장음표시 사용
41쪽
as TRACT DE SACRAMENUIS IN GENERE.
transeunte consistat, non concurrit ad gratiam quam parit Eucharistia; cum sit tantum causa applicans, & conditio sine qua non . Quanquam sicut medicus dicitur causa sanitatis, cum applicat medicamentum ; sic di utcumque causa gratiae dici potest qui Eucharistiam administrat. Dixi iterum, suo modo; quia, ex S. Thoma q. . art. I. eadem est ratio Ministii Ο 'imenti, seu signi sacramentalis r atqui instrumentum licet vere concurrat ad essectum sacramentalem, est tamen causa solum instrumentalis, ergo idein de Ministro dicendum est , cum nec ipse, nec eius actio ex se, sed ab agente principali vim habeat producendi essectum Sacramenti, gratiam scilicet & characterem. Sola ergo utriusque causa absolute principalis est Deus, juxta id Rom. 8. Devi est qui ja Mat. Causa vero principalis meritoria est Christus, fons & origo iustitiae totius; quique vim meritoriae causae non aliunde habet, sed a seipso. His obiter praemissis tria manent fusius expendenda , I. an Ministro inesse debeat probitas; a. an fides; 3. an & quae intentio.
De probitate Ministri. VIdendum hic t. an malus Minister qui in forma communi sacramentum conficit, idem valide conficiat ; a. an licite; 3. an a malo Ministro Meramenta recipi possint, & peti. Quae triplici Par
9.L An malas Minister valide conficiaι Saeramenta. Donatistae sic nuncupati vel a Donato Cafariem nigrarum in Numidia Episcopo, vel ab alio Donato Majorini successore , ut sub aliqua pietatis specie recederent a communione Caeciliani Episcopi Carthaginensis , Palam propugnarunt consecrationem ejus nullam esse & irritam, ut quae facta esset a Felice Apiungitano, quem calumniose causabantur in persecutione Diocletiana circa an. 3o3. Libros sacros tradidisse. Em roris, qui tot annos Asticanam, imo totam Ecclesiam misere defatigavit, fundamentum illud erat, irrita esse Sacramenta non ab haereticis modo sed & a peccatoribus collata. Et id quidem assertum primo de peccatoribus etiam occultis, ad peccatores publicos deinceps r strinxere, prout colligere est ex Augustino Lib. I. contra Cres n. c. a & Lib. a. contra Epist. Parmeniani c. 23. Eumdem errorem amplexi sunt saeculo Ecclesiae ra. Henriciani seu ηΑpostolici, Valdenses, Albigenses; victefistae sub finem saeculi I . ac
demum saeculo I 6. Anabaptistae. Contra quos omnes sit CONCLUs Io. Valent Sacramenta a Ministro etiam improbo rite
consecta. Est de fide, secundum id Concilii Tridentini Seg. 7. Can. II.
Si quis dixerit Assinistrum in peccato mortali existentem, modo omnia essentialia quae ad Sacramentum conficiendum pertineηι, servaverit, non conficere, aut con serre Sacramentum; anathema fit. Prob. I. valent Sacramenta ab haereticis rite consecta , ut patebit ex dicen-
42쪽
licendis Puncto seq. atqui non valerent , nisi valerent consecta a pecisatoribus. Quandoquidem peccatores sunt haeretici, qui Christum peris equuntur in membris, ejusque tunicam sacrilege discindunt; ergo. Prob. 2. ex Augustino qui ex prosesso Doctrinam hanc tradit Tract. s. n Ioan. ubi postquam principii loco statuit n. s. aliud esse battirare perginisterium, aliud vero per potestatem, sic pergit e Baptisma taee est, qualis sile in eujus potestate daturς non quaeιs est ille per cujus mini; erit m datur.'ί non xhorreat columba minasterium malorMm, respiciat Dominι pote1tatem . Quid tibi acit malus Minister, tibi bonus est Domi sp & num. I 8. Quod dabatur a Pax
o, o quod dabatur a Petro, Gristi est; ct fi datum ess a da, Christi erat. edit Iudas, o non est bapti atum pes Iudam; dediι Joames, cor bapti arumst post Ioannem a quia si datus est a Iuda Baptismur. Christi erat ; qui autemi Ioanne datus est, Ioamnis erat II Non times adulterum, non ebriosum, non b
nicidam; quia columbam attendo per quam m bi dicitur . Hoc est qui baptirata Inde sic non auctoritatis, quae manifesta est, sed rationis argumentum stomo r Ut Sacramentorum emcacia non pendeat a mala Ministri dia positione, sinficit ut eorum Minister non agat nomine proprio, sed nonine alterius, qui independenter a qualibet Ministri dispositione op ari possit de velit i atqui Minister Sacramentorum non agit nomine ,roprio, sed Christi. Hic enim est qui b ti ar; nec quisquam praeter eum Utest mundum facere de immundo concerium semine . Aliunde vero potest fletuit independenter a qualibet Ministri dispositione operaria Potest quulem, quia omnia pCtest ; vult vero quia bonus est ; nec ut bonus Senfinite bonus providisset creaturae suae , si sortem ejus ab improbitate uini liri fere semper incognita suspendisset . quomodo, aiebat Augusti-rus Lib. I. contra Lit. Petiliani, securi erant, set conficiensia dantis attenditur, tua latet oculos accepturi
Confirm. Se habent Meramenta ut semen & instrumentum gratiae eitqui semen, si fertili terrae committatur etiam ab immunda manu, se stum intubie parit. Idem est de instrumento r Quod enim corpus medici, tu d est instrumentum animae babentis a tem, sit sanum Uel infirmum, nihil facit id vim medicinae, ut solide notat S. Thomas hic q. 6 . art. . ergo. Confirm. a. Potestas Sacramenta conficiendi est gratia gratis data, id st per se ordinata ad alterius salutem: atqui gratia hususmodi non tolia itur per peccatum e tum quia Caiphas , licet impius, vere prophet tit , quia Pontifex erat ρ tum quia multi in nomine Christi eiiciunt dononia, & virtutes multas faciunt, qui tamen operarii sunt iniquitatis,
Prob.3. ex Nicolao I. in responsione ad consulta Bulgarorum cap. II. ibi sic Sciscitantibus vobis, si a Sacerdote, qui . .' eo retinctus est in adiute
ior.' debeatis communionem suscipere , necne et respondemus , Non potest aliquis uantumcumque pdilutus sit, Sacramenta divina polluere, quae purgatoria cuncta-um remedia regitationum existunt. Non potest solis rudias per cloaeas ct lvirinas ransent, atquid exinde contaminationis attrahere, &c. Quae verba thesimn
fram & continent & probant. Mota ex definitione Concilii Constantiensis a quo Sess. 43. damna a est isthaee .lalefi propositio n. . Si Episcopus υρι Sacerdos existam pec
αo mortali, non ordinar, non conficit, n'n co ectat, non da ι M.
43쪽
et 8 π RACr. DE S AC RAMENTIS IN GENERE.
Objic. r. Oleum peccatoris sanctificare non potest, nec potest quis ab immundo mundari, secundum id Psal. I o. oleum peccatoris non impinguet caput meum: & Eces i. 34. Ab immundo quis mundabitur : atqui Sacramenta in manu impiorum sunt oleum peccatoris I & qui Per ea mundaretur, ab immundo mundaretur; ergo. Resp. neg. min. & dico Sacramenta Oleum esse Christi, non autem peccatoris r unde qui mundatur, non ab immundo, sed a Christo ipso mundatur, qui tam per immundi ministerium mundare animas potest, quam per infirmi medici pharmacum sanare corpora . Ceterum in Psal. ΙΑΟ. non agitur de unctione sacramentali, sed de periculosis adulatorum blanditiis, quibus misericordem Iustorum iram praeponit vates regius : Corripiat me, inquit, Iustus in misericordia; oleum autem peccatoris non impinguet caput meum . Ita notat Augustinus Lib. r. contra Parmen.
Orit c. a. Matth. 7. sic loquitur Christus e Numquid colligunt de spinisuNas, alit de tribulis ficus. Et dierum r Non potest arbor bona malos fructus faccre, neque arbor mala bonos fruetus facere. Unde sic o Si actio mali Ministri pareret gratiam, jam colligerentur de spinis uvae, de tribulis ficus, de arbore mala fiuctus bonii atqui ex Christo collisi non possunt, &c. Resp. dist. maj. si actio mali Ministri prout est format iter Ministri, pareret gratiam, C. maj. si actio mali Ministri, prout est actio Christi
nomine exercita, N. maj. Itaque actio hominis hominem baptizantis, non regenerat prout est actio quaedam mere humana, sed prout vim sanctificandi habet a Christo. Ouoa ergo innocens sit aut reus qui baptietat, nihil facit ad vim & effectum Baptismi: Alioquin, ait ibid. Augustinus c. 6. si ex innocentia bapti antis expectatur ut fiat innocentia baptigati, tanto erit quisque innocentior, quanto innocentiorem, a quo bapti dim, inVenerit ἔρο tanto ipse minus erit innocens, quanto θ ille a quo bapti usur. Imo nec ullatenus erit innocens, si ab Occulto peccatore bapti Zetur; & is enim est arbor mala. Ita idem S. Doctor , c. 8. contra juniores Donatistas, qui collatum a peccatore secreto Baptisma non reliciebant.
Inst. I. Ut actio impii sub nullo respectu possit parere gratiam, sufficit ut actio impii desinae esse actio Christi i atqui actio impii, eo ipso quo talis est, desinit esse actio Christi. Prob. min. Ea solum actio censeri potest actio Christi, quae legitime & secundum praescriptum legis exercetur, tam quoad Ministrum, quam quoad materiam, sormam di intentionem l atqui actio impii non fit quoad Ministrum legitime Nsecundum praescriptum legis, sed directe contra legem. Prob. min. ex Levit. 2I. ubi sic t Homo qui habuerit maculam , non offeret panes Deo suo,
nec accedet ad ministerium ejus ι ergo.
Resp. ad I. neg. min. quae G vera sit , desiere, antequam a Christo abrogarentur, sacrificia Mosaica, utpote ab impiis Sacerdotibus oblata; nec audiendi erant, qui sedebant super cathedram Moysis, utpote qui moribus essent depravatis; quod ipsi Christo repugnat. Ad a. dist. min. actio tirnpii non fit legitime, idest licite, quoad Ministrum , C. non fit legitime, idest valide , N. Itaque, ait Augustinus in Ioan. ubi supra , omnes dicimus, quia justos Vortet esse tanti judicis Mini
44쪽
CAP. II. DE CAvSIS SACRAMENTOR v M. 29cit Magister meus, de quo Spiritu dixit : Hic est qui bapti ut ' Non timeo lustremn, non timeo ebriosum, &c. Quare porro p quia nunquam prob itur eum qui sanctitate caret , carere perfectioiae ad substantiam mi isterii essentialiter requisita : unde etsi dubio procul peccabat, qui ha-ens maculam offerebat panes Deo, nulli bi tamen statuitur oblationemus irritam fuisse ; nee quia irrita fuisset in veteri Lege , statim prorita haberi deberet in Lege nova. Inst.2. Actio quae sub aliquocumque respectu esset actio Christi , ea-
nus esset actio vera , non mendax ; mundans non polluens ἐν atqui
ctio Ministri improbi non est actio vera sed mendax, dcc. Prob. min. x S. Ambrosio Lib. de initiandis cap. . ubi ait ἐν Es in aliquibus aquaendor non fanaι Baptismus perfidorum; non mandas, bd polluit. Consonat id morentii L Epist. is . ad Alexandrum, quam refert Gratianus i. q. T. II. Qui perfectionem spiritus, quam acceperant, perdideius , non ejus dare emtud nem possunt qua maxime operatur in ordinationibus γ quam per suam Uidiam perdiderunt ut Maorem non babuit, honorem dare non potuit: nec 'i quid ille accepit, quwa n hil erat in dante e sed damnationem quam habuit, per avam manus imposivionem dedit. Imo idipsum premente evidentia tandemi quando agnovit Augustinus r Muli Ministri, ait Lib. 3. de Bapr. c. I 8. missionem peccatorum non dant; nec proinde gratiam. Resp. diit. min. actio improbi Ministri, qui contra essentiales Sacramenis rum ritus peccat, est mendax, dc polluit, nedum sanet, C. actio im-robi Ministri rite administrantis, subd. est mendax, id est nullum ha- et effectum ex parte ipsius Ministri, C. est mendax ratione subjecti cui plicatur, iterum dist. est mendax ob pravam subjecti dispositionem, . est mendax simpliciter & ratione sui, N. Itaque loquitur Ambrosius
e haereticis qui Baptismum in aliena, eaque pessima forma conferebant,: merito dicit Baptismum hunc non mundare. Loquitur Innocenti Le his qui citra necessitatem scientes & volentes ordinabantur ab haere-cis; & merito statuit impiam hanc ordinationem non honoris sal
sve sed damnationis sontem esse; de quo alibi. Loquitur demum Au-ustinus de personali, ut ita loquar , merito actionis Ministri mali; &ire quidem decernit actionem hanc ut pote sacrilegain , nihil prome-:ri gratiae. Verum non ideo negat actionem illam, prout est Christi,
: Cnristi nomine exercetur, esse essicacem: imo diserte astruit contra-um his Libri a. contra Parmenianum verbis: Omnia Sacramenta, cum snt indigne tractantibus, p os t tamen pre eos digne suscipientibus. Inst. Afferendo totum Augustini textum sic ille : Inius Cypriani te bus baptirabant avari & turpilucri, remissam tamen peccatorum am dabant, e per orationes Sanctorum, id est per gemitur columbae datur. Non enim rapi bus , sameratoribus diceret Dominus, Si tui dimiserit pecca a , dimittentur illi, c. Unde sic : Ea Sacramenta non valent, quae ne in iis quidem quitertinent ad Ecclesiae pacem, effectum suum seu remissam peccatorumiperantur: atqui Sacramenta ab impiis collata, ne in iis quidem qui adcclesiae Pacem pertinent, essectum suum operantur. Remissa enim pe atorum Per eos tantum producitur, quibus dictum est, Ouorum remo tir peccata et atqui ex S. Augustino , nec raptoribus nec foeneratoribus
45쪽
go TRACT DE SACRAMENUIS IN GE NERE.
Resp. ad I. dist. min. Sacramenta ab impiis collata, non operantur remissam peccatorum , ut bonum impii Ministri proprium , sed ut alienum, quod nempe pertinet ad Ecclesiam, seu columbam, quae in bonis, ut in nobiliori sui parte praecipue consistit, Q non operantur remissam peccatorum, quasi inutile sit & invalidum mali Ministri ministerium, N. Itaque non differt a nobis Augustinus nisi Hrte quoad terminos e totus enim in objecto loco est ut contra Donatistas probet valuisse temporibus Cypriani Baptismum ab impiis, avaris & foeneratoribus datum. Cum ergo dicit remissam peccatorum ab impiis non dari, sensus non est quod inane sit & irritum mali Ministri ministerium, sed quod huic Ministro tribui non debeat productio gratiae; quia iuxta stylum Augustini, remisso peccatorum, solius est Ecclesiae seu columbae operatio. Ad a. diae non est dictum impiis Ministris, quorum remiserisis , quasi bona essectio ipsis attribuenda sit, C. non est dictum, quasi actio ministerii eorum sit invalida, N. Itaque si Augustinum intelligere volumus, , distingui debet Minister & actio ejus a bona essectione, quae actionem hanc subsequitur δε actio Ministri valida est; idque vel admisit Augustinus, vel nihil in prolixis suis adversus Donatistas lucubrarionibus probavit. Verum essectio, puta peccatorum remissio non ideo in Augustiniana phrasi tribuenda est malo Ministro; quia iuxta S. Doctorem gratia nonnisi Deo aut columbae gemitibus attribui debet ἐν atqui juxta Α gustinum non gemit cum columba, qui columbae pietatem non habet; ergo juxta Augustinum bona essectio , seu productio gratiae malo Ministro tribui non debet, etsi valeat nec debeat iterari Sacramentum a malo Ministro collatum. Objic. g. Actio vi cuius Deus gratiam consere, est a Deo ut a speciali motore t atqui actio sacrilega mali Ministri, nec est nec esse potest a Deo ut a motore specialis ergo. Resp. dist. min. actio lacrilega nec est nee esse potest a Deo prout sacrulega, C. prout actio simpliciter, id est prout ritus a Christo institutus, di positus a Ministro, abstrahendo an bene vel male, N. Itaque motio divina in actione mali Ministri id omne & solum attingit, quod causalitati veI motioni divinae subjacere potest; ergo cum actio haec prout est ens ad hunc vel illum finem institutum, divinae operationi subiacere possit, non autem prout sacrilegii deHrmitatem importat, necessum est ut a Deo attingatur sub priori respectu, nullatenus autem sub P steriori. Vide quae fusius diximus ubi de essentia peccati. g. II. An peccet malus Minister Sacramenta conferendo. Antequam definiamus an peccet malus Minister, quoties Sacramenta dat vel conficit , not. duplicem esse Ministrum , alium ex officio, seu solamnitatis, qui & ordinarius dicitur; alium necessitatis, qui extrao dinarius nuncupari potest. Primus ille est, qui Sacramenta non conficit, nisi quia ad id specialiter consecratus est , aut ab Ecclesia deputatus. Secundus ille est, qui eadem Sacramenta nonnisi in alterius desectum conficit aut administrat, ut obstetrix absente Sacerdote baptizat inla
46쪽
CAP. II. DE CAUSIS SACRAMENTOR v M.
CONCLUs Io. Peccat mortaliter per se loquendo, saltem qui ex osisicio Sacramenta in statu peccati mortalis conficit, vel adminittrat.
Prob. I. ex Scriptura. Levit. 21. Sancti erum Sacerdotes Deo suo, or rumolluent nomen ejus : incen- enim o panes Dei seu clerunt, ct ideo sancti runt. Unde sic : Graviter peccant qui polluuut nomen Domini r sedui destituti sanctitate altari inserviunt, polluunt nomen Domini; ergo.
Et cap. χχ. Omnis qui accesserit de stirpe vestra ad ea qMe consecrata Ditin quo est tmmmditia , perιbu coram Domino : Ego Dominus : atquiicena tam gravis grave Peccatum supponit . uanto magis ergo putatis eteriora mereri supplicia , qui Filium Dei conculamerit, o sanguinem te 'ienti pollutum duxerit. I ct Spiritui gratia contumeliam secerit; ut ii faciunt ut sancta non tractant sancte. Isaiae ula. Facmorosus qui sanctificat mihi vitulum, quasi eanem animes imaundum occidat, oe qui cleri rhus in memoriam quasi blasphemas; ergo cum nysteria nostra legalibus longe sanctiora sint, tange gravius peccam portet, qui eadem impia mauu coinquinat. Hinc Amitolus per Tuum & Timotheum sollicite monet Episcopos, Presbyteros N Diaconost ministrent in conscientia pura. Omnet Episcopam irrepi ebensibilem esse,. Timol. 3. Oportet Episcopum sine crimine esse, sicut Dei dispensatorem, Titi' . Diaconi probentur primum, o se ministrent, nullum crimen habentes. Prob. 2. ex Traditione . Augustinus Tract. s. in Ioan. Ego dita, ct mnes dicimus, quia justos oportet esse tanti Judiciis Ministros p erat ergo h
inanimis omnium sententia r & citato iam contra Parmenianum loco. Imnia Sacramenta eum obsing indigne tractantitas , &c. quibus consonat id
dicolai I. ad Bulgarose inde aliis e modum exhibet malus Minister, inti ibi dispendium prxbet. S. Gregorius Lib. I. Eph . 24. Necesse est ut munda fit manus , D e diIκere1rdes curas : scriptum namque est, Mundamini, qui fertis vasa Domini. Gregorius 1X. cap. Quaesitum IT. De temporis. ordinat. interrogatus de acerdotibus aliisque Clericis , quorum occulta erant crimina, respon- .et eos, si non paeniturrim, monendos esse, ct sub interminarione divini j icis obtestandos, ut in testimonium sue damnasionis, in se ceptis o dinibus nona inistrenti quae verba grave scelus indicant. Hinc idem Pontifex c. I . e cohabit. Cierkor. &c. declarat clericum quemlibet pro mortali peccatonoad seimum esse suspensem, Hinc etiam Rituale Romanum iussu Pauli V. ditum sic praescribit i Sacerdos, si fuerit sibi mortalis conficius, quod absit,d Sacramentorum Ummist armem non audeat accedere. Cur porro, quia es, aeramenta ab impulis coinquinam non possent G impare tamen θ digne earinistrantes in aterη r m Irtis reatum incurrunt. Idem docent Catecnismus
tomanus P. z. c. i. n. II. & S. Carolus Borrom. in Institutionibus suis rinde liquet quam eaute & sancte vivere debeant Parochi, ceterique Sa-erdotes, qui omni fere temporis momento ad conferenda Sacramenta ocari possunt. Prob. I. ratione. Qui saeramentum conficit aut administrat, gerit 'aersonam Christi; fit cum eo unum & totale agens, cum actio eius fitndivisibiliter actio Christi; ac demum merita ejus & sanguinem dispenat: atqui graviter peccat homo, qui cum reus sit & diaboli mancipium, ira & tama praestare audet. An non enim gravis est indecentia , &in
47쪽
get T R AC r. DE S ACRAME NT IS IN GENERE. in ipsum Christum quadantenus redundans, quod insensus Christi hostis
eumdem in actione omnium dignissima representare ausit λ an non vi
latur sancta Dei majestas , eum ei quasi operationis socius & adsutor conjungitur filius Belial λ an non sanguinem testamenti pollutum , aut quasi rem momenti nullius ducit , qui qua manu Poculum Babylonis, hac eumdem languinem dispensat
Dices 'Non peccat canonicus, licet mortalis culpae conscius, qui cum aliis divinas laudes, attento modo & devote persolvit; ergo nec Peciscat Minister, qui cum intimo religionis sensu, ad justificandum quidem
impari, sed tamen ulterius peccandi voluntatem excludente , Sacramenta conficit aut administrat. Si enim prior sancta sancte tractare censetur, quidni posterior Resp. neg. conseq. Ratio disparitatis duplex: prima quod nec Scriptura nec Patres ullibi exigant ut actu sanctus sit, qui ossicium seu privatim seu publice recitat; id vero exigant de eo , cui tractanda incumbunt mysteria salutis nostrae r secunda, quod longe sublimior sit actio Ministri Sacramenta tractantis, quam canonici psallentis. An is enim dinpensae sanguinem Christi an personam ejus in actione omnium maxima repraesentat λ &c. Interim docet Habertus eum graviter peccare,
qui graviter reus divinis ossiciis praeest i unde qui p. identiam hanc ex alterius absentia sibi imminere sentit, debet confestim ad Deum recu
rere per actum doloris de peccato. Dixi r. per se loquendo i quia Minister ex ossicio Sacramenta conserens, a n o peccato excusari potest , I. propter invincibilem sui status ignorantiam ; a. propter repentinam administrandi necessitatem, quae ita ingruit, ut desit spatium procurandae contritionis. Tunc enime duobus malis eligendum est minus; minus autem malum est ministrare Sacramentum in statu peccati, quam illud non conferre infanti v. g. cu)us aeterna salus proxime periclitatur. 'Circa hunc necessitatis casum duo notanda , I. immunem non Brea peccato eum qui necessitatem hanc praevidere potuisset; ut praevidere
rassunt & debent, qui in amplis no comi is, aut in exercitibus miniis rant: ii enim si sapiunt, norunt satis singulis quasi passibus occurrere posse, qui illico absolvendi sint: unde, quam hic obiicere possent, Peccandi necessitas, consequens est & volita, adeoque imputabilis; 2. ex tra casus seu pueruli animam agentis, seu operarii decidentis e tecto, qui transeuntem Sacerdotem mire perturbant , rarum esse ut quis ad omnem contritionis actum impotens sit; cum ad id brevissima quaeque Praesentis animi, & temporis mora sussiciat. 3Dixi a. saltem ex oscio. An enim Presbyter aut laicus qui in casu necessitatis baptizat , sit novi peccati reus res est inter Theologos controversa. Negare videtur S. Thomas q 64. art. o. ad 3. ubi sic habet et In articula tamen xucstatis non peccaret Sacerdos aut Draconus baptiagando in casu, in quo etiam laicus posset baptore t hic enim patet quod non embiberat se Ministrum Ecclesiis, sed subveniret necesstatem patienti . Et ita sentiunt Gonet, Iuenin, Haberi, &c. Haec tamen opinio pluribus displicet & merito: I. quia esto laicus in casu necessitatis baptizans , non agat ut Ecclesiae Minister , agit certe
48쪽
CAP. II. OE CA USIS SACRAMEN rogo M. ; ut Minister Christi, ejusque personam sustinet, nec minus est Minister
Sacramenti, quam Sacerdos solemniter baptizans et atqui haec omnia videntur graviter exigere statum gratiae, ne Sacramenti & Christi dignitas de sanctitas graviter laedantur; a. quia sicut necessitas non emcit ut sancta, sancta non sint. sic nec evicit ut sancte tractari non debeant; 3. quia, ut notat Giberta Consuli. q. de Sacram. si Sacerdos Missam ab altero in-thoatam continuet, ne imperfectum remaneat Sacrificium, haud dubie peccabit lethaliter, nisi eliciat actum contritionis cum proposito quamprimum confitendi r atqui is Sacerdos esset tamen solum Minister necessitatis; ergo, ait idem Canoni sta , obstetrix quae centies bapti Zavit in necessitate, sine ullo contritionis actu, centies peccavit; &, ut mihi quidem videtur , gravius quam Sacerdos ad baptiZandum ex ossicio minime obligatus; quia haec necessitatis casus praevidere debuit, non ille. Hinc coli es I. & laicum qui in casu necessitatis baptizat, & Sacerdotem qui in eodem casu absolvit, aut Unctionem extremam conseri, teneri, si licuerit per tempus, ut plerumque licet, excitare se ad contritionem, priusquam haec sacramenta conlirant r. alias multiplicant pec- rata pro numero Sacramentorum et quia ut singuli Baptismi, sic Se abs utiones singulae, totidem sunt actiones integrae N completae. Et vero, ait Gonet, si homo cui proximum imminet mortis Periculum , tenea- Dio. 7.tur sub poena lethalis peccati, actum contritionis elicere, licet brevissi. 6- - φ .mum ad id habeat tempus: cur a gravi culpa immunis sit, qui ab eli-riendo contritionis actu abstinet ob brevem quam ad id habet tempo- is morulam. Certe brevius temporis spatium, etsi impedit, ne quis fatile conteratur, haud tamen impedit ne conteri possit . Cavendum tamen Ministro in hoc perplexitatis casu, ne dum contritionis spilitum in se accendere molitur, infanti vel moribundo desit. Colliges a. mortaliter etiam peccare Sacerdotem qui reus excipit consessiones; etsi animum habeat vel excitandae in se contritionis, vel etiam sua deponendi peccata, priusquam poenitenti absolutionem impe stat : quia confessionis auditio, licet non sit confectio Sacramenti, est i
men actio sacramentalis, ut pote ad conficiendum Sacramentum proxiis De ordinatar porro, ait idem Theologus , ut Minister consecrarus peccet Ibid. a. mortaliter in exeieitio ministerii, fuscit quod actio quum elicit, fit factivi G- io . ramenti, vel Sacramentatu, id est ad conficiendum Sacramentum prox me ordi- lata, vel diIlribviiEa aut applicatim Sacramenti jam fudit . prout evincunt probationes superius allatae . Nec nocet quod poenitens sic confitendo non peccet r quia major esse debet reconciliantis sanctitas, quam rein
zonciliandi . Colliges 3. eum qui mortalis noxae sibi conscius Eucharistiam ab aliozonsecratam ministrat, novae mortalis culpae reum fieri. An autem tot
Idmittat peccata, quot sine morali interruptione distribuit hostias, parumatile est in praxi, ut alibi advertimus; quia qui id negant cum Henno, utentur indigiiam quamlibet distributionem ultra primam, esse circum- ta . stantiam notabiliter aggravantem ; ut pote quae solitarie sumpta ad graVe peccatum lassiciat: unde cum oporteat confiteri circumstantias notabiliter aggravantes, necessum est etiam juxta ipsos, ut in consessione XPrimatur vel numerus eorum 'quibus facta est distributio, vel te
49쪽
3 TRAcr. DE SACRAMENTIS IN GE NERE.
pus circiter distributionis . Si tamen Sacerdos pilares uni hostias simul claret, unius solum peccati reus fieret, quia una tantum esset distri butio. Ceteritin quia Minister sic assectus esse solet , ut omnibus quota quot ac dent, sacram synaxim praebeat, hujus dispositionis quae susti. cit ad peccatum , mentio facienda csset in poenitentia tribunali, nisi haec a Confessario supponeretur. Colliges ψ. graviter etiam reum videri , qui ex officio Eucharistiam extra administrationein tangit , seu immediate , puta ut ab uno vase in aliud immittat ; seu mediate , ut si cana in processione circumg
la, id est facta signa tamere far est i unde cui tangunt res sacras , quasi suo
io utentes, peccant mortaliter. Secur aut m 4mes si in aliqua necessitate ali-qκid sacrum contingeret, Uri exequeretur in illo casu, in quo etiam la eis lic ret , sicut . I si eorpus Christi in terram projectum collyret. Ita S. Thomas in q. dist.2q. q. r. art. 3. inlaest. s. ad 4. cujus 'docti inae postrema pars ex
iis quae de Ministro necessitatis dicta sunt, limitanda est Colliges s. di certius , graviter peccare qui in peccato mortali h stiam elevat, & cum ea populum benedicit e r. quia est haec propria
sacri officii itinctio, a qua quoad se si pressus es Minister gravis peccati
reus; & quae eidem subinterminatione divini judicii prohibita est ab Ecclesia, ut patet ex citatis Gregorii IX. textibus; 2. quia is populum cum ilia henedicendi actus, sine gravi indecentia exerceri nequit ab eo qui inimicus Christi est, ejusque oculis ipso daemone pejor. Quia tamen in eo casu non dispensat proprie Sacerdos merita & sanguinem Christi,
minus peccat, quam si Sacramentum conficeret, aut administraret.
Colliges ct novi etiam gravisque peccati eonscios esse Diaconos Se Subdiaconos qui ordinum suorum fimctiones in eodem statu exercent tr. quia hic locum habent probationes initio adductae, quarum nonnullae Diaconos specialiter tangunt; et . quia ex S. Thoma ubi statim: Quia cumque cum peccato mortali aliqu: d sacrum licium pertractat , non est dubium, quin indigne illud faciat ; unde patet quod mortaliter peccet r atqui ipsi etiam Subdiaconi, de quibus magis ambigitur, sacrum officium pertractant; ergo. Et certe ideo Subdiaconos in praesenti casu excusant plures a peccato gravi, quia corum actio non est sacramental i5 i atqui haec ratio non est solida , aut saltem non eo usque solida est ut dubium tollat. Quia ut quis in functione Ecclesiastica mortaliter peccet, sufficit ut ea
iunctio Fcesesiae nomine exerceatur ut sacra; quidquid enim taliter exe cetur & grave est, & plurimum exigit reverentiae r atqui Subdiaconorum functio Ecclesiae nomine exercetur ut sacra; & revera talis est, cum ad Eucharistiae consectionem proxime inserviat; ergo. Atque ita docent N. Alexander Lib. a. art. 2. Reg. Io. Paulus a Lugnno , Navarrus, &Haberi, qui ex eodem principio deducit Iethaliter peccare eos qui sacramentalia exercent, quales sunt benedictiones aquae, chrismatis, olei, tonsura clericalis. Censent tamen non pauci nec laxiores. in benedictione aquae lustralis, cinerum, Abbatis, vestium sacerdotalium, imo&consecratione templorum, censurarum inflictione, ac similibus, quae nec
gratiam ex opere operato conferunt, nec sunt Sacramenti materia, ni
50쪽
CAP. II. DE CARUS IS S ACRAMENTO Ru M. 3s st, inquiunt, de chrismatis & Olei infirmorum benedictione: quia Epicopus per ordinationem suam specialiter consecratur ad utramque ilia
ana actionem; unde in utraque exhibet se ut Minittrum Christi, ejunque personam immediate sustinet; ac proinde gravem ei facit in uriam, um actiones illas in statu peccati exercet. Quod spectat ad clericos minores, nihil est unde functiones suas m e Oseundo, lethalis culpae arguantur ; tum quia in id conspirant The ogi pene omnes ; tum quia corum munia hodie a Laicis perinde ae leticis exercentur ; tum denique quia iunctiones corum nimis distantib actione sacrifici. Excipiendi viderentur Exorcistae, nisi juxta praesentem Ecclesiae disci
linam munus eorum quadan tenus foret Sacerdotale . Ratio est, quia
Iraviter dedecci, ut qui sponte diaboli mancipium est, eidem in nomite Christi , cui actu exosus est , imperare praesumat : nec dubium estiuin excipi mereatur , sicut excepti sunt a daemone pessimo Scevae fili , de quibus Act. I9. hinc ordinator Episcopus his Exorcistas verbis
.lloquitur: Tunc Mie in aliis damonibus imperabitis , cum prius m vobis .
um multimodum nequitiam superaveritis.
Quaeres quid de iis statuendum sit qui in peccato mortali sacramoncionem habent.
-rmant plures graviter ab iis peccari , propter illud Psalm. 49.
y ccatori dixit Deus, sua re tu marras justitias meas quo Pertinet id Rom. a. . II. Qui ergo alium iaces, te ipsum non doces; 2. quia qui verbum Dei
ialam tractat , si notorius sit peccator , gravis scandali; si occultus, nagnae hypocrisis reum se facit. ita Nat. Alexander. Alii nullum hic su sse volunt peccatum, saltem quod grave sit ; quia actio concionandi iec est specialiter lacra , nec in se continet gratiam , nec ordini sa-ro necessario annexa est prout & nos alibi docuimus . Sed , nostroiuidem judicio, nodum hunc angelice solvit S. Thomas in citatum Psalinni 4 . locum t ubi quaestionem hanc, Numquid qui in satu peccati mort is es , peccat mortaliter quando praedicus Uel dccei hac distinctione expetit : Mus peccarum avt s Ducum, Cel occubum; θ fi oeculium, vel ex con-imptu ct fine paenitentia, aut cum ptvnitentia. Dicendum ergo, quod si aliquis st in peccato publico, non debet pubi ce praedicare vel docere V Si vero est in eccato occulto, ct siae poenitentia, tunc provocat Deum; quia mulat. .' Si ve-o peccatum es occultum o dolet, non peccat praedicanda vel docendo, etiam pulice laquatur contra peccatum; quia 'detestando aliorum peccata, detestatur etiam uum. Huic decisioni inhaeret Pontasius v. Precber , cas. 3. eique & nos redimus inhaerendum . Ceterum objecta Psalmi verba in peccatorem iublicum cadunt, ut ex sequentibus patet 1 Si videbas furem, cWrebasum eo, ct cum adulteris portionem tuam Imebus. Idem est de verbis Ap loli, ut liquet ex v. 24. Num m Dei per vos blasphematur inter gentes. Quod
lic de verbi praeconibus, idem de iis qui Theologiam docent, dictum istimari solet. An reus Sacramenti Minister non conteri solum , sed &, si possit,ctu peccata confiteri teneatur, expendi alibi. C a I. III. Diuitiaco by GOrale