Indiae Orientalis pars VI. Veram et historicam descriptionem auriferi regni Guineae, ad Africam pertinentis, quod alias littus de Mina vocant, : continens, qua situs loci, ratio vrbium & domorum, portus item & flumina varia, cum variis incolarum supe

발행: 1604년

분량: 200페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

ORIENTALIS 3

vitatem hanc necessaria videntur,nam ut hospites siue conuiuas suos qui honoris sui gratia in foro congregabuntur, bene accipiat, de multis sibi gallinis,&praestantissimo vino prospicit, cuilibet en in gallina Cum va-iculo vini domum mittenda est,ut gaudii huius publici aliquo modo etiam in aedibus suis particeps fiat. Instante igitur iam die solennitati huic deputata, populus omnis ma- 1L A ,--

gnatrequentia in foro congregatur , Et superiores quidem, qui magi-m rMNρ itratum gerunt, Certo loco consident variis instrumentis musicalibus,

utpote tympanis, cornibus, tibiis, nolis siue tintinnabulis, Mid genus aliis instructi. Prefectus autem ipse in medium procedit,armis suis instructus, multisque stipatus Satellitibus,qui omnes Clypeis Sagittis armati, inque facie, per totum corpus colore vel rubro vel hiauo infecti, terribiles&metuendi apparent: Postea Candidatus vel futurus nobilis, ab aliis nobilibus ornatus indumento indutus novo; ingreditur, puerum a tergo sequentem habens , qui sellam portat, in quam collocuturus urnaliquo consideat. Mox autem consanguinei, amici primum omnes ordine accedunt,de nouo hoc honore ipsi congratulaturi, qui antequam eum alloquantur,ebis

manipulum straminis quod edificiis pastim,ut supra dictum,affusum est,nis. pedibus eius substernunt, ut ex sella sua surgens, non terrae sed strami ni pedibus suis nudis insistat, Quae consuetudo quidem semper ita obseruatur, si amicus amicum Conueniat, vel munus quis alteri aliquod offerat, honoris beneuolentiae signum illud interpretantes. Viris abeuntibus, mulieres succedavit, expectantes, donec uxor futuri istius nobilis in publicum procedat, ut nimirum ei gratulenturwhonorem aliquem exhibeant.Exornant autem sese modis quibus possunt optimis, Capillos multis Fra aureis,& collum torque siue circulo aureo condecorantes, Brachio dextro armillas circumdant aureas , exi

guo clypeo ad formam operculi alicuius ex puro auro facto insignes,

Manu vero altera muscarium ex caudaequina factum gestant. Omnibus igitur ita congregatis, inordinem sistuntur;tum vero bouem praecedetem, qui nimirum ab aliquo ducitur,omnes tam viri quam mulieres ordine insequentes,per plateas & circa ciuitatem progrediuntur, saltantes&variis gesticulationibus laetitiam suam declarantes. Reuersi vero in forum, de boue rursus alligato tympana pulsant, Choreas ducunt& gaudio exiliunt, ita tamen ut arma sita non deponant, illis enim semper instructos esse oportet, Exultant igitur, notioque perfusi gaudio,nouo huic nobili applaudunt,unoquolibet pro sua virili studem te,ut delectationem ei afferre, & placere prae caeteris possiti.

Sed& mulieres non minori assiciuntur voluptate, hilari enim animo cantu & Choreas exercent, curisque laxatae domesticis omnibus,incla titiam tota resoluuntur , Iuniores vero nobiles,sella impositos modo nobilem hunc nouum, modo uxorem eius, mutatis vicibus, per plateas ciuitatis circumgestant, donec vespera fiat, tum enim magna stipanto Nobilium caterua domum deducitur,t ad quietem componitur, sequenti autem die Nobiles eum multi ante aedes eius congregati praestolatur,egressumque domo, in forti rursus deducunt,Voluptates,lusus&gaudia eodem modo quo pr cedenti peregere die, repetentes,Et hςc quido festiuitas per tres dies cotinuatur, quo tempore vexillum album in aedibus noui huius nobilis erectum volat,in singularis nempe laetitiae,&festi

alicuius splendidioris signum. Tertio

102쪽

Bos mactatus populo distri

Sumptus pro conssequenda nobiluate.

Tertio tandem die bos ille mactatus&in aliquot partes disseclus,inter populum distribuitur. Nobili vero, in cuius honorem haec festiuitas celebrata est, ut uxori eius nihil quicquam de carnibus huius bovis gustare permittitur, persuadentur enim se, gustatis hisce carnibus intra anni pactum,certo morituroS.

Consummatis igitur solennitatis diebus, caput huius bovis domum Nobili huic affertur , quod vario colore infectum, multis stramineis Felisiis mire exornatum in aula sua postmodum sulpendit, intesta monium confirmationem nobilitatis suae, cuius beneficio multa acquirit Pri*isegi 'ρξ irinilegia, utpote quod seruos seu mancipja emere , negotiationes varias exercere possit, quibus ipli antea interdictum fuerat. Hinc igitur est, quod nobilitatem affecuti,admodum insolescant,&subinde coram peregrinis de dignitate sua glorientur. Primum enim quod peregrinis praedicant, est, quomodo nobilitatem assecuti sint, multos seruos habeant. Hoc enim nomine magnos sese, prae caeteris honorandos arbitrantur, quanquam haud raro accidat, ut finito nobi-m; ι, fisum. litatis sto, cum dignitatem hanc affecuti sunt, pauperiores fiant quam rei, misera antea unquam fuerunt, idque hanc ob causam, quod omnem substantiam in id impenderunt,ut superbiaeri cupiditati sue satisfacerent, knobiles salutarentur,unde ad piscaturam rursus redire,vel alia seruilia opera facere sepe coguntur, ni fame perire velint miseri. Sumptus vero in nobilitatem expendendi, Octo propemodum Em- δε sunt, quae assem vel libram auri unam apud nos faciunt si vero ea quae ipsis donantur, ab amicis festiuitatem hanc concelebrantibus honoris ergo afferuntur munera detrahas, semissem vel selibram vix ex

Fsa nobilium Caeterum nobiles hi fraternitate inter se coluntri festum anniuersa- 'iv rium in recordationem festiuitatis huius quotannis celebrant, quo inuitatis ad prandium amicis, frontem exporrigunt ciboque, potu sese reficiunt, tum quidem caput huius bovis albo colore renouatum multis aristis&spicis Milii vel tritici in recordationem nobilitatis suae

exornant.

Praeterea adhuc aliud festum ordinarium fratres nobilitatis huius quotannis celebrant,quod incidit in si diem Iulii Hoc enim die uniuersum corpus suum albo Hrubro colore, inficiunt, suspensamq; a collo coronam cxvirentibus arborum frondibus, stramine contextam, per totum diem gestant, tanquam insigne aliquod nobilitatis, quo nobiles ab aliis dignoscantur, monumentum, capita Vero boum4 caprarum in aedibus suis reposita, multissimiliter Hii Nexornant, tu vesperam ad aedes praefecti sui conueniunt, qui conuiuio cis acceptis caenam dare variis epulis instructam solet. CAP. XXX. DE CHOREIS ET SALTATIONIBUS IPSORUM, ITEMΣ de in ramentis musicis, quibin chorea ducentes utuntur.

D Choxu situri miris sese modis exornant, Et mulierum

Quidem maior hac in re diligentia est, hae enim mirifice sibi

saltantes placent Brachus igitur multas armillasciue circulos cupreos, aeneos, stanne os&eburneos circumdant, pedes

nitatis.

103쪽

ORI EN ALIS. 8ς

des vero nolis & tintinnabulis exornant,ut inter saltandum resonare audiantur. Capillos eleganter circumvolvunt, ut quasi asciis crinalibus colligati videantur, corpus aqua probe ablutum, oleo diligenter inungunt, ut nitidum quasi splendescat, Dentes vero cum candidos habeant,ligno quodam ita perpoliunt, ut eburnei quasi videantur. Sic exornatum corpus, indumento tegunt,lintei nimirum segmento quod ab uberibus ad genua usque propendeat, sese conuoluentes. Plerunque autem sub Aperam conuenientes, ad Choreas in foro exercendas, proficiscuntur. Sunt autem ex illis aliqui, qui instrumenta musica secum afferunt quibus nimirum ad choreas ludant, Eaque sunt vel pelue cuprear, quas ET ' baculis pulsant, vel tympana ex trunco excavatae arboris instrata nimirum eis caprina pelle parata. Alii baculos habent rotundos, multis foraminibus perforatos, qui pulsati, mirabilem edunt concentum. lii crotala habent crepitacula, Alii testudines habent ex ligno excavato artifidiose factas, instar Citharae sex chordarum,vel Harpa nostratis potius, quam nostri duabus manibus pulsare solent, Sic enim ipsi hoc instrumentum utraque manu pulsant,quod sex chordis siue fidibus arundineis obtensum resonat.

Congregati igitur instrumentum quilibet suum pulsat, habita di

ligenti concentus ratione, ut nimirum instrumenta illa aliquo modo Conemtus. consonent, nec dissonantia sonorum aspera, aures nimium feriant laedantque.

Alii porro canunt,4 chorearum initium faciunt, quarum haec plerunque est rati, Bini semper ex adverso sibi oppositi, pedes subinde eleuantes deprimentes , sese conuertentes, digitis ad inuicem perstrepentes, capitibus sibi innuentes, ea inclinantes, in aurem sibi invicem tacite aliquid insusurrantes, muscarium ex cauda equina factum,manibus non solum varie permutantes, sed, modo in hunc,modo in alterum humerum proiicientes,saltant. Quaedam mulieres circulos ex stramine Contextos in terram leuiter demittunt, deinde ipsis insiliunt, pedibus porro eleuatos,in aerem proiiciun &manibus rursus comprehendunt, ineptiis eiusmodi puerilibus sese mirifice obieetantes , voluptatemque non exiguam inde Capientes. Praesentiam tamen peregrinorum Choreas eiusmodi ducentes admodum auersantur , ne scilicet risui ipsis sint, ludibrio, quod pudere iam eos aliquo modo eiusmodi ineptiarum carperit. Sed& certa ibi aedificia habentur, ad eos usus destinata, Vt iunio M. ., Ius. res saltare&instrumentis ludere discant. Iuvenes vero potationibus &num. nocturnis circumcursationibus admodum dediti lunt, qui saepe ingentes dare turbas in plateis solent, armati enim incedunt, aliquando in adversiarios incidentes, a verbis ad verbera perueniunt,Non facile quidem commouentur,vi cedere sibi invicem in multis possutit, Verum ubi semel in arenam pertracti sunt, sine sanguine non discedunt,& vix cohiberi possunt,donec alter ab altero interfectus concidat.

104쪽

DE MORBIS VIBVS VULGO COIII PIUNTUR, ET DE remediis,qua ipsis adhibere soleant. OM1NE eius loci multis morbis de infirmitatibus obnoxii sunt, scd parum tamen sibi ab illis metuunt& nihili fas ciunt inie vulnera siue morbos quibus corripiuntur.Vulga- .iores autem morbi, quibus multum obnoxii sunt, nume.

Remedia morbi saltici.

rantur, morbus gallicus, phagedaena sive vermis Cephalae siue capitis dolor, febres ardentes, quos quidem omnes plerunque ab impudicis mulieribus contrahunt, cum ad venerem inscortationes sint propensissimi. verum morbo quocunque correpti parum extimescunt, conremnunt enim eos&nihili omnino fac runt, ambulantes per plateas me-gotia sua peragentes, ac ii rectissime valerent nullius aegritudinis dolorisve conicia sibi essent. Naturae enim sunt robustioris,& non facile cxternis cedunt iniuriis.Vulneribus remedia nulla adhibent,parum attendentes iue crustam agant pus colligant, siue cicatricem ducant,

Neque enim vel remedia vlla norunt vel chirurgos habent, qui ipsis co-silio, auxilio veniret si morbo aliquo corripiantur, vel vulnera etiamsi qua accipiant obligare& sanare possent. Resist ere igitur affectionibus in limitatibus nonio illant, quicquid etiam de illissat, nisi forsitan a Chirurgis Batauorum vel emplastrum vel medicinam aliquam accipiant.

Morbo gallico siue venereo coirepti, Sal parisia herba plerunque v-tuntur, quam Bataui ad ista loca transportare magna copia solent. Eam enim aqua fluviatili coquunt &decoctum hoc postmodum bibunt non sine fructu. Quin etiam phagedam siue vermibus correpti, qui expedibus vel aliis corporis partibus erumpere videntur, hoc decocto tuntur, ut infra pluribus, cum morbus hic Batauo etiam ibi multum versantcs, corripere interdum soleat, hac de re dicetur.

In Cephalaea vel capitis doloribus pulmentum quasi quoddam adhibent, ex certis arborum foliis paratum, ad locum nimirum affectram, ubi dolorem sciatiunt illud applicantes Quod si tumores alicubi erumpant,& cutis ex inflammatione aliqua intumescat, cultro affectum locum aperiunt, cutem tribus vel pluribus pro magnitudine inflammationis, seclluris incidentes,&suppurationem ita promouentes, quae post puris eruptionem sua sponte postmodo coalescat. Hinc est quod cutem habent extantibus, callosis tuberculis admodum deformem Nicatrices enim eiusmodi, ab aliis stigmatibus, quae ornatus gratia corporibus inciduntur, ghoscere&discernere facilimum est Phlebotoniam autem nullam adhibent, usum scalpello venam secandii sanguinem detrahendi prorsus ignorantes. Eius vero loco, si quando sanguinem nimis abundatcm sibi molestiam creare existimant, cutem hinc inde cultro aperiunt secant,ut sanguis inde effluat. Careerum si morbo quodam naturali quis corripiatur, nemo est, qui, non dico, medicinam ei faciat, sed accessi eum dignetur, aut dolores eius vel solatio verbis leniat,AEgrotus n. omnibus ossio esse incipit,&

Omnes

105쪽

omnes eum ut pestem avorsantur, quin imo ut canem vilissimum eum abiiciunt, vix guttula aliquam aquae olei ue ei subministrantes. Nec vetaro ulla hic vel consanguinitatis habetur ratio, omne enim natura, a grotos auersantur, ita Vt parentes etiam liberos suos abiicianti negligant, licet fameri inedia confectis certissima morte pereundum esse

non nesciant.

CAp. XXXII. DE MANCIPIIS ET SERVIS IPSORUM, ITEM RUE DE MI sere assectis es mutilatis, quomodo missum i comparensi nec non de inυidia se odio quo sese invicem

prosequuntur. I Iea Noa, admodum interAEthiopes &Nigritas distennunt, neque enim AEthiopes vocari volunt sed egro es λαοῦ Pretto,quod idem atque Nigritas sonat,AEthiopum vocabulo mancipia denotari putantes, unde si eos compellando, AEthiopum vocabulo utaris,responsum ab eis vix impetrabis. Nam etiamsi quaedam etiam inter ipses mancipia inueniantur,tamen non tanta copia sese offerunt, ut in Criola vel Congo,ubi integras naues illis onerare ciliis diuendere possimi, cum econtra in Guinea saepe mancipia desiderentur,& quidam sint, qui ea emere expetant,dummodo haberi possint. Causa autem cur non tanta ancipio um apud ipsos reperiatur ste Manethia rara quentia haec est, quod seruos emendo&vendendo nulla ibi commer-ρο- i m cia fiant,& ipsi eos tantum ad negotia propria adhibere soleant,Neque enim cuiquam,nisi in nobilium numero sit, negotiationes mancipiorum emendo scilicet& vendendo ea, exercere concessiam, iunt autem ex pauperibus miseris&afflictis hominibus, qui rebus suis praeesse,ix victum sibi comparare nullo modo possiant, vel qui ad mulctam condemnati Regi satisfacere non possimi. Hi enim dum in vivis sunt, hominibus,in quorum potestatem peruenerunt,inseruire coguntur,pe sciendo omnia vel abiectissima negotia,&mulieres in negotiis dome isticis iuvando. Q d autem pueros attinet, quia parentibus suis inseruitutem ven-.....uditi,viribus illis nondum sunt ut domestica perficere negotia possint,il-- , Δ li vel lamigandis&perpoliendis orbiculis vitreis,vel capiendis pistibus Q. adhibentur,Ne autem Dominos suos fallentes in pedes sese coniiciant, ferro candenti signantur, ut agnoscantur, si forte aufugerint in viam reducti, Dominis suis restituantur .

Caeterum qui oculis vel pedibus capti, vel alio aliquo membro muti. latii misere assecti sunt, ut laborando cibum quaerere non possint, hi τα 'vel ad officinas ferrarias, ut folles premant, vel ad torcularia, quibus o sontentur. leum palmarum exprimitur, a Rege destinantur, vel colores terere, aliud quid quod per vires adhuc possimi, facere coguntur, ut ita cibum inueniant mendicos enim qui ostiatim panem suum colligant, nullos erunt,cibum suum nemini gratis communicantes. Reges eius loci multa alunt mancipia,ut nimirum illis Venditis rem facianti aliquid lucrocitur, negotiationes enim & commercia manci-

a piorum

αra NNAE Naria a

106쪽

L VI. . PARS INDI E

piorum ipsi exercent. Caeterum scrvos liberos, quales apud nos habentur raros invenias. Quod autem ad scorta&meretrices attinet, mancipia fere sunt,quae vitam suam in perpetua transigeresseruitute coguntur. Odium inuidia apud ipsos non exulant, Omnes enim eo sunt animo, ut si ostendantur, non facile reconciliari possint, memores enim sunt iniuriarum,&aduersarios modis omnibus persequuntur, iracundiam saepe tegentes&vel ad decennium usque dissimulantes, donec commodam nacti qua sese ulciscantur occasionem , peruersum& malignum suum animum aperiant. Eiusmodi vero odium non inter priuatos tantum reperitur, sed publicum est, ita ut ciuitas altera alteram invidia premat&odio persequatur, cuius rei causa quidem alia dari non potest, quam quod alia fortunis alterius semper ostendatur, id enim studiose omnes agunt,Vt naues Batauorum ad se alliceres, atque commodum inde aliquod percipere possint, itaque si videant naues ad portum alterius ciuitatis deflectere, odio eam statim persequuntur, commodum illud e praeripere cupientes. Neque enim vicinitatem respiciunt aut colunt, sed alia aliam coram peregrinis traducit, se vero eis insinuare summopere laborat, ut amicitiam Batauorum potissimum conseruet, quos suis commodis maxime conuenientes esse animaduertunt,i iam relictis Lusitanisv-nice amplectuntur.

CΑp. XXX XIII. DE SENIBUS ET AETATE CONFECTIS ITEM VE T Emortuis orsepultura mortuorum, quibus nimirum ceremoniis eat se

sciatur, is quidderelictis defunctorum

bonis t. VAM vis exiguo sese amore inuicem viventes prosequantur, vel diuortia saepe faciant, uxores a se dimittant, vel alteram alteri inducant, plures ita uxores simuli semel in habeant,quae quidem amoris signa non sunt, cum vir aliquis pari erga multas uxores amόre animo esse non possit, sed uni plus alteri minus fauere cogatur: Negari tamen non potest,eos aegre aliquem ex suis amittere,in admodum dolere, si aliquem ex domesticis aliisque amicis suis mori contingat. Consenescere quidem haud raro solent, quod ex vultu Multis si mis facile est Colligere , quamuis ipsi me artatem& annos suos igno-

eunucans in rent. Cum enim prouectioris esse aetatis incipiunt, nigredinem paul tim amittunt, cano S accipiunt,&cutis eorum in rugas contrahitur,Vt

corio hispanico silmilis videatur, quod postremum quidem a crebris Vnctionibus,, multo olei palmarum usu existit. Hinc marcescentes arescunt, quasi inedia extenuati, macilenti totique elumbes apparenr, inprimis vero mulieres ob mammarum dependentium laxitatem satis deformeS. Sole aequinoctialem percurrente lineam,ita ut ipsis verticalis existat, multis morbis passim obnoxii sunt,unde etiam non pauci tum temporis moriuntur, propter aerem quo minus salutari tum fruuntur. Caeterum defuncto aliquo consanguinei familiares&amici eius magno

107쪽

ORIENTALIS.

93magno numero congregantur,plangentes, S multis querimoniis eum deplorantes, alloquentes item defunctum subinde eum interrogantes, cur mortuus sit, quid cauta ex hac vita emigrandi habuerit 3 Po-1hea depositum in stragulo ex corticibus arborum contexto manno reos

nim pannum ex locis arnari remotioribus afferri curant, estque coloris rubri,caerulei, nigrivi albi Capiti sellam ligneam subiiciunt faciem ius pelle caprina tegentes, Corpus totum cineribus ex contritis arborum corticibus factis consipergunt,oculos ei non comprimunt, brachia vero manus iuxta eum extensas deponunt. Inuolutum ita sub dio a cere per diem dimidium sinunt, considente apud eum uxore quam ha

buit Charissima si vir est, vel viro, si mulierest,&continuis lachrymis casum eius deplorante, fasciculoque straminis faciem eius subinde per

linente.

Interea amicis& vicinis omnibus ad deplorandium tristem hunc defuncti castim congregatis, proximae quidem ex amicis mulieres circa domum constitutae, cantare vasa sua mea seu pelues pulsare incipiunt, Interdum vero etiam defunctum accedentes, quasi corona cingunt, canentes, saltantes,inanibus pedibusque perstrepentes, situ multum non exiguum excitantes. Mox domum rursus canentes atque fallantes circumeunt,&hoc ipsum ter vel quater repetunt, donec adue- Σ'' niant qui funus et ferant, omnisque praeparatio fiat ad conuiuium pera n με, csta sepultura celebrandum inutii enim in finem ovem vel capramin gallinas i nactatas praeparant atque coquunt, ut post sepulturam , frontem exporrigere dapibus sese recreare possint,luctu orniti deposito atque abiecto. Interdum vero mulier quaeda ex vicitis late ill a quae aetate reliquas antecellit,accepta pelui de dortio ad domum progreditur, ostiatim stipem rex at

colligendo, antequa adhuc funus efferatur. Et tunc quide vicinoriquilibet particulam aliqua auri quae . tamen bacos non excedit,persoluere&contribuere cogitur,pro hoc vero auro bovem vel vaccam Coemunt, eamq; Frei sere,qui Sacerdos,vel pr stigiator Geneficus potius ipsorum est, tradunt,ut coniuratis numinibus suis, Ferisso obtineat,ne quiete defuncti turbot, sed potius ipsum in itinere promoueat, tueatur atque defendat,ut ad mundum alterum , quo iam iter instituit, peruenire sine molestia possit. Hunc bovem Mi rinpostmodum mactat, sanguine eius, ad coniurandum 'tissum adhibito,cum defunctus Ferisse suo sanguinem offerre temper cogatur. Porro funus hoc tabulae alligatum cantantes saltantes esserunt Ubi, is quomodo ipsum quide funus viris portatur, at a stolis tamen mulieribus deducitur. f - nemo enim praeter mulieres illud comitatur,quae singilatim, unanimirum post aliam uncedetes,baculo innituntur, capita serto stramineo eXOrnatae. Caeterum uxor viri defuncti charissima,funus proxime insequitur, Psi vero mulier mortua sit,uir ipse funus hoc comitatur lachrymans&doles defunctae uxoris vice,praeter illu autem,nulli viri pro funeretur, nisi forte illud in loco peregrino fieri debeat, sic enim interdu accidit, ut funus aliquod ad Lo. miliaria a loco ubi aegrotus mortuus est, deducatur, atq; tunc viri quidam armis suis instructi funus illud comitantur. Cum ad locum sepultura ventum est, Libitinarii humum aperiunt, P 'M

foueam facientes pedes profundam,hanc deinde imposito cadauere '' M multis

AENAE

108쪽

functi, eum eos pia Antur. I, sinera amicorum.

multis palis operiunt, ita ut nihil penetrare ad funus possit, postmodo mulieres hac illac per sepulchrum serpendo, multas querelas lamitantes nectunt,&vltimum defuncto suo vale dicunt. Hoc facto humus palis illis imponitur , aggestaque terra instar cistae alicuius aut muri quadrati eleuatur,cui postmodum uniuersam defuncti supellectilem, ollas προ ηρο nimirum, patinas, pelues, batillos, lebetes,vestimenta itemi alia quibus invita sua defunctus usus est, imponunt,armis eius sepulchrum obsepientesin munientes, ne in altero forsitan mundo, rebus eiusmodi necessariis destituatur. Insuper& ab amicis munera quaedam afferuntur, quibus defunctum honorent, haec simul cum ipso vel teme mandant vel sepulchro imponunt,tanquam monumentum pignus aliquod amoris sui, Etsi vino forte defunctus invita sua delectatus est, vasculum aliquod vini sepulchro imponunt,ut habeat quo sitim in altero mundo restinguat. Qu'dsi mulier quaedam in puerperio una cum infante moriatur , infantem yinis eius impositum,simul cum ea terrae mandant, sed tectum sepulchro imponunt, quo supellectilem & vasa isthaec omnia a pluuiis& caeli incIementia defendant. Caeterum Libitinariis partem aliquam pro mercederi compensatio- Mere. Libiti ne laboris a sepulchro accipere permissi im est, nisi ab amicis eis satisfiat, qui plerunque mercedem eis persoluunt, ne bonorum sepulchro impositorum quid auferant. Honori enim sibi ducunt maximo, si multum supellectilis sepulchro imponatur, Omnia enim defuncto suo consecrata , in sepulchro relinquunt, donec putredine corrumpantur cintereant, nec quisquam est,qui vel minimum inde auferre audeat. Peracto igitur funere, defuncto hunc in modum sepulto, ad mare vel fluminis alicuius ripam omnes lauatum progrediuntur,ubi quaedam mulierum, umbilico tenus in aquam descendunt,aliae cantantesi vasa sua mea pulsantes ludunt, una autem ex toto isto caetu, apprehensum vel virum vel uxorem defuncti, secum in aquam deducit, semel atque iterum aquae eum, Ut probe abluatur,immergens, Dum autem ita lauantur,querelas suas subinde repetunt&ingeminant. Et his omnibus ita peractis, ordine ad aedes defuncti reuertuntur,ut caenam ibi capiant& sese rursus oblectent. Iam quod ad haereditatem&bona defuncti relicta attinet, sciendum H reῶ - est, uxorem defuncti, siue liberos habeat, siue non, nihil de mariti sui kρ'' UM', bonis retinere poste, quo liberos sustentare&educare queat,Omniae'nim quae ab ipso relicta sunt, vel fratri vel aliis defuncti consanguineis restituere tenetur,1ta ut ne hylum quidem retineat. Quod si vero frater nullus adsit, pater ipsemet haeredem sese bonorum a filio relictorum orofitetur coiffert. Et eadem ratio etiam virorum est quorum uxores moriuntur, Nam mortua uxore maritus omnia eius bona fratri vel alii ex consanguineis restituere cogitur, ita ut nihil ei remaneat,unde vel liberos sustentare possit,Liberi itaque in hoc regno haeredes suorumi rentum esse non possunt, multo minus vero uxoribus in bonis maritorum suorum succedere vel quicquam inde retinere permittitur, sed m*-- mnia oost mortem inter fratres vel proximos consanguineos distribui

no uni necesse est,Vxores igitur,sumfructum solum bonorum vici habent,iaque dum vir iste in vivis est , quamdiu viri vivunt bonis suis uti frui possunt, illis autem vita defunctis,iam ancillarum instar cum liberis suis

exire,

109쪽

ORIENTALIS. s

exire,&bonis sese abdicare omnibus coguntur. uae quidem causa est, quod iuuenes&puellae ab ineunte inare ad laborem esse assuefaciant, ut scilicet ad matrimonium transire volentes habeant, unde rei ramiliaris administrandae initi uim iaciant,cum non modo bonis suorum parentum, post mortem ipsorum non fruantur, sed, dotis nomine parum

vel nitul ab ipsis accipiant

C Ap. XXXXIII L

DE EpVLTURA REGUM ET PRAEFECTORUM VORVM quomodo nimirum se quibm Ceremoniis ea

peragatur.

IN SCAE aliquo defuncto luctus multo maior conspicitur,tatuis Menim propter mortem magistratus sui afficiuntur, angun. tu doloribus. ut dici&explicari statis non possit Ceremo LVohios ηmniae saneri ritus, quibus in sepulturis Regum utuntur iidem V mra quidem funicum commemorat stuperiori Capite, sed cum Reges plurium ministerio opus habeant quam vulgaris conditionis alii, neces sarium existimant multos ipsis adiungi famulos, qui non in itinere solum eum comitentur, sed &in altero mundo, ipsi famulentur,ri omnia servitia peragant , cum iter dissicile& periculosum ipsi conficiendum sit, ad quod don parum requiratur. Remrrectio item quidem mortuorum plane ignorant, interim tamen arbitrantur mortuos suos in alium aliquem mundum commigrare, ubi variis rebus opus habeant, eodem modo vitam, ut in hoc mundo agant, Cumque nihil ibi venale expositum inueniant, necessiarium esse putanti cum ipsis aliquid bonorum

sepeliri, atque ita inopiam necessitatem ipso hum subleuari non ialum de supellectile domestica, sed, de vestitiaentis damulitio ipsis prospiciendo. Qi d igitur nobiles attinet,qui inaesa regia, egi ministraruiit,ho-ru quilibet mancipium aliquod Regi defuncto largitur,cuius ministerio

in altero mundo utatur. Alii ex mulieribus suis, nana ei largiuntur, quae cibu paret, in aliis ei gratificetur. Quid a filiorum suoru aliquos ei offerunt, ut ita utriusq; sexus satis magnus congregetur numerus eorum, qui Rui Uutis. Rege comitetur,qui quidem omnes interniciunt ut ante qua id animad- --l io

uertant vel cogitent, Quin Regi suo rhunera haec offerre costituerunt, mentione quidem hac de re nulla faciunt,sed tecte id disssimulant, ne, ni maduertant sibi cum Rege in alterum mundum proficiscendum esse. Cum autem dies sepulturae destinatus iam instat,persona Regi offerenda peregre abire cogitur, ablegatani imirum a suo Heroad ciuitatem Vel pagum hunc atque alium, ut negotium aliquod perficiat, sed latet anguis in herba, dum enim in itinere est, subornatus aliquis clam a tergo insequitur, iaculo vel hasta missili eam petens ex improuis , antequari, id subolfaciat quidem trucidat.

Ce terti trucidati ad aulam Regia deferuntur,Vt appareat qua charum, . . , auia nobiles & subditi Iii Rege suum habuerint, Cadaueran illa omnia san cum Reges. guine probe conspersia&perlita unacti Regio funere uni sepulchro in ω ' - - ponuntur, ut simul cum eo iter faciant. Quin, uxores quae Rege praesς-teris Charum habuerunt, ultro morte oppetere noverentur, Ut Unicum eo sepulchro inclusis,&monumento simul reconditae, pari passu ambulantes ei adhaereant,&in altero mundo ab eo non seiungantur.

Capita

110쪽

96 VI PARS INDIAE

Capita autem eorum qui ita trucidantur,terrae non mandantur, sed Mρ - ceruicibus resecta hastis alliguntur , ut stipatum illis, circumseptum ' 'ρ' monumentum exornetur, quod ad honorem Regis non parum ea facς re existiment. Caeterum monumento postmodum cibusvi potus imponitur, ut habeant quod edant bibantque, existimantes eos cibum potumque istum absumere, unde vasa ista subinde renouant& nouo vino aquaque euacuata replent. Porro vestimenta,armaque&omnia quae chara in hac vita habuerunt, cum eis sepeliuntur,Nobiles vero&Aulici omnes,exterra delineati,&formati vivisque coloribus ut viventes repraesentent, illuminati, circa monumentum istud collocantur,unde sepulchra ista amplitudinem saepe aedificiorum regiorum exaequare cernuntur, quae omnibus etiam rebus necessariis complentur,ut nihil ipsis si vel in vivis adhuc essent, deesse posset. Namri a defunctorum Regum succestaribus in tanto habentur honore, ut excubias ibi suas constituant, ne si forte defunctus Rex rei alicuius indigeat& aliquid expetat petitione sua frustretur.

CAp. XXXV. DE ARTE NATANDI, EVOMODO NEMPE NON SOLUM in sedetiam sub aquis si continereris into quammuberes etiam natandisin periti sima. Vo Nigritae isti, praecipue vero qui in maritimis habitant

ciuitatibus, innatando sint prae caeteris exercitati, inde fit, quod prima pueritia aquis assuefiant, quam primum enim ambulare inceperint, quis sese iam committunt, oblectanias sese in eis & tempus fallentes, idque promiscue absque ullo sexus

discrimine pudoris verecundiaeve respectu. Nam quod paganos attinet, qui remotiora paululum mari loca inhabitant, adeo sunt huius artis ignari,ut saepe etiam expauescantri cohorrescant ad solum maris intuitum&aspectrum, cum econtra, qui loca maritima incolunt,nihil extimescant etiamsi nauigium quo vehuntur, vento&fluctibus maris impulsum subuertatur,quippe quod in mari natantes summa illud dexteritate erigere, aqua euacuatum conscendere rursus facile sese posse

non dubitent.

Qu'd autem attinet ad artem natandi,negari non potest, quod eius sint peritissimi,cum non solum aquis innatare,sed etiam sub eis satis diu sese continere possint, Quin imo aquis sese immergere,& non solum in profundum maris descendere, sed etiam moras ibi nectere,vi bene

longo commorari interuallo possunt,Itaque ob hanc etiam artem suam alibi locorum, ubi mergis eiusmodi opus habent,valde amantur, expetuntur,veluti in America Insula S. Canta,quae margaritarum feracissima est, quas ex mari mergorum istorum beneficio extrahi necesse est, sic Ormis etiam in India Orientali,ubi aquam dulcem,quam morbis quibusdam correpti, ut etiam vermibus infecti, bibunt,ad o. saepe or-gyas, sub aqua maris falsa existentem, proferre, educere coguntur, cui quidem labori Nigritae fere ex his regionibus adhiberi, proptereactiam praealtis chari acceptique haberi solent. Quamuis

Causa eu innatando ex

SEARCH

MENU NAVIGATION