장음표시 사용
131쪽
quod scriptum est, etiamsi occultum sit, seu lateat quam non credere . ut hic supponit S. Pater. Propositio III. Spiritus privatus non potest esse medium aptum, quo fideles omnes in intelligenda Scria
plura sacra perveniant ad cognitionem certam Omnium arriculorum fidei. Probatur Per Spiritum privatum vel intelligitur privata cujuslibet ratiocinatio, sicut vulgo accipitur in scholis, vel arcanum tritus Sancti testimonium , prout statuit Calvinus lib. I. Institi cap. 7. q. q. atqui neuter iste Spiritus potest esse medium aptum, quo fideles omnes dirigantur & perveniant in intelligenda sacra Scriptura ad cognitionem certam omnium articulorum fidei : non primus ; nam humana ratiocinatio, sicuti est absolute fallax, & errori obnoxia. ut Saepe jam dictum est , ita etiam sibi ipsi relicta est omnino insussiciens ad cognoscendum immediate fidei nostrie mysteria , ut superiori capite ostendimus : praeterea in hypothesi , quod privata cujuslibet ratiocinatio esset medium aptum, ut per Se exinde quisque percipere possit omnes & singulos articulos fidei , jam nullum erit dogma adeo absurdum , quod tanquam divinitus revelatum , atque ad fidom pertinens propugnari non possit: nam
in hac hypothesi posset unusquisque in intelligenda
Scriptura jure suo uti, atque auctoritate Suae ratiocinationis , quae diversa semper sormatur, prout di-Versa sunt capita, & diversi sensus diversorum hominum, comminisci in materia fidei, quae sibi comminiscenda sua propria suaderet ratio , atque ita sub spiritus istius privati auctoritate quoslibet pes- Simos errores suggerere: neque ullatenus abhorret averitate, quod nulla alia de causa errores & haer Ses in Ecclesia enatae sunt, nisi quia auctores illarum ex proprio Spiritu Scripturam sacram interprem
132쪽
iari tentarunt ; ut aperte testatur S. P. Augustinus tract. 1 8. in Joan. dicens : Neque enim natae sunt haereses , ct quaedam dogmota Perpersitatis illaque-antia animas , ct in Profundum Proecistitantia , nisi dum Seriρturae bonae intelliguntur non bene . Ergo humana ratiocinatio non potest esse medium aptum , quo fideles omnes in intelligenda sacra Scriptura perveniant acl cognitionem certam omnium arti
culorum fidei: sed nequc vicem hujus medii supplere potest arcanum Spiritus Sancti privatum testimorinium : nam primo fictilia plane est , atque ad libitum conficta ista singulis fidelibus in intelligenda sacra Scriptura Spiritus Sancti privata assistentia, ut Calvinistae ipsi fateri coguntur : siquidem ex ipsorum mente aliquando internum Spiritus Sancti lumen denegatur toti visibili Ecclesiae , S universo caetui Pastorum illius , ergo a sortiori concedendum est illud saepius denegari singularibus , & privatis fideli-hus : deinde si unusquisque fidelium gloriari potest de interna Spiritus Sancti assistentia in intelligenda
Scriptura sacra, jam nullum supererit medium , quo in materia fidei, error discernatur a veritate, & viacissim veritas ab errore , nam . ut rem eXemplo explicemus , si lutheranus quisquam in Sanctissimo Sacramento Eucharistice Simul cum pane , & vino contenderet contineri realiter etiam corpus & sa
guinem Christi , & affirmaret, quod ab interiori Spiritus Sancti testimonio privatim edoctus suerit, quod .erba illa Christi Math: cap. 26. Hoc est corPUS meum , ct hic est enim sanguis meus , accipi debeant de praesentia reali in sensu modo allato , sicuti illa accipiunt fere communiter lutherani omnes, ac propterea falsam esse, & erroneam opinionem Calviuistaru in , qui docent panem, & vinum consecratum illis verbis , non esse nisi purum Symbolum ,
133쪽
ri4 De locis Theologieis& figuram corporis Christi ; quis tunc inter illos
Judex consurget, & causam definiet Θ & quale m dium adhibebitur, ut veritas discernatur ξ non utique Scriptura Sacra , nam absurdum plane est idem per idem explicare ; neque Ecclesia, nam hujus , auctoritatem spernunt utrique ; sed neque Spiritus
ipse privatus; siquidem Spiritui privato Calvinistarum poterit Lutheranus iste Semper opponere suum proprium Spiritum , eandemque ex illo pro se consciscere auctoritatem , quam exinde Calvinistae consciscunt sibi. Praeterea sunt profecto plurimi qui saepe turpiter errant in intelligenda Scriptura in materia fidei , etiam inter Christiani nominis prosessores, qui propterea certissime imbuti non sunt divino Spiritu et sunt etiam, qui se existimant instinctu hujus Spiritus revera plenos esse , nempe Quacheri seu tremulantes Omnes, qui tamen, & verbis, & operibus non raro sibi invicem contraria docent, & operantur: ergo nisi per summum nefas dicere velimus Spiritum Sanctum esse Spiritum erroris , & contradictionis, necesse est, ut fateamur Spiritum privatum in intelligenda Scriptura sacra non posse eSSemedium aptum, quo fideles omnes perveniant ad certam cognitionem omnium articulorum fidei.
Dictum est fideles omnes: nam loquimur hic de medio solemni, & omnium communi: neque infici ri potest singularibus subinde hominibus concedi speciales, S internas Spiritus Sancti id ustrationes, quibus vel vocantur ad fidem, vel eclam magis in illa confirmantur: quemadmodum exemplum vocationis divi Pauli Apostoli, & aliorum virorum mirae Samctitatis evidenter evincunt 3).
33 Sie de Sancto Ignatio stlcis, quod cum esset homo legimus in Breviarijs Ecclesia. literarum plane rudis, i igne1
134쪽
Seetio I. Cap. II. IIs Solountur πρOsita Argumenta . Oρρ. I. Nod semel, sed saepe in libris, veteris testamenti promittitur, quod Deus in nova: lege fideles suos docturus sit per Se ipsum: sic Isaiae cap. s . V. Iῖ. habetur: Ponam universos filos tuos doetosa tamino, & Jerem. cap. 3 I. vers. 3 s. & seqq. Post dies illos dabo legem meavi in visceribus eorum, 9 in eorde eorum scribam eam : 9 ero eis in D iam , ct imi erunt mihi in ρορ ulum : 9 non docebit ultra vir Proximum Suum , ct uir fratrem
Suum dicens , cognosce dominum : Omnes enim cognoscent me a minimo usque ad maximωn: tvero intelligi iioii potest, quomodo Deus doeeat fideles per seipsum, nisi privata Spiritus Sancti inspiratione , ct assistentia: ergo &c. Respond. dist. In libris veteris testamenti saepe promittitur, quod Deus docturus sit fideles suos in nova lege per seipsum subministraudo illis interius auxilium gratiae , & docendo eos non amplius ore Pro
phetarum , sed ore proprii filii sui cone. docendo eos
habuerit spiritus Sancti illustrationes ; ita ut de se testatus sit , si saerae literae non extarent , se tamen pro fide mori paratum ex sis solum , qu.e sibi Manresa patefecerat Dominus et verum hujusmodi illustrationes , sive potius privatae. revelationes' Spiritus Sancti , licet quandoque sufficiant ad veram hdem et nam Deo credendum est, sive privatim, sive
publice nos doceat et absolute
tamen non obligant, nisi illos, quibus factae sunt: & Ecclesia non approbat privatas istas San
ctorum virorum atque mulierem revelationes, ut ijsdein aS-
sentiamur certitudine fidei, quae revelationi publicae solum prae
stari debet, sed tantum , - ut eas recipiamus tanquam proba
biles , & ex illis ad veram pletatem erga Deum & sanctos ejus utiliter promoveamur a
135쪽
interno & privato Spiritu, quo fiat, ut per se Omnia credenda ex Scriptura sacra percipiant ; nego . Utique Isaias cap. s . V. t 3. dicenS: Ponam universos filios tuos doctos a domino, praenuntiat novum populum , qui in lege evangelica a Deo ipso institueΗdus erat; & cum eo etiam Jeremias cap. 3 l. v. 33. dum inquit: Post dies illos dabo legem metim in viseeribus eorum, O in corde eortim Scria ham eam, O ero eis in Deum , 9 ipsi erunt ni-oi in populum: 9 non docebit ultra uir proximum suum , 9 vir fratrem suiam dicens cognosce Domi innum : omnes enim cognoscent me a minimo iaSque ad maximum. Sed ut cognoscatur quae nam Sint
praerogativae , quibus populus iste gaudere debebat,& in specie, quomodo a Deo ipso docendus erat, praemittendum hic est, quod ex Patrum , ct Theologorum sententia tria sint praecipua inter veterem , & n am legem discrimina: nempe Primo lex vetus erat in tahulis lapideis scripta, nova autem in cor-d thus hominum et ibi inquit S. P. Augustinus in lib. de Spirit. & Liter. cap. l7. num. 29. In tabulis lapideis digitus Dei oρeratus est ; hic in cordibus hominum : ibi ergo extrinsecus Posita erat , qua justi terrerentur , hic intrinsecus data est, qua justis-
carentur . Secundo. LeX vetus in servitutem generans retrahebat a peccato timore poenae; noUa autem
in libertatem filiorum generans , inclinat ad faciendum honuiti amore justitiae : ut innuit Apostolus ad Rotra. cap. 8. v. s. dicens: non enim acceρistis spiritum servitutis iterum in timore , sed accepistis Diritum adoρtionis filiorum: sive ut in lib. contra Adimantum cap. l . uum. 2. eXyonit S. P. Augustsnus , dum inquit: Hine est brevisSim acti apertissima dis
rentia duorum t Stamentorum timor, b amor.
Tertio. Lex vetus dicitur lex jubena per literam ,
136쪽
Seelio I. cost. II. I 17 D non dans gratiam, ut ait S. P. Augustinus serm. Is s. nuin. 7. Sive ut inquit Bellarminus lib. 4. de justi-fic. cap' 4. Lem vetus venit sola , Esangeliuin non Solum , Sed cum gratia . Nam ut prosequitur ibidem insignis iste rheologus: Qui legem in monte
Sina Per Moysem accellerunt, doctrinam tantiam acceperunt: qui sero Per Christum euangelium acceperunt , non solum doctrinam, sed etiam gratiam cccmerunt. His praeinissis , facile intelligitur , quomodo abrogata lege Moysis quae habebat umbram futurorum bonorum , non ipsam imaginem rerum, ex Apostolo ad Hebraeos caput ID. VerS. I. in lege evangelica fideles doceaninr immediate a domino , Sine eo ut necesse sit confugere cum Calvino
ad fictilium , & arcanum Spiritus Sancti testimonium et nempe in hac lege docentur fideles immediate a Deo ipSO, primo, quia cum non sint sub lege , sed sub
gratia ex Apostolo ad Rom. cap. 6. V. I . dicentu Inon enim sub lege estis , sed sub gratia , non SO-lum docentur exterius , sed adjuvantur etiam lateriori gratia , ut recte operentur, sive quia , ut aje-hat idem Apostolus in loco citato cap. s. v. s. Cha
ritos Dei diffusa est in eordibus nostris Per viaritum Sanctum , qui datus est nobis e cuius ope 1icut recte credimus, ita etiam recte operamur: & secundo , quia in lege evangelica Deus locutus est non amplius ore Prophetarum, sicut in lege veteri,
sed ore proprii filii sui, per quem omnia nobis d
naςit , ad Rom. cap. 8. F. 32. idest gratiam & gloriam; sient praenuntiavit regius vates psal. 83. U. I 2. dicens: Cratiam , S gloriam dabit dominus: de qua re inquit iterum Apostolus ad Hebr. cap. I. V. i. Multifariam, multisque modis ollin Deus loquens Patribus in Prophetis nouissime diebus istis Iocutus est nobis in filio , quem constituit hae-
137쪽
redem unipersorum , Per quem jecit , ct saecula. Ορρ. a. S. Joannes in Epist. I. cap. 2. V. ΣΟ. inquit Sed vos tinctionem habetis a Sancto , & Vers. 27. subiungit, 9 non necesse hubelis , ut oliquis doceat oos , Sed sicut unctio ejus docet sos de omnibus , juxta praefata verba fideles habent unctionem a Sancto, qua de omnibus docentur, at vero per unctionem a Sancto intelligi non potest , nisi interior Spiritus Sancti operatio: ergo &e. praeterea Spiritum istum promittit etiam Christus ipse, dum Lucae cap. l I. v. 13. inquit ad discinulos suos: Pater sester de caelo dabit iris iam bonum petentibus se, ergo in nova lege fideles doce ntur immediate a Spiritu
Respond. ad primum dist. Fideles habent unctionem a Spiritu Sancto, qua de omnibus docentur, idest habent adjutorium gratiae , quo interius illustrati, Radjuti ea, quae ad salutem necessaria Sunt, non SO-lum utiliter cognos runt, sed adjuvantur etiam, ut eadem opere compleant eone. habent Spiritum privatum , quo fidei articulos per seipsos immediate ex Scriptura certo , & infallibiliter percipiant nego: Quamvis nomine unctionis, de qua Sanctus Ioannes in sua prima Epistola cap. a. v. 2 . assirmat, quod fideles illam habeant a Sancto, R de qua ibidem vers. 2 . exoptat, ut in illis permaneat dicens: Quod audistis ab initio in uobis Permaneat, Sc iterum Vers. 27. Et vos unctionem , quam accePloesis cibeo, maneat in sobis : quamvis' inquam nomine unctionis intelligi debeat interior Spiritus Sancti operatio , frustra tamen a Calvinistis detorquetur ad significandum arcanu n Spiritus Sancti testimonium , quo fidelibus in intelligenda Scriptura certo, & infallibi iter innotescunt illa omnia , qvie ad credendum. divinitus revelata suerunt: universim enim S. Joannes
138쪽
seetio I. Cap. II. II 'eo In loeo loquitur de fide in filium, de qua Vers. 23. incuit: Qui confletur filium, 9 Patrem habet, iade illa subjungit ibidem vers. 24. dicens et si in sino bis Permanserit, quod audistis ab initio , 9 in Ilio, O' Patre manebitis: ubi manifeste docet , quod fidem istam perceperint primum fideles perataitum, inquit enim quod audistis: ac proinde nomine unctionis, quam fideles habent a Sancto,& quae illos docet de omnibus , intelligi debet illa Spritus Sancti operatio . sive donum illud interius, quo mens justorum a Spiritu Sancto illustrata, &adj ita firmiter perseverat in cognitione , & fide in Christum, idest unctio ista accipi debet de superno gratiae auxilio, quo fit ut justi in fide roborati
ea q te sunt de necessitate salutis fideliter exequuntur; rude S. P. Augustinus Tract. g. in eandem Epi- Stolaia explicans verba Ioannis inquit: quantum ad me Pertinet omnibus locutus sum: sed quibus unetio ita intus non loquitur, quos Sρiritus Sanctus intus non docet, indocti redeunt 3 magisteria forinSecua adjutoria quaedam sunt , S admonitiones 3 cathedram in Caelo habet, qui eo a docet . Ad alterum dist. Christus promittit discipulis suis Spiritum bonum , idest doniim Spiritus eone. idest PerSonam a qua interius doceantur in intriligenda Scriptura Sacra nego . Nomine Spiritus in sacris litteris non semper intelligitur persona, sed Saepe SO-lum donum Spiritus Sancti , ut in i . ad Thraal. cap. s. V. I9. Spiritum , nolite extinguere: quibus dona Spiritus Sancti tantum significari mox infra ostendemus : item munus Spiritus Sancti, ut ad Rom. cap. 8. V. 26. Diritus postulat pro nobis gemitibu inaenarrabilibus , quae dicta sunt: quia gemitibuσJanctorum desideriorum interpellare sanctos Deit 1
quihuin ametum Pium gratiae spiritualis infundit;
139쪽
Ieto De Ioeis Theologieis ut inquit S. P. Augustinus lib. i. contr. Maximinum
Cap. 9. ac tandem tam munus , quam personam simul: ut ad Rom. cap. s. v. s. Charitas Dei difια est in cordibus nostris Per SPiritum Sanctum , tui datus est nobis: quae omnia breviter complexus est. S. Bernardus serm. g. in Pentec. ante finem dicens: Diritus Sanctus multiplex dicitur , quia multuplieiter filiis hominum inspiratur: siquidem conciriatur eis ad usum , ad miraculum, ad Salutem , ad auxilium , cd solatium , ad fervorem . Potro licet Christus per Spiritum honum, quem discipulis suis a Patre dandum promittit Lucae, cap. l I. U. IS. innuere videatur , etiam personam Spiritus Sancti, qui discipulis suis maximopere necessariuS erat, ut officia ministerij sui recte explere possent, di ecte tamen non innuit, nisi dona Spiritus, idest, at interpretatur Augustinus Calmet , mentem aninumque bene institutum : nam ibidem docet discipulos SuOS , non quomodo debeant intelligere Scripturam ad percipiendum exinde dogmata fidei, sed quomodo debeant orare, & petere a Deo , quae sibi ad Salutem aeternam necessaria erant ; ut patet et initio ejusdem capitis. ubi illam precandi sorinisam praeseribit , quam Pater noster vocamus : ac proinde promittit illis auxilium gratiae, sive Spiritum honum mediante quo , & orare possent, Sicut Oportet. &caetera peragere A quae ad propriam ipsorum salutem pertinebant; non autem Spiritum privatum , quo dOceantur: in intelligenda Scriptura in ordine ad ediscendum exinde dogmata fidei. P. 3. Paulus in I. ad Thessal. cap. s. v. I9. dirigens sermonem ad omnes fideles inquit: Diritum nolite extinguere. ergo omnes fideles habent assistentem sibi Spiritum, quo fidei dogmata possint per se discernere: idipsuin confirmat idem Apostolus, dum
140쪽
Metio I. Cap. II. I 2 Iin I. ad Corinth. cap. a. v. I . ait: animalis homo non perci t ea, quae sunt viritus Dei, spiritualis autem judicat omnia . Nam si Spiritualis omnia
judicat, potest profecto judicare etiam de illis , quae
credenda sunt, ac proinde fideles habent semper assistentem si hi Spiritum Sanctum, ope cujus certo , Rinfallibiliter ex Scriptura sacra percipere possint omnia. & singula fidei dogmata. Respond. ad primum nego con. Licet enim aliquo sensu verum sit, quod verba Pauli in i . ad Thesia Sal. cap. s. V. I9. scilicet: viritum nolite extinguere, intelligi possint spectare ad omnes fideles: non videtur tamen, quomodo inde concludi possit omnes fideles habere assistentem sibi Spiritum, quo per se discernere possint omnia dogmata fidei: nam ut supra dictum fuit, nomen Spiritus non significat Semper personam , sed saepe etiam dona Spiritus Sancti , e quibus alia dicuntur gratis data , alia vero
quae gratos faciunt O, prioris generis sunt genera
O Notissima est Ista in scholis divinae gratiae divisio , qua alia natis data , & alia gratum faeiens vocatur: quod tamen ita accipi debet, non quod gratum faciens non sit gratis
data . universim enim , ut Inquit Apostolus ad Rom. cap. II. v. s. si gratia iam non ex veribus , alioquin jam non est gratia : sed quia illa , cum gra tis a Deo conferatur , gratis pariter in aliorum salutem impendi debet ex praecepto Christi Math. cap. ro. v. 8 dicentis gratis aeeepistis gratis -ro z porro autem gratiae granι datae novem recensentur ab Apostolo in I. aci Corinth. cap. II.
dem per Spiritum datur sermo sapientiae , alij autem sermoseientiae seeundum eundem Spiritum et alteri fides in eodem
Spiritu ; alii gratia sanitatum in uno Spiritu; alii operatio virtutum , alij prophetia , alijdireretio viνituum , alij gener linguarum , alii interpretatio sermonum ζ Ex quibus etiam istud intelligitur , quod non secus gratia gratis data , quam graitim faciens sit donum Spiritus Sancti, cum hoc tantum