Orationes p. Josephi Ignatii Chiaberge, Societatis Jesu. Prima editio in Germania post secundam in Italia, addito Trivolsiensium litteratorum judicio

발행: 1740년

분량: 165페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

Constantias

reris. Testes hic appello , vel ipsas lacrymas

tuas, ac doloris voces.

i Jam senio gravis INNOCENTIUS , augusta

proceritate, ac mole corporis gravior, pedum fallente vestigio, periculoso lapsu, resupinus humi ceciderat. ΕΟ ruente, omnium spes , &gaudia simul ruere visa sunt. Amantissimi periis culo Principis maerens, & consternata metu ad Pontificias aedes Civitas universa confluxerat. Quid interea INNOCENTIUS 3 Cum videret omnium luctum , dolorem, & lacrymas ; cum populi gemitus, & suspiria exaudiret; Quid interim Ipse, qui lugebaturi An non lugeret λ Annon doleret casum suum, quem nemo non dorilebat An non lacrymaretur, quod omnes lacrymabantur Indoluit , lacrymatus est: sed non casum suum indoluit, non ingravescentis morbi cruciatus, non praesentissimum ipsum mortis periculum. Id omne constanter dissimulat, Sui ut solebat, securus ac negligens: Omnia fortiter, atque alacriter perfert. Unum dolet, & lacry. matur. Quid illudὶ Audite pulcherrimi doloris voces, & causam. Quid hactenus, inquit, in publicam utilitatem contulimus 3 Quid hucusque fecimus, unde hunc casum Civitas tam graviter doleat 3 Haec Ille cum diceret, obortis, ac sponte fluentibus lacrymis perfundebatur. Ovocesi O lacrymas optimo dignas Principe, optimo dignas Pontifice, dignas INNOCENTI OlIntantum scilicet in sustinendis Tanti Imperii oneribus, in tot magnorum operum exantiandis laboribus delectabare, Sanctissime Pontifex: ut

52쪽

ORATIO FUNEBRIS. 4

ad ea, quae majora in dies moliebare, animum. semper, ac vires intenderes; atque omnia .simul δperferre exoptares Ade praereritorum: oblitus; ut postquam Orbem jam universum tuli, ingeristibus factis impleveras, postquam remotissimas gentes Magnitudinis Tuae admirati et conjunxeras, nihil tamen Te praestitisse existimares. δώque veris lacrymis profitereris Id unum Tibi, in tam gravi morbo, in tanto vitae discrimine. causam doloris, & lacrymarum afferret. Hae una scilicet doloris materies, cui una est . gaudii materies, bene de omnibus promerendi labor. 'Jam Vero, qui in paupertate divitias, in i boribus gaudium invenit; Quid in honorum contemptui An aliquam honorum jacturam pasesum esse credamus 3 Cum sciamus, eam esse honoris indolem, atque naturam; ut non secus, atque umbra corpus, sequentes fugiat, fugientes sequaturi Hoc sane honoratior INNOCEM M,emn . TIUS , hoc summis honoribus major, quod bilio summos honores Contempserit. Hoc ille A gustior habitus, hoc Divinior; quod in tam a gusta Dignitate, in ' tanta Divinitatis specie Se insta mortalem mortis cogitatione demitteret. , Hoc denique toti Posteritati commendabilior, quod . a Tota commendari . posteritate negle-

Tuam illam sepulcralem Urnam Praesentem enim alloqui videor INNOCENTIUM, qui

omnium praesens erit memoriae saeculorum Tuam, inquam , sepulcralem Urnam, quam ideo tam exiguam construxeras, ut intuentium oculos f

G 3 geret,

53쪽

Hoc, o Sui Felicio

geret; ideo tam humilem, ut pene contemptu haberetur, demirari universa Posteritas, suisquo laudibus in Coelum efferre non desinet. Jamque non Urnam vocat, sed Aram. Videre via deor Apostolorum Principis Templum invisentes AdvenaS, nunc universia, nunc singula illius aedis miracula, ac tot Summorum Pontificum Mon menta studiosissime perlustrantes. Quam dispari tamen admiratione, quam diversis affectibus Tuum, ac reliqua contemplantur 3 In illis sumptus magnificentiam, lapidum pretium, Opetis

elegantiam mirantur. In Tuo gloriae contemptum, atque animi Tui Moderationem, omni magnificentia grandiorem, omnibus pretiosiorem lapidibus laudant. Ibi Artis, hic Virtutis miraculo stupent. In illis haerent jucundiusue ut lius in Tuo. Inde voluptatem hauriunt, hinc Pietatem. Illa denique mirantur, adorant Tuum. Faciet Posteritas universia: & lapidem illum Tuis

sacrum exuviis si quando consumet Vetustas; nova semper in omnium mentibus cordibusque monumenta, non Tuis cineribus, sed Tuis Uirtutibus sacra consurgent.

Quid denique, quod eam ipsam, quam n glexisti, in Tuis obtines immortalitatem l Cum ne ipsis quidem conditio deterior acciderit, quod o terga illos amori nihil indulseris. Accessit enim illis hac potissimum causa major quidam

honor, ac reverentia. Tua haec pene incredibilis Virtus, quae Majorem Te, atque Admirabiliorem, Majores illos pariter, atque Admirabiliores facit. Hoc magis honores illis deferre

54쪽

ORATIO FUNEBRIS. si

certamus: hoc magis mereri praedicamus, quod eos a Te non acceperint. Hinc sapientissimo sane consilio, CLEMENs , PontifeX Maxime, FRAN-Card. PiciscuM PIGNATELLUM INNOCENTII Virtutes, ac gnatellus. merita, non tam sanguinis cognatione , quam morum imitatione attingentem, inter Purpuratos Patres adscribere festinasti: Idipsum restatus; m

ruisse jam pridem, qui ab INNOCENTIO deligeretur; hoc magis mereri, quod ab Eo praetermissus. Cum itaque Optimum Praesulem, plenum suis, & INNOCENTII meritis onustum

videres: ratus nihil esse, quod non mereretur; nihil omittere studuisti: quo Tuae erga Tantum Pontificem venerationi, ac Pietati ; erga illius Consanguineum, praestantissimum Virum, existimationi, atque amori 3 quo demum utriusque meritis faceres satis. Idcirco vel in ipso Tui Pontificatus exordio , Primum omnium delegiasti: seorsum ab omnibus inaugurasti: Ad Eum. Fratris Tui Filium misisti, qui Dignitatis ferret insignia. Denique quod INNOCENTIUS gloriose omiserat, gloriosius implevisti. Tibi vero, Cardinalis amplissime , quanto mi h0 majorem cessit in gloriam, quod honestissimam 4ς Dignitatem a CLEMENTE QPeperis, quam ab 'U' 'INNOCENTIO merebare. Majus quiddam fuit ab INNOCENTIO novum hoc beneficii merutum accipere, quam beneficium. Vivet itaque

in Te Domestici Generis Gloria INNOCENTIUS, atque eo felicius Vivet, quo minus Via detur consuluisse Felicitati Tua En

55쪽

- Π NO cMOSIUS XJ. Fb;nihil Sibi utilitatis nihil Sris lex bipnt, Imperii; ae s Dignitatis administr . itione percepit; ut nihil etiam Sibro nihil Suis dotrimenti ex tanta . abstinentiae, lac moderationis stveritate . susceperit. Primam illam assequutus' tam cpecilliprem Divinae Proyidentiae, laudem, quae ' i supremi Moderatoris Infinitatem arguit, ac praem:. η ferti. ' Jam ut alterum ejusdem Divinae Providentiae laudem, quam Immensitatis suae beneficio sibi vendicat Supremus Mundi Gubernator, M Re r ,:quod ita se totum universis impendat,acbsi vacet a singulis ; atque ita se : totum impe

dat singulis, ac si vacet ab universis; in se imia tando transcripserit INNOCENTIUS, Sibique

, peculiarem effecerit, Videamus. . . s.

Γ:T.:l Primum enim quicumque susceptas ab Eo ORATIOι euras, & res gestas amphssimas aestimando re NIS censeat; in eam profeαo Cogitationem deum niet Q ita semper Optimum Principem , Maxi-,iu, mumque Pontificem se totum publicis rebus. &ortium x mmmuni impendisse felicitati; ut non modo fo istica Ρ-riari a singulis, sed vel a seipso vacare coger si it tri tur. Quid enim unquam , ad felicitatem p blicam, Vel praeparandam, Vel sanciendam pertinens. tam fuit abditum, ut latere; tam arduum,uL deterrere i tam laboriosum , at fatigare Tansi Pontificis Providentiami potuerit Praeparan- Ut prima veluti jaceret fundamenta felicit iis, abigendas primum esse populi lcalamitates, Ab INNO atque i ej dcin commodis considendam putavit.

'δ' Statim Λnnonae caritatem diminuita haudita mu

56쪽

eo post ejusdem peperit vilitatem. Vicies quin-Annonae

quieS centena aureorum millia ex j vectigawibus V lixR

populo indulsit. Quin immensa prope Vi Pe cuniarum in pauperes distributa, suam Ipse Ve lia remissa.ctigalem populo fecit Liberalitatem. Jam Ut Eleemo- subditorum Sibi Populorum commodis abunde sinae pau- prospiceret, quam sapienti consilio, quam regali pςς μ sumptu, novas ad Ripam Tiberis porticus, no

vas aedes, ad mercium asportandarum facilita- Ripetia. tem exstruxit 3 quo commodior ab Urbe Roma ad reliquas Principatus partes commeatus fieret, ac liberius ab Imperii corde reliqua membra C lorem, ac spiritum, per Tiberis venas, haurirent. Quin etiam, ut remotissimas Terras toto mari divisas' cum suae Ditionis finibus, ad mutuam utilitatem, connecteret; Antii Portum non min Portus do instauravit, amplificavitque: sed ea insuper Anxii. majestate, ac specie exornavit 3 ut Nationes e teras utilitate' permoveat, pulcritudine alliciat, admiratione percellat. Illud vero ' quam totam prae se ferens veterum Imperatorum magnificem tiam, quod Trajani Aquaeductum Vetustate iam Traiani obrutum, pristinae utilitati, ac dignitati reddere Aquae ct instituit; Ut Portus celebritati, populorum coinctu modis, agrorum foecunditati, Regni assiuentiae consissereti Haec tam illustria, aliaque id generis multa Regalis Magnificentiae monumenta, quaedam felicitatis, quam moliebatur, initia, ac fu

damenta exstitere. P . :

Noverat scilicet Sapientissimus Princeps, quod non Philosophorum Principis tantum, sed omnium sancitum est consensu sapientium: Non com-

H mode

57쪽

mode solum, atque magnifice, sed praesertim recte vivuρο , oram esse , felicitatemet atque, eam demum: felicem esse Rempublicam, in qua bonae

pterea . INNOCENTIUS praecipuas Providentiae

curas convertit, ut legibus honorem, moribus

adderet probitatem. :s.l . . a

Vagabantur , quodammodo in Urbe incertae Leges , ac Magistratus: plurima passim hospitia, nullum uspiam par dignitati domicilium habe bant. r Adeo ut, quoties ad dirimendas , lites consulenda erant Judicia; huc illuc ferri Clie tes , & . in Urbe Roma peregrinari oporteret. Donec INNOCENTII PROviDENTiA amplissimam

Curia In- omnibus Curiam a fundamentis erexit: tanta OςςΠxi operis magnificentia, ac majestate, ut Vel ipsas '''. Principis, Rides non aequet modo, sed Vincat, mirum ut intelligerent omnes, non minorem Legibus reverentiam deberi, quam Principi: &sib INNOCENTII. Regno, non tam Principem

regnare,' quam Leges. . ', e L Abunde , ac magnifice legum Dignitati pro visum est.. Nunc morum integritati providendum. Fecit Uigilantissima Tanti Pontificis Pro- The - videntia: & primo excisis, atque sublatis publi-yrum cis Scenis, quae longo abula, tandem in corru- Tordino . PinlR . morum desciVerant. ac:i lenocinia vition, rum. . Haud istis, istio magisne ac laudabilius publicae felicitati provideris, Princeps Opti me: vel cum ad , augendam, legum majestatem, Molem illam tam splendide, magnificeque ado The

58쪽

Τheatra publica; everti,' tam fortiter, eonstanterque imperasti. Inde intelleximus, quanto in honore a nobis habendae et sent Leges . quasi ramto Ipse honore prosequebare. Hinc intelligi- Umus, quanto a Nobis odio habenda sint Vitia, quae tanto Ipse odio insectaris. : Quis non Viadit, quam severuS peccantium animadvetior fis tutus esses, qui vel ipsis i peccandi ioccasionibus adeo vehementer irascebareὶ - Quam omnino in xorabilis adversus sectatoreS Viriorum, qui nunquam exorari potuisti ; ut Vel. ipsis parietibus, inanimis vitiorum testibus , parceres aequissimum utrumque, ac Tuum: & quod nec viri rem sine praemio esse pateris, nec vitium sine

supplicio. . .

Sed quorsum tam infestum Te pravis moribus exhibebas ; nisi ut iis depulsis, bonos inveheres, ac foveres Sustulisti vitiis domum, ut Virtutibus dares. Occurrunt passim intuentibus ainsia, & magnifica Domicilia, & Collegia, Tuis Collegia mperiis , ac sumptibus, qua popularibus, i qui ζ φῖ - 'liberalibus artibus erecta: ut & Romana plebs,& Juventus ingenua, ab otii sinu divulsa, non artibus tantum Reipublicae utilibus, sed praecia

pue moribus optimis excoleretur. '

Uerum ex hac legum reverentia, & morum institutione, civilis quaedam consurgit felicitas, quae licet optimi Principis Providentiam cum latissime impleat; non tamen Omnes explet Sum mi Pontificis partes, . quem non. Reipublicae tantum , sed Religionis praesertim felicitati prosipiucere Oportet. Atqui huc semper INNOCEN-

59쪽

TIUS toto Providentiae conatu, toto pondere totoque nisti mentis incubuit: ut nis cultu Religionis Elimam, quam maxime intenderet, &ν φ φρον quam latissime amplificaret. pensione, Quid memorem demptas Paraeciis Pensio remissae. nes , ut in Templorum decorem, & cultum converterentur 3 Quid instructas domos, atque, Hor,' amplissimo ' censu dotatas : ut rerum coelestium C saper' meditationibus excolerentur animi, atque ad di-Listyς vinarum virtutum studia inflammarentur Z Quid . p 'μ' instauratam Clericorum disciplinam, atque iis er ii cta, Vel confirmata Seminaria: ut sacris ritibus, ac sanctissimis moribus , Religionis magisterio, imbuerenturi Quid denique quod praecipuus Ipse Religionis Cultor, omnes in Te uno. virtutes complexus, Tuis ipse, non tam consiliis, quam moribus, omnium mores formabast Uita enim Plin. j. Principis censura est, eaque perpetua. Ad hanci . dirigimur, ad hanc convertimur; ut prope unius

moribus omnes Vivamus.

Ampsi Sed quo flagrabas Religionis Zelo, non s tis ducebas, si ejus cultum intenderes, nisi etiam toto Orbe extendere nitereris. ' Hic vero, quam ingens mihi se aperit dicendi campus, si angusti' temporis ferrent i Quam enim orationem exposcerent tot, excogitata consilia, tot effusae predes , 8c lacrymae ejus dissidentes invicem Christianos Principes, optatissimae vinculo pacis, connecteres: ut sociato faedere, adversus Catholicae Religionis hostes, arma converterent: iis a bella gererent, veros habitura triumphos. Tot

60쪽

incognitas Terrarum plagas, Expeditiones impm ad Idoloratae; ut Providentia Tu Orbem, a perlustrantis. beneficio, mortalQS : Omης si uiri. unp

posset, ad Orthodoxae Fidei notitiam , & cuLtum, atque ad spem immortalis felicitatis excitarentur. Tot demum administrata subsidia: qua Regi Hispaniarum; ut Haereticorum, in Amex cae Insulas ad Religionem linefactandRm irruit, subsidi, pentium, impios conatus ComPrimeret: qua Bru Restibus,tanniae Regi; ut in spem restituendae in Angliam ab iiήNo- Religionis foveres, aleres, aC sustentares QtUS FI non videat, Providentiam Tuam it, semper in Promovenda, i qua Reipublicae , qua , Religionis felicitate occupatam; ut nedum de singulis hominum rebus, sed vel de Tuis ipsis cogitare vix

.: Sed quem ita universis intentum vidimus, II. ac si vacarit a singulis; nunc ita singulis inteἡ- Idem in Ium videbimus, φc si vacarit ab universis: adeo ut divinae veluti aemulus Immensitatis, ubique Se totum reddidisse praesentem videretur. . To- , .π'tus nimirum, qua in pernoscendis, aestimandisque singulorum meritis , -quos: Reipublicae , ac Religionis ministerio praeficeret; atque in iis perpetuo regendis, ac moderandis, quos muneribus publicis, dignitatibusque - praefecerat : Totus iuprivatorum hominum, inc pra sertim egenorum repellendis calamitatibus, ac procuranda felicit

te INNOCENTIUS Occurret. t . . .

Sapienter docet Philosophorum Princeps, M. Politi Providentiam in Summo i Reipublicae Moderatore Architectonice, ut. ait, tutae OPOrtere, eam-

SEARCH

MENU NAVIGATION