Exercitatio Theologica De Locis, Seu Fontibus Theologiae Christianae

발행: 1820년

분량: 317페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

ior De Deis Theologieis quae eontinent fidem moresque vipendi, intelligi debet de praeceptis agendi, & de regulis credendi,

quorum investigatio, ex modo dictis, seguitur cognitiovem sacrorum librorum, relate ad objecta fidei praecipua . & principalia , ita ut sensus sit, quod etiam ista inveniuntur in illis, quae in Scripturis

aperte posita sunt, non autem quod inveniantur omnia, ut lutherani contendunt. Ad alterum dist. Ex auctoritate sacra Scripturae demonstrantur omnia Fidei dogmata aliquo pacto, R diverso genere demonstrationis cono eodem modo , & eodem genere demonstrationis nego. Licet verum sit, quod omnes fidei veritates aliquo pacto Probentur ex auctoritate sacrae Scriptura . neque i n-ficiari possit, quod medium demonstrandi sit etiam medium cognoscendi, inde tamen minime sequitur , quod Scriptura sacra in sensu obvio , & in plana significatione verborum possit esse medium adsequatum , quo fidelibus omnibus certo communicari υ Ieant omnia, & singula fidei dogmata: nam universim duplex hic distingui debet genus demonstrationis , qua eX auctoritate sacrae Scripturae veritates fidei comprobari solent nempe alia est demonstratio directa , alia vero indirecta: prior est, quando ex Scriptura sacra ostenduntur veritates quae vel formaliter, & in se in illa expressae habentur, vel exinde ex sormaliter contentis per necessariam consequentiam deducuntur , sicuti sunt v. g. Christi resurrectio a mortuis, ejusque in Coelum ascensio ritem duplex in eo voluntas, S duplex operatio Scc. indirecta autem demonstratio est , quando prctbantur veritates ita cum sacra Scriptura convenire, ut

ostendatur , quod nihil plane in ea Occurrat, quod alicui ex hujusmodi veritatibus contrarium sit, aut repugnans r sicuti sunt v. g. Canon sacrae Scripturae;

122쪽

S fio I. cap. II. Imperpetua Dei parae virginitas, & alia hujus generis.

quae ex traditione divina proxime innotescunt, &quae propterea etiam demonstratione directa non probantur, nisi eX traditione: praeterea , ut medium, ex quo veritates fidei universim aliquo modo demonstrantur , idest Sacra Scriptura, posset esse medium adaequatum cognoscendi omnia, & singula fidei dogmata , neceSSe esset ut tam directa quam indirecta demopstratio esset fidelibus omnibus obvia , & omnium capacitati commensurata : atqui evidens est, quod excepta. demonstratione illa, per quam eX S cra Scriptura probantur veritates, quae in se , & sommaliter in illa eXpressae habentur . , reliquae Omnes

non sunt omnibus obviae, neque omnium capacitati commensuratae, nam neque omnes praediti sunt

ea mentis capacitate , ut ipsi per se certo, & in fallibiliter , vel perspiciant, & cognoscant omnes illas veritates , quae ex sormaliter revelatis in Scriptura per necessariam consequentiam , idest demonstratione directa , exinde deduci legitime possunt, vel etiam demonstratione indirecta intelligant . Omnia, quae cum Scriptura ipsa ita consentiunt, ut in ea nihil inveniatur, quod illis contrarium aut repugnans esse inVeniatur: ergo ex eo quod omnia fidei dogmata aliquo pacto ex auctoritate sacrae Scripturae

probantur , nihil aliud sequitur , nisi istud , quod nempe etiam Scriptura sit medium , quo fidei dogmata

aliquomodo innotescunt , non tamen medium adaequatum , seu illud ex quo innotescunt Omnia . Propositio II. Scriptura sacra etiam accepta com parative ad antecedentia & consequentia, ut aiunt, non potest esse medium sufficiens, quo fideles certo

Cognoscant omnes & singulos articulos fidei . Probair Demonstratio hujus veritatis patet ex dictis et nam omnia quae dicuntur de scriptura in pla-

123쪽

na & obvia significatione verborum , Verifieantur quoque de illa comparative accepta: S confirmatur ulterius. Ad cognoscendum articulos fidei certo &infallibiliter, requiritur necessario etiam medium certam & infallibile, neque enim firmo judicio credi potest, quod veritas aliqua fuerit Ia Deo revelata nisi per medium aliquod certum & infallibile, certo pariter & infallibiliter innotescat, quod Deus illamvevera revelaverit : atqui certum esse . non potest quod Deus, veritatem aliquam revera revelaverit.

nisi per medium aliquod certum & infallibile, & de

quo nullo modo dubitari potest , utrum sorte sit errori obnoxium : ut per Se patet; lam Uero . medium istud certum N infallibile constitui non potest

in Scriptura sacra comparative accepta ad loca antecedentia & consequentia e nam comparatio eorum

quae in sacra Scriptura antecedunt, & quae sequuntur , secluso omni judice a scriptura diverso & distincto , non fit, neque fieri potest, nisi proprio. Sprivato ratiocinio illorum, qui scripturam ita com parant , atqui nullius hominis privatum ratiocinium potest esse medium ita certum S infallibile , ex quo certo & infallibiliter constet veritatem aliquam Supernaturalem, qualis est quilibet articulus fidei, vere divinitus revelatam fuisse , quandoquidem certissimum est, quod privatum quodlibet hominum ratiocinum sit errori obnoxium , ct quod etiam ipsa ratio humana , a qua Omne ratiocinium necessario dependet, in veritatibus supernaturalibus immediate S in se cognoscendis caeca sit S infirma , eo quod nullam de illis habeat, vel habere possit ideam , ut ex dictis capite i. manifestum e t: deinde si scriptura comparative accepta sufficeret ad cognoscendum Omnes articulos fidei . ut contendit Hunnius, cur Psalmo Ii 8. v. I 8. David Rex petit divinae te

124쪽

gis intelligentiam a Deo ipso dicens repeta Betilos meos o considerabo mirabilia de lege tua P eue Christus ipse adiungens se discipulis suis euntibus in Emmaus Lucae cap. 24. V. 27. 9 incipiens a Mosese 9 Prophetis omnibus interstretabatur imis seripturas, quae de ipso erant Z Sane enim reponere non possunt Davidem Prophetam, & discipulos Christi suisse fide destitutos, sicut reponunt de illis, quox nunc constat Scripturam non intelligere; nam de Davide sine manifesta injuria simile quidquam ne cogitare quidem ullo modo potest: de discipulis autem Christi . & si tunc non omnia completae jam redemptionis mysteria firmiter perciperent, fatebantur tamen, & suscipiebant sacram Scripturam, &credebant etiam Christum esse Messiam in lege promissum ; nam propter hanc fidem secuti sunt illum ι ergo si Scriptura sacra comparative accepta esset medium ad intelligendum articulos omnes fidei ex se sufficietis, jam hoc ipso facta comparatione d hebant illis clare innotescere & aperta esse, quae de Christo erant in veteri testamento Prophetarum

oracula.

Neque dicant adversarii , sicuti plerique ex ipsis

dicere solent , quod sacrae Scripturae perspicuitas apparuerit tantum post promulgatum jam Evangeliuin , seu ut alii aiunt, post adventum Spiritus Sancti : nam si Scriptura sacra sive in plana significatione verborum , sive comparative accepta sufficit ad cognitionem omnium , quae credenda sunt, & agenda , debebat etiam in veteri testamento clara esse, &perspicua: deinde liquet ex Scriptura ipsa , quod etiam nunc, idest evangelio iam diu promulgato, nisi aliud lumen adhibeatur, antiqua perSeveret Sacrae Scripturae obscuritas ; nam ut testatur Paulus in a. ad Corinth. cap. 3. v. IS. usque ad hodier.

125쪽

1ω De Ioela Theologieis

num iam eum legitur Moyses, velamen Posittimest suPer cor eorum, & Petrus loquens de Epistolis Pauli in a. sua Epistola cap. 3. v. I 6. inquit in quibus sunt quaedam diicilia inteluctu, quae in- eri , O instabiles deρravant', sicut O Geteras seripturas, Sc quod praecipuum est, prosecto maxima pars fidelium non est capax instituendi ut

oporteret comparationem istam verborum & sentenistiarum sacrae Scripturae r igitur Scriptura sacra accepta quoque comparative ad loca antecedentia S consequentia non potest esse medium sufficiens , quo fideles omnes certo S infallibiliter cognoscant omnia

dogmata fidei et .

ca Hule opinioni de scri- necessario seri debet ex priva-ptura companative accepta non to unius cujusque usu rationis , absimilis , imo vero maxime seu criterio humanae Intelligen- consormis est altera posterio- tiae , quod absolute sallax est, rum haereticorum sententia , & erroribus obnoxium ; hue sa- quae tenet, quod medium adae. cit , quod criteri uni istud aquatiam S unicum cognoscendi muliere interpretandi sacramex Seriptura Sacra omnia fides Scripturam manifeste excludit dogmata constitui debeat in via etiam Petrus ApDstolus dum in examinis, ac Proinde non erit x. Epist. cap. r. v. 2 . inquit dimelle ostendere etiam istam hoc primum intelligentes quod salsam esse ex eodem motivo , omnis prophetia propria inter- ex quo illam hic oppugnavi- pretatione non fit : quod autem must nempe nemo iure negare subjungunt defensores examinis , potest quod medium credendi nempe quod assensus fidei deindebeat esse certum & insalli- beat esse prudens , Sc rationa hile , ex quo fiat, ut objecta fi- bilis, ut ostendant illum sine dei sint credentibus evidenter praemisso examine non debere certa , at vero' sicut per cona- et ei ς istud habet aliquid ve- parationem sacrae Scriptulae . rum , & aliquid salsum et ni- Ita etiam per viam examinis mirum verum est , quod a constitui non potest medium sensus fidei debeat esse prudens .eertum & insallibile . siquidem universim enim , ut legimus am comparatio, quam examen Ecclesastici cap. I p. v. q. qui Diuitigod by Corale

126쪽

Solvuntur πρωita argumenta .

ore. I. Actorum cap. I . manifeste assirmatur quod Cives Beroenses in fide quotidie profecerint ex sacra Scriptura eandem comparando, nam versiculo I legitur de illis susceρerunt perbum cum omni apiat ditate, quotidie scrutantes Scripturas , si haec itαae haberent: Praeterea comparatio antecedentium &consequentium est omnibus probata & optima interpretandae sacrae Scsipturae regula: eamque eXpresse etiam insinuare videtur S. Augustinus , dum in lib. 2. de doctr. Christ. cap. 6. inquit nihil fere de illis obscuritatibus eruitur , quod non PlanisSime dictum alibi reperiatur.: ergo est etiam medium aptissimum , quo fidelibus omnibus communicari valeant omnes articuli fidei. Revond. ad primum dist. Beroenses profecerunt in fide ex comparatione sacrae Scripturae facta judicio discussionis & relate ad unum singularem articulum quod Christus esset Messias in lege promisererie eito Ieυis eorde est , c minorabitur e salsum autem ess, quod motivum sive ratio prudenilae in assensu fidei constitui debeat vel in comparati ne , vel in examine sacrae Scripturae z nam ut assensus iste

jure putari possit prudens , &rationabilis, elici debet ex motivo aliquo certo & in fallibili, ut ab initio huius eapitis dictum fuit ἐν quod motivum pro secto nulla ratione constitui potest in Scriptura sacra , nam

quamvis ipsa in se certa sit Rinsallibilis , attamen spectata

quatenus nobis innotescit vel per comparationem antecedentium & consequentium , vel per viam examinis , non inn tescit nobis per rationem , sive per motivum aliquod in se certum & In fallibile, eo quia

men necessario institui debet proprio & privato cujuslibet ratiocinio , quod absolute senapersallax est , de errori obnoxium

ut saepe iam divinus. Diuitiam by Corale

127쪽

. De Deis Theologieti

sus eone. judicio auctoritatis & relate ad cognitionem omnium articulorum fidei nego . Negari non potest, quod Beroenses in fide profecerint ex comparatione sacrae Seripturae; erant enim quotidie scrutantes Ser*turas ; ut expresse legitur actor. cap. 27ωv. II. sed videndum est, qua animi intentione Scri-Ptaram comparaverint, & quousque demum ex tali comparatione in fide profecerint: ut autem haec ii notescant , in primis observare juvat, quod Beroenses susceperunt iam Verbum cum omni aviditate, antequam Scrutarentur Scripturas ; & quod scrutati sint Scripturas suscepto jam verbo cum omni aviditate, neque alio animo, nisi ut viderent, & certiores fierent per se ipsos si hine ita se haberent quemadmodum ipsis a Paulo annuntiabantur ; ut lo- eo ab adversarijs citato ex prcssis fere verbis asseritur ; igitur Beroenses comparaverunt , & examinaverunt Scripturas, non utique judicio auctoritatis, S definitionis, neque tanquam medium quo Singula aes fidei articolos per seipsos ediscerent, ut Prieten dunt haeretici, sed tantum judicio discussionis , R discretionis , & quidem praecise tanquam motivum , quo confirmarentur in verbo cum omni aviditate jam Suscepto et deinde absolute loquendo, etiam in hoc Verbo non fuerunt confirmati respective ad omnia credenda, ita ut per comparationem Scripturae ab Ipsis astitutam profecerint in cognitione omnium articulorum fidei , sed tantum confirmati fuerunt, &profecerunt in fide relative ad singularem illum arti. Culum , de quo tunc agebatur, idest quod Christus esset Messias in lege promissus: nam ex toto illo CapIte I7. actorum nihil aliud evincitur, quam quod Paulus Beroeam a fratribus perductus , Sc ibi more Suo Synagogam ingressus , sicut antea Thessalonicen.

Fibus , ita etiam Beroeusibus, annuntiaverit fidem in

128쪽

Metio I. GP. II. . , Christum, insinuans quia Christum vortuit Pati,s resurgere a mortuis, O quia hic est Iesus Christus : ut legitur ibidem v. 3. Sc quod Beroenses , cum Apostolus ipsis fidem istam probasset ex Prophet rum oraculis, Scrutati sunt illa ipsa oracula, & cum cognovissent , quod Vere ita se haberent, sicut a Ρaulo dicta erant, factum fuerit, quod plures ex illis etiam crederent, sicut expreSse aSseritur vers. I 2.

igitur universim ex facto isto nihil aliud cone ludi potest , nisi quod Beroenses ex ista comparatione , judicio non auctoritativo , sed discretivo duntaxat ab ipsis instituto in fide pro secerint relate ad unum tantum, non autem relate ad omnes articulos fidei: idest hoc sensu , ut firmius crederent Christum esse vere Messiam in lege promiSSum. Ad alterum dist. Comparatio verborum , S se tentiarum sive potius antecedentium , & consequentium in sacra Scriptura est omnibus probata, & optima interpretandi ejus regula ad assequendum sensum

grammaticalem conc. ad assequendum sensum the

logicum subdisting. aliquando , & judicio probabilicone. in omnibus, & judicio certo , ita ut auctorit live quisque inde elicere valeat omnes fidei articulos nego. Duplex quantum ad praesentem materiam spectat , hic distin tui debet tum sacrae Scripturae Sensus , tum etiam judicium, quod de utroque ex illius comparatione legitime sormari potest: nempe alius est sensus grammaticalis, sive ut alij vocant, mereliteratis, quem verba ipsa ut jacent praeseserunt, &alius est sensus theologicus , quem Spiritus Sanctus verbis ipsis subesse voluit, cum Scriptoribus sacris , illa, quae ab ipsis scribenda erant inspiravit, & qui propterea etiam sensus fidei appellari potest: praeterea uterque late sensus habet suas proprias difficultates , ex quibus illae, quae ad sensum grammaticalem pertinent,

Dissilired by Corale

129쪽

mo De locis Theologicis

ordinarie suam ducunt Originem, vel eX natura -- Cabulorum, quae saepe tam in Seipsis, quam ex illorum adjunctis obscura sunt , & aequivoca , vel ex desectu humanae locutionis, quae saepe insufficiens est ad explicandum accurate atque distincte illa, quae mente gerimus: illae autem, quae spectant ad sensum Theologicum non aliam habent originem , quam prO- funditatem mysteriorum fidei, & altitudinem scientiae atque sapientiae Dei, qui lucem inhabitat mentihus humanis inaccessibilem : his post iis satemur, quod regula illa hermeneutices sacrae, quae praescribit Sensum sacrae Scripturae, ubi is obscurus suerit, ex antecedentibus , & consequentibus , Seu ut haereticorumore loquamur , ex comparatione , & examine verborum, & sententiarum determinari debere, optima

Sit, ab omnibus probata , & quod utilitur adhiberi

valeat ad eruendum ex sacra Scriptura , non tantum probabili, sed etiam certo judicio sensum grammaticalem , idest ad tollendas illas difficultates, quae vel ex natura, Sc adjunctis vocabulorum , vel ex de sectu humanae elocutionis originem ducunt; imo fatemur etiam quod eadem' regula utiliter quoque adhibeatur ad assequendum sensum Τheologicum in Omnibus illis , quae vel explicite , ct formaliter, vel etiam implicite , S virtualiter in sacra Scriptura con tinentur , attamen iudicio tantum probabili, non autem certo , & insallibili, quod ad assensum fidei di Vinae omnino requiri, saepe jam dictum est: nam Sen-Sus theologicus certus , & infallibilis non dependet ab intelligentia hominum, vel ab humanae mentis acumine , neque ullo modo subjicitur regulis hermeneuticae, sed dependet unice ab auctore proprio sacrae Scripturae , idest a Spiritu Sancto e ut testatur Apostolus in I. ad Corinth. cap. a. ver. IV. dicens:

quiε enim acit, quae lunt hominis, nisi Spiritu3

130쪽

Metio L Cap. II. I II hominis , qui in Uso est Z ita S quae Dei sunt nemo eognoυit, nisi Sρiritus Dei. Igitur ut omiti

mus , quod non omnia fidei dogmata in Scriiptura

contineantur , ut Sequenti Sectione ostendemus , comparatio sacrae Scripturae, Sive potius Scriptura sacra comparatiVe accepta non potest esse medium

sussiciens , quo fideles omnes perveniant per se ad certam, & infallibilem cognitionem omnium articulorum fidei. Ad ultimum dist. Pariter Ex S. Patre Augustino nihil ex Scriptura obscurum eruitur, quod alibi non

est planissime dictum relative ad sensum grammati-Calem conc. Secus nego. Nullam plane ingerit dita ficultatem auctoritas S. P. Augustini desumpta ex lib. 2. de doctr. Christ. cap. 6. neque ullum addit robur haereticis ad probandum , quod Scriptura comparative accepta Sit medium Suffciens certo cognoscendi omnia fidei dogmata, nam primo verba illa, nihil fere de illis obseuritatibus eruiciar . quod non

planissime dictum alibi reperiatur non sunt absoluta , & de omni obscuritate , ut patet ex inserta particula fere et deinde pertactant manifeste de Obscuritatibus , quae Occnrrunt in sensu litterati, non autem de illis, quae occurrunt in sensu theologico: siquidem capite sequenti , cujus initium cum verbis adductis immediate cohaeret, subjungit dicens : sed oρus est cogitare Potius o credere id esse melius 9 Oerius, quod ibi Scr*tum est , ettiamsi lateat, quam id , quod nos Per Ποσ/ΠetiPSOS Sastere Possumus . Profecto enim Si omnia, quae alicubi obscura sunt, alibi planissime dicta reperiuntur , etiam illa, quae credenda sunt, aut nihil omnino, quod ad fidem pertinet, latebit, aut saltem non ita, ut ipsum . per nosmetipsos sapere non possimus et ac proinde nulla plane esset ratio, cur oporteret credere potius ,

SEARCH

MENU NAVIGATION