Tractatus aliquot vtilissimi, pro defensione regiae et episcopalis auctoritatis, contra rebelles horum temporum. Quibus accessit Colloquium quoddam cum D. d'Incy principe coniurationis Cameracensis habitum in ipsa arce Cameracensi. Auctore Richardo H

발행: 1583년

분량: 280페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

De Necessitate ac d nItate

Cor Regis in manu Dei , quocumque voluerit flectetillud. & Pr opheta Regi', qui das inquit salutem Regibus & alibi , Magnificans salutes Regis eius. Quid illaΘ parui ne facienda sunt, quae Mpud eunde Psalmista legunturΘEgo dixi Dij estis,& fiiij excelsi ones Itemq; apud Moysen, Dijs non detrahes, & Principi

populi tui non maledices: Aut quod Iosaphat, cum inseriores Iudices&Magistratus costituere dixit, Videte ludices, non enim hominum sed Dei exercetis iudicium. Quae si omnia exemplis illustrare vellem , tempus me potius quam oratio deficeret. Sed pauca tantum ex

multis delibabo . Quis igitur populo Israelitico Moysem ductorem praefecitξ quis huic Iosue substituit Θ quis Othonielem ducem & saluatore posuit Θquis continentisti te Ahod, Sangar, Delboram, Gedeone suffecit Θ quis Abimelech

quamuis tyrannice regnum occupanti

potestatem deditΘnisi ille qui facit hypocritam regnare su per populum propter peccata populi, & dat illis Reges in furore suo' QuisThola,Iair, &Iephte Galgalidas ambos, Abesan Bethleemitem,

Abdon

72쪽

mnius Regss ae Magiaratus. Is

Abdo, Sapsen , populi Israelitici moderatores &iudices constituit Θ nonne ille ipse de quo scriptum est , data est vobis potestas a Domino & virtus ab altissimoὸ Quibus si aliquado isti ductores desueruiit c defuerunt autem interdum tum populus aut ab externis hostibus impugnatus est, aut in grande peccatum idololatriae lapsus,vel infinitis alijs viiijs obnoxius semper fuit, ut scriptura non sine causa conqueratur in diebus illis nosuisse Regem aut Iudicem in Israel. Post hos igitur rerum summa ad Heli& Samuelem, deinde ad Saulem, Dauidem,& Salomone deuenit. Scisso autem regno & decem tribubus ad Hieroboam,ad Roboain autem duabus pertinetibus,ne in hac quidem diuisione usque ad captiuitate Babylonis, Anarchiam esse Deus voluit. Qi indi post captiuitatem Babylonicam , Zorobabel & consequentes duces usque ad Iudam Machabarum pG- fuerunt, in quo iterum sacerdotium &ducatus coierunt, donec per aliqua temporum interualla & regium sibi nomen asciscerent. Relinquamus peculiare Dei populum,ad quatuor illas Monarchias,

73쪽

D e N esitate ac Dignitate in quaru ultima nasci dignatus est Christus, acceda m us: quς non suapte sponte,

sed Dei institutione singulae singulos

Monarchas & Imperatores consecutaesiit. Quid enim aliud illa Prophetae Hieremiae verba sonat in quibus toties Dominus Deus Nabuchodonoser primae illius Monarchiae rectorem seruum dccolumbam sua appellat ' Et ne quis dubitet de diuina in illum propesione,haec ait Propheta: Dicit Dominus exercituuD eus Israel haec dicetis ad D ominos vestros, Ego feci terram & homines & iumenta quae sunt super faciem terrae, in. fortitudine mea magna & in brachio meo extento, & dedi cam ei qui placuit in oculis meis; Et nunc itaque ego dedi ei omnes terras i stas in manu Nabuchodonosor Regis Babylonis serui mei,insuper &bestias agri dedi ei ut serviant illi, ct serviant illi omnes getes & filio eius,& filio filij eius, donec veniat tepuS ter rar eius & ipsius, & seruiat ei getes multae& Reges magni. Gens autem & regnum quod non seruierit Nabuchodonosor Regi Babylonis, &quictique non curuauerit collum suum sub iugo Regis Ba

bylonis

74쪽

onius Regis ac Magi Irratus. et b

bylonis, in gladio & in fame & in peste visitabo super gentem illam, ait Domi

nus, donec consumam eos in manu eius. Quam potestatem a Deo manasse am

plissim' testis est Daniel vir desideriorii, qui & hoc coram Nabuchodonosor ipso

profitetur,& Balthasarem filium eius alloquens, ait: O Rex Deus altissimus regnum & magnificentiam , gloriam &honorem dedit Nabuchodonosor patri tuo, & propter magnificetiam quam dederat ei,uniuersi populi, tribus & lingus tremebant & metuebant eum, quos volebat, interficiebat, & quos volebat, percutiebat,& quos volebat, exaltabat, ct quos volebat,humiliabat. Ad Cyrum in secunda Monarchia regnantem veniamus, qui de seipso profitetur his verbis : Omnia regna terrae dedit mihi Dominus Deus caeli: de quo & Dominus apud Esaiam, Qui dico, inquit Cyro, pastor meus es, & omnem Voluntatem meam complebis . Item haec dicit Dominus Christo meo Cyro, cuius apprehendi dextrahit ut subijciam ante faciem eius getes & dorsa Regum vertam, & aperiam coram eo ianuas, & portae no

75쪽

De Iocesitate ac Dignitate claudentur. Ego ante te ibo,& gloriosos terrς humiliabo, portas freas conteram,& vectes ferreos costringam, & dabo tibi thesauros absconditos & arcana secretorum, ut scias quia ego Dominus, qui

H μ io. voco nomen tuum Deus Istael. Assuerus autem detectis insidijs Aman contra Mardochaeum& Iudaicam getem,inge nue fatetur illos esse filios altissimi, &maximi semperque viventis Dei, cuius beneficio & patribus nostris , inquit, & nobis regnum est traditum & vs- que hodie custoditur. Alexander vero Macedo tertiae Monarchiae institutor,cu Iaddus Pontifex Iudaeorum ei Hierosoti μὰ id. lym in Venienti obviam venisset eo habitu quo eum invisione antea Alexan-- --ρ- der vidisset, ta diuino oraculo admonit' ut pergeret exercitum suu traij cere, ductu enim suo eum regno Perstrum potiturum, quam a Iaddo ipso confirmatus,

qui ei simile quiddam ex Danielis libro legisset, his auspicijs fretus relicta Hi rosolyma & huic Pontifici placatus cui

antea insensius sanctam ciuitatem cum furibundo & praedone milite spoliaturus aduenerat, belli mole ia in alios in- .clinata

76쪽

unius Regu ae agistratu, . arclinata Monarchiam illam Perstrum totam sibi subiugauit. De visima demuMonarchia quae apud Romanos fuit, quae certiora indicia esse possunt diuinae iin eos beneuolentiae quam quod ipse Christus sub ea sit natus, ipse ut Orosius ino ait, cum censum eis daret &se adscripsit

ciuem Romanum, & R omanos rerum ontu dominos esse professus est.Ipse etiain Evangelio alios hortatus est ut tributum quod Caeseri Monarchae debebatur, redderent C siri:ad quem & Apo- istolus Paulus in Actis appellauit, &cui obedire tam ipse quam alij Apostoli in suis epistolis Christianis omnibus praeceperunt.Ex quibus primus eorum om-ntu Coryphsus D. Petrus, Subiecti ait trisa Lestote omni humanae creaturae propter 'Deum , siue regi tanquam praecellenti, siue ducibus ab eo missis , ad vindictam

malefactorum, laudem vero bonorum, quia sic est voluntas Dei, ut benefacientes obmutescere faciatis impudentium hominum ignorantiam. Quem secutus D. Paulus nam & utramque tibiam .ii nus spiritus inflauit)omnis,inquit, anima potestatibus sublimioribus subdita sit

77쪽

De Nere state ac Dignitate sit: non est enim potestas nisi a Deo, quς autem sunt, a Deo ordinatae sint. Itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi re- . sistit, qui autem resist ut, ipsi sibi damnationem acquirunt. Et post; Ideo necessitate subditi estote non solum propter i- ram sed propter coscientiam: ideo enim tributa praestatis, ministri enim Dei sunt in hoc ipsum seruientes. Reddite ergo Gnibus debita, cui tributum tributum,cuiis τί a ,. VςO lvectigal & quae sequuntur. In a- lia autem epistola, Admone, inquit,eOS Principibus &potestatibus subditos es se, dicto obedire, ad one opus bonu pa-

. . ratos esse: Timotheum vero obsecrat, ut A.a. primo omu irat obsecrationes,orationes postulationes, gratiaru actioneS pro Om- nibus hominibus,pro Regibus&omnibus qui in sublimitate sunt,ut quietam citranquillam vitam agamus in omni pietate &castitate. Quod si his regibus qui adhuc nascente Euangelio infideles & Ethnici fuerunt, monent Apostoli ut Christiani obediant, quanto hoc magis

:zί de his qui fidem Christi imbiberunt prς-

-tu kν n cepissent Θ Non enim ut ille ait, Venit x Christus coditiones mutare, nec Vt Ec

clesia

78쪽

unius Regu ae uagaeratus.clesia canit eripere vult mortesia qui regna dat cflestia,sed quia plurimi ut inquit 6..dελ. Hieronymus, inter initia fidei putabant Gentiles dominos contemnendos , , postolus constituit conditionum mo derari praecepta, ut serui obediret dominis suis,subditi regibus, filij parentibus. Nec longe dissimiliter Chrysostomus Hom. et . ad Paulum asserit de obedientia ersa superiores plurimum & in alijs epistolis, &in ea ad Romanos meminisse , ut ostendat Christum leges suas no ad hoc induxisse,ut potentias euertat sed ut ad melius instituat. Imo & quia plurima tunc temporis circumferebatur fama traducens Apostolos veluti seditiosos, rerumque nouatores, qui onia ad euertendum leges communes & facerent & dicerent, ait ista imperari omnibus & sacerdotibus& monachis, no tantum secularibus, sed omnis,inquit,anima sublimioribus potestatibus subdita sit,etiam-si sit Apostolus, siue Euangelista, siue Propheta,sive quisquis tandem fueris. Ita nec illos qui videbantur este columnae caeterorum ex hac obedientia erga Reges excipit. Igna titis vero Apostolorum Synchronos &disti-

79쪽

De Necessate ac Dignitate distipulus cum in omnibus epistolis a Itos admoneat ut obediant Caesari, tum ordinem ipsum obedientiae in epistola ad Smyrnenses explicat his verbis, Ho- nora,inquit Petrus, fili Deum & Rege, ego vero dico,honora quidem Deum ut authorem uniuerserum & Dominum, Epistopum ut sacerdotum Principem, imaginem Dei serentem, Dei quidem per Principatum, Christi vero per sacerdotium, &secundu ab eo honorare Regem oportet. Neque enim Deo potior

est quisquam,aut compar in omnibus re

Episcopo maius, Deo sacra faciente pro totius mundi salute ι neque Regi co par est quis in Principibus pace & aequitate subditis procuratiὸ Et in epistola ad An- AQUAE i. tiochenses, Caesari,inquit,subditi estote

in ijs in quibus subdi nihil periculi est.

M.t.... Greg0rius vero magnus agnoscit Deda , '' ' Imperatori omnia tribuisse,& dominari non solum militibus sed etiam sacerdo- tibus concessisse. Post quem Bernardus ad Henricum Senonensem Epistopum, Si omnis anima, inquit, potestatibus sublimioribus subdita esse debet & vestra, quis

80쪽

ius Regis ae LMasmatus. a 3 quis vos excipit ab uniuersitate ' qui te-tat excipere,tentat decipere . Quod nequis in alienum sesum detorqueat,quasi libertati Ecclesiae praeiudicare velimus, hoc nos patres isti docere voluerunt, quandoquidem Episcopi & clerici, ciues sint Reip. terrenae,debere etiam eos in omnibus quae non simi contra Dei lege aut sacro4 canones, quibus nec potestas terrenorum Principum tollitur sed statuitur,obedire.Haec enim ut excipiamus docet vel ipse Iustinianus Imperator qui ciuiles leges non dedignari ait, imitari sacros canones. Sed de Exemptione Niloquuntur clericorum alio loco copiosus dicemus.

In quo remnitur Lutheri es Anabaptistarum argumentis verius propositi Qv AE cum ita sint, ut&naturς iure, &scripturaru authoritate, & instituto diuino,& omnium temporum eX- cmplis, & sanctorum consentientibus

suffragijs probatum sit esse aliquem debere qui multitudinem regat, eique ab

SEARCH

MENU NAVIGATION