Diatriba de mutuo, non esse alienationem. Adversus Coprianum quemdam iuris doctorem. Auctore Alexio a Massalia, domino de Sancto Lupo

발행: 1640년

분량: 203페이지

출처: archive.org

분류: 상속법

151쪽

i so D I A T R I B A 'tationem, si centum aureos, verbi gratia , coronatos, Henrici vultu signatos,pro totidem Henricis aureis eiusdem ponderis ac formae, quos alicui dedero . dari mihi velim λ Immo quis hanc permutationem facit' 3 Aut ut det centum Regales argenteos, ut recipiat alios pari numero, pondere pares Z Nemo ita nummos suos permutat, ut eiusdem metalli ac monetae ponderisque alios curet accipere , id est, eiusdem generis. Non interest quippe cuius quam , alios habere potius quam suos, si per omnia pares sint, id est, , --

τατοι,&-Atqui in mutuo hoc fit, cum aureΟS vel argenteos nummos alicui

do mutuos,ut alii eiusde generis mihi red

ναμοι. Haec cum ita sint, pergit invictissimus iuris athleta Coprianus, omnis do- strinae penus, & scientiae legalis promptuarium : Invictum linius rei argumentumpnebe ermutatio, tu qua tamen datur ut reddatur , ω tamen alienatio perficitur. Salvus sis, gladiator invicte, cum invicto tuo argumento. Victus est nempe Salmasius. Entelum quod declinare non Possit i In permutatione datur ut reddatur, 3 tamen est alienatio. Ergo & in mutuo, cum datur ut reddatur, perficitur alienatio. Quis huic

152쪽

homini dixit,aut unde hoc didicit,in per mutatione dari ut reddatur Z An Cunari man CS , quos nunc defendit, hoc illi inspirarunt Z Nam certe, nunquam Vivum cutis

quam hoc ilIum instillasse discipulo suo crediderim, si verum est quod de eius doctrina pr dicatur. In permutatione utrimque datur & datur . Non magis alter ex permutantibus dat aut reddit quam alter. Utrimque quod datur, pretium est, & utrimque merx. Quomodo igitur alterum dabitur, alterum reddetur E t hic locus habet illud proprium contractuum ivno minatorum, do ut des, quod Graecis, tyli, non vero , do fit reddas. Et quid alienius ab huius contractus natura,ut cum a

species alia specie permutatur aut genus genere, unus permutantium dare dicatur, alter reddere Non hic tamen stetit inscitia Copriani, sed fimbrias eius ulterius extendit & exporrigita. Sic in emptione ω γωῶtione datur, ut reddatur pretium. Haud scio, an Cunaro hoc didicerit hic eius discipulus. Sed ita bilium est ut responsione indignum sit. Doctissimus ille Romanorum Varro, qui iura & mores antiquos patriae uiae adprime callebat, indoctissimus hominu fuerit cum hac sua mutui definitione, O quod datur ut reddatam Nam dc ' E per

153쪽

132 DIATRIBA permutatio , & emptio venditio, eanderi

tibi definitionem expetunt. Auctore quo Copriano doctore. Quibus eadem definitio competit, vix abest quin eadem videri debeant. Ergo & mutuum, & emptionis venditionis contractus,& permutatio, eadem sunt In emptione & venditioneta, inquit Coprianus , datur ut reddatur prer . tium . Et ego dico, in emptionx venditione dari pretium ut reddatur merx.Ut nostrum verius ξ, Iam duo Sic habuimus. -

Sequitur tertium . Sic in venditione cνmpacto dg retrahendendo datur ut reddatur , saluto . tempore , vel quandocunque venditori placuerit. Hic istud Sic non est similς duobus prioribus. Sed cur non hic me Ramologicum facio , & sua verba remeitior ac remitto huic sophistae λ Ecce tibi: A separatis non 'rectest illatio. Quid autem tam separa' , 'tum &diversum a permutatione &vendi tione, quam haec fiduciaria pactio de retrovendedo vel remancipando quod venditum esti Duo priora genera alienationes sunt, hoc non est ut iam ante docuimus.

Sed ne in hoc quidem genere ea definitio quae mutui est propria congruit, esse quod

datur ut reddatur. Diceres potius, esse quod

venditur, ut retrovendatur ... Quod man

154쪽

similior sit, quam v c ditioni in perpetuum

factae, aut permutationi, multum ramenta

ab eo distat . Ut inique in hac datur aliquid & redditur . Nam venditio fit ubi

. dat pretium omptor, rem Venditoris. Si

militer cym .retrovenditur ei qui vendiderat, pretirim a venditore retro datur, id est, redditur, δί res, ab emptore. Co- .prianum doctore audiamus. Ille haec omnia sub eandem μι-- comprehendet, &eadem definitione concludet , permutationem, venditionem, mutuum, xeudi rionem sub conditione remancipationis. En virum, cuius curatores rationem habeant , & cui vel non petenti cathedram iuris offerant, & si nolit accipere cogant Abi, abi, Coprie doctor, dignior es conscribillare cucurbitas, qua de iure scribe re, aut iniusticiae arguere Romanas leges. Pudet me progredi in hoc Augia: coprone purgando. Pergamus tamen, quoniam coepimus hanc latrinam lavar . Salmasius in eo colloquio familiari petierat 1 Cunaeo, ut veli unti locum proferret, sive .lex Institutis , sive ex Digestis, ubi inren modos acquirendi 'dominii mutuum recenseretues. Huic petioni nihil respondisse dicit Cunarum Salmanus In Praefation . Et sane in illo ipso colloquio, - - k s quod

155쪽

is DIATRIBA quod chartae a Cunaeo mandatum est, a ' que inter schedas eius post mortem reper- .ium, cum ceteris Salmasii interrogationibus subiectum legatur C unari responsum, huic propositjoni nihil extat repositum a

Cunaeo. Nam ita argumentabatur Salmasius , Si mutuum ab alienatio eis, debet etiam esse dominii acquisitio. Respondet Coprianus, vel Tironem proferre posse, textum nimirum in iure, ex quo constet, mutuum esse dominii acqui sitionem . Vide quantus sit discipulus supra magistrum. Tiro fuit igitur in iure Cunarus qui nullum textum.. potuit proferre. Ecce tibi si κρωτ- Των idinis,qui facile hoc expedivi . Imperator, inquit, in III Institutionum, qaibus modis re contrahatur obligatio, doce res mu αδ datos feri accipientium. Item in mutuo ex meo tuum feri, leg. II. I v. D. de rebus creditis. Mirum est, Cunaro, tanto ac tam

exercitato Iuris professori , non in mentem venisse hos textus, qui citius quam κόπον foriolus emittit, huic eius discipulo occurrerunt'. De Salmasio fortas minus miror, quia minus ille Iurisconsultus. Et tamen vidisse illum has leges, certum est ex libro de Usuris , ubi carpite mon hoc Iurisconsultorum , qui mu' tuum ideo dictio voluerimi, quia in eo fat

156쪽

DA Mu Tuo. I Lyde m tuu . Sed quod res in mutuo data fiat accipientis, an ex eo sequitur, dominium eius accipienti acquiri ξ Hoc fieret, si

mutuum esset alienatio. Tum enim res a domino alienata pleno iure acquireretur mutuatario. Cunaeum non credidisse , talem dominii acquisitionem accipienti ex mutuo conciliari,ex eo verisimile est, quod textus a suo Copriano discipulo allatos non facere hilum ad hoc putavit, quia non ipse attulit . Tu, Copriane, quia putas, ita recum dominia acquiri petmutuum, utinam nunqua alio modo quicquam acquiras. Quod si tibi eveniat, tum a1ihil te miserius & egentius futuru est, etiam si plures, tibi copares huiusmodi acquisitiones. Non puIem tame, multas tibi

Eventuras,nec unquam futurum ut viginti . millia florenorum isto modo acquiras

Nam his qui nihil habent, nihil creditur.

Solis qui habent, per mutuum fit ut minus habeant. An hic modus acquirendi, quo nemo locupletior evadii, omnes pauperiores, & pleriq; divitex etia fiunt pauperest Pr terea quod acquirimus,capimus. Hoc est, apprehendimus cum essessit, nostra nempe ac perpetua futura. Inde & quae F traditione acquirebantur, quam propriam esse alienationem rerum nec manc;pii' es Ie

157쪽

i 3 6 DIATRIBA esse dixit Ulpianus in Regulis, adprebeii

debantur & capiebantur, non accipizbai tur talitu. Si mutui datio est alienatio, non accipi modo, sed etiam capi & apprehen di ab accipiente mutuum dici debet' Quod nunquam dictum est. Quis entro capere mutuum & apprehendere unquam dixit Z At dicendum, si acquisitio fuit' . Accipi& sumi mutuin passim apud veter auditur . Et haec differentia est inter a ripere & capere , ut constat eX leg. LXXI. D. de verborum significatione: iaciad ea

capere.ω accipere. Capere cum effectu accipitur. Accipere, eisquis non accepit ut habeat. Addit Ulpianus: Itaque nou videtur quis capere quod erit re situturus. Hac ratione nec Cepisse videtur qui mutuum acce8it, quia restituturus est. S ed nec pervenisse ad mutua- tarium res mutuo data dicatur, quia perve'.

nisse proprie illud dicitur quod est remansu-

rum . Idem ait Caius leg. LI. D. de Regulis Iuris: 'n videtur quisquam id capere quod ei necesse es restituere. At capit qui acquiri . Qui non capit igitur, quia quod .

accipit restituere debet , non acquirere videtur , . Ita in illo versu Iuvenalis:

Legatum omne capis, nec non ceu dulce caducum.

Inter acquirendi dominii genera quae

158쪽

lege nobis acquirutur, Ulpianus in Regulis recenset & caducum , & legatum . Recte ergo & illa capi dixit PPeta. Quod nemo diceret de mutuo, quia noni est acquisitio,& sumi tantum accipique dicitur, quia restituere necesIe habet qui accipit'.

Responde & hic aliquid, Copriane,& putabo virum. Pro illo autem tuo, quod ir mutuo de meo tuum fiat,repono tibi illud ergo alienatio in mutuo Z Solvimus hunc nodu supra, ubi docemus, non solum in mutuo , sed etiam in quoda genere depositi, rem fieri accipientis absque alienatione , Q 'amVis ergo dominium transfer tur in accipientc , non propterea aut alic- natur ab eo qui dat, aut acquiritur ei qui accipit. Si mutuum veteribus inter acci-

uendi dominii genera sive naturalia sive

egitima habitum fui siet, . non omisisse Ulpianus illud recensere in.Regulis eo cinpire quo enumeraVit . Omnes specieS acquirendi rerum dominii. Nec Caius inta Institutis in rerum divisione, ubi omnes naturales modos recenset acquirendi re- . rum dominii, mutuum inter illa referri

praetermisistet, si Coprianorum sententia, de alienatione & acquisitione dominii in

mutuo

159쪽

138 DIATRIBA mutuo fieri solita, tum obtinuisset. Addebat Salmasius i mutuu es et alienatiis, seque retur, ut Ecclesia, quibus quoquomodo a alienare vetitum ea, non possent mutuum sub usuris . dare. Respondet Coprianus , Sequela nullae E. Sane sequela nulla est, sed optima est consequelatia. Nam si pactione aliqua aut lege , aut testamento, inhibeor alienare quod accepi, sive mobile sit,sive immobi-Ie, nec pecuniam, nec quicquam earum rerum que in pondere, numero ac mensii'ra constant, in quibus mutuum consisti ,

mutuo dari licebit, ne si quidem quaestuosa haec mihi futura sit mutui datio, hoc

est, τοκορορουσα. Sed egregiam ex logica sua Ramaea distinctiuncuhe rimam qua evadat rea' epit haec sibilatrix colubra. Ecclesiis, inquit, pura ω omnimoda alienatio proh Dbitu eis, non quae vice mutui fungitur, quodammodo ipsam rei datae restitutionem cum Umris continet. Accedite ad hunc cito cito, iuvenes, qui Iurisconsilii cito fieri vultis. In hoc uno Copriano Paulum & Ulpianum, ipsumque adeo Papinianum reperietis ; ne dicam Cunarum . Nam hic illi tiro est Iuris. Sed & illi auctores dc conditores iniustarum legum . Quid ergo λ Om- nes habebitis omnium saeculorum Cuiusicunq; iuris sapientes ac legi satores, si Co-

' primum

160쪽

υ E . M u T ii' o. . IJ9prianum tenebitis. Hic vos docebit, quod nemo eorum scivit , mutuum non esse puram ac omnimodam alienationem, quia talis tantum Ecclesiis, sua alienare prohi-.bitis, interdicitur alienatio. Et tamen statim subiungit , veram illam esse alienuHο-nem. Bene sit manibus si μυώτου Cunari, qui talem nobis produxit cuneum scin dendis omnibus iuris dissicultatibus , etiam. nodosissimis. Mutuum non pura ea nec omnimoda alienario, ω nihilomium vera salienatio. Mutuum alienatio es quae vicem mutui fungitur. Si rediret , pluribus Cunaeus, ut ego vellem, Vel a paucis ad quos eum relegat Coprianus, non teneret iram quin . discipulo suo veram, plenam , puram &omnimodam alapam incuteret, pro tot' nugis. Sensit tamen, ut es acutus vel si-pra Papinianum, illo nodo sibi adhuc gulam constringi, de alienatione Ecclesiis interdicta,quq tamen mutuum possent sebusuris dare . Hunc ut extricaret, quo niam non alia via nec vis stippetebat, hanc

rationem sui expediendi iniit, sane inge- . niosam. Sed quid factum Ecclesiae ad nos uuid

etiam commines notiones vulgi Z B ene dixisti, Copriane, nihil ad te pertinere, nec Ecclesias, nec communes vulgi loquutiones. Melius etiam dixisses , si nec sus, nec le-

SEARCH

MENU NAVIGATION