aspergitur. Debet enim homo ab actione Baptismi dici lotus, tinctus, ablutust porro Iuxta communem sapientum aestimationem non dicitur quis tinctus , ablutus 3c lotus ex contactu guttulae aquae, sed ex successivo aquae defluentis motu . Unde, ait Haberi, exis presse monet Rituale Catalannense an. NSψ9. eam aquae copiam sunde dam esse, quae in scapulas & pectus defluat e & Rituale Argentinensean. II a. p. 8. In ea quam itate infundatW aqlia, qua ad veram ablutionem sus cere videatur. Unde, quidquid post Henriquem dicat Aliora v. Baptismvs n. M. non satis certum est an verum fecerit Baptisma mulier quae digito aqua madefacto crucem puero in fronte impressit. Colliges a. curandum esse ut perfundatur una ex praecipuis corporis partibus, maxime vero caput in quo vigent sensus omnes, ut ait Sa
ctus Thomas ibid. art. 7. ad 3. Non desunt quidem Viri graves, ciui Va-Iere putent Baptismus in qualibet etiam minima corporis parte datum; tum quia tam possit homo ab ea parte dici ablutus, quam simpliciter dici possit unctus, etsi minima frontis ejus pars digito chrismate intimcto uncta fuerit, vel vulneratus, etiamsi uno solum digito laesus sit: tum quia anima tota es in toto, tota ct in qualibet parte, etsi praecipue magis in capite sedere dicatur, quia eo confluunt nervi omnes: neque ab hac opinione recedit Giberi Tom. 2. Consuli Pag. 33T. Sed quia in re tanti momenti tutiora semper sequenda sunt, quisquis alibi quam in capite baptiZatus fuerit , ut urgente periculo baptiZari debet ubicumque potest, denuo rebaptizandus est sub conditione. Hinc
rituale Remense anni isos. Debet, inquit , fieri trina m/so super ea spueri.
314쪽
cAP. III. DE MA RIAE BAPTIS ML stodiret. Hine & S.Carolus Borrom. q. p. Αct. Eccles. Mediolan. Si vero. Inquit, foetus ex utem maιr.s , quae periculose laborat, veι manu , vel peis de , vel alia parte extatis , ob necessitatem in ea ipsa parte ab obstet, ita ba stiratus es ; cum Iupnses erit, sub emditi me bapri etur . Si vero in captiate, quod primum ex utero prodi ιι, bapt catus est , a recte servata , quando
supervixerit ad Ecclesiam deferatnr, cui tanum retiquae caeremoniae adhibeantur.
que ad sol intutem Baptismi attinet . Concinit S. Thomas hic qu. 63. arti II. ad ε . his verbis. Si tamen primo caput egredia ur, in quo m/idantur omnes sensus, debet bapti'ari periculo imminente , ct non est postea rebaptiramdns , s eum pισόcte nasci contigerit. Secus, Propter dubium , ait S. D ctor, si in quacumque aba Grporis paris ablutus puer fuerit. Nec nocet quod homo a minima parte dicatur uncius vel vulneratus rquia , ut bene Grandin , Vox , ablatus, est de eorum concretorum g nere, quae stipponunt Vel totum vel partem notabilem passam esse ; mcut terminus ves tum esse, non uni tantum digito digitale , vel pediealceum indutum esse iupponit et at neque Vox et venerares, neque Vox xnctus, proni in Confirmatione sumitur, necessario supponit vel vulnus in parte notabili, vel unctionem alibi factam, quam in capite. Quin & censent Sambovius Tom. a. cas. 9 & POntas V. Eateme eas. II. semper rebaptizandum sub conditione in rem qui etiam in capita baptizatus fuerit . priusquam ex utero matris perfecte exiisset; tum quia ex Augustmo Epist. I 87 n. 3r. Nec ren Ri D squam potest, antequam natus sit, nec natus videtur qui solum caput extra matrem extulit aeum quia opinio quaevis, quandiu opinio eth , dubium includit; in dihio autem tenenda est pars tutior.
Mihi quidem postremum hoe Baptisma certum & validum videtur a
nec mutrum movet ratio obrecta r I. quia , ut bene S. Thomas in sdist. II. q. r. ad 2. Duplex est carnalis natiυitas I prima in uetero secunda extra uterum. Prior, vera est nativitas, juxta id Matth. I. Quod in ea natum vi, de Spiritu sancto est, cui consonat id Innocentii III c. q. mmpl. In carnali nneratione, qua proles ex viro o femina nascitur, &ta portaro nullibi requirit Seriptura vel Traditio nativitatem extra uterum 32. quia objectus Augustini textus intestigi potest de nativitate inchoata per uteri apertionem, quae aquae viam aperiat ad infantem . Absit tamen ut eos arguam , qui ut securius aeternae infantis saluti consi Iant, tale Baptisma iterandum rati, illud de facto iteraverint. Colliges 3. curandum , & maxime curandum Baptismi Ministro, ut ea at aqua pellem capitis: κηδε si capillatus sit qui baptietatur, dgitis si se ae νην.
manus αεμ um ejus discriminet Sacerdos , dum dextera aquam infundit. Etsi enim multi cum Soto, Valentia , Uasque , &c. capillos pro corporis parte habentes , infusionem in iis factam ad Baptisminia satis esse cri dant ; quia tamen oppositum tenent alii plures uel ne siue standameniato , idcirco datum in solis capillis Baptisma iterandum recti . Certe nec constat crines esse corpus animatum ; nec a sola eorum ablutione denominabitur quis physice ablutus. Fadem de causa repetendum credo Baptisma, si insans in secundinis ablutus fuerit; multoque magis , si solum in venibus. Si r. men , ait Henricus a S.INiat. n. s s. aperto iam Ostio uteri, qua apertim quaedam .
315쪽
dam est inchoatio nativitatis extra uterum caro insantis, vel saItem secundina infantem adhuc circumdans, misit seu tibi ope , seu madefacta ubertim manu ablui , non erit id omittendum ; quia scilicet satius est dubia tentare remedia, quam nulla . Iam dixi supra quid juris, cum caput infantis, qui necdum extra uterum prodierit , vere abis lutum est Unum addam , ei, qui tubo aquam ad infantem necdum egressum immittere satageret , cavendum ut calidam immittat ; quia frigidae immissio mortem insertat matri. Colliges 4. valere Baptismum, si, infans aquae e tecto defluenti lapis Ponaturi quia sicut vere maculat vestein & qui eam aspergit luto , sequi eam luto applicat; sic vere abluit corpus, qui vel ipsum perfundit aqua, vel ipsum applicat aquae. Ita accuratiores Theologi, qui ta inen id non nisi in necessitatis casu permittunt. Quod si aquae ad corpus accensio, non fieret ab ipso Ministro, non staret Baptismus: quia non verificaretur Hrma, Ego te bapti o, quae ablutionem ab ipso baptizante factam requirit. Atqui hinc denuo insertur resolutionem nivis in solo baptiraticori Ure factam haud lassicere ad valorem Baptismi r quia tunc motus aquae circa corpus, potius Oritur a persona baptizati , mediante calore ipsius, quam a persona baptizantis: unde si ad hominem in fluvio potitum aquam non immittas seu manu , seu aliter , non proderunt qui
in ipsum recitaveris verba Hrmae. Idem est ii illa proferas in puerum Ii vel a se labitur, vel ab alio projicitur in flument neutro enim in ca u stat veritas hujusce verbi: Ego te baptiro. Aliud est si quis hominem cum funiculo dimittat in fluvium: is enim vere ait se baptiZare. Hac occasione Quaeritur an ad Baptismum sussiciat ablutio occisiva ; stu , ut cum Grandino loquuntur alii, immersio sine emersione. Ut intelligatur solutio , duplex cum Scotitiis distingui debet ablutio
cisiva r alia qiue licet abluto mortem inferat , nihilominus reputatur ablutio , ut si quis me in abluat aqua ferventi aut venenata , unde
enecetur: alia quae ratione circumstantiarum moraliter reputctur diverian ab , eo quod sapientes per ablutionem inteli gunt. Ut si quis infantem coniiciat in puteum unde extrahi non pollit. Non quaeritur an utraque vel alterutra abluendi ratio licita ser utri-nue enim annexum esse homicidii crimen confitentur omncs, seu infans firma satis valetudine seuatur; quia iam bene valenti eripitur vita, seu aegrotet, aut etiain vergat ad interitum; quia ςuipiam eripere quidquid habet vitae, Quantulumcumque illud est, communiter censetur homicidium . Unde nec matrem iamiam morituram abscindere licet ad consulendum istui ; nec infantem communi etiam modo abluere, si
hinc statim interimendus sit ; quod rarius in praxi timeri potest cum
fundamento , quam ut unquam haesitandum occurrat , an periclitanti
cuipiam ilapsi Bacialium in aqua tepida conserendum sit. Tota igitur quaestio est. an valida sit ablutio praedictis modis occisivai & id quidem,
quia res videatur pene metaphysica, paucis expendemus. Sit
CONCLus Io II. Ablutio priori modo occisiva sussicit ad Bapti iamum: quae autem secundo modo occisiva est non videtur differre.
Prob. I. 9 Dixi eommamiter, quia Silvius hie q. 66. art. I. vult ut minima mortis acceleri fio on curetur, sed reputetur pro nihilo.
316쪽
CAP. III. DA MATERIA BAPTISMI. 3ΟΙ - Prob. I. para; quia ablutio usualis sufficit ad Baptismuini atqui ab- Iulio priori sensu occisiva , est tamen , & morastiter reputatur ablutio usualis ; tum quia ad hanc suificit applicatio aquae fluentis, nec intenis est, an eadem aqua calida sit, an frigida, pura an venenata; tum quia ut infirmus venenato oleo unctus , valide unctus censetur , etsi inde
Confirm. quia si quis tinxisset infantem in aqua venenata , quam na fide puram credi disset , nemo , quantum opinor , circa Baptismi huius validitatem sollicitus esset i atqui morti sera intentio ex qua Minister egisse supponitur , nihil mutat in re ; cum nec materiam remo. tam aut proximam tollat, nec auferat intentionem faciendi id quoa facit Ecclesia; ergo. Prob. 2. Para , quam tenent S. Antoninus . Silvester v. Baptismus n. 8. ubi casum hunc reipsa in partibas missipessulani contipisse scribit.& alii plures cum Scoto . Prob. inquam, T. quia ad Bapti imum requi ritur actio , uuae communi hominum judicio ablutio reputetur': atqui actio de qua loquimur , nullibi gentium reputabitur ablutio vera, sed immersio. Ecquis, ait Frassen, dixerit hominem, alium abluere.& Ia- Fractuvare, si ligatis manibus & pedibus . alligato autem ad collum ingenti p. 3q faxo, eumdem in mare proiiciat Quis sibilo non excipiat pastorem, qui projecto in abyssiim sordido suo cane , id a se tactum dicat, ut eum abluendo mundaret p Sane actio haec non ordinaria, nec extrao dinaria ablutio censebitur, sed pura immersio; ergo. Prob. I, quia actio ablutionis prout recipitur in patiente, debet esse a Ministro, vel . immediate, vel per instrumentum confunctum: id enim stricte important haec verba st EP te bapti ror atqui in praesenti casu actio ablutionis, prout in patiente recipitur, non est a Minittro. Est quidem ille causa cur corpus applicetur aquae , sed reipsa non illud applicat. Ita ferme Frassen, cujus postrema haec ratio difficultatem habet. Solici contra I. Part. I. quod prima ablutionis species ordinetur ad mortem : ablutio autem baptismatis ordinatur ad vitam; a. quod ab Iulio occisiva sit actio intrinsece mala; Christus vero pro materia Baptismatis non instituerit actionem intrinseee malam ; i. quod Christiti ab actione lacramentali moveatur ad conferendam gratiam: ad id autem moveri non possit per mortiferam actionem de qua agimus. At haec parum obsunt. Unde . - . . Resp. ad I. ablutionem occisivam ordinari ad mortem corporis, posse autem & simul ordinari ad vitam animae. Uijde dubio procul rite baptiratus esset, quem quis bona fide tinxisset in sonte venenos . Resp. ad a. dist. ablutio occisiva est actio intrinsece mala, quatenus occisiva ; unde nec sub hoc respectu instituta fuit a Chri lio, C. est actio intrinsece mala, quatenus ablutio est, N. . . Resp. ad 3. dist. min. Christus ad conferendam gratiam moveri nequi ab actione mortitera, in quantum est actio Ministri peccantis , C. . inquantum est actio ipsius Christi , cujus vice & nomine ponitur. N.
obiic. contra a. Part. I. ad ablutionem susscit contactus immediatus
aqua circa corPit1: atqui ubi est immersio sine emersipue reperitur ille
317쪽
contactus. Ad hunc siquidem contactum sussicit motus Ioealis vel aqua circa corpus, vel corporis in aqua e atqui ubi est inlinersio sine emersione reperitur localis ille motus; ergo. Resp. I. ad ablutionem Baptisinalem requiri, ut aque contactus sit a Mi. nistro e cum autem praesentem contactum non a Ministro esse , sed a mole corporis in aquam Proiecti celascant viri graves, consequens est ut dubium sit an sussiciat praesens ablutioi porro dubium Baptisma iterari debet, R id unice contendimuS. iResp. a. dist. maj. ad ablutionem physicam sume it contactus aquae . transeat ; ad ablutionem moralem & usualem , qualem instituit Christus, N. Esto itaque dici possit physice ablui , qui in aquam praeceps dejicitur , ibidem suilacandus ; quod utique vix extra iocum dicet vir
Playsicus , nisi terminorum inops r at certe non dicetur is usuali modo ablutus; quia apud omnes mundi populos receptum est , ut nemo ducatur abluere velle , sed perdere id quod immersum emergi nequite sicut ubique receptum est, ut massa, licet penes speciem phylicam non differat a pane, nullibi tamea dicatur panis, & consecrationis materia
judicetur. Atque.hinc liquet emergendi potentiam, etsi ablutioni ut sic accidentalis dici queat, essentialem nihilominus esse absolutioni a Christo institutae; aut saltem dubium esse an non eidem sit essentialis, quoa
Init. Si emersio ablutioni a Christo institutae essentialis sit, infans qui Sacerdoti repente oppresso excidit, & in imum delapsus siumen jam
extrahi nequit, non esset pronuntiata etiam Verborum forma rite baptizatust atqui id nemo dicere ausit; ergo. Resp. neg. ma, ablutio enim a Sacerdote in prisenti casu facta, adeo de se ablutio erat, ut confestim dicant omnes propolitum fuisse Sacerdoti ut infantem ablueret, nemo, ut perderet et contra vero in alia ablutionis specie , nemo dicet intentam fuisse pueri ablutionem , sed mortem. Sic qui mortuum canem , eumque sordidum de ponte proje- rit in flumen , nusquam eum lavare velle dicetur ; secus si vivum proficiat: quia prior emergere nequit, posterior potest, etsi priter domini sui spem non semper emergat. Inst. a. Pretcipua , nisi tota opinionis nostret ratio hine petitur , quod immerito sine emersione, non reputetur moraliter ablutior atqui id falsum est saltem in pr senti casu . Quis enim conspecta matre, quq infantem morti vicinum proiicit in aquam, cum solita verborum forma, non dicat eam filium baptiZare voluisse pResp. ad I. neg. min. actio enim, quq per se & independenter a circumis stantiis debet este vera ablutio, non potest esse ablutio in uno casu, nisi cum idonea est, qui in alio quocumqne casu talis sit: atqui actio quam in proximam Baptismi materiam Instituit Christus, debet esse ablutio vera per se & independenter a circumstantiis. Eam enim actionem in proximam Baptismi materiam instituit Christus, quς communiter & moraliter dicebatur ablatio ante omnem Baptismi institutionem di atqui ante omnem Baptismi institutionem ea solum actio, vera ablutio reputabatur. citiK per se & quocumque in casis ablutio erat. Iam vero mera proiecti
sine emergendi potentia nullies haberi poterat ut ablutio; ergo.
318쪽
Resp. ad a. neminem, qui terminorum vim sciat. dicturum quod mater filium lavare voluerit , sed quod voluerit perdcre r unde & haec ubicumque, nec immerito, homicidis accen lebitur. Ex dictis colliges cum Silvio hic art. r. quod βι talis infans superbi υ ret, esset ut minimum bapti andus sub eunditione . autem non sepertirat , ait idem Doctor, sacra sepultina donandus est; quia non omnino indubia est ejus Baptismi nullitas. εCorachos Io III. Extra necessitatem nec abluenda proles, donee prodierit ex utero matris, nec ubi prodiit, alibi quam in capite abluenda. Utrumque sequitur ex dictis, unde paucis Prob. I. quia utrumque repugnae communi Ecclesiae praxi a a. quia utrumque gravibus exponeret sic pulis ; cum viti graves Baptismum
quocumque modo collatum infanti qui necdum omnino extra uterum
prodierit , dubium reputent r nec aliter judicare ausint de eo , qui in humeris, aut pectore conferretur, licet ex se sint spectatissimae co
Confirni. I. pars, quia etsi scelus animatio dici potest prima nativitas , ut & reipsa a S. Thoma dicta est , erunt tamen semper qui vereantur ne nativitas illa ad Baptismum inmmciens sit, dicente Augustino ubi supra r Illa nativitate non copulata, qMe graDi am faciι , nastudicitur homo partu, ut posit renasci ex aqua ct Spiritu . Equidem vox illa partu , de partu inchoato absolute intelligi potest , neque aliunde plurimum urgent rationes quibus innititur Augustinus i sed non inde tollitur quaecumque scrupuli causar porro scrupulis neminem , extra necessitatis
At, inquies, tam potest puer in utero matris per Baptismum fieri Chrisianus, quam Mart*r per mortemr atqui hoc potest; ergo & illud.
Rela. I. conc. totum. Neque enim hic quaeritur an certo invalidum sit Baptisma collatum infanti necdum totaliter nator hoc enim , si vere ablutum sit caput , valere docuimus supra eum Ss. Thoma & Carolo Borromam et sed quaeritur an id extra necessitatem licitum sit. Licitum Negamus, quia repugnet Ecclesiae praxi, & scrupulis occasionem dare valeat . Neque scrupulum tollit obsectio proposita. Unde alteri obitet inhaerendo sententiae, Resp. a. neg. ma, disparitas erit, quod Bapti sinus, non item ma tyrium, vera sit renascentiar porro renascentia , seu secunda nativitas in nativitatem primam supponere dicetur.
De firma Baptismi. MUlti circa formam Baptismatis prodiere errores: I enim male V2d. F. . feriati quidam quos perstringit Canon ηρ. ex iis qui vulgo 'po- lsolici, de aliquando Ecclesiiastici dicuntur , baptietabant, in tres pr.ncipii 'expertes, vel tres Fidios, vel tres Paracletos ς a. Marcitae , a Marco quo- ἰ
319쪽
ignoti Paιris um Nersmum, in Ueritate matre omnium, in eo qui in Iesum deinscendit, &c. prout refert S. Irenaeus Lib. I. cap. 2I. 3. Montani ste in Patrem, Filium, o Montanum, Prisidiamque haptioni , ait S. Basilius Episti ad Amphilochium Can. l. q. Bonosiaci quidam non Omnes , ut patet ex Can. II. Concilii n. Arelatensis baptiZabant in mortem Chri βι, uti docet laudata superius Pelagii II. ad Gaudentium Epistola iidque & ab Eunomianis , & ante Eunomianos factitatum contendit Beveregius Ecclesiae Anglicanae Presbyter , in opere cui titulus . Codex
C anum Misiae primitivae vindicatus, Lib. 2. c 6. Omitto cetera id genus commenta, qu/: pro errorum in te Perierunt iam pridem.
Non defuere novissimis temporibus errores sui circa formam Baptismatis . Lutherus Lib. de Capt. Babylon. scribit utendum quidem esse conlaeta forma, sed valere nihilominus Baptismum, quibuscumque tandem verbis detur ; imo etsi non detur in nomine Domini, ratum esse , modo in nomine Domini accipiatur . Zvvinglius Lib. de vera & falsa Relig. cap. de Bapta negat certam in Baptismo requiri verborum se mam. Idem tradit Gerardus Vossius disp. a. de Bapt. Thesi s. Haec forte fuit pars Evangelicae libertatis, quam tantopere iactitarunt Praetensi Ressirmatores: quamquam ab ea recessisse videntur ipsorum discipulit sic enim .endetinus Lib. I. c. 3 a. p. mihi 448. Christus discipulos jubet baptiἰare in nmine Patris, &c. Paulo atquivoce magis Wollebius P. I 28. Verbum, quo Baptismus. administrandus est, institutione Christi, imprimit autem formalibus illis, Baptizo te in nomine Patris, &c. continetis . Ubi vocula , impiimis, ut bonum sic & malum effugium parare potest. Sociniani post Socinum Trael. de Baptismo cap. r. per haec Christi apud Matth. verba, Ea igantes in nomine Patris, non Trinitatis invocationem, sed doctrinam de Trinitate exprimi contendunt. Ut haec configamus veterum novorumque errorum monstra , simul. que totam Ecclesiae de Baptismi serma doctrinam complectamur, &motas . inter Catholicos lites sero modulo expendamus, videndum I. an ad formam Baptismi necessaria sit, semperque necessaria fuerit Trinia talis invocatio; a. an in ea etiam exprimi debeat seu actio & persoua baptizantis, seu persona baptizati ; g. an utrumque practet forma quε a Latinis, vel a Graecis usurpatur.
An necessaria fit semperque fuerit in Baptismo distincta Trinitatis
Not. r. Baptismus in nomine trium personarum bifariam conferri
potest, I. confuse & generatim , ut si dicatur, Baptio te in nomina SS. Wrinitatis; a. distincte, ut si de more dicatur, Baptico te in nomine Patris, &c.
Not. a. formam quae a Christo pendet, ex dispensatione ipsius potuisse mutari r unde si quando id permisit, potuit valere haec Brma, Ea lyo te in nomine Christi. Tria igitur quetruntur in pretianti, T. an Trinitatis invocatio necessa ria
320쪽
CAP. ἔV. DE FORMA RAPTISMI. 3os
etia sit ad tarmam Baptismi; a. an invocatio haec distincte fieri debuerit; 3. an olim sine ea valuerit Baptismus. Circa haec porro divisi sunt Theologi . Alii Baptismum in lo Christi nomine collatum hodieque validum putant ; ita Hugo Victorinus , Masister Sentent. &c. Nil siecollatum olim ex Christi dispensatione valuisse putant, nunc autem negant valere ; ita S. Thomas hic art. si ad I. Doctor Seraphicus , M. Alii Trinitatis invocationem requirunt, sed invocationem hanc, si Mialective fiat, probabiliter validam esse opinantur, sic Maldonatus Tom.I. de Sacrament. q. 3. Alii distinctam personarum expressionem requirunt,
quibuscum sit Cotictus Io I. Ad valorem Baptismi requiritur distincta trium personarum invocatio.
Prota. Illud ad valorem Baptismi prorsus necessarium est , quod &pra scripsit Christus, & ut essentiale priscripsit: atqui distinctam trium personarum invocationem prς scripsit Christus , & prescripsit ut esse tialein . Etsi seeunde hujus partis probatio, probationem involvit pa tis primi, hqc tamen paucis demonstranda est. Itaque quod Christus distinctam Trinitatis appellationem pr eperit edemonstrant hμ citata toties ejus verba: Docete . '. bapti antes eos in nomiane Patris, flec. Siquidem verba in quibus verum priceptum tota agnovit antiquitas, priceptum complecti dicenda sunt, nili iam ab incunabulis turpiter errasse supponatur Ecclesia: atqui in his Christi verbis, verum pretceptum tota agnovit antiquitas. Sic Tertullianus Lib. de Bapt. c. II. Lex tingendi, inquit, imposita es, oe forma prascripta: Ite, docete nationes,
tingentes eos in nomine Paιris, Sce. & Lib. adversus Praxeam cap. 26. Mundavit Christus, ut liuerent in Patrem, Filium ρο Spiritum sanctum. Cyprianus Epist. 3. Post resurrectionem a Domino Apostili mittuηtur, In nomine Patris ,
o Filii, oe Spiritus sancti baptiore Gentius jubentur. Ceteros omitto Patres. quia, ut iam dixi probata secunda parte pars prima invicte confirmabitur. Iam ergo quod Christus distinctam trium personarum expressionem praescripserit ut aliquid essentiale, sic probatur in forma. Ille ritus tan- ruam essentialis a Christo praescriptus est, quo sublato Baptismum tolli emper & constanter judicavit Ecclesia r atqui sublato distinctae trium personarum invocationis ritu, tolli Baptismum semper & constanter judicavit Ecclesia . Quae enim haereticcs ritus hujusce violatores, ubiaque temporum & locorum , cum ad se redirent, denuo baptizari volnit ; haec Baptismum eodem sublato ritu collatum , nullum esse & inis validum judicavit r atqui Ecclesia ubique locorum & temporum haereisticos praedicti ritus temeratores denuo baptirari voluit. Sic Concilium Generale primum Paulianistas iussit rebaptirari , Concilium Laodicenum , Montanistas , Concilium Arelatense II. Photinianos ι Concilium CP. l. Generale ΙΙ. Eunomianos, Montanistas , & Sabellianos. Unde Concilium Arelatense I. an. 3r4. Can. 8. hoc tulit Edictum : Plaevit. - β ad Ecclesiam aliquis de Grecti venerit, interrogeni evm symbolum p ct si perti lint eum in Patre, o Filio, ct Spiritu sancto esse bapti atum, manus
at tantum imponatur, ut accipiat Spiritum sanctum. Quod si inseri ogatus nan r
sponderit hanc Trinitatem , baptizetur. Ubi animadverte, quod etiam in Tertulliani ac Cypriani textibus animadvertendum fuit, Baptismi formam Toarnest oροι. Mor. Tom. IV. V non