Tractatus aliquot vtilissimi, pro defensione regiae et episcopalis auctoritatis, contra rebelles horum temporum. Quibus accessit Colloquium quoddam cum D. d'Incy principe coniurationis Cameracensis habitum in ipsa arce Cameracensi. Auctore Richardo H

발행: 1583년

분량: 280페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

De Necessitate de Dignitate Quod in domibus faciunt lignorii con- λι-. tignationes,hoc Principes in ciuitatib',&sicut si illas sustuleris dissoluti pari tes per sese corruunt, di si ex mundo Principes tollas & horti metum, & d mus & ciuitates gentes cum multa inter se licentia corruent, nemine existetequi contineat & repellat,& poenae timore eos quiescere persuadeat.& paulo ante, Sicut si gubernatorem a naui separaueris, scapham submersisti,& si ducem ab exercitu abducas, vinctos hostibus tradidi sti milites,ita si Principes de ciuitatibus abstuleris,seris irrationabilibus magis irrationabilem agemus vitam, inter nos mordentes & nos deuorantes, pauperiorem potentior, mansuetiorem Ηοm. ,ει- audacior: Item alibi, Malu quidem, in-

nullus-Principatus, &multarum cladiu existit occasio,&coi fusionis est turbationisque principium: Sicut enim si ex choro ipsum Coripharuauseras, nequaquam modulatus chorus' vel ordinatus existit,&phasanx militum si ducem no habeat, nullo modo numero acies illa vel ordine procedit,& nauis si gubernatore priuetur, pessum eat necesse

62쪽

esse est, & gregi si pastorem abstu teris, cuctus dispergetur & peribit,ita & maluest ubi nullus est Principatus, submersionis enim hoc argumentum est. O vereos aureum quod ipsum nomen sonat dicam nescio, an quod de quodam alio dixit Cicero , flumen orationis aurum vehens . Neque enim iste nugas tam diserte & eloquenter tractat, sed res omnium grauissimas verissimasque maxima vi verborum pulcherrime exornat. Sed age reliquas huius eloquetissimi viri aureas sententias commemoremus. Innu-

. mera, inquit,nobis bona ciuitatibus per magistratus proueniunt, quae si sustule- ris omnia pessiimdabis, ita ut neque u bes, neque agri,neque domus,neque forum, aut aliquid aliud consistere queat; sed omnia simul subuertentur, potentioribus imbecilliores impune deuorantibus.& in epistola ad Corinthios. Quia inquit squalitas honoris ac conditionis pugnas &dissidia pleritq; inducit, multos secit Principatus multasq; subiectiones, utpote viri & uxoris in, silij & patris, senis & adolescentis, serui & liberi, Principis & subditi,prsceptoris ac discipuli.

manos.

63쪽

De Nec late ac Dignitate puli. Sed & inprimis iliis parentibus virum imperare,mulierem parere iussit, esse enim inter aequales aemulationem nouit: Itaque noluit esse Democratiam sed regnum. Et quod videre in exercitu

licet, id in omni bene custodita domo deprehendas : Regis locum obtinet maritus,vxor primatis & ducis, imperia proximum liberi tenent, infimum familiares : Nam & hi in subiectos similiter imperium possident, & unusquispiam csteris omnibus praesectus heri vicem habet, sed ut seruus . atque aliud est rursu imperium inter ipsos,vxorum & liberorum dico, in ipsis denique liberis aliud,

prout cuiusque aetas aut natura tulit:

Nam ne in pueris quidem aequale impe- rium s mina tenet. Quam denique rem ipsam acu tetigisse videtur du ait , Prius Deum imperiti unum secisse viri & mulieris, postquam vero in alias & alias degenerauit enormitates genus nostrum,

imperia plura constituisse , herorum in seruos, Principum in subditos, &quia prauitas hominum dissoluit ac perdidit imperia, medicos ille medijs in urbibus iudices collocauit, qui vitia velut chari-

64쪽

onius Regis ae agi atm. Utatis pestem exagitantes ad cocordiam homines reuocarunt.Haec ille. Qui mihi onia diuinitus coplexus esse videtur qui in hac causa dici possunt, Docet enim non hominum instituto sed naturae quodam ductu, atque adeo necessitate ipsa compellente,quia nimirum aliter se suaque omnia tueri ista multitudo hominum in unu collecta nequiret, quod

omni tamen animantium generi a natura tributum esse Cicero dixitP Reges &Magistratus esse in Respublicas diuina prouidentia introductos. Sed paulo adhuc altius, si placet, in scripturis &eius Interpretibus, Dei et naturq speculemurexepla. Nam si Moysi dictum esti Inspice di fac secundum exemplar quod tibi in

monte monstratum est; nos multo pulchrius & augustius exel lar Monarchiae huius in cflo habemus , Vnus est enim, ait Sapiens, altissimus creator omnium λαιμ' & rex potens&metuendus nimis, sedes super thronum illius&dominas Deus.

Quod si ad creaturas libet a Deo ipta

descendere, nonne & idem unus Deus coditor naturς secit unum primum Angelum, qui omnibus Angeloium choris

65쪽

De Nelestiae ac Dignis upraeemineret Nonne & omnes homines ab uno primo parente generis nostri principio deduxitὸ nonne & in veteri testamento unum summum sacerdote qui rebus sacris praeesset,qui vero rerum

externarum curam gereret Vnu siue Iu-

dicem siue ducem siue Rege constituit

& in nouo testamento ut unum Christusupremum Ecclesiae sius caput, ita unum etiam vicarium caput & summum Pon-

tificem loco Christi prouidere iussitὰ Et

cum in naturis rerum, unu caput in homine , unam animam rationalem omnes corporis actus regetem, unum trun-

cum in arbore , unum primum mobile intercslestes orbes,unum sole qui prses set diei,unam lunam quae prsluceret nocti,crearet; ita & unum in Repub. Magi- stratum aut Regem praefici voluit 8 Sole ergo e mundo tollere videtur qui unum Regem aut Magistratu nobis e Repub. detrahunt. Neque enim pudet me his exemplis aut similitudinibus uti, quibus non recentiores modo sed antiquissimi quiq: usi sunt. Inter quos Eustachius Dis resis iis pistopus Thessalonicesis bene certe a

i via liquus Monarchiam esse optimam ab

66쪽

unius Regis ac in imaturi Isipsi mundi dispositione ostendit, quae

ab uno Curatore uniuersarum rerum 2:ὰ Domino ac Rege gubernatur. Et quia ouae in mundo habentur pulcherrima tingularia sim unus sol p est diei, una est item luna noctis oculus , unum Rege in arce nostra metem scilicet Rex Regucollocauit, ita igitur & ciuitas bene se habebit si ab uno Principe regatur.Non esset bonum si plures soles in cflo essent,

ita nec si plures Reges in regno. At lon- ui κ. geni fallor hoc antiquior D. Hieronv- αι Rotio mmus. Etiam muta inquit animalia &s rarum greges ductores sequuntur suos. In apibus principes sint, grues unam sequuntur ordine literato: Imperator nus udex unus Prouincis Roma Ut co - idita est duos fratres reges simul habere non potuit, & parricidio dedicatur. In Rebeccae utero Esau di Iacob bella ges seriit:singuli Ecclesiarum Episcopi, singuli Archidiaconi,& omnis ordo Ecclesiasticus suis rectoribus nititur. In naui unus gubernator, in domo unus dominus, in quamuis grandi exercitu unius

signum expectatur . Cui co

'ε Eurylostomus: Ecquid miratis in 'ς. 3. 4

67쪽

De Necessitate ac Dignitate quit, quod in hominib' istud fecit,quo do idem & in corpore nostro feceritρ Neque enim hic paris honoris omnia fecit , sed hoc quidem melius, istud vero melius, & haec quidem caeteris membris imperantia, ista vero subdita. Idem & in bestijs videre est, ut in apibus,in gruibus, in gregibus ovium agrestium : cum &mare ab ista disciplina destitutu non est, sed illic quoque multa piscium genera

sub uno reguntur ac militant,longasque ita peregrinationes exequuntur. Liber' tas enim illa dissoluta ac moderamina carens, ique mala cofusionisque cau-Huia dii uis sa est. 'Omnium vero antiquissimus D.

. Cyprianus in libello, quem inscripsito seu'al- quod idola Dij no sunt, vel ut vulgo le-yria: 'is gunt, de idolorum vanitate, praeclare Pol uici nius Regis aut Magistratus necessitatem expressit, dum ait, mado unquam regni societas aut cum fide caepit aut sine

PQ - ς cruore desijtΘ' sic Thebanorii germani-iecta esse in tas rupta,&permanens rogis distiden- P tibus etia in morte discordia . & Romam is fertur, nos geminos unum non capit Regnum,' si ρή ' quos unum uteri cepit hospitium . Po-

MI. vi peius & Caesar actines suerunt, nec ta-

68쪽

- Regis ae t uagi a L I7men necessitudinis faedus in aemula potestate tenuerunt. Nec hoc tu de homirune mireris,cum in hoc omnis natura co- sentiat. Rex unus est apibus,& dux unus in gregibus, ct in armentis rector unus, multo magis mundi unus est rector, qui uniuersa quaecumque sunt verbo iubet, ratione dispensat,virtute consumat. Vbi

sunt ergo qui Monarchiam istam popularem, in qua bellua multorum capitum populus dominatur, prsserui unius Regis aut Magistratus imperioξcum ne duo quidem praesides diu possint esse coco des, ex q uo fieret ut disciplina onis concideret. Quod &sapienter D. Athana - .sius utonia animaduertit, Si plures, inquiens, essent Principes, non posset ser- --- uari rerum ordo: sed foren t confusa om nia,dum unusquis': arbitrio suo traheret omnia, &aduer sus alium dissideret. Itaque fateri cogimur multorum Prin-patum verum auferre dominiu , cum enim illud sibi vicissim tollant, nullus iam erit Princeps, sed Principatus desideratio apud omnes praeualebit. Delirare ne vobis hi patres videntur, an dig-

nissimum rebus his de quibus loquun- C tur

69쪽

De Necessitate ac digni ai tur sonum fundere' Cur igitur vos o Anabaptistae, non luna miseri sed mise .randi,Mamen mirabiliter seditiosi, ter raefiiij, veluti antiqui Critici Cornicum oculos configitis Θquodq; natura rerum, quod huic cosentiens ratio, quod scriptura sacra, quod optimi quique &prudentissimi, quod tota aliquitas patrum fidelissima naturae interpres, non modo utile rebus humanis, sed maxime nece:-

sarium esse censiuit, hoc tam magno&prspotenti bono orbem terrarum pri- uare conaminiὸ Maneat igitur maneat, aeternumque duret haec lex, non scripta

sed nata,quam ut de spolijs AEgyptialiquid auferamus non didicimus. accepi mus,legimus,uerum ex natura ipsa arripuimus,hausimus,expressimus,ad quam non docti, sed facti, non instituti sed imbuti sumus, ut quoniam aliter nequeat stare genus humanu, nisi Reges aut Ma gistratus aliqui hominibus imperent, virosq; & Reges & Magistratus in Christianis Rebuspublicis dominari sinamus. Neque enim ut arbitror, gratia Christinaturam tollit, sed perficit,ut non sit absurdum utramque simul consistere M

70쪽

i. a

ω - Regis ae agi vim. cohaerere posse .

gistratus dominatus sit iam apud si eos quam apud infideles. Ax naturam parumper facessere iu- . gbcamus, videamusque porro an & Deo Opt. Max. hic modus Respublicas administrandi placeat. Placet vero mirifice. Atque ut illud quod a vetustissimo Poeta dictu docti pariter & indocti lau- dant,non urgeam . Reges omnes sub lo- uom uis clypeo versiarixiusque filios & alumnos esse, quoniam & Poetas e Republica sua Plato exulare iussit, & nos non Poetae sed Theologi sumus: Cum nullus in hac causa certior testis diuin vol unta- - γtis esse possit quam Deus ipse, illius vo- ces audiamus. Perme,inquit, Reges regnant, & coditores legu iusta decernunti& alio in loco, Audite ergo Reges & intelligite, discite iudices finium terrae, e . Praebete aures vos qui continetis multitudines, & placetis vobis in turbis nati-Qnum, quoniam data est vobis potestas ' '

a Domino,& virtus ab altissimo. Item, C a Cor

SEARCH

MENU NAVIGATION