Praelectionum theologicarum Honorati Tournely Continuatio, sive Tractatus de universa theologia morali .. Tomus quartus, continens tractatus 1. De sacramentis in genere; 2. De baptismo. Opus ad juris romani & gallici normam exactum

발행: 1749년

분량: 465페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

Dioecesibus subjacent excommunicationi, ut probat Giberi Consulti io. de Baptismor qua de re quisque Dioecesis suae Statuta consulere debet. Qua res 3. an si infans domi tingatur, adhibendae sint caeremoniae hapti finales. Resp. negat. si periculum sit ne ob caeremoniarum moram animoriatur infans quam tinctus fuerit. Si vero citra periculum adhiberi possint , & Baptismi Minister sit Sacerdos, proprius aut alienus, Baptismus cum solitis caeremoniis administrari debeti quia solemnes ii ritus tantae sunt antiquitatis, tanti & momenti , ut nonnisi in casu impotentiae pretermitti debeant; nequo ut adhibeantur, opus est Ecclesia, ut tradit Lamet v. Eapteme. Quin & in praxi casu deberet Diaconus easdem adhi- here cΠemonias ς quia ei tunc a jure concessum est. ut baptiZetr cui

autem concessa est facultas baptizandi, ei & datur facultas id faciendi cum ritibus solitis, si ordine competenti insignitus fuerit; quia accessorium sequitur principale ex Reg. 4et. Iuris in o. ita poli alios plures

Henricus a S. Ignat. n. II s. addit Giberi ibid. Constat. I9. licere Diacono

qui Parocho absente baptizat , & aquam & sal benedicere r quod quia non parum habet difficultatis, iis semper, qui in huiusmodi casibus versari possunt, auctor ero ut ab Episcopo generalem obtineant licentiamessiciendi quidquid opus erit ad solemnem Baptismi ritum. gres A. an Parochus aliquando propria auctoritate Baptismum insantis differre possit. Resp. amrmat. modo I. nihil subsit periculi; a. subsit legitima differendi ratio, puta ut juxta pristinum Eccleiiq morem infantes in Pascha vel Pentecostes pervigilio baptizentur ; 3. & nihil in contrarium

Dioecesiana lege constitutum fuerit : haec enim si v. g. vetet, ne ultra triduum differatur Baptismus infantis, graviter delinquet Parochus, si eumdem etiam intuitu pietatis ad quatriduum retardet. Vide Gibertibid. Consuli. II. Quaeres s. an Parochus cui offertur baptizanda proles ex illegitimo concubitu nata , possit Baptismum negare , nisi mater genitorem revelet . Resp. negat. imo peccabit graviter obligando ad revelationem hane; tum quia eta id ad infamationem occulti stupratoris adigere; tum quia grave orietur scandalum , si identia ut quandoque evenit , intelligatur esse prolis parens, qui matris stater, ne quid peius dicam. Quod si, addit Henricus a S. Ignat. n. Da. Parochus ad id coegeris imbente Epistopa, ncn est arguendus: quia praesumere potes clx dflat Episcopo non de4se justam causam ad id jubindum, v. g. ad piovidendum de alimentis proli illegitimar, &c. qvim ob causum ipse etiam saecularis Magistratus noniamquam cogit matrem ad ejusmodi maniffistationem etiam sub Dramento. Uuod tamen postremum non considerem, nisi abunde adsit semiplena probatio ς tum p opter grande periculum perjuriις tum quia f.e in judicio faeculari, sive in Ecclesialtico intetro stari non potest tali nominatιoni etiam juratae , uti adversus nomissiυs judices de

Quaeres 6. an teneatur obstetrix formam & modum Baptismi callere. Resp. assirmat. idque tum titulo charitatis, ne quod crebro timeri 9 teli, animae quas Chri lius pretiosis sanguine redemit, aeternum pereant.

352쪽

C Ap. V. DE MINIS URO BAP ISMI. 33

tum & aliquo justitiae titulo, quia ad id munus in necessitate obeundum

semetipsas videntur devovisse; nec alia conditione seu a Parochis, seu a patribus & matribus admittuntur . An autem passim repeti debeat Baptisma ab obstetrice collatum infra expendemus. Quaeres I. an pater propriam prolem baptizare queat. Resp. posse in casu necessitatis; tuncque non excidit a jure conjugali, prout docuimus ubi de quarto Decalogi praecepto. Heres 8. an unus polsit plures simul baptizare. Resp. posse valide in quocumque casu; licite autem in Mocasu neces a. tri, seb hac forma, Ego vos bapti. . . Nec per hoc di&ersificaretur forma Eecis iis, qu a plurale non est nisi segulare geminatum: ita S. Thomas hic q. 67. art. 5. ad a. Et vero Apostoli, si a quibusdam, certe a paucis adiuti, vix aliter quam plures simul baptiZando , tot hominum myriades una die tingere potuerunt. Adde quot hujusmodi Baptismis nec desit mat ria, quia omnes sufficienter abluti supponuntur ἔ nec sorma , quia M. ptire vos, idem est ac Bapti o te ct te ; nec subjecta , cum tot sint, quot Baptisni r quidni ergo sicut unus plures absolvere potest , ut fit imminente naufragio vel conflictu, sic & plures simul baptiZare valeat. Dixi , non tem licite nisi in casu necesitatis, tum quia Rituale Romanum vetat ne plures simul baptirentur , nisi urgeat temporis angustia, vel periculum mortis e tum quia violatur Ecclesiae consuetudo , idque in re gravit unde qui secus secerit, lethalis culpae reum esse docent Scotus & alii communiter. Quaeres s. an possit quis seipsum baptizare. Resp. neg. & id patet ex cap. . De Rapismo, &α ubi Innocentius III. consultus de Iudaeo, qui in aquam seipsum immerserat d cendo, Ego me baptito, &c. respondit, quod eum inter baptirantem θ baptiratum debeas esse discretio, sicut ex verbis Domini tolligitur, dicentis Apostolis r Ite , baptirate

omnes gentes, &c. memoratus Iudaeus est demo ab alio bapletandus p xt osteηdatar quod alius est qui bapti atur, ct alius qui baptirat. Ad quod etiam designandum ipse Grdius non a seipso, sed a Ioanne voluit bapti ari. Quamvis si

Iudaeus ille continuo decessissi, ad patriam protinus e lasseι, propter Sacra. -ηti fidem, etsi non propter fidei Sacramentum. Et vero sicut in carnali gen ratione alius est qui carnaliteν ggnit, ct alius qui carnaliter gignitur; sic in Sacramentali regeneratione alius debet esse, qui spiritualiter generet, ct alius qui spiritualiter generetur. Unde licet possit idem sibi Eucharistiam ministrare , non tamen Baptismum e quia Eucharistia recipitur per modum alimenti, quo quis per se solum vesci potest; Baptismus vero per m dum nativitatis, quam nemo a se solo habet.

ν Confirm. quia si homo sibi suus Baptismi Minister esse posset , id

alicubi ob infinitam Sacramenti huius necessitatem docuissent vel Scripturae , vel Patres , vel Rituales Libri , vel Catecheses , &c. atqui de hoc siluere constanter; & plus quam siluere , cum semper alium a baptizato Ministrum assignaverint; ergo. Queres I. an plures eumdem simul baptirare possint.

Et quidem constat id semper illicitum esse , utpote quod constanti Ecclesiae praxi repugnet; & ubi valide fieri posset, nulla rationabili de causa fieri queat. Sed quia agitur de valido, Wnιb Thecl. Mur. Tom. IV. Y Nota Dihi ires by Coosl

353쪽

rant , I. si unus , V. gr. mutus quis a Fam infundat, alter v. g. mancus pronuntiet formam ; a. si duo materiam simul & formam applicent , sed itaui a se invicem in baptietando dependere velint tanquam causae partiales, dicendo, Nos te bapte amus; 3. si luterque seo in materiam & Hrmam applicet, quasi ageret solus , & ab alio dependere nolens et, ut si Parochi duo qui de eodem infante litinant , eumdem haptirare properent i tuncque Vel ambo Hrmam absolvunt eodem in- . stanti, vel alter altero prius. Iam l . Re p. r. nullum esse Baptisma primo modo collatum. Ratio est r. quia id adversatur institutioni ChrisIi , prout hac nobis per continuam M. clesie praxim manifestata est; a. quia tunc falsa est Brma; cum is qui se baptiaare seu abluere dicit etiam in numero plurali, reipsa non abluat; 3. quoties rescivit, aut suspicata est Ecclesia quempiam a n vioribus haereticis hoc modo fir iste baptizatum , toties eum denuo vel simpliciter, vel sub conditione baptiZavit. Obaici potest I. quod Archidiacono porrigente instrumenta , & Episcopo benedicente possit quis ordinari. Quin & cap. I . diae a r. consecratur Sacerdos quidam cum Levitis duobus , Episcopo manum imponente , & Presbytero quodam benedicente , seu λrmam pronuntiante pz. quod conficiatur Sacramentum Poenitentiae, etsi materiam praebeat unus , alten Ermam efferat ἔ 3. quod herus dicatur erogare stipem , cum illam dat mediante famulo ; ergo & baptirare dicetur Parcchus , qui mediante Clerico suo infundet aquam . Sed haec non urgent. Unde Ad l. neg. ant. cujus falsitas in Tractatu de ordine demonstrabitur . Neque si ordinatio a duobus conserri posset , posset ideo a duo. μιι. bus ministrari Baptisma : quia vox bapti o significat egressum physicum ' ' actionis a baptigante e concessis vero Ecclesiasticae potestatis sine tali

egressu physico pollet intelligi.

Nec obeli cap. Is dist. Σῖ. ubi Sacerdos & Levitae sic ordinati, gradum situm amittere jubentur. Nam ut bene hic animadvertit Glossa , non raro in jure dicitur quis amittere , id quod reipsa nunquam habuit, ut cap. Quia, V. q. 6. & cap. Guiliarius, xx II t. q. q. Ad a. neg. parit. siquidem Sacramentum Poenitentiae habet se per modum

jndicii, ad quod proin concurrere debent, di Rei confessio, & absolutio Judicis: nihil autem tale occurrit in Baptismo; imo institutio ejus exigit ut qui materiam applicci, applicet & formam, quae alioqui fallo enuntiaretur. Ad 3. neg. conseq. Ratio est, quia in materia secramentali verba stricte sumuntur ; unde hic facere non dicitur qui per alterum facit . Aliud esse potest in usu vulgari , ubi voces quandoque latius accipiuntur . Dico , quandoque, nec enim opinor diceretur Principem in Coena Domini abluere II. pauperum pedes , si id solum ab uno e famulis suis fieri praeciperet. Resp. a. invalidum fore Baptisma secundo modo collatum, prout contra Durandum & Palladanum docent ceteri cum S. Thoma hic q. 67. art. 5. Ratio est, quia ut valeat Baptismus , apponi debet .rma legitima, &non exprimi intentio intentioni Christi contraria r atqui cum plures conjunctim abluunt , & dicunt , Nos te bapti amas sicut si dicerent , μι Dipitiaco by

354쪽

CAP. V. DE MINIS URO BAPTIS MI. 339N9s trabimus navim, quam nemo nostrum solus trabere queat non apponitur forma legitima , 8c exprimitur intentio intentioni Christi . causque Ecclesiae contraria . Forma enim testitima, & intentio Christi ac Ecclesiae excludunt pluralitatem Ministrorum , qui partialiter tantum adesie Baptismi concurrant ; quia sicut unus est Christus, sic voluit Chri- . stus & Ecclesia , ut Minister gerens vices Christi, sit unus t atqui haeelarina , Nos te bapti amns, de intentio quam ei annexam supponimus , non excludunt, sed includunt pluralitatem Ministrorum , qui partiales cauta esse velint; ergo. Dices r Qui baptizare vellet , nollet autem ponere Baptismi effectum , non desineret valide baptigare ; ergo nec desinet baptizare , qui volet sermam ponere, quantumcumque nolit eam habere virtutem Omnem, quam habet a Christo. Resp. neg. conseq. quia, ut bene Grandinus, qui effectum Baptismi nolendo vult Baptismum, adhuc eumdem ponit secundum se, adeoque prout effectus sui productivum : at vero qui tantum vult formam ut productivam partialiter, non ponit Sacramentum secundum se ; cum ad illud requiratur unitas Minittri , quae reipsa tollitur , cum plures non aliter habere se volunt in ministerio, quam ut cauta partiales . Sane aliud est de Matrimonio, quia postulat ratio contractus ut in eo intersint Ministri duo agentes partialiter r si tamen contrahentes sint Ministri Matrimonii; de quo deinceps. Resp. 3. in tertio casu valere Baptismum , seu ambo formam simul absolvant, seu alter altero prius absolvat. Neque de hac secunda parte

ambigi potest, unde

Prob. I. pars et tum quia stat Sacramentum ubi stant materia , se ma, de intentio Ministri, idque relative ad subsectum capax; quod in praesenti casu occurrit e tum quia nulla est ratio cur factum unius annullet factum alterius- Et ita docet S. Thomas ibid. Dices i Vel tunc esset duplex Baptisma , vel unicum i atqui neutrum dici potest. Resp. utrumque dici posse: nam r. esset unicum tum ratione cauis praecipuae, nempe Christi; tum ratione effectus , puta characteris, qui non duplex sed unus produceretur; a. esset duplex secundum se, quia esset duplex forma, materia, dc intentio , quae quo pacto in unum coalescant , ubi Ministri tanquam sartiales caulae agere nolunt, vix intelligi potest. Inst. Si unicum admittatur in hoc casu Baptisma , idem numero es sectus erit a causis multis totalibus. Si duplex , idem homo bis poterit bapti Eari r atqui utrumque absurdum est; ergo. Resp. dist. min. pro I. parte. Absurdum est ut idem essectus sit a mul- tis causis totalibus 8e physicis, C. a causis multis moraliter operantibiis, N. Certe enim eiusdem hominis occisio potest esse a duobus consiliis , quorum utrumque satis fuisset ad movendum occisorem. Aliter nodum hunc solvunt Thomisti; de quo adi Gonet disp. a. n. 22. Resp. ad a. pari. neg. maj. sicut enim non dicitur bis communicasse,

qui geminam cmul hostiam recepit, sed tantum qui successive; sic nec bis baptietatus dici debet, qui gemina actione, ad unum eumdemque eLfectum terminata simul baptizatus est ; quia vocula bis importat actionum

355쪽

v. D.

5e effectuum successionem : is itaque tantum bis baptizatus diceretur qui semel valide tinctiis denuo tingeretur valide, quod in Baptismo

lociam habere nequit.

Sunt qui existiment in hoc casu Baptismi effectum ab una dumtaxat proditurum actione , quam Deus designaret . Unde se ait Grandinω probabilius puto Neomystas, seu Sacerdotes novos, quo die initiantur , non consecrare simul cum Episcopo, licet cum eo formam pronuntient : praeterquam quod dissicile est, ut simul omnino cum eodem Episcopo formam absolvant.

ETsi , ut a Silvio notatum est , de Patrinis agendum esset ubi de caeremoniis Baptismi, de his tamen disseremus in praesenti , ad

normam S. Thomae , qui Patrinos, quoniam suo modo ad Baptisma concurrunt, eiusdem Ministris attexuit q. 67. art. T. Patrini porro multis apud SS. Patres donantur nominibus: ab Auetorta Lib. Eccles. hierarchiae, vocantur Patres divini, &sanet e salutis susceptores; a Tertulliano Sponsores; ab Augustino, Fideiductores, Fide jussores; a Moguntina Synodo Compatres, &c. unde Patet Patrinorum ulum primaevae e me antiquitatis. De his nonnulla inquiruntur scitu utilia. Itaque Quaeres I. an Patrini sint necessarii Rcsp. I. non esse necessarios necessitate Sacramenti; tum quia Philippus Eunuchum baptiaavit absque Patrino; tum quia Baptismus privatus sine Patrinis administrari licite potest, de quo statim . Unde quod Augustinus Lib. I. de peccat. inerit. cap. a. tribuit Patrinis fidem quae producitur in infamibus; hoc intelligendum est sensu, quod possita Patrinorum retaponsione, Deus in parvulis fidem infundat, non eo autem quod ad infusionem hanc necessario concurrere debeant patrini, perinde ac Ministri. Resp. a. Baptismum solamnem licite administrari non posse absque Patrivio, si idoneus haberi possit. Patet id I. ex Auctore Lib. Hierarch. Eccles qui cap. 7. ait se Visum esse divinis nostriis Duc bus, idest Apostolis;

a. ex constanti Ecclesiae usu, quem repereris cap. Ioo. IOI. IOZ. dist.

De consecr. quemque nipponit Tridentina Synodus Sess 2 . cap. a. de rea format. Matrim. 3. quia spiritualis generatio non nihil assinitatis habet cum generatione carnali, secundum id I. Petri 2. Sicut modo geniti infantes; ergo sicut recens natus nutrice indiget.& Paedagogo , sic ω recens baptietatus indiget aliquo a quo doceatur, & nutriatur quada tenus, ut in vita spirituali proficiat. Ad id autem astu mi oportuit personas a parentibus diversas , ut melius & tutius provideretur baptiz ro . Hae rationes valent etiam in adultis e neque enim propter cory calem, sed propter spiritualem imbecillitatem constituti sunt baptiZato rum Susceptores, ut monet ibid. S Thomas art. 7. ad 3.

O. 3. Patrinoa in Privato Baptis inonecessarios non esse, cum id nullae lata

356쪽

CAP. VI. DE FATRINIS. 3ir ege imperatum sit. Et licet contrarium inferri possit ex S. Thoma hieq. 67. art. s. ad a. id tamen prohibent Rituales Libri complures , ut Parisiensis , Argentinetiis , &c. Et vero Vel morietur intans, qui vulgo propter imminens necis periculum baptizatur Privatim I vel vivet. Si r. ad quid Patrinus Si a. non deerit is, cum in remoniarum sup-Pletione possit & debeat adhiberi.

An autem & quando Patrini spiritualem assinitatem contrahant, exispendi in Trach. de Dispensationibus, Part. I. cap. 4. art. a. ubi & satis ansinuatum est, quod hic docet Silvius, nimirum ad hoc ut quis vere sit patrinus, & amnitatem contrahat , non requiri ut intantem corporali-tcr tangat, tenendo , offerendo , levando , &c. Certe quet hie objici postent Tridentini verba hqc: Si alii uItra delanatos bapiscatum tetigerint. spiritualεm eogmationem nullo pacto contrabant ρ docent quidem contactum

non sussicere ad amnitatem , nisi is qui tangit, fuerit ad hoc designatus ; at contactum hunc necessarium esse non dicunt. Nec nocet , cui tamen multum innititur Henricus a S. Ignatio cap. I 8. declaratio Sacrς Congregationis a Ioanne Gallemari edita; quia editas ab ipso declarationes nullius esse momenti declaravit Sedes Apostolica. Hie non abs re fuerit auimadvertere eum qui in Patrinum admissus est ab eo qui filium ejus tenuerat , duplex contrahere spiritualis assinitatis impedimentum, quod nisi declaret, invalide dispensabitur . Sicut tamen qui vel pluries cum aliqua copulam habuit, vel pluries celebra

it excommunicatus, non teneri Plures copulas , pluresve celebrationes aperire, ut ex stylo constat; sic qui plures alterius tenuit filios in Confirmatione vel Baptismo, non tenetur id declarare ; prout contra Sania chem Lib. 8. disp. a . nu. . docet Pyr. Corradus Lib. 8. cap. 8. n. I 6. ex

Tecepta jam ante tempus Clementis VIlI. Curii Romanet praxi. Queres a. que sint Patrinorum ossicia. Res e. plura esse, & tam gravia, ut si serio ponderarentur, nec tam facile occurrerent qui id ambirent muneris ς nec obvius quisque prior eligeretur a parentibus. Scilicet debent Patrini I. eos quos suscipiunt alligere tanquam filios spirituales; a. pro iis supplices Deum precari; 3. invigilare sedulo ut christiane instituantur a parentibus , eoru que , si vel moriantur , vel hujus ossicio desint, vices hoc in puncto supplere ; 4 curare ut filioli debito tempore Sacramento Confirmationis initientur; s. essicere omni via ut id quod in Baptismo spo. ponderunt , plene intelligant , pleniusque exequantur . Et vero , ait Grandin , id ratio Piniagogi postulat , o materiae grmitas ob igat sub moria

tali: de hinc collige parentes accurate premonendos a Parocho, ut in de Iecta Patrinorum, non tam nobilitatis, auctoritates vel divitiarum, quam vita inturitatis o Masutis morum rationem habeanι p prout monet Rituale P

Tisiense pag. 27. quod ut mage de magis innotescat, Qv res 3. an Omnes promiscue ad ossicium Patrini a parentibus tuis vitari, aut a Parochis admitti possint. Resp. negar. ii enim solum assumi possunt, qui mox recensita, eaque fravissima munia implere valeant . Unde ab hoc munere arcendi unt, I. muti, ic qui rationis non sunt participes. Proindeque, ait Concilium Coloniense an. c. q. malumus Patrinos deligi provecta aetatis,

357쪽

quam impuberis, ne videatur infans infantem offerre; ac sponsorem se Deo pro alio constituere, qui quod promittit non inteli gat, νυεae multo minus quod non1mtelligat, docere queat, Concinit cum aliis pluribus Rituale Romanum . cum docet convenire maxima , ut Patrini lint saltem in aetate pubertatis

&, si fieri potest , iam Confirmatione donati r quia, ut bene S. Α

gustinus, debilis non est idoneus ad fultintandum debilem, ne ambo cados. Alicubi tamen, ut Pariliis, Patrim s septem annos narur a .rii potest, modo θ de Catect o Paroebo interroganti bene refromieris; ct Matrina sit du

decim ad minus annos ta. Matrinam sim liter septρm amorum admittere non

renuet Panchus, dummodo Catechimum probe callear, patri Aus is saltem

ratuordecim annorum. Rituat. Paris.

a. qui baptietati non sunt, ex cap. Ioz. dist. q. De eonsecr.

3. N a fortiori, Infideles , Haeretici , Apostatae, moribus aut presensione infames, ut Comoedi, aliique publiei fabularum actores ;. usurarii item, concubinarii, ebriosi, blasphematores , & qui publica , queis in- fistunt, odia exercent; excommunicari quoque , ab Ecclesiae ingressa interdicti , aut qui Paschali ossicio defuerint , vel annuat confessioni . Circa haereticos vide quae dixi Tom. VI. ubi supra. q. qui praecipua Doctrinae christianae capita saltem quoad substantiam non tenent; aut qui orationem Dominicam , Salutationem Angelicam, vel Symbolum nesciunt; & Dei ae Ecclesiae praecepta ignorant. Ut antem Haereticus a Catholico in Patrinum assumi nemiit, sic nec Catholicus in haereticorum Baptismo vices Patrini gerere denet; tametsi utrumque in Germania fieri posse contendat Laymari Tract. de Bapt. ' cap. p. virm bene λ non disputor at id in Gaelia nostra, ae praesertim b s in ' ' partibus fieri non posset alsiue gravi scandala . Certe , ut apposite monet Catechismus Monti spinae. Ecclesia nullum suis in precibus habet commercium cum haereticis r nec aequum videri potest ut Ecclesiae filios offerant, qui ejusdem Ecclesiae non filii, sed inimici fuerint. Restrictiones quae hic forfitan admitti possent, colligere erit ex iis quae dixi tum in Gallicis contra P. Andream de Graetac Epistolis , tum Tom. III. de Fide, ubi de commercio cum haereticis. Excluduntur etiam positivo iure ab ossicio Patrini, I. Regulares, juxta id cap. Io3. dist. . De consecta Non licet Abbati vel Monacho de Baptismo suscipere sit os, vel ciminatiem habere a 3e is Canon hodiedum viget uepatet ex Ritualibus Romano & Parisiensit fallit tamen in iis qui e Religiosis fiunt Episcopi. Imo pluribus in locis receptum est ut Abbates in Patrinos assumantur. Sed quam cavendum, ut suis cavit S. Franciscus, ne bac occasione inter Fratres, Sel de Fratribus scandalam oriatur.

a. Clerici etiam laeulares qui vel sacris ordinibus initiati sint , vel Beneficiariit atque id paret non solum ex Synodo Mediolanensi II.

sed & Concilio Aquensi an . i s 8 s. ubi sic t Sompater ne adhibeatur Rexu.laris ut quis , nec Clericvs Merularis sacris initiatus, aut Bene iam Helesii iacEm obtinens. Haec lex servanda sicubi in Ritualibus hodiernis viget rat quoad Clericos Siculares nec Parisiis , nec in multis aliis Galliae Dioecesibus observatur.

g. pater di mater baptizandae prolis: obstat enim tum inutilitas facti. qm a pater Patrinus non plus debet filio, quam antea ; tum vetus

' eta

358쪽

CAP. O. DE PATRINIS. 3 3 etsi non ab omni aevo servata consuetudo Mesesiae , ex qua fit ut

qui hodie propriam prolem levat e Fonte lacro, excidat a jure petendi debiti coniugaliS.

. maritus & uxor ex Urbano II. apud Gratian. c. 6. xxx. qu. 4. id tamen hodie licitum esse docent Navarrus & alii complures . Vide dum quid ferat consuetudo, quid Dicereseon Statuta permittant. Quaeres quot admitti debeant a Parocho Patrini. Resp. Statuit Tridentina Synodus Sess. 2 . de relarm. Matrim caP. 2. xl unus tanttim sive vir, sive mulier, juxta uecorum Camaum instituta , μι ad Irumum unus o una bapti atum de Baptismo fucipiant . Huic legi ut sapienter constitutae , & quae assinitatum multiplicitatem removeat .,

sedulo inhaerendum. Quapropter , ait hic Silvius, Paroebus sciscitari deinbri , qui fiat ad suscipiendum elicti , eosque silos admittet e ct eorum nomina scribere; ct quicumque admittit duos , non potest admiιtera nisi fini diversi se . xus, unus ρο una. Quod fi plures uno ct una se offerant, nee possit Parochis cognoscere qui ad id mineris fri elicti , Iiberum est ei e plurbus unum oe

unam eligere, eosquo Patrinos declarare. - . .

Hic tria notat Barbosa in praedictum Tridentini caput I. Episcopum Barbosa dispensare non posse ut plures quam duo infantem suscipiant; cum super Conciliari dispositione dispensandi facultatem non habeat; & id decisum reserunt Zemla , SancME , & alii ibid. a. interrum ad minus

esse an non allucinentur , qui Parochum plures quam unum & unam Patrinos admittentem , venialis duntaxat culps reum faciunt cum Sanc E Lib. I. disput. 37. num. 6. Hic enim mortale peccatum agnoscunt

Vega , Bonacina , Hurtado , idem Barbosa , & alii qui hoc etiam

decisum reserunt. Et vero an non grave est antiqua sacroru n Canonum instituta, & Generalis Concilii legem in materia minime levi temerare 3 3. si non obstante lege Tridentina permittat Parochus ut tres

aut quatuor, pluresve Patrinorum munera exerceant, ab iis omninus contrahi assinitatem. Idem docent Navarrus in Manues. cap. 22. Ledenma, Silvius & alii passim contra Satrum , & Sanchez , quorum opinio ad minus dubia est. Queres quq snt parochorum in hac materia obligationes. Henno Resp. septem precipue numerari. Prima est ut populum publice do- M. ceant in Patrinorum delectu pietatis potius quam alterius cujusque commodi emolumentiis habendam esse rationem; itaut ii pret ceteris seligam tur, qui filiorum anima magis consulere , quam qui inopia subvenire possunt, prout in suis de Baptismo instructionibus tradit S. Carolus Bor metus,& nos jam supra docuimus. Secunda, ut caveant sedulo ne baptizandis imponi finant nomina seu ethnicorum, quod vetitum est Can. 3o. Concilii Nic ni, seu dubiet sanctitatis hominum: ea item quς peregrina sunt, aut quet genitivo nomini addita turpem,.ridiculum ve sensum emciunt. Quin & cavendum ne n

mina Sanctorum veteris Testamenti affectentur , ubi pretsertim vigent he-. Y 4 retici,

. vjd. S. Augustin. Epist. 98. alias 23. ex qua colliges patrem & matrem aliqua eo proprios infantes suscepisse in Baptismo r quae praxis a Moguntina Synodo an. 813. reprobata est Can. 36. his verbis r si Nullus proprium filium aut si iam de Fonte baptismatis suscipiat. is Qui Canon sorte itacitus suit S. Thumae.

359쪽

retici, qui quoniam novae Legis Sanctos dedignantur, ad Abraham re teresque Patriarchas recurrunt. Ita monent Concilia Rhemense, Bituri- cense & Burdigalense. Tertia, di id caute viderint, ne usquam mortuos natos baptiZendaut baptizari permittant, eo praelestu quod ante B. Virginis, alteriusve Salusti imaginem a simplicibus, superstitiosisve mulierculis delati, &ardenti pruna, accensisque cereis circumdati, fiant e frigidis ealidi, erigidi molles: ex pallidis rubet, aut etiam sanguinem ex naribus emittant. Aliud est de iis quos non constabit certo migrasse e vitai dum modo ad id experiendum nihil tentetur quod superstitionem redoleat Quarta, diligenter in Baptismali registro inscribant nomen baptiχati,

esusque parentum ac susceptorum ἐν item quo anno, annique mense ac

die ablutum sit infans seu in Ecclesia seu alibi: rursumque an in legiti mo Se de legitimo matrimonio prodierit. Si coniecturae admodum graves contra pueri legit itatem pugnent, puta qnia pater duobus ante o tum eausidem annis abfuerit e regione, absentiae huius habenda viderem mentio consulto tamen Praesule ut si qua deinceps suboriatur iis circa

haereditatem, statuat Magistratus id quod sibi aequum videbitur. Quinta, docebit Sacramenti Ministet Patrinos, seu ante, seu in ipso

Baptismi actu, si doceri indigent , quam cognationem contraxerint cum Φ prole, ejusve parentibus, ne ignorantia ulla excusari valeant. Erit & ope pretium monere aliquoties, eos qui circa susceptain prolem au

ipsius parentes impudici quidpiam corde vel opere exercerent , gravis reos esse peccati, si hanc incestus circumstantiam in consessione scientur

Sexta, de id quandoque admonebit, vitandas esse nimias eas compotationes, quae seu domi, seu in tabernis baptismata consequi solent; sciti licet ergo quia bonum se & misericordem exhibuit Deus in regenerati ne infantis, licebit compatribus illico esse malis p Quanto plus curari debent Parochi,. ne profanis hujusmodi sestivitatibus intersint. Septima , id etiam matribus , nutricibusque de aliis quibuscumque graviter inculcandum, ne cum infantulis in codem lecto ante completum annum decumbant ob perieulum sustbcationis, quod , secluso etiam effectu, gravem habere noxam videtur, in iis praesertim qui inquiete dormientes quoquoversum se in veni r unde Stephanus V. Gi ea an P. zo. D . qu. 3. Monendi sunt , inquit, protestandi parentes, ne . r. iam temllos fetum in uno lim collocent, ne n ligentia qualibet proveniente sust centur vel opprimuntur; unde ipsi homicidii rei inveniantur hi amrem qui probantur , Sel confitentur talis reatus se noxios, tua eos castiges m natio: quia siti. ille, qui conceptum iu a ero per abortum dfleverit, homicida

est, quanto magis qui imius saltem diei pueruIum premerit , bbmicidam esse excusare ne ibit Idem severe prohibent in Ritualibus suis Episcopi, complures, quorum aliqui casum hunc inter reservatos collocarunt , alii addiderunt etiam censura minas . Neque id temere sancitum. ci ri,a-.cum Lucii III. tempore quidam crimini huic indicerent podinitentiam

ι8ι. ι IRm armorum, quoium uoum peragere homicidae parentes in pane is aqua, ut constat ex c. 3. De bis qui filios occiderunt. Si tamen talis ectatis

ιmsi culpa caret, uti cyntingere potest, ct v. g. lactin ess latus, o puer impla-

360쪽

s.ibilis, qui aliter a frivre defendi nem possu , o mulier in somno suum retinere soleat situm ac lacum, omnis paena cessabit, juxta Bar iam, Pirhing , Retia lenstuet di alios communiter in citatum caput.

Da subjecto Eaptismi. ΙNstitutum fuisse in hominis viatoris gratiam Baptisma nemo infici

tur; sed an fle qua conditione homo quilibet baptizari queat, gravis est controverna, quae ut tota quanta est, expendi Possit, agendum; I. de infantibus ι a. de adultis.

A R T I,C U L U S PRIMUS DIcendum ; I. de infantibus ut sic, i a. de certa infantium

specie.

Da infantibus in se relative ad Baptimum. Crea infantes ut sic tria relative ad Baptismum inquiri soIent , roan baptirari possint valide ; a. an licite ; 3. an Baptisma fidem in illis supponat, aut saltem producat Circa primam quaestionem errarunt; I. Hieracitae , qui testibus Epi. phanio haeresi or. & Augustino haeresi 47. volebant ius res non pertinere

ad regnum coelorum , qui. a non sunt eis ulla merita certaminis, quo solo aeternae

vita obtineri possit. Horum dux labente tertio Ecclesiae Rculo fuit Hierra, seu Hierarcha AEgyptius, vir aut eritate vitae, morum innocentia, Iepore sermonis, carum litterarum ac Scripturae peritia celebris, &cui nihil se e desuerit praeter fidem , debitamque Ecclesiae luminibus submissionem di sed Mut isthac ubi desunt, ad quid cetera pro ' Waldenses, Apostolici, Petrobrussiam, Henriciani, Cathari quo. 'R T que, qui omnes collatum infantibus Baptisma nullius esse momenti con

tenderunt. μι-Α.

I. Anabaptiste, qui circa an. Isar. rati non minus Iicitum esse sibi recedere a Luthero, quam Luthero licitum fuerat ab Ecclesia recedere, Redobaptismum totis viribus in pugnarunt. Horum Patriarcha filii.Nicolaus Stork convcrso nomine Pelargus , idest Ciconia . Storkio praeceteris adhaesit Thomas Muncerus, vir Luthero, cuius Vicarius vocitabatur, moderatior in speciem, sed cui rabie tumebat cor ferum, itaud nec hominum sanguini parceret, nee ipsi Deo; propi satis indicat vesana haec ejus inter concionandum oratio: Patere, infunde animo meo por- Mune rectum desitiserium justitia tua, quod uis feceris, te tuosque Apostolor ad unum aevi s abnegabo. Quot ille in Saxonia turbas moverit, quot plebis insipien- v Diqitigod by GO Ie

SEARCH

MENU NAVIGATION