Praelectionum theologicarum Honorati Tournely Continuatio, sive Tractatus de universa theologia morali .. Tomus quartus, continens tractatus 1. De sacramentis in genere; 2. De baptismo. Opus ad juris romani & gallici normam exactum

발행: 1749년

분량: 465페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

Ium, sed & praecipue ad vitam spiritualem, cujus janua est Baptismus ratqui Princeps in hypothesi nostra succedit in locum patris; ergo.

Hae rationes probant pro Baptismo eorum etiam infantium qui in bella iusto capti fuerint i nisi tamen obstent receptae inter eos qui bellum gerunt, conventiones. Si enim pactum sit utrinque, prout moris est in his partibus, ut bello capti seu pecunia, seu commutatione redimantur, servanda erit fides legum . Quamquam nec tunc baptirare dubitarent, qui cum Farvacio sentiunt, ob rationes paulo ante allatas. Objic. Jus naturale praevalet juri Gentiumr atqui jus quod habent parentes ad instituendam prolem est a natura; quod vero in filios mancipiorum habent Principes, a sola Gentium conventione; ergo. Resp. dist. mai. ius naturale integrum praevalet Iuri Gentium, a jus naturale justo titulo deperditum, N. Porro in mancipiis, sicut & in eis qui justo in bello capti sunt, non manet. integrum jus naturale r unde sicut utrique a libertate sibi per naturam concessa excidunt quoad se , sic & utrique a jure suos pro nutu filios instituendi excidunt . Ita &bene Henno, quo cum inseres filios qui etiam ante servilem patris conditionem nati fuerint, eodem invito posse baptiZari: quia cum mancipium iam sui juris non sit, necessum est ut potestas ejus devolvatur ad Principem , cui nihil factu melius incumbit , quam ut aeternae ejus saluti per Baptismum provideat.

Iam ergo inquirendum superest an filii infidelium, qui nonnisi civiliter Christianis subsecti sunt, possint invitis parentibus haptigari. Qua de re

duplex est opinio, assirmans prima quam tenet Scotus cum suis, negans altera cui inhaerent Thomistae post Angelicum Doctorem q. 68. art. I . Utraque opinio suis indiget exceptionibus r neque enim vel asserit Sc tus, Principem , qui Iudaeis v. g. promiserit passurum se ut iudaice vivant , Posse eorum filios contra datam fidem adigere ad susceptionem Baptismi; neque, opinor, contendet S. Thomas, Principi, qui alia quacumque via rebellia & tumultus infidae plebis avertere nequeat, vetitum esse a parentibus substrahere filios , iisque christianae institutionis legem indicere. His ergo praecisis hypothesibus, sit Co MCLusio III. Possunt Christiani Principes praecipere ut infidelium , sibi politice dumtaxat seu civiliter subiectorum , filii invitis etiam parentibus baptietentur. Prob. I. si Principes iis de quibus agitur Baptismum procurare non possent , utique quia isthaec eorum agendi ratio inveheret vel contem pium patriae potestatis, adeoque & juris naturalis transgressionem , vel irreverentiam Sacramentit haec enim unica est ratio cui innituntur T r-r-,. nelyus N alii: atqui neutrum timeri debet in praesenti casu . Ad hoe r. 3, . enim sussicit ut infidelium filii parentibus suis citra injuriam auferri ponsint pie & christiane educandi i atqui filii infidelium Prob. min. I. quia non magis Princeps inauriam facit patri , cum eidem filium suum

aufert ad avertendam ab ipso mortem animet, quam cum eidem aufere filium ad avertendam ab ipso mortem corporis r atqui in hoc postremo

casu nulla irrogatur patri injuria; ergo nec in primo; a. quia ad injuriam proprie dictam non sussicit quaecumque offensionis species, sed requiritur ostensio facta homini rationabiliter invito; unde non laederet jus patris,

382쪽

patris, qui filiam ei suain, qua abuti vult, subtraheret ιν atqui pater non ςst , licet esse credat, rationabiliter invitus circa Baptismum filii; 3. quia reipsa pater nullum habet supremum jus impediendi ne proles sua Baptismate donetur. Si quod enim habet Ius, protecto naturale, ut adversarii volunt i atqui pater non habet a natura jus supremum & indeis pendens prohibendi ne proles sua baptizetur . Ius enim a natura d tum, juri divino contrarium esse non potest: .porro extat hoc ius divinum praecipiens generatim & indistincte ut renascantur quicumque nati sunt. Negant quidem adversarii jus illud urgere in praeienti casu r verum id quid est, nisi quaestionem ipsam afferre in solutionem

Prob. I. ratione Scotir Princeps , utpote Dei Minister , curare debet 3. ut serventur Dei tanquam primi Superioris mandata, ea Praesertim quae praecipua sunt ι atqui unum e praecipuis Dei mandatis est , ut baptizentur omnes; ergo.

Reponunt Thomistae majorem esse veram , quando Deus vult manis data sua set vari non obstante contraria inserioris voluntate ἐν secus si nolit ea servari nisi de consensu inserioris . Porro , inquiunt, non vult Deus Bapti sint legem sine parentum consensu, aut saltem iis renitentiis bus servari r quia non vult ut violentur patris sura ; cum gratia noudestruat, sed perficiat naturam. Addunt alii Principis ministeriuin respicere naturalia , non supernaturalia, qualis est Baptismus. Reselluuius quoad primum, quod mera est principii petitio, r. quia cum Deus instituit Baptisma uti medium omnibus ad falutem necessa rium, eo ipso sussicienter concessit parvulis jus idem Baptisma recipiendi ; ergo non potuit concedere parentibus ius per vim impediendi ne infantes sui eodem Sacramento initientur . ergo rursus qui Sacramentum hoc precurant parvulis, nec patria rura laedunt, nee sanam naturam deinstruunt, sed corruptam & irrationabiliter invitam aspernantur , ut d bent secundum id Augustini Hom. s. de verbis Domini, nunc Serm. 62. Si quid jubet potestas , qucd non debes facere , hic sane contemne palatem mino em, timndo majorem ἔ a. quia si vere laederetur ius patris cum ipso invito baptizatur proles ipsius, non posset infans vicinus morti baptizari inscio patre qui contradixisset; cum ignorantia patris sua eidem Iura non auserati atqui falsum consequens ex ipsis Thomistis, quos inter ade net disp. 3. n 67. ergo. y. quia Baptisma non minuit in homine baptiχato ius paternum in proprios filios; alias homo baptiZatus, esset peroris conditionis quantum ad auctoritatem in filios , quam Iudaeus aut Gentilist atqui consentiunt nobiscum adversarii filios eorum qui baptizati sunt, licite baptiZari ex auctoritate Principis, non obstante jure naturali parentum in filios; ergo aequum est ut fateantur infidelium filios sine paterni juris praeiudicio ex voluntate Principis baptizari posse. Refelluntur quoad secundum e r. quia etsi supponatur Principes nihil

habere juris circa supernaturalia in se & praecise spectata, haud tamen supponi potest eos nihil habere juris circa supernaturalia, quae abjici non possint sine manisesta auris naturalis laesioner atqui supposita, ut supponitur facile apud Christianas nationes , sufficienti c.hristianae legis praedicatione , ram abrici & a parvulis removeri non potest Baptismi su-

383쪽

sceptio sine manisesta juris naturalis risione; sicut nec ab iis eitra ejundem juris violationem removeri posset. usus remedii ad corporis sanita-fem omnino necessarii; a. quia haec adversariorum objectio principiis Augustini e diametro adversari videtur. Sic ille Lib. . contra Crescon. c. I s. In hoc Reges, sicut eis diυinitus praecipitwr, Deo serυrunt, in quantum Reges sunt, si in suo Regno bona jubeant, mala prohibeant, non solum in his qua

pertinent ad humanam societatem; verum etiam quae Drtinent ad dioisam Reliis gionem. Idem pluries repetit, vel potius inculcat S. Doctori sic Ep. I 8s. C. 9. Quis, inquit, mente sobrius Regibus dicat, Nolite curare in regno v siro, a quo teneatur vel oppugnetur Ecclesia Domini vestri Non ad vos pertineat

. quis velit esse sive religiosus, sive sacrilegus; qu bus dici non potest, Non ad

vos pertineat in regno vestro, quis velit pudicus esse, quis impudicus λ αν et . iam, eum datum sit divinitus bomini liberum arbitrium, adulseria puniantur, ροnon puniantur sacrilegia fidem non servire leυius est animam Deo, quam feminam Oro Melius est quidem ad Deum colendum doctrina bamites duci, quam poena i more vel dolore compelli. Sed non quia isti meliores runt, ideo illi qui tales non bunt, negligendi sunt. Multis ori m profuit c quod experimento probavimus o probamus prius timore vel dolore cogi, ut postea possent doceri, arat quod jam verbis didicerant, opere sectari. Et antear Quod dicunt, qui contra ruar impietates leges iustas institui no-Iunt , non petii se a metibur terrae Apostolos talia , nun considerant a'iud fuisse unc tempus, ct omnia suis temporibus agi. Quis enim tunc in o rillum crediderat Imperator, qui pro p etate contra impietatem leges ferendo se viret, quam do adhuc illud propheticam complebatur : Quare fremuerunt Gentes, &c. Ania

terunt Reges terr , ct Principes convenerunt m unum , dcc.

Et Epith ς3. alias 49. Mea primitus sententia non erar, nisi neminem ad unitem Christi esse cogeudum, verbo esse agendum, disputatione pugnanium, ratione

Mincendum ι ne Actos Catholicos baberemus, quos apertos besreticos noveramus. Sed haec opinio mea Demonstrantium superabatur exemplis. Nam primo oppon batur mihi civitas mea, quae c- tota esset in parte Donati, ad unitatem Catholicam timore legum imperialium Dis a est . .' ira alia civitates multant rebus ipsis agnoscerem, etiam in hac causa recte intelligi posse quod scriptumem Da Dpienti occasionem ct sapientior erit. Qui porro de hereticis hic disseruit S. Doctor, hic paulo infra extendit ad Paganos, Sic ille: Pagani nor blasphemare possunt de legibus, quas

contra idolorum cultores Christiani Imperatores tuIerunt: π tamen ex eis mulii corrελ, ct ad Deum vivum, verumque conversi sunt, ct quot de convertuntur.

Non nego aliud este cuipiam interdicere cultum impiae Religionis, aliud eum adigere ad Baptismi susceptionem. Unum quaero, quorsum nempe a sacris suis a bili nere jussit sint Gentiles, nisi. ut ratigati tandem a Religiane sua deficerent, meliorem amplexuri. Verum quia conclusio nostra necessariam cum S. Augustini opinione connexionem non habet, ideo. Prob. I. potest & debet Princeps Regni sui tranquillitatem , qu cumque poterit via , modo non adversa divino juri promovere t a qui nulla tutior est promovendae Regni tranquillitatis via, quam Religionis unitas, & sensuum ea de re concordia r aliunde vero haec via,

saltem ubi de infantibus agitur, nihil habet iuri divino' adversum , ut

diximus; ergo.

384쪽

jie. r. Ut in systemate nostro cesset Periculum irreverentiae Sacra menti, fere necessum est, ut suis a Parentibus divellantur filii i atqui mon potest id fieri citra gravem paternae potestatis injuriam. Non enim magis possunt filii eripi parentibus, quam cetera eorum bona legitime

Resp. ad I. neg. min. ad 2. dist. non possunt auservi parentibus bona temporalia, quamdiu iisdem bene, & sine praeludicio tertii utuntur, C. secus. N. Porro parentes qvi filios suos privant Baptiuno, utuntur jure suo in grave praeiudicium tertii, nempe eorumdem filiorum, quos ab aeternae vitae aditu sacrilege excludunt. Et vero si puer adultus, pos sit ut suae consulat saluti , deserere parentes , cum ipsis utiliter iam Iari posset δε quidni & ab eis possit submoveri ea aetate , qua rationis

expers, obsequii nihil praestare .potest, sed incommodi multum & gravaminis afferre

Obiic. a. Nemo potest baptizari invitus ιν atqui filii infidelium censen

tur inviti, cum inviti sunt parentes . Prob. min. quia voluntas patris censetur voluntas filii, quamdiu is caret usu rationis; ergo. . Res'. ad I. neg. min. Ad 2. neg. anta etsi enim voluntas patris ex Isilum dispositione censeatur filii voluntas in quibusdam temporaneis, non tamen in iis quae animae salutem impedirent; id enim nec ulla lege li mana constitui potuit, nec divina lege constitutum probari potest. Et vero inde sequeretur hujusmodi pueros invalide baptizari; quod negant

ceteri contra Durandum

Objic. 3. Si liceat auferre filios infidelium Principibus Christianis suris

ctorum, ut baptizentur , licebit quoque eorum filios auferre, qui in m delibus obediunt i atqui falsum consequens. Minor constat. Prob. ma,

ideo licet filios infidelium primi generis auferre, quia aus Dei, & aeterna infantis salus cuicumque , etiam paterno suri praevalere debet: atqui haec ratio valet etiam quoad infantes secundi generis ι ergo. Resp. ad r. neg. maj. quia infidolium filii parentibus suis auferri non roseunt, nisi vi iuris alti, per quod unius iura ad alium devolvuntur, cum id exigit lex suprema, vel Reipublicae bonum e atqui jus illud altum nulli alii praeter Principem competit; non Ecclesiae, cum haec nul- Iam habeat in non baptizatos surisdictionem; non privatis, cum infide lium bona nullatenus a privatis Christianis dependeant; non etiam Principibus Christianis , a quibus non magis penderit Persae vel Sinenses, quam ipsi pendeant a Persis vel Sinensibus; ergo.

Ad a. dist. maj. ideo licet. quia ius Dei prae valet iuri hominis ; &Deus jus illud non omnibus commisit, scd solis Principibus, C.& Deus jus illud omnibus commisit etiam privatis, N. Quae enim turbarum s fes in Republica, si privatus quisque sub obtentu dΙvinae legis, aliorum ona utque etiam filios depraedari posset. Certe quo iure Christianus Iudaeo abriperet alium ad Baptisma, eodem sibi licitum crederet Judius suum Christiano filium auferre ad circumcisionem. Objici . Quod multis prohibitum est Conciliis, licitum esse non po- cst i atqui multis prohibitum est Conciliis, ne infide: ium filii baptizentur invitis parentibus. Prob. min. I. ex Concilio Toletano IV. an. 633. sol sic Can. 17. De Iudaei praecepit fragia onodus , nemini deinceps adnumeb Heia. Mori Tom. IV. A a cre-

385쪽

eredeaedum vim inferrer cui enim vult D ut miseretur. γ quem Dub induror. Non enim tales inviti saἰνandi sunt, sed volentis, ut integra fit forma finiatiae. Sicut exim bimo proprii arbitrii voluntate se, penti obedient periit; sie, -- cante Dei gratia, pra piae mentis conversim quisque credendo salvatur: a. ex S. Gregorio Magno Ep. I 2. Lib. I 3. alias I 3. Lib. II. haec ille i sui si ara intentione extraneos a Christiana Religione ad fidem rectam cupiunt adduc re, blandimen is non asperitatibus debent studere . Et postea a agendum ergos ut rati e potius oe mansuetudine proVocati , sequi nos velint, non fugerest . ex Nicolao I. qui ad consulta Bulgarortim respondens , sic loquitur cap I. Porro illis violentia, ut credant, nullatenus inferenda vir nam omno quod ex voto non est, bonum esse non potest. Seriptum est enim, Voluntarie fa-erficabo tibi. Et vero hinc maxime contra Mahumeta nam impietatem

elueet lex Christi, quod illa vi & strepitu armorum propagata est, hae ab inermi & mansueto paucorum hominum grege suaviter disse , vicit mundum, Imperatoresque ut & Philosophos debellavit . Unde Saniactus Chrysostomus Serm. 3. Pentecost. Peragra uni Pistatores Orbem terνarum, ct infirmum eum invenientes, ad sanitatem reduxerunt, ct in ruina pomtum ad stabilitatem revocawruut, non scuta moventes, non arcus tin rems, non sagittas mittentes, non pecuniam largientes, non in eloquentia confidentes, sed Regnum Crebrum possidentes, non babentes hvmana solatia, bab ntes autem Domianum secum. Peragrarinι universum Orbem oves simuI cum lapis, ct vulnerais a bestiis non sunt oves, sed magis lupi ad ovium mansuetudinem sunt ereversi Resp. I. neg. min. nullus est enim ex allatis textibus , qui infidelium inuntex contra parentum voluntatem baptizari vetetr etsi sorte aliqui sunt qui parentes ipsos renitentes baptiZari prohibeant. Alia sane est filiorum conditio ac parentum : hi si Baptismum ex pertinacia dedignati, aeternum pereant, suam sibi solis perniciem imputabunt di illis ex iniqua in parentes homicidas miseratione perirent , perniciem suam viderentur imputare posse Principibus, qui potestate sibi a Deo in ipsorum salutem commisia usi non essent. Resp. a. dist. maj. quod multis Conciliis prohibitum est ut in se malum, licitum este non potest ; transeat , quia hic Concilia Conciliis , utique privata privatis opponi possent. Quod prohibitum est ut minus bonum in quibusdam circumstantiis, licitum esse non potest, subd. licitum esse non potest in iisdem circumstantiis, esto, in disparidus, N. Itaque, ne

discussioni extraneae diutius immorer . lateor I. satius esse ut Principes,& qui eorum rato cooperantur Missionarii, infideles suasionibus & Han dimentis alliciant ad fidem, quam ut minis Ac asperitatibus utantur. Fateor 2. & id sedulo cavendum , ne durius jam ab initio agatur cum infidelibus ; ineque enim una die vel hebdomada ceditur priejudiciis a neque animos flectunt verbera , sed indurant: unde S. Gregorius Magnus Epist. sa. Lib. a. Nova atque inaudita est ista praedic.itio , D.e verbaeribus ex it fidem. Fateor 3. serius quam ocius conserendum Baptisma iis, qui ipsum petendo, minis potius quam rationi cedere videntur. Fateor . hie, si unquam, pensandas esse circumstantias omnes loci, temporis N personamin e si enim timeri possit ne infideles serale in Christianos dium exerceant, adversus Principem rebellent, fractas datae fidei co ditiones querantur, filios suos enecent, potius quam baptirari sinant ierunt

386쪽

erunt dubio procul pervicaciae suae dimittendi . Verum his concessis, nego ulla lege, quae conscientiam liget, cautum esse ne infideles com- Pellantur ad fidem. Unde ut Concilia Conciliis, sic Sc Patres Patribus opponam, nisi hos & illa benigne interpretari velint adversarii. Nam I. Concilium Toletanum IV. eui Concilii lU. supra objecti decisio ignota non erat, Chintillanum Regem hinc mirifice commendat, quod plures Iudaeos exilii metu ad fidem adduxerit. Inflexibilis Iudaeorum perfidia, ajunt Patres Can. 3. deflexa tradem Midetur pietate superna. Hnc enim liquet quod inspiramina summi Dei taeellentissimus is Christianissimus Princeps, ardore mei inflammatus, cum Regni fui Sueerdotibus , meυaricationes ct superstitiones eorum erad care elixit funditus, nee sinit degere in regno fluo eum Pi non fit C tholitus . Concilium Toletanum XIL Can. 9. approbat leges ab Ervigio Principe editas , quarum una haec est , Ne Iudaei aut se aut filios suos , vel famulas a Baptismo subtrahant. Denique in Concilio Toletano XVII. Can. 3. Judaei in errore pertinaces ex iussione piissimi θ religio simi Prin-eipii usicani, spoliati bonis omnibus perpetuae subjieiuntur servituti. Sie

vero de eorum filiis statuitur r Sed 9 filios eorum utri qua sexus decernimus , ut a septimo anno eorum nullam cum parentibus suis habitationem avt s e etatem habentes, ipsi eorum domini, qui eos acceperint, per fidelissimos Chri-β anos eos nuιriendos contradant, &c.

Neque ab iis omnino dissentit s. Gregorias Magnus, se enim Lib. i. Ep. 26. ad Januarium Calaguritanum Antistitem de Pagano rustico sem

bat di Si rusticus ille tanta fueriι perfida oe obstinationis inventus , ut ad Dominum Deum venire minime consentivi, tanto pensionis onere graUandus est, ut in ipsa exactionis sua poena compellatur ad rectitudinem festinare. Unde ob tecti ex eodem Gregorio textus censendi sunt sie excludere graviores poenas , ut mitiores permittant. Non quo, ait Augustinus Epist. 93. alias 8. ad Vincentium Rogatistam , quisque bonus posit essa invitus, sesquia timendo quod non vult pati, vel relinquit impedientem animositatem, vet ignoratam tam Pitur cognostere veritatem. Non abs re igitur idem S. Doctor Lib. 2. contra secundam Gaudentit Epistolam cap. II. ajebat et Quod vobis videιur, invitos ad veritatem non esse eogendos erratis , nescientes Scripturas , neque virtutem Dei, qui eos volentes facit, dum eoguntur invitii prout etiam regnante Ludovico Magno multiplex & selix quoad haereticos comprobavit experientia.

Neque ideo par erit Christianam Religionem propagandi ratio, quae Mahumetanam. Haec nimirum subditos & non subditos aeque invasit ;omnia iam ab initio serro flammisque vastavier neminem vere per suadendo convertit, &c.

ARTICULUS SECUNDUs.

De Baptimo adultorum.

TRia hic inquiri possunt, i. an adulti omnes, cujuscumque sint nationis , sexus vel aetatis, baptizari queant : a. quid necessum sit, ut valide; 3. quid ut cum fructu baptizentur. Sit Corictius Io I. Adulti omnes prorsus possunt, si velint, baptizari.

Λ a a Prob. I.

387쪽

Prob. r. quia generatim & indistincte id praecepit Christus , eum dixit i Docete omnes gentes, bapti antes eos, &c. unde Apostoli non Iudaeos λlum, sed de Gentiles, quoties ii conVersi sunt baptiZavere , ut patet tum ex Act. IO. v. 47. tu in ex his Pauli verbis Galat. 3. Quicumque iis Christo baptirati estis, Clauum induistis . Non est Iudaeus, neque Gravis raeon est servus, neque liber; non est masculiις, neque semina. Omnes enim vos

unum estis in Giso Iesu. Prob. a. si quibus negari posset Baptisina, iis praesertim qui vel solo

periculi metu illud exposcerent ; vel adhuc in catechumenatu positi ilia Iud prae gravitate morbi exposcere non possent f vel demum actu fu, daemonis potet late constituti forent, ut energument: atqui nullis horum, unquam negarum fuit Baptistina .. Non I. iis qui ex solo mortis metabaptizari vellent, ut patet tum ex Concilio Eliberitano Can. 39. ubi sic legitur: Gentiles, si in infirmitate do Ieramrint sibi manum imponi , si fueripeorum ex aliqua parte vita bonesta, placuiι eis manum imponi, ct feri Christi nos: quae manuum impositio de Confirmatione, quae peris tos Christia nos facit. , intelligi solet, ac proinde supponit Baptismi concessionem; :

tum ex Epist. I. Siricii, quae cap. a. sic habet: ciuicumque etiam in discrimen naufragii, hostilis.itis incursum, obsidionis ambiguvin , vel cujuslibet corporalis aegritudinis desperationem inciderit, ct sibi unico credulitatis auxilio poposcerint 'subveniri, eodem, quo postunt, momento temporis, expetita reginerationis 'smia consequatur. Non a. iis qui necdum emcnso catechumenatus stadio, &prae morbi impetu elingues , Baptisinum expetere non possent. De hix enim sic praecipit Concilium Carthaginense III. aegrotaηter, si per sie re. pondere non possum, cum vialuntatis eoνum testim*nium bi qui fui sunt, pericu , ψ proprio dixerint, baptinentur. Idem tradit Synodus Arausicana L Can. II. his verbis r Subito obmut eos, proin statur ejus est, baptiori aut in nitentiam habere. potest, si volantatis, aut praterita testimonium aliorum. verbichabet, aut praesentis in sevo nutu . Non demum 3. Energumenis, juxta iaejusdem Arausicani Concilii Can. 37. Eos qui ab immκndis spiratibus Oedian tur , si in Ana mortis fuerint constituti , bapti ari placet. Succinit citata Synodus Araia sicana Can ., I s. ubi sic: Ene gumenis Catechumenis, quantum supra vel necessitas ex erit, vel, opportunitas permiserit, de Baptismale consulendum .,63- Et Can. I 3. Avientibus quaecumque sunt pietatis, conferenda sunt. Sed de his jam supra. COROL LAM1UM. Ergo subjectum Baptismi est omnis homo viator, . modo natus , c non baptizatus, sive infans sive adultus , sive ex parente fideli vel infideli , sive amens sive mentis compos . Ratio est , quia ii omnes sunt actu capaces Regni Coelotum ι atqui non sunt ejus capaces, secluso Martyrii casu , nisi mediante Baptismo, secundum id. repetitum toties: Nisi quis renatur fuerit, &c. ergo. An autem ab hac lege excludi debuerit B. Virgo , disputatur inter Τheologos. Affirmant aliqui, quia in ea verificari non potuit forma Baptismi; eum juxta S. Augustini Lib. de praedest. SS. c. II. in eis , quintillum babent omnino peccatum, falsus siι Baptismus. Negant alii & melius .

quia L. Virgo debuit inscribi familiae Christi, & ejus Ecclesiae membrum constitui, quod sine Baptismo fieri non potest . Unde S. Thomas

m ε. dist. q. I. art. I. q. 3. Sati matus in.κιero, deiat bapti ali propter tres rare

388쪽

CAP. VII. DE SvBIECTO RAPTISMI. 3 3

riones, T. propter acquirendum tiaracterem quo annumeretur in populo Dei.

oe quasi deputetur ad percipienda Sacramenta ἰ a. ut per Baptismi percenionem pas i Christi etiam corporaliter conformetur ἰ 3. propter bonum obediemiιε, quia praeceptum de Baptismo omnibus datum est, o ab omnibus implari debet, nisi

articulus necessitatιs Sacramentum excludat.

Nec idcirco dicendum falsam in B. Virgine fuisse sermam Baptismi r

quia sicut in Poenitentia vox Absolvo, non semper significat, Ego coni ro tibi gratiam delentem peccatum, sed deletivam peccati, fi reperi tur neque enim in iis reperitur, qui vel ab eo jam vere ab luti fuerint , vel persectet contritionis ope abist uti sic N in casu nostro. Stat nihilominus argumentum Augustini quoad parvulos de quibus agit in obiecto capiter Quia quod deletivum est peccati originalis, actuti de iacto peccatum illuci delere debet .in iis omnibus, qui singulari privilegio a communi lege excepti non fuerint: in hoc autem exceptionis casu sola erat B. Virgo, prout iis Tractatu de Peccatis ostendimus. CONCLUtro II. In adultis, ut Baptismum valide recipiant, requiri tur & sufficit intentio illum recipiendia Ita ceteri contra Cloffam, quq in cap. Solat, dist. . De consecta solam Ministri intentionem requirit, sive suscipiens intendat, sive non; & contra Cajetanum, qui in arti T. q. 68. satis esse vult ut desit contradictio, etsi non adsit consensus. Prob. I. pars ex cap. Majores 3. De Baptismo, ubi habetur: Ille vero fui nunquam consentit, sed penitus contradicit, nec rem nec chara imm susti s cram mι - . secus autίm de iis qui prius Catechumeni extitissem o habuissint Rom*um tapin andi, idest, Eapti sinatis recipiendit unde tales in necessi

sis articulo consuevit Ecclesia baptilare . . .

Confirm. qui Baptismum valide suscepit, adjurisdictionem Mesemstieam Pertinet, & per censuras adigi potest ad observandas Evangelii leges eatqui Religioni Christiame contrarium est, in semper invisus, ct penitus contradicens ad Iervandam Christianitatim , seu chriuianitatis legem eo ellatur gergo . Ita citato cap. Innocentius ΙΙΙ. sed de his vide quae dicta sunt

in superiori Tractatu, cap. I. art. 3. sect. I.

Prob. a. pars, si quid praeter intentionem requireretur ad validitatem Baptismi, maxime fides & probitas: atqui neutra requiritur; cum v Ieat Baptismus sive ab haereticis, sive ab iis qui sincere eonversi non

sunt, receptus; nec eum unquam iteraverit Ecclesia Catholica; ergo. Co MCLUsro UL In adulto, ut ceteros praeter characterem effectus

Baptismi recipiat, requiritur fides , dolor de peccatis actualibus , spes

veniae , inchoatus Dei amor , & propositum servandi ac profitendi I, gem Christianam. Noa requiritur autem consessio vel satistactio. Prob. I. pars de fide ex Marci I 6. v. I s. ubi Christus r sis crediderit, o bapti ratus fuerit, salvus erit. Et Act. 8. 37. Eunucho Baptismum postu- Ianti his verbis: Ecce aqua , quid prohibet me bapti rei, respondet Phili Pus, Si Medis ex toto corde, Istra . Ubi ante omnia requiritur vera fides Di Baptismus salutis instrumentum sit. Et vero praecipuus Baptismi inmctus est iustificatior atqui ad justificationem praerequiritur fides ; cum με fide impossibile sit placere Deo, ex Apostolo Hebr. II. ergo. . Prob. 2. Pars de dolore , seu poenitentia, I. ex Act. a. ubi S. Petrus Ioenitentiam Baptismo praerequirit his verbis, Paenitentiam agite, oebapti- , zovmeb Triol. Mor. Tom. IV. Α a 3 Ut r

389쪽

D 33. .. Tetur m quisique vestrum ι z. quia ex lege ordinaria Dei, nullus , D ea .s6. jam sua voluntatis factus est a biter , nisi eum pistrat vita veteris, novimineboare potest, prout docet S. Augustinus Lib. de Poenit. c. a. sed adulti qui baptietantur, novam inchoant vitam; quandoquidem expoliant vel rem hominem & novum induunt; ergo. Dixi, de peccatis actualibus; neque enim opus est poenitentia pro peccato originali; quia sicut absque propria voluntate contractum est , sic& propria retraciatione expiari non postulat. Etsi vero eulpae veniales, quinus etiamnum adhaeret cor , gradiae lacramentalis receptionem non impediunt, ut a simili patet in Sacramento Poenitentiae; constat tamen eas totalem Baptismi effectum impedire; cum is ut poenam omnem, sic di omnem culpam tollere natum sit : unde curare debent adulti baptizandi, ut quidquid usquam peccarunt, id serio lugeant & detestentur. Ceterum dolor ille summaturalis esse debet, & Brmalis. Supernaturalis quidem , eum solius nature vires ad justificationem non deducant , prout definiit Tridentinum Sess. 6. Can. 3. Formalis vero, quia verba haec, Pomitentiam agite , explicitum dolorem indicant, non viris tualem tantum , qualis habetur per dilectionem Dei super omnia . Sisia,L quis tamen, ait Parisiensis Doctor , nescius Brmalem dolorem requiri, p. IIo. virtualem eliciat, non definet iustificari r cum dolor vitetualis , qui

in intensa Dei dilectione positus est , extra Sacramentum sussiciat ad justitiam. Sed de his alibi.

Prob. 3. pars de spe veniae; quia peccarer. ad Deum recurrere debet ut aeger ad medicum ; ergo in spem erigi debet , & confidere Deum sibi, propter Christi merita, propitium lare . Unde spem illam exigebat Christus ab iis quos spiritualiter sanatus erat r sic Marci 2. Confiis, fili, remiti tur tibi peccata tua.

Prob. . pars, de dilectione Dei saltem inchoata; tum quia ex Ap

stola I. Cor. I 6. 22. Si quis non amat Dominum nostrum I. C. Mathema esse

debet; nedum reconciliationem per Baptismum fibi polliceri r tum quia ex Augustino paenitentiam certam non facit nisi amor Dei, ct odium peccati δporro ex dictis Baptismus adulto peccatori conserendus Poenitentiam prerequirit. An autem is Dei amor, qui ex Tridentino Sess. 6. cap. 6.serri aetat in Deum tanquam omnis justitia fontem, necessario sit initialis Dei propter ipsum Deum dilectio, gravis est di tumultuosa dissicultas, quam, si Deo videbitur, expendemus in Trin. de Poenitentia. Prob. s. Pars, de Proposito servandi & profitendi legem Christianam. Nemo enim Dei amicitiam assequi potest, nisi eam vere & sincere desideret: atqui amicitiam Dei vere & sincere non desiderat, nisi qui fincere vult omnia ad eam servandam necessaria prestare ; ac proinde Christianam legem profiteri fimul N in praxim redigere; ergo. Prob. 6. Pars, quae consessionem & satisfactionem respicit. Consessio requiritur solum ad obtinendam iuridice abselutionem ; satisfactio vero

ad remittendam, quae adhuc luenda est , poenam temporalem : atqui Baptismus nec requirit aut compatitur absolutionem juridicam r cum

haee iis solum dari possit , qui 3am sunt Ecclesiae membra ; nec ullam post se relinquit poenam temporalem que luenda sit, ut dicemus ubi de ε)usdem effectibus; ergo. At

390쪽

At, inquies, Tertullianus Lib. de Baptis. cap. sto. de Catechumenis

haec scribit: Daressuros Baptismun, dirationibus crebrιν, sejuniis, genicula. ιionibur 9 pem illis orare oportet, ct eum coin sone omnium retro delictorum ἔergo a Primis Ecclesiae temporibus praerequirebantur ad Batismum satisfactio & confessio; eaeque proin hodieque praerequiri de ut . R. haec quidem aliaque poenitentiae gravis opera Catechumenis inju cta fuisset quandoquidem publico fidelium coetui nudis pedibus, tonso capite, & cilicio cooperti sitire se praesentes tenebantur, & a vino , . . carnibus & uxoribus abstinere, itaut S. Gregorius a Judeis, quorumsi s aBaptinna diutius differri nolebat, ne lava dilatio mimos eorum retro B seerat. sitan reUoearet, ut minimum quid poenitentiam, ct abstinentiam quadragivia dierum exigi velit. Verum haec exigebantur, non ut supplerentur Baptismi defectus & inefficacia, sed tum ut mente per virtutum praxim ex mie disposita, Baptismus totum, quem potest, effectum Produceret; tum ut Neophyti a relapsu certius se & constantius tuerentur. Quod ad confessionem attinet, haec seu magis aut minus specialis enset, dubio procul non erat facramentalis. Valebat tamen plurimum, seu ad amovendas peccati occasiones, seu ad vitae novae inchoationem eunde etiamnum in pari casu, etsi haud necessaria, plena tamen esset utilitatis.

Invitant haec ut paucula loquamur de Catechumenis, qui hodie vel nulli vel pauci sunt in his partibus; frequentes vero in TunkinO, C cincina, &c. Et quidem 3. Cathecumeni, idest iuxta vim greci nomianis, viva voce instructi, erant adulti homines, qui nondum baptietati, Christianam fidem edocebantur seu a Palloribus, aliisve ad id ab Ecclesia destinatis, seu quandoque ab ipsis parentibus, aut futuris patrinis; idque juxta ipsam institutionem Christi, qui adultos ante doceri voluit, quam baptizarii unde Tertullianus haereticos deridens in Lib. de

Praetcripi. In primis, inquit, quis apud eos Catechumenus, qui fidelis ince tus est, pariter adeunt Ecclesiam, pariter audiunt, pariter. ara. sa. Triplex erat Cathemmenorum classis. In prima erant Audientet,

qui tametsi Christianam Religionem amplecti velle videbantur, unde Zepublicis Christianorum coetibus, concionibusque aderant, necdum tamen nomen suum Carhecumenorum albo inscribendum dederant. Hi ex conventibus, tempore sacrificii, cum Ethnicis, & poenitentibus, quos a dientes dicebant, ejiciebantur. Altera classis eorum erat, qui jam dederant Ecclesiae nomen suum; ii in templo flectebant genua, & super genuflexis fundebantur publicae preces. Ad istos, qui proprie Catecta meni dicebantur, spectabant haec Diaconi verba: QIscumque Catechumeni discediter priores enim sine speciali edicto cum Paganis ejiciebantur. Tertia classis erat Competentium, seu electo , qui a ceteris Catechum nis post diligens examen segregati, Baptismo in proxima Paschatis aut Pentecostes festivitate recipiendo idonei judicabantur.3. Catechumeni Audientes multiplici ritu inaugurabantur: I. enim eis exponebatur fides Catholica non tamen altissima quaecumque ejus My- . . steria, quoxum plenior declaratio solis Competentibus reservata erat. 2. exigebatur ab eis melioris vitae propositum. 3. in eorum ora insufflabatur. q. muniebatur frons signo crucis. s. imponebantur fle eis manus A a 4 cum

Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION