Ioan. Bodini Andegavensis Galli, De republica libri sex, latine ab auctore redditi, multo quam antea locupletiores ..

발행: 1609년

분량: 1324페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

871쪽

DE REΡVBLICA, LIB. V. 8 7 gratia,generis propinquitate, si ooptaturos spondeant

ac promittant Extremo capite cauetur ne legibus ordinis ab rege posterisve sitis, collegio ve uniuerso derogari possi. Hic dicat aliquis, iniquum videri', postremo capite

cauetur, ne scilicet numerus Equitum augeatur: quia bene de virtute meritis amplitii mi ordinis aditus ac spes eius honoris adipiscendi praecisa videatur. Nec n.plures uno ac triginta ordo velleris in collegium admittit; Fracorum ordo sex supra triginta; Anglorum vero quadraginta capit. Sic tamen statuo,nullam ex omnibus legib. magis necessariam fuisIe ut in ea commoda que propter inconditam Stellati ordinis multitudinem irrepserant, eius legis prςsidio declinarentur. Na quo pauciores cooptati fuermi, eo ardentius tantum honorem adipisci cupiunt. Vt in publicis certaminibus praemia quo sunt

pauciora , eo auidiu appetuntur: quamquam reges ac summi principes eo numero Equitum non sunt coprehensi; quia collegii legibus obligari,ac iura maiestatis simul tueri non possunt.Sed ut numerus collegarum exiguus videatur, prima tamen Equitum Francorum creatio quatuordecim tantum capiebat; nec rege Francisco

maiore plures fuit te legimus: aignitas autem ipsa multitudine plurimum eleuatur. Quamobrem plerique cum

indigne ferrent Equestrem hunc ordinem abiectissimis ac sordidissimis hominibus, ac tantae multitudini a rege

Carolo IX. communicatum, ut sexcenti circiter non ita pridem censerentur, nouas Comitum ac Marchionum dignitates a principe obtinuerunt. Sed repente comitum numerus adeo excreuit ut rex idem Carolus ad coerccdam ambitiosorum hominum cupiditatem edixerit, ut in posterum Ducibus, Comitibus,Marchionibus sine mascula legitimaque prole mortuis, praedia beneficiaria fisco vindicarentur; sed cum edicto princeps importunis rogationibus derogare saepius cogatur Ciuia arisiorum rescripta reiicere consueuit. Prudelis autem principis est honores ac praemia mo-

872쪽

z18 IOANNIs BOD IN Idice alit et intra rnoctu,nec nisi de virtute,deq; Republ. bene metiris largiri. illud amplius necesse est, quo pinia sint gratiotiora, ab eo tantum qui iura maiestatis habet, conce di priuatis; qui honores ac dona principis ac libe-tius accipiunt,&fruci us sentiunt beriores, cum intelligant sua erga Rempublicam merita ab ipso principe iustis ponderiburexigi , principem sibi gratulari, ut meliora lampliora sperare non dubitent belle uolentiaq; obsequio maiore principem complectantur. Sed prius necene est principem cane aulicos, quique principis auctoritate gratia impudentisti me abutuntur, domo quam longilii me prohibere aut fumo necare; imitantem Alexandrum Seuerum, qui quem deprehendit principis bene iacia ac praemia quae inmerentes casura intellexerat, quasi a principe in sui unius gratiam coracessa fuissent,promittentem, ac magnam pecuniariavi meo nominea plerisq; extorquentem publice alligatum fumo necari iussit,Voce praeconis praeeunte,SIC Fvaso pereat quisumum vendidit. Nihil enim principibus beneficiorum ac praemiorum suorum gratia carius esse debeta, quam si domesticorum fiaudibus sibi extorqueri patiantur, verendum est ut imperium tandem aut certe imperii fructum omnem amittant. Nam cum Absalo Davide dissimulante, honores, imperia,curationeS,benedicia denique ac praemia subditis largiretur, capitali fraude sceptra de manibus, coronam de capite regis decussit hunc enim subditorum animos ac voluntate Dauidi parenti optimo uis uratum esse secrete literae testantur. Cum enim Galba Imperator beneficium Othonis 2 'ist rogatione priuato concellisset, Otho decem aureoru millia extorsit,quae Pr torianis militibus diuisia imperiusibi pepererui: paulo post enim Galba interfectus est. Hoc Iulianus Imperator significabat emblemate singulari, quo sagittarius pennis aquilae detrae is eas ad sagit-ram accommodat, Vt aquilam ipsam configere posIit. Quid reges nostri maiorum gentium, Meroueorum in

quamdi Caroleoniminum imperio Francorum spoli ti sunt

873쪽

ti in cum si ortim beneficiorum ac praemiorum gra iam ignauiter ac turpiter sibi a domesticis praeripi paterentur nam praefectus Praetorio, qui palam Malister dicebatur, omnia beneficia , baaperia, curationes ne ipso quidem rege conscio largiebatur. At Lupus Abbas Ferrariensis Carolum III pria denter monuerat, ne sua be-ncticia domesticis accepta ferri pateretur.

Scio principi b hoc stupra modum difficile futurum:

Cuis enim matris, fiat Him,propinquorum, amicorum

rogationi b. nihil daturum se possc confidat Zid certe videretur inhumanum ab omni urbanitate alienum. Id tame parcissime fieri oportet: eoq; magis si imperii suc- cessorem habiturus est, qui populare gratiam imperatri dispendio se collecturum confidit Memini Carolum IX. Regem fratri Hen vico beneficium alierius nomine petenti libenter annuisie, iussisse tamen eum acciri, eoq;

praesente ad fratrem conuersum dixisse; Nihil clari firme frater denegandum tibi puto: hoc tarnen beneficium quod alteri tu nomine vis, non consequere id ego illisumma volantate pro suis in Rempublicum meritis do ην dedi. Quod si princeps o- mnino domesticorum cupiditatib interuire velit alien in mancipium videri potetit, nec maiorem vim ha- bere quam circuli in logistica; quorum quide ope unita in umerorum vis infinita tribui tun, qua tamen persei - sanum enis dicino potest. Interest etia principis bono i nam ac fortium virorum merita erga se, erga Rempublica erga singulos habere cognita ac perspecta, Vt caeteri ad bene de se merendum acrius incitari possint , Sed ne princeps multis multa importune petentibus denegare cogatur; oportet prudentissimos sibique carissimos adiungere libellorum Magistios, qui singulorum rogationes excipiant: ut eos, si quid contra decus, contraque publicam tilitatem petant, a proposito dimoueant, ne princeps tam rccusasse, qua quid sit nemsciisse videatur; aut litam illustris est, qui quid tibi dari postulat, ne princeps ipse imperatus ostendatur, ted se in comparet ad eviri qui rem iniquam petat aequitate quadam

874쪽

8so IOANNI. Bon IN Idam refellendum,&cum bona gratia dimittendum.1nia Liri'' ' quo genere Titius Imperator principes omnes superasse dicitur; quia neminem a se tristem discedere passus est:

quem propterea generis humani delicias appellarunt. Qui vero imprudentius petere non dubitant,cum suas rogationes a prudente libellorum Magistro expendi putabat

oportere,dissicilius ad petendum accedent.Numquam enim Praetoria principum adulatoribus, numquam hi- Cur viri bo rudinibus vacabunt quae principis ac populi sanguinem

...iάζ' ebibant, ostium ipsorum medullas auidissime exsi1-gant.Qui vero plurimum de republica merentur,ii ferea principum conspectu quam longissime remoti si int; siue quod praemia virtuti suae debita, quae impetrari, non peti debent,extorquere a dignitate alienum putant; sive quod iis petendis semper pecunias sype quoque ope- Iam ac spem penitus amittant.Ac si quidem prima rogatione repulsam ferant,nihil amplius tentabunt.Atq; in eo ipsis Callicratidas Lacedaemoniorum imperator clarissimus ab aulicis Cyri iunioris irrisus est, quod principi

diutius inseruire, ac tempus in aula regum terere numquam didicisset: Lysander vero, qui aulicorum mores ac naturam compertam habebat , ab eodem principe tiramia eb icci vellet consequebatur'. Ita fitvt viri boni ac prudeles impudenti aulicorum fraudibus eludantur: quia non intelligunt omnibus fere principibus in more positum esse, ut eos incredibiliter ament&colant,iisque plurimum se debere putent, quibus Oisima largiuntur:id est, , mimis,parasitis,adulatoribus,meretricibus, cinaedis:eos. autem quibus vitam debeant, in quorum ope sceptra

teneant, capitalibus odiis fere prosequantur.Et quidem ea beneficioruni vis est ac natura,vt qui dedit, non min' quam qui accipit obligari videatur;gratiarum autem chio ingratis homini b. grauis est vitio grauissima; cuius, cui id V1 i. IV causam Tacitus inquirens Proniom,inquit,adrindinem quam utamfuinis , quam ad gratiam .quiagratia oneri,ustio inqua-

' Σ'e Δ, habetur uitius. Ac tametsi plerique principes nihil nisi eblangitis

875쪽

D RrpVBLICA, LIB. V. Sila precibus, ac cepissime inania tantiam verba largiunturi leui ilima tamen alior a promissa quasi obligationes arctissimas distatui iubent. Illud etiam praemiorum quae bene de virtute meritis debentur, spems,pissime adimit,quod quibus virtutis nomine quid conceditur,priusquam rei concessae fruetum ullum decerpere possint, magnam partem furibus aulicis largiri,aut rationi b.plura expensa ferre quam acceperint, aut pisti me inanes redire cogantur. Quae pestis aulica non aliterquam sectionibus ac vitiolamus curari potesta, nisi princeps presese sita dona largiatur: ut nec alienis rapinis intercepN, c diuturnis precibus Hagitata, sed dignitate impetrata Videantur: quae multo maiora S uberiora futura sunt quantumuis exigua, quam si aliena manu donata

fuerint; etiamsi furtis non exhauriantur. Idem iudico de laudationibus, quocum ab ipso principe proficiscuntur, incredibilem quandam vim habent ac donis omnibus superiorem Put vituperatio ab ipsius principis oratione profecta quovis supplicio acerbior iudicatur.

Poenarum autem ac praemiorum distributio numquasperanda videtur, quamdiu honores,magistratus, imperia, sacerdotia, curationes,in officina tabernaria mercatorum publicis venditionibus quali sit has a proscribentur id quod non sine acerbissimo dolore diutissime spe et auimias: quo malo nullum in republica grauius cogitari potest. Omnium quidem populorum legibus satis accurate prouisum est, ac nos ipsi sanctissimas D, Ludo uici leges habemus eo degenere latas, quibus etiam infamia irrogatur si ex cuiusquam amplitudine gratiam sibi quis conciliarit, aut honorum adiumenta quaesierit; Legibus item Jerdinandi Regis Aragonum magistra n.

tuum creandorum Iatio accurata continetur,quam honesta aemulatione ab edictis Caroli VIII regis acceperat: hac clausula legibus V subiectia, enosipuedan ren-:e 2 et

der,s trocarissctos de Alcalia, V quaeilaho, Uregimie Isabilia. to, ve nies quatria, ii sic executoria, ny iura ria. Abigiis item suae sunt leges, quibus turpis illa mercatura prolii-betur,

876쪽

betur; quas etiamnum vigere animaduerti. Ac nobis ipsis quoque lege D. Ludoviciisq; ad Francisci maioris imperium pene inuiolabiles exstiterunt. Quae autem S quanta incommoda honorum mercaturam sequantur, oratione persequi infinitum sit. Id tamen in popularibus imperiis plebi persiadere facilius est, quam in optimatum statu quia tenues a magistratibus & imperiis arceri per inopiam ii ecesse est, si magistratus emi patiantur: principi vero, a quo uno imperia honores petuntur, pcrfacile, nisi egestas illum cinopia ad mercaturam turpillimam deducat. Legibus auteperruptis vix ac ne vix quidem medicina salutaris adhiberi potest. Potitia rogatio forat conciliabula obire praeoccupandorum suifragiorum causa proli: buit Pa-amio.M. aga piria candidam togam ademit Calpurnia' eos ab ho-Wς ρ norum petitione perpetuo summouit, qui publico iudicio de ambitu damnati essent, nisi reum de antabitu que-b Er. pr. quain V peregissent qui vero competitorem dicio publico superasset, eius honore ac magistratus fruebatur Leee item Tullia Consulari Cicerone rozantelata,

Sylia Senatorem lambItumdam natu in decennium relegari O 'β. 37 olacuit. Vix tam e legib. locum ullum video relictum fu-H. . isses cum IIIaem rere temporibus ambitIolorum hominum diribitores pecuniarum magnam vim spectante populo effundere ac suffragia palam emere non dubitarent: eoq; processit impudentia, ut Caesar competitore aduersarium in Consulatu metuens, Luceio sibi amicisi simo tantum pecuniarum obtulerit, quantum ad emtionem suffragiorum satis esset quare cognita optimates, quos metus ceperat nihil non ausurum eum in summo magistratu concordi consentiente collega, auctores Bibulo fuerunt tantundem pollicendi: ac pleriq; pecoer uir in niaS contulerunt,ne Catone quidem abnuente eam laserubaηst oitionem e Republica fieri'. Haec fere in ipsius imperii quae ab e popularIS Occasu contigerunt cum Omnia pessum irent. Urionem Iam qui magistratus, sacerdotia, imperia venalia esse. 22 -' volunt, rem omnium sacratissima, scilicet sacra ipse,iu

877쪽

ra,iudicia, leges, sanguinem innocentium hominum, Scquaecumq; Rempublicam continent, in commercium omnium foedillimum cadere patiuntur. iidem latentiarum,pietatis ac virtutum omnium praemiis penitus sublatis, ad furta, rapinas, sordes,iniuriam, inscitiam,ado, mnia denique vitia aditum aperire non dubitant.

Nec principes egestatem ac inopiam praetexeresne scelere possunt cum nulla tanta inopia esse positi, qad tantum scelus principem impellere debeat. Qua qua ridicule princeps qui se inopem a pecunia queratur,opes tameta Reipublicae largitionibus effundat. Numquaimperium Romanum inopia grauiore quam Heliogabalo naturae portento labolasse dicitur imperii tamen

successis & propinquus Alexander prudetillimus princeps turpem illam mercaturam exsecratus,oratione habita in Senam. Non patiar, inquit, mercatorespotestatum. δ' Hic tamen vectigales populos imperio Romano tantopere sublevasse dicitur, ut ab eo qui antea triginta sestertios Quaestoribus solueret, sestertius unus tantum exiperetur quin etiam si diutius scentra tenuisset, effecturiise receperat ut ad trientem sestertii tributa redirent. Et cum annos quatuordecim imperasset, Parthoru&Germanorum copias figauit,ac florentillimum armis Solegibus imperuim successori reliquit. Sed ab emisis largitionibus ab itinebat, frugalitate domesticos in officio

continebat, peculatores ac pecuniae publicae fures acerbissimis quaestionibus ac suppliciis vigebat h. Seuerino Ut μα- me tulit, quod seueritatem prae se ferret;& assentatores principum pestem ac perniciem, exsecratetur: sed aulici canes ac hirudines ab eius aula quam longissime discedebat; fuit enim princeps cum in caeteris rebu rata qua dam: exquisita prudentia, tum miro in pronoscendis hominum ingeniis acumine, dc acerrimo in ponderandis cuiusque meritis iudicio praeditus ac secuta quadam maiestate venerabilis.

Docuimus antea principutonitate nimia,vel potius inscitiam ciuitatib. semper ea itiosam fuisse.Cum enim

878쪽

Franciscus I Rex acerbior quam pro natura videretur, cumque aetas ingrauesceret iam sua ac variis doloribus premeretur, difficiles ad eum aditus adulatorum turba ab aula repulerunt quo tempore Reipublicae opes eo Vsq; creuerant, ut rege moriente amplius millies sester- , ,. . ιι. Illum 'infrario publico reperiretur,pr ter tributa ac ve- r MN Tui οὐ digalia, quorum dies venerat. Rempublicam vero flo-

s,' rentem opibus,aci nis,literis,legibus, infinitaq; doctissimorum hominum ac opificam ingeniosissimorum varietate,postremo imperi fines Mediolanum usq; prolatos pace terra mariq cum finitimis omnibus pacta reliquit. Ac tametsi grauissimos hosi es habuisset, maximas copias fregisset, clarissimas victorias obtinuisset, nihilominus urbes, arces, oppida, basilicas, aedesq; magnificas exstruxit. Sed nimia facilitate Henrici filii,annis paulo minus duodecim omnes opes, arma liteiae, atq; illa ingeniosorum hominum assi uentia, dilapsa sunt:aerarium vero non modo exhaustum, sed etiam Respublica aere, alieno usq; adeo oppressa est, ut amplius decies milliexi .es is hi, ' sestertium' deberetur: ut quidem ex rationib. publici bim evr si collegi. accisis etiam imperii finibus, Insubria inquam,

'' Corsica in Allobrogum prouincia tota Duci restituta. HiCCCC Omitto quantu imperii huius maiestati ac dignitati deo imimis Doce tractum, quanta fortium ac illustrium virorum iactura a

XXX X tisira facta sit, quantumq; disciplinis omnib. de pristino pleo ' ' 'U dore decesserit. Quib. calamitatib. oppressa Respublicae .

iacuit,cum praemiis bonorum ereptis,sceleratorinacim-Fipiorum hominum multitudine omnia redundarent. lPrinceps igitur qui beatam Rempublicam esse vo- i let, scelerum ustionem magistratibus bona fide man ladabit, nec iudicata rescind sine grauissima causis cognitione patietur praemia vero ac beneficia sibi vn

reseruabit; eaque sensim pro meritis cuiusque tribuet, ut gratia diutius animo inrideat; poenas autem momen litto irrogari iubebit,ut dolorem minus sentiant qui ple ctuntur. Nam cum poenarum quamplurimae sunt utili tates, eatum ramen minima est quae peccanti dolorem

facit

879쪽

Da REPVax IcA, LIB. V. D facit, ut scilicet melior fiat quod in extremo supplicio

fieri non potest. Maior est in eum in quem peccitur, ut violata vel immortalisDei maiestaS : quamquam inuiolabilis est vel mortaliu dignitas quoquo modo sarciace quam certe nemo sui unius causa reposcere debetili magnum illum Augustum imitetur, quem, poenas dedisse apparebat cum exigeret; ac tametu solatium iis qui graues iniurias acceperunt afferre soleat; magis tamen spectandum illud est,ut in reliquum tempus ei qui offensionem accepit, o caeteris omnibu Spariat securitatem: item ut improborum numerus minuatur omnium tamen utilitatum maxima pertinet ad exemplum, ut scilicet caeteros egestatis, infamiae, cruciatus. mortis deniq; terror ab iniuriosa facinorosaq; vita prohibere pollit . . ' 'so His ergo poenarum ac praemiorum legibus In RCpublica t. , uiatis

constitutis , virtutibus semper erit&dignitati locus: θ' - - scelerati vero nusquam apparebunt; aes alienum distbluetur opes Undiquaq; assiuent;quibus rebus potens ac beata ciuitas semper futura est. Sed quoniam tot ac tantaessent aulicorum hominum fraudes tot aerarii diripiendi artes, ut prudentisIimos

quo' principes in eo genere labi ac decipi videamus; optima cautio est Philippi Valesii quae principis dona b M. Maia

reuocari iubet, nisi omnia quietum ipse, tum maiores e ' 'V kHι ius largitione principum habuerint, tabulis donationis contineantur. qua lege tametsi nulla utilior ferri potuis.set, biennio tamen post abrogata est, quod incredibile detrimentum aerarii depeculatoribus, quamdiu vim taberet, allatura videretur. Abrogatione nihilominus rautum est,ut tabulis donationum derogatio contineatur ut in actis Curiae me legisse memini. sed id quoque ublatum, ne ulla beneficiorum commemoratio princi-3um largitiones,aut ration magistros a promulgatio-ae retardaret. Haec igitur lex antiqua in sum reuocanti venit item lex Caroli VIII. quae donationes princi- ,um centum libellic Turonensibus maiores Iatio a. in magistris publicari iubet: led vetustate consenuit . .:

Iii iam

880쪽

iam sita;vt pleriq; cum ingentes opes aerari penitus exis hau to'coegerint, nihil tamen rationibus publicis testatu relinqui iactet. Hae igitur principu effulae largitiones d oclem in paucissimos, non modo aerariu diruunt, verumetiam eos qui , Republica suas opes prodegerunt, adllatum ciuitatis conturbandum impellunt, ne ipsi1e restate opprimatur.Quod si donationes singulis tribuatur , non modo seditiosi novandarum rerum occasio praecidetur, verum etiam sua quisque praemia laturus cprinceps innumerabiles sibi obligatos habiturus est. Parcius etia importunis hominib. largiendum; uberius autem iis si cum bene de Virtute mereantur, nihil nisi cum verecundia pΘstulant, ac interdum oblata recusat; quales ex amicis duos Antigonus Asiae rex habuissedi citur; quorum nec alteriuS satietatem explere, nec altea plus.reb. Drum ad accipiendum inuisare poterat' cum his igitur Domνι- Dionvsius maior ita se gessit,ut nihil noba,inquit Aristippus,qui multa petimus Platoni vero,qMomnia restisit, musta Droiantur : ista ratione pecuniam donator habet&gratiam. Quamquam praemia ipsa conquirenda sunt ea quς interdum gratiora sunt quam quae locupletiorem reddunt accipientem ut si princeps bene de se merentibus in atuletur vultu,gestu, sermone, laudatione, matrimonio conciliando , id genus benefactorum; quaecumeratissima sint, numquam tamen principis opes exhauriunt Carolus V. Imperator Calabriae Ducem optime de se meritum, quod imperium His,aniatu summa ordinum consensione ad se delatum repudiasset,perpetuis carce ib. liberauit, eique Ferdinandi aut locupletillimam viduam despondit; ex quo matrimonio no modo libertas cum opibus maximis ad Ducem; imperii securi iasivamicitia summa visiusq; coniugis ad Carolum; ad omnes ordines incredibilis laetitia peruenit; sed etiain

Caroli V ς i li: do commento Carolus foeminam matrimonii cu

mentum. pidissimam a peregrinorum principum coniugio Geduxit; ac sterilem uxore senioq; proxima principi dedit, ut liberoru spe sublata, Neapoleos ac Siciliae regno Caroli posteritas tutissime frueretur. Hae

SEARCH

MENU NAVIGATION