Ioan. Bodini Andegavensis Galli, De republica libri sex, latine ab auctore redditi, multo quam antea locupletiores ..

발행: 1609년

분량: 1324페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

DE RE DUBLICA, LIB. II. os annium ac per narum dominus in regem euadit,s subditos iusta libertate, ac Ieru suarum dominio ucifrui patiatur.Itaque Plinius Iunior ad Traianum; Principis,in

miserem obtines, nesit domino locus Persas vero discrimelud fatis intellexiste perspicuum est, cum Cyrum, qui

Medorum potentiam fregit, Regem appellarent V.Cam , -- - . bysem dominum, Dariu vero mercatorem: quia Cyrus maior summa caritate suos amplexaretur; filius imperandi

seueritate formidabilis esset; tertius tributa ac vect igalia prius inaudita a subditis extorqueret ob eam rem Alexander Magnus ab Aristotele admonitus esse dicitur, e με-h.st, ut Graecos quidem paterna pietate barbaros vero do- - -

minandi maiest ate in ossicio contineret: quod praeceptu repudiauit Alexander Graecosque sola Virtute, non origine; barbaros vitiis ignauia censeri: orbem vero terrarum instar esse voluit vinius ciuitatis, cuius arcem ipse in suis castris positam teneret.Subditos Regi obsequentes esse oportere diximus, ut in eo solida iura maiestatis inesse iudicaretur Peundem tamen naturae legibus obligari id est, subditos naturali aequitate regere, cuius sple-dor Solis ipsius luce clarior est. Est igitur regiae maiestatis praecipuum argumentum, si, quam subditos suis imperiis ac iussis obedientes est cupit, tam ipse naturae legibus se prςbeat obsequentem. Id autem consequi non admodum dissicile est boni principis ossicia intuentem si pura religione

Deum, pietate patriam, caritate propinquos, benignitate gentes,aequitate singulos, iustitia uniuersoscomplectoatur: itemque, si prudentiain altitudine animi in

consiliis; fortitudine: alacritate in rebus gerendis; modestia in prosperis constantia in aduersis utatur: si donique erga foederatos amicum seri aduersus hostes formidolosum erga bonos amabilem in sceleratos te ribilem, in utrosque admirabilem,in socios fidum, aduersus humiles facilem,in arrogantes excelsum 1 ese probeat. Regialpotestate sic constituta, ut subditi quidcin

322쪽

3C IOANNI, Io DIMIprincipis legibus, princeps autem legi naturae pareat, leutrinque domina, vel, ut Pindarus ast,regna viri que imperans, subditos inter se, cum principe, itidem vinculi copulabit; cx eoq; suavillimus concentuS cxssistet, quvoluptate ac felicitate incredibili virosque.beare pollit Haec illa est regalis unius legitimaque monarchia

quam quaerimus siue regnum successione, ut sere semper,deseratur, siue lege, ut nostrum siue populi suffragitis, ut ea quae ad Aquilonem posita sunt; siue largitione ut illud Numidiae,ubi Augustus Iubam regnare iussit; siue cellione, ut regnum Neapolis ac Siciliae semel atqu iterum ad Carolum Ludovicum Francorum princi pes: suetes amento,ut anteas pe Africe, nec ita pridere Angliae regnum Henrici viri voluntate ad Eduardua

VI cui Maria soror, huic Eligabetha substituta; siue fraude patrum, qualia fuerunt Hieronis dc Pisistrati regna; siue serte, ut regnum Israelitarum ad Saulem siue equia Trutareb is hinnitu, ut Periarum ad Darium Hystaspen siue armis

misi, in ac vi quaelitum , Ut regnum beruu Neque enim, inquit,

'of Liuius V prater vim quicquam ad ius regni habebat siue ob nobilitatem ac gentis splendorem, ut AEgyptia praetorianis militibus, ad Campsonem Ciliciae Regem delatum accepimus, siue ob iustitiam ac pietatem, ut Romanorum ad Numam siue ob senium , ut Arabiae aces οὐ i Si Taprobanes regia, ad vetustissimum quemque , sue is ob corporis robur, et imperium Romanorum ad M, ximinum ducem militum, tanta corporis firmitate ac robore, tantaque amplitudine, Ut gigantum semine J- creatus videretur siue ob formae praestantiam, ut ident

imperium ad Heliogabalum peruenit: siue oblongitudinem ac proceritatem, ut thiopum regna ad longis simum quemque deferebantur: siue ad bibaci stimum, si 'sit ut quondam Scytharum imperia quemadmodum' Α- .riam M., ristoteles scribit, qui Regem domit Deum, qui si stagio creatus ex ipse populi voluntate imperat eundem tamen fieri tyrannum, si vel minimum a populi voluntate dis eesserit. Quae descriptio non solum ratione deseritur,

verum

323쪽

DE RE VEL IC A. LIB. II. as verum etiam pernitiosa est: nam his illud maiestatis, quod regis maxime proprium esse demonstrauimus co- cidat oportet εἰ siquide in inviti ac nolentibus sub dicis imperari nil ait ab ipso Rege pollit, qui etiam leges apo- pulo accipere cogeretur. Denique omnia populo licerent; iustissimi autem ac optimi quique Reges, pro tyrannis habeticiatur nec vero Rex aluis ellet, quam in gistratus, cui arbitrio populi precario potestas Sc daretur,&eriperetur. Quae tam absurda videri necesse est, i quam quod ab eodem plii losoplio proditum est,barbaras est egentes,q ae es astirpe quaerant; cu tamen sui ipsius Rex ac discipulus Alexander Magnus cum maior1bus

ac proauis Macedoniae restibus ab ipso Hercule genus P μν' - ν' l dux ille barbari Lacedaemonii, qui ab eadem Heracli-

'darum stirpe, Reges mille circiter annos pertulerut bar- bari quoque Assiatici, Persi , AEgyptii; in quibus non modo suit, sed etiam a quibus humanitas, artes,leges,disciplinae ad omnes populos dimanarunt ':postremo unus hAristoteles, cum paucissimis quibusdam GraeculiSabar r. beoriret. e-

barie procul abessent. Nihil autem pernitiolius cogitari 28. I. i.

potest, quam lustragio populi creatione rcgum permit simaearωm af tere, ut suo loco disteretur fectionum.Ω-Quanquam Aristoteles in eo pio quoque labItur,l Ore m. regum genera quatuor constituit: dc quatuor positis, quinque tamen' enumerat. Primum genus eorum, qui pM

populi voluntate Naibitrio imperant ut quos heroicis temporibus, eos dena imperatores, iudices,ac pontificesssiisse putat secundum genus barborum este, cum scilicet Reges a stirpe ducuntur tertium eorum qui suffragio creantur: quartum Laced moniorum propriti, quos belli duces perpetuos fuisse tradit postremum genus est eorunt qui dominatum adipiscuntur, ac subditos quasi patresfamilias seruos habent. Quod ad piimum genus attinet, reges quidem iudices, Imperatores,ac pontifices fuisse, nulli tamen ex populi arbitrio ac UO iunca te imperasse,aut imperium a populo accepisse comperiuntur, ante Pittacum ac Timondam sed principio Π,

324쪽

nus hominum immani feritate barbarum,S crudele Q. μτhsq- issePlutarchus' scribit; qui nihil prius aut praeclarius dacerent, quam homines ab hominibus violari, caedi, opprimi,& in seruitute abduci quod certe sacris literis coetentaneum est; quibus perspicuum fit; Ni merodum pri mum tyrannide caeteros oppressite; servitiis omnia cypleuistriac posteris imperium successoria lege reliquisse certe quidem Thucydides ipse verisiimus scriptor,&antiquorum historiae, summa regna successione delata fuisse, Assyriorum inquam, Medorum,Tyriorum, Persarum, AEgyptiorum, Hebraeorum, Lacedaemoniorum, Macedonum, Epirotarum, Sicyoniorum, Celtarum,&Atheniesium declarant:at cum regia proles a stirpe pinpulos desereren,partem reges sustragio sibi cieasse,parte optimatibus imperium dedisse, partem in populari statu acquievisse, praeter eos quorum libertas vi armis potentiorum oppressa fuisset: ut Herodotus, Iosephus, Berosus,Manetho, Ephorus,Theopompus,Xenophon& antiquissimi quique scriptores prodiderunt: ex quib. facile intelligitur,Aristotelem,m iis qua de regibus scripsit decipi: errare. Quod item Spartiatarum duces regum appellatione ample stitur, id quidem absurde, cum qui iura maiest iis non habeat, Regem esse non posse superius dictumst: Reges autem Lacedaemoniorum post ipsius Reipublicae conuersionem, non alios quam senatores fuisse, ac magistratuum imperia pertuliste docuimus; at ne ini-peratoriam quidem illis potestatem in perpetuum ii- lautam fuisse, ut putat Aristoteles, qui perpetuos belli duces appellat, cum aliis quoque ciuibUS Ommimica retum, ut Lusandro, Leonidae, Callicratidae, Gylippo; quos Lacedaemonii Regibus ipsis, premente bello praetulerunt At ne Agesilaus quidem Rex imperatoi iam M V .. potestarem iniussus accepit, ut ' Plutarchus tradit. Et ut perpetui fuerint imperatores, nihil tamen imperatoria potestas cum regia maiestate commune habet, cum pri- uapsa magistratibus tribuatu : malcstatem vero nec in

325쪽

in priuatos, nec in magistratus conuenire, nec dissolubilem estinantea demostrauimus Latini quoque suos imperatore i , quidem perpetuos habuerunt;&Achaei annuos, de quibu tamen poenas sumere consueuerant. Damocritum enim imperatorem quingentis talentis mulct arunt'; perinde ac Ephori suos Reges exilio, cat- -- cere, mula a saepe coercebant, interdum etiam morte. Hos igitur ex albo regum eximere necesse est , dc eos qui dominatum arripuerunt, quos ab regibus non genere quidem, sed forma disterre docuimus. Tertium vero genu eorum , quos suffragio creari,aut successorio iure fieri cribit, nullo discrimine ab aliis regibus secerni debuerunt alioqui&sexdum genus constituere oportuisset eorum qui sorte ducuntur, deptimum eorum qui testamento: tum eos qui vi, qui fraude, qui a aliis artibus,ac modis innumerabilibus regia adipiscuntur Monarchas autem distinguere oportet, non imperii consequendi, sed ipsa imperandi ratione,quam tribus omnino generibus con meridiximus, dominatu, regno ac tyrannide. Quod autem Artitoteles regum appellatione complectitur etiam eos, qui Reipublicas constituendae aut confirmandae causa ad breue tempus creari solent, a regia potestate plane alienum es cum nihil aliud sint quam curatores, quales hiere Diectatores

in Republica Romanorum quos Dionustus Halica nasseus scribit imperio acinacio similes sui stetis quos ThesIali Archos, Lacedaeninonii Cosmos, Mitylenaei PE

symnetas vocant eadem potestate Balia Florentinorum fieri consueuerat, id est, Octouira, aut summum Decemus ri Reipublicae constituendae ut quae decursu temporum deprauatifuerant, tu in in legibus, tum in moribus, tura in magistratibus creandis conformarentur: Republicavere consi ituta,imperio abdicabant: qui eadem ratione Reges appellarentur: qiIod absurdum sit, cum regia maiestas nec in magistratum, nec in curatorem Reip. con

ueniat. Quamobrem quod' Caesar scribit Heduos magistratum in singulos annos regali potes ate creauisse;

326쪽

tuisse. Ac tametsi praestides prouinciarum , post Alexandi Magni occasum, summu in sua quis'; prouincia impe ' - , ' '' rium haberent, regiam tamen appellatione 'diutis limerepudiarunt: primus omnium Antigonus, victo Ptole maeo Lago, diademate caput cinxit: seq; Regem appellauit. Eodem momento AEgyptii Ptolemaeum, Assyrii Se

leucum,Thraces Lysimachum βασιλς ας dixerunt. Et ut

primu Lotharingorum ac Burgundionia reges se in Imperatoris Germani fide S obsequio futuros iurauerui; regii nomen cimperium exuerunt; quia reges esse desierant: quamobrem apte illud Martialis Oui rex est, regi Maxime non habeat. Est enim augustum regis nomen, quo nullum illustrius esse potest, ipsaque stemmata regalia,aureas vestes, sceptra,diademata, coronas,cum c teris communia esse non oportet. Ac tametsi Romani, posteaquam Tarquinium Superbum exegerant, regiunomen ac multo magis imperii abhorrerent; pe tamea senatu stemmata regia sceptrum inquam eburneum, diadema, corona vesti purpUrea auro praeteXta, crateibrari s a. X auro solido,ad reges foederatos missa suete ut in co--π-η Li-i mentariis Gregorii septimi Pontificis maximi,Demetii

νexillo designatum, quarum rerum Potifices Romani, liberales dicam an prodigi, aeque ac Imperatores, saepe fuerunt. Sed nihilo plus in eo genere potuerun , quana Anastasius Graecori Impeiator, g ornamenta cotularia, cum Augusti appellatione, ad Clodo uela Rege Franc rumisisse dicitur,cum apud Turones ageret, ut Iustini nus quoq; Patmit appellatione Childeberti Rege e ornandu putauit: qui b. rebus alien ae maiestatis imperio, quod summum sit, detrahi certum est,nili abius accipiantur, qui sunt in foedere superiores. At neque Franci foedus cum Graecorum principibus vllum percusserant,&Romanos sua virtute de impono Gallorum de tui bauerant. Inter foederatos quidem aequa potestate Orn lamenta

327쪽

faccipi uiit hir, suae maiestatis deminutione consula rein vero aut patritium honorem, tu sunt magistratu uin ypria, qui accipiunt, superiori maiestatem as noscunt. At ne regia quidem potestas, quaesuma est: nisi subditis concedi non potest; multo minus ei qui iura maiestatis per sese habet; ut Petrus Daniae Princeps, quem Fridelicus I regi nomine subornauit; ea lege , ut fiduciarium se imperii Germanici profiteretur; quod regiae maiestati rei uenare diximus ille tamen iureiurandos im

gnus, sie in potastatem Imperatoris tradidit, obsides dedit , ramentu=n fecit, siesuccessoresque suos non nisi imperatoris Grsuccessorum eius per in v regnum adepturos. In quo duplici-

citer peccatum ab eo esto,quod i talium ornamentorum

illecebris, quae ab imp ratore missa fuerant. suit maiestati detraxit;&sempiterna seruitute non modo .ipsum, sed etiam posteros costrinxit: qui tamen detectis fraudibus ab Imperio defecerunt: quia cum Daniar iegnum senatus ac populi suffragiis acceptum feratur mon modo posteros, scd ne seipsum quidem ea lege poterat obligare Iisdem ornamentis Austria Dux, itidemque pene teporibus,auctus est ab eo ipsb Imperatore,ca lege tameIa, ut in perpetua imperii Germanici fiducia,in qua tunc erat, ac iora per fuerat, perstaret sed cum ab imperio, violatasad e,defecisset duodecimo post anno regia dignitate Srappellatione spoliatus est. Cosimili errore Henric I.Rex AngloruGuillelmi Augusti ili',idenricum natu maiore se adhuc vivo ac spirale,regem inaugurari iussit: na ille momento ut rex est appellat',imperare; res gerere; maxima quaeq; obire,demq; a principatu cum patre contendere , quem imperio spoliaturus erat, nisi morte praercptus esset. Principio quidem Capetorum gens, cum in regnuria inuasisset, Vt opes ac potentiam non satis firma stabilitet, ne mortuis

Regibus res ad interregnum delaberetur; filios Reges designari ac initiari curauit. Ita quidem Hugo Rober' V tum;

328쪽

χio iis, miri Roma Net tum; hic Henricum, qui deinceps etiam Philippum

consecrari iussit quod postea confirmatis opibus ac potentia fieri desiit. Id autem valde periculosum mihi videtur,si rex iuauguratus imperandi morbo laborat; quia subditi Solem Orientem libentius, quam Occidentem intueri constieuerunt: nisi plura sint regna latissimis sit minibus aut montibus altissimis, aut mari profundisi1-mo seiuncta ita quidem Seleucus utriusque Asiae Rex, Antiochum filium non modo regia dignitate suborna-

dem ferendum est ubi Reges senatus populive suffragio

creari consueuerunt:cutulinodi sunt Daniae , Sueciae, Poloniae, Tartariae, Bohemiae, Hungariae , Tunctaniae reges, qui,quem regnare cupiunt, eudem populi suia

fragiis designandum curant eique principes iureiulando obstringere consueuerunt. Sic enim Changius primus omnium Rex Tartarorum,populi suffragiis faci us, Horo tam filium in spem imperii designauit regem Go-stau',qui nostra aetate in Sueciae regnum inuaserat, Henricum filium; Christiernus hunc Fridericum; cui tamen non satis cautum esse putauit, nisi eundem Henrici II. Regis Francorum fidei ac patrocinio per legatos commendaret:annoMDLUI.veritus, ne se mortuo,Ioannes& Adulphus patrui res nouas molirentur. Id etiam Ο-mnibus Africae maritimae regibus in more positum isse legini': nec bita pridem Ferdinandus Maximilianum Hungariae ac Bohemiae regem se vivo renuntiauit hic Ernestum ita sensim erepta suffragia populis, obliuione sepeliuntur.Idem a Sigismundo Augusto Rege Poloni frustra tentatum est intercedet senatu ac tametsi e Republica esse videatur, ut seditionibus occurri possit; iditamen Poloni metuim , ne creatio regum senatui porpuloque perpetua huiusinodi succeisone eripiatur:vt in Austria gente,rerum gestarum gloria clatissima, imperirum Germanorum tam alteradices egit, ut eius euellen'

divix ulla spes esse videatur. Haec de regali non rchiam

equitur 't de Tyrannide disseramus.

329쪽

I x A. DI B. II. III De T rannide IIII. TY, est, in qua unus homo, diuinis ac naturae legibiti sublatis , rebus alienis ut suis , ct liberis homi b) mi εἰ nibus quasi mancipiis ad libidinem abutitur Tyranni vox da. olim licinesta ac splendida, de eo dicebatur, qui dominationem, ciuibus inuitis ac nolentibus, vi aut fraude arripuisset, tametsi moderate ac iuste imperaret. Ita quidem Plato Dion vlium Syracusarum tyrannum,ac caete titum Philosophi tum amici, cos qui vi suarum ciuitatum summam potestatem adepti errant tyrannos honeste

appellarunt; qua appellatione ipsi quoque tyranni glorianantur. Probis aurem aeque ac improbas commune fuisse tyranni nomen ex eo perspicuum hi, quod Pittacus ac Periander, qui in ordine lapientum a Graecis enumerantur, tyranni sunt appellati. Et quoniam ii qui malis artibus in rerum domuiationem inuaserant, fortunas omnes vitamque suam aduersariorum iniuriis ac periculis omnibus expolitas intuebantur; partem milites ad corporis custodiam adhibere; partem praesidiis arces caditus omnes munire ac obvallares partem aduersario ac potentiores necare aut in exilium agere; caeteros seruitute premere,aut vectigalibus ac tributis vrgere; aut

etiam liberis δ uxoribus alienis fi uprum inferre consuestent,incredibile sui odium toto terrarum orbe excitauerunt. Nam Dionysius maior,qui Syracusas occuparat, ad urbis&corporis praesidium decem peditum, totidem equitum millia , praeter classem triremiuna CCCC rebus omnibus ins ructissimam habuisse dicitur. ac ne sic quidem paucitati ciuium, quos penit' exa mauerat ac seruilem in modum opprellerat, resisti posse, utabat: tametsi non collegia modo ac societates suu R- isset; sed etiam proximos una vetuisset epulari, tacee na domum redeuntes diripi a custodibus ac spoliari ius sisset, quominus inicitias colerent,in in se conspirarent. Hunc tamen Plutarchus boni principis laudibus cumulauit; ut qui virtute ac iustitia plurimos, honesta V re

330쪽

regum appellatione abii tentes, cium tamen omnibus vitiis inquinati essent, superasse videretur. Neque v. inani verborum specie ac praeclaris appellationibus valde insistendu est: cum saepius pessimi quique virtutis&honoris nomina lamblemata laudatissima sibi arrogare:subditi tamen contumeliosissima in eius modi pr1ncipes dies eria iactare consuescantavi AEgyptii

tres Ptolemaeos, quorum alius fratrem, alius matrem, a-l1' patrem necauerat, acerbissimaPhiladelphi,Philome-

toros ac Philopatoros ironia notarunt. At etiam augustissima ac anctissimariusque nomina pestiam iere, cum qui iis abuterentur, foedillimis sceleribus seipsos conta minarent.sanctum quidem magis nomen est Tarquinii, tamen superbia ac filii stuprum Lucretiae illatum, fecit ut Romanis odiosum esset.Syllae crudelitas,quam in di statura exercuit Dici atores infestos reddidit. Vexilliseros Florentinis inuisos fecit Francisci atorii effraenata dominandi libido.Tyrani quoque appellationem,propter eos qui patriam oppresserant,populis omnibus te- terrimam fidisse perspicuum est. At fieri potest , ut unus δί idem princeps , cuius imperium longe lateque pateat , regem quidem aduersus ciues dominum aduersus eos quos iusto bello domuerit: in reliquos vero tyrannum se ferat aut in eadem ciuitate erga potentes quidem ac nobiles crudeliter se gerat; in tenues vero ac plebeios humaniter. Aetyrannorum quidem alius alio deterior est 3c ut virtutum, ita quoque vitiorum sui sint gradus. Quis enim princeps ita virtutibus cumulatus est, ut nullis omnino vitiis notari postitὶ quis etiam tyrannus tam perditUS,Vt

non aliqua virtute excellas Temere igitur ac stulte, qui de principi b.sententiam ferunt, nisi perspectis uniuscuiusque moribus,institutis,rationibus, vita denique tota plane intelle istaec cognita: quo quisq; Vitio, qua quisque Virtute praeditus sit, qui b. ite animi perturbationi b. afficiatur: quibus illecebris ac voluptatib. delectetur z.ut iudicari pollit, an vitia virtutib. aequari, an vero superari potitiit:

SEARCH

MENU NAVIGATION