장음표시 사용
151쪽
uobiseum sum omnibus cliebus usque ad consumationern saeculi: erg6 Ecclesia proponens aliquid ad credendum non potest errare e nam si aliquando posset errare P possent profecto etiam aliquando adversus illam portis' inferorum praevalere . neque ullate-irus' verum esset'; quod Christus , qui est via Der tas ct vita Joan: cap. l . v. 6. maneat cum illa omniabus diebus usque ad consumationem foecuti praeterea ex I. ad Timoth. cap. 3. U. IS. Ecclesia est columna , b si amentum seri festis, quomodo autem& quo jure dici potest colutrina firmamentum Γeritatis , si etiam ipsa in proponenda nobis aeterna Ueritate, idest ii iis quae divinitus revelata fuerunt, potest prolabi in errorem/ὶ merito propterea prOnutiat S. P. Augustinus in lib. 7. contra Donat. cap. S3. nobis tutum est id fiducia securae sociS GSS TELU , quod in gubernatione Domini Dei nostri, ct Saluatoris Iesu ChriSti uniuersalis Ecclesiae consensione rob atum est . MaXime vero quia, ut notat in lib. de'PTaeserip. cap. - 2I. Tertullianus, quid Proedicauerint Aρbstoli , 'quid Chriytus illis reuelaverit , non aliter Probari debet , nisi Per easdem Ecclesias , φιαs imi Apostoli condiderunt . Igitur universim me dium aptum , Syadaequatum , per quod fidelibus omni hus certo innotescunt, tam sacra scriptura quam reliqui omnes articuli fidei, est auctoritas Ecclesiae proponens aliquid ad credendum . .
fidelibus innoteselint singuli articulli fideli: deiade fides
152쪽
Mello I. Q . II. s 3 nostra non sundatur in .auctoritate Eeckim proponentis , sed in illa Dei. revelantisi; neque smis terudimus propter auctoritatem Ecclesiae, sed propter a e toritatem Dei revelantis . Ergo. δω. i s Respond. Ad primum dist. nemo potest esse Iudex in propria causa auctoritative t tribuendo sibi quod controvertitur conc. auctoritative declarando & explicando quod controvertitur nego . Universim iJpque net do axioma illud politico conr nemo ρOteu ine iudex in Propria cauSci , ita demum intelligi debet t. quod nemo possit sibi iure attribuere, & vindieare ea, de quibus controversia aliqua instituitur, seu ut apertius ψoquamur, quod nemo possit sibi ipsi yuridicere , porro autem dum Ecclesia proponit articulum aliquem explicite credendum, sive denique pertineat ad Ecclesiam ipsam, -vel ad aliud quodlibet o objectum: fidei: non dicit jus sibi ipsi, neque ttribuit, Sihi aliquid.
quod suam non est , neque enim veli sufformsidi uctOritate sua articulum illum , quem adscredςridum. Proponit , neque attribuit illi divinam auet t/te ιι nam istud habet quilibet articulus nostrae sMil, inon ab Ecclegia, .sed a Deo: ipso rove aute, se1 declarasita tum , & desinit auctoritative exque explica inullsb liter id , quod in divina revolatione contentum est. idest quod amiculus ille sit revera usus, ex. illis, qui divinitus. revelati suerunt; go proinde non tribuit sibi quidquam .i' propria eausa, sed declarat tantum quod sibi jure eompetu:; λ hoc pagio iudicant etiam Principes temporalsts in propri4 causa., quotiescutiqua judieant delicium aliquod esse vel contra Principis vel
contra civium incolumitatem, sicut sunt delicta Pr ditoria, ct ea quae laesae. Mdestatis vOc nsur Ri.
Ad alierum disι Fides, nostra non fundatur in a ctoritara Ecclesiae proponensis tamquam tu motivoso ali propter quod cxedimus cone. Tanquam in mo-
153쪽
tivo formali per quod credimus nego. Utique quid.
quid fide catholica credimus , non credimus niti propter auctoritatem Dei revelantis, si loquamur de motivo sive de ratione formali & unica, propter quam
credimus ; neque enim alia ratio potens est extorquere a nobis assensum istum , ut firmiter credamus verissima esse, quae minime intelligimus, sicuti sunt omnia fidei nostrae mysteria, quam illa, quae sun datur in summa Dei veracitate salii, & sallere nescia; sed quia certo , & insallibiliter non constat, quaenam sint in particulari divinitus revelata, nisi per auctoritatem Ecclesiae , quae nobis dogmata revelata manifestat, atque ad credendum auctoritative proponit; hinc eredimus etiam propter auctoritatem Ecclesiae proponentis'. tanquam medium certum & insallibile, per quod innotescunt nobis omnia ill, , quae divinitus revelata suerunt :l atque ita generatim auctoritas Dei revelantis. est motivum formale' propter quod credimus , ct auctoritas Ecclesiae proponens aliquid ad credendum, est m Itivum formale per quod credimus , sive est ratio .formalis sine qua neque de scriptura sacra, neque de alio quovis articulo sidpi certi esse possumus . quod sit divinitus reUelatas . . i. Ut autem haec magis clariora. fiant, notandum hieeSt , e tres. esset veluti gradus 'nostrae videt, n*m pri .mo potesti fieri quaestio , cur credamus v. g. T Sesse in Deo persona, distinctas ae separatas , &nnami tantum naturam atque gubstantiam 2 cui quaestioni. respondemus , qui aiDeus ita nobis revelavi te secundo quaeri potest unde nobis constat , quod istuo Deus revelaverit 3 & tunc respondemus , quia Ecclesia rauauctoritate sua istud nobis ad credendum proptinu tanquam aliquid diVinitus revelatum, atque in gadras Scriptura , & constanti traditione majorum mani ste contentum : ae tandem terrio fieri potest
154쪽
quaestio , cur certam fidem adhibeamus Ecclesiae mysterium istud nobis proponenti tanquam aliquid divinitus revelatum ad credendum Z & tunc respoud mus primo generatim propter motiva credibilitatis superiori capite in probatione ad tertiam propos tionem allata, ex quibus certi reddimur , quod Ecclesia divinitus instituta sit, atque ideo fieri non possit , ut aliquid doceat, quod divinae huic suae institutioni contrarium sit 3 S secundo etiam, praesertim vero quando sermo est cum haereticis, propter manifesta sacrae Scripturae testimonia , quae clare ostendunt Ecclesiam audiendam esse in omnibus.
quae ipsa nobis ad credendum proponit jubente Domino, quod quisquis Ecclesiam non audiverit sit noribis sicut ethnicus , & publicanus Math. cap. 18. V II. Θρ. a. Ecclesia non est, neque Scriptura sacra neque articulis fidei superior: ergo non, potest cSSemedium adaequatum , quo fidelibus Scriptura, ct articuli fidei certo innotescunt: deinde ex circulo vi tioso nihil solidum, & veritati consonum concludi PoteSt: at vero quod auctoritas Ecclesiae sit medium adaequatum, quo fidelibus certo innotescunt, tam scriptura , quam reliqui omnes articuli fidei, demonstra ri non potest sine circulo vitiosor nam in ista demonstratioue infallibilis auctoritas sacrae Scripturae non innotescit, nisi ex insallibili auctoritate Ecclesiae , & vicissim insallibilis auctoritas Ecclesiae non innotescit, nisi ex infallibili auctoritate sacrae Scripturae, ergo auctoritas Ecclesiae proponens aliquid ad credendum non est medium aptum , S: legitimum , quo fidelibus omnibus arti euli fidei certo, & infallibiliter innoteScunto . Respond. ad primum dist. Ecclesia non est neque Scriptura neque articulis fidei superior, idest; non
155쪽
sormandi, vel Scripturam sacram, vel articulum aliis quem fidei eone. idest non habet auctoritatem magisterij discernendi. & declarandi infallibiliter, tam
Scripturam sacram quam singulos articulos fidei nego. Ut recte statuatur, quod auctoritas Ecclesiae pro ponens aliquid ad credendum sit medium aptum , S adaequatum , quo fidelibus tam scriptura saera , quam reliqui articuli fidei certo innotescunt, neces.se non est, ut Ecclesia ipsa concipiatur , vel Scriptura , vel articulis fidei superior : nam universim auctoritas alia est , qua quidpiam jure proprio essicitur. & in propria sua essendi natura constituitur , alia Vero qua quidpiam auctoritative discernitur & declaraturr prior sundatur in potestate, &iurisdictione aliquid essiciendi, & haec supponit se
per superioritatem : altera vero landatur in potestate , ct iurisdictione aliquid discernendi, & declarandi r & haec nullam plane supponit superioritatem, S potest etiam inferiori competere, ut patet in audieibus forensibus, qui profecto non sunt Supra , sed infra legem, & tamen discernunt auctoritate sua, atque declarant legem ipsam: Porro hoc eodem modo discurrendum est de auctoritate Ecclesiae, nimirum ea, ut dictum est supra in responsione ad Primum , non efformat, neque constituit, sed discernit tantum, S declarat insallibiliter, tam sacram Scripturam, quam reliquos articulos fidei assistentω sibi Spiritu Sancto tanquam certa S in saltibili suae discretionis regula , qua fit, ne unquam in errorem prolabatur : ac proinde etiamsi inferior sit , S non Superior , tam relate ad sacram Scripturam, quam relate ad articulos fidei , sive rectius ad Deum ipsum, qui istorum principalis, S immediatus est
auctor, atque institutor , non cessat tamen propterea esse legitimum , S ad aequatum medium , quo
156쪽
nobis tam scriptura sacra, quam omnes articuli fidei certo innotescunt. Ad alterum conc. mo. nego nin. Ad probat. conced. prima pars antecedentis, nempe conceditur , quod infallibilis auctoritas Scripturae non innotescat rei te ad nos, nisi ex infallibili auctoritate Ecelesiae rdictum est autem relate ad nor: hoc est, non in se inspecta, sed hoc sensu , ut nobis innotescat insali hiliter hunc v. g. vel illum librum esse vere Sacram Scripturam; vel etiam hunc, vel illum sensum sui se vere a Spiritu Sancto intentum: nam quod scri- plura sit in fallibilis in se inspecta, sive ab intrinseco , hoc habet eX seipsa , quia est ipsum verbum Dei ab hominibus Spiritu Sancto inspirante conscruptum: & distinquitur altera parer nempe infallibilis auctoritas Ecclesiae non innotescit, nisi ex insallibbli auctoritate sacrae Scripturae quando auctoritas ista
demonstranda est adversus haereticos conci universi in , & in omni casu nego. Imprimis universim non una tantum, Sed duplex est ratio , qua utimur ad demonstrandum , quod Ecclesiae sit infallibilis r nam primo quando sermo est adversus haereticos, qui solam Scripturam tanquam unicam , & solam fidei regulam recipiunt, & spernunt auctoritatem Ecclesiae, tunc utimur utique sacra Scriptura tamquam medio demonstrationis , quod ab haereticis aeque, quam a nobis tanquam principium certum, & insaltibile recipitur e quando autem sermo est, Vel contra incredulos , vel contra gentiles , qui Scripturam
Sacram minime agnoscunt, tunc ostendimus Ecclesiam esse insallibilem in sua doctrina fidei, & morum, ex divina illius origine, quam sine ulla rela tione ad Scripturam evidenti, & necessaria consecutione deducimus ex motivis credibili latis superiori
capite in probatione ad tertiam Propositionem Pro
157쪽
ductis ; ex quibus aliqua commemorat etiam S. P. Augustinus in lib. contra Epistolam Fundamenti cap. 4. ubi inquit: multa sunt, quae in ejus c Ecclesiae
gremio me justissime teneont: tenet consensio P pulorum atque gentium; tenet auctoritas miraculisine ata, ve nutrita , choritote αυcta, vetustate μ'
mata; tenet ab Usa sede Petri Apostoli , cui p-eendas oves suas post ressurrectionem Dominus commen υit, usque ad Proesentem Discostarum successio Sacerdotum, tenet Postremo , msum catholicae nomen , quod non sine cavla inter, tam multas haereses sic ista Ecclesia sesa obtinuit, ut eum Omnes haeretici se catholicos dici velint, quo renti tamen peregrino alicui ubi ad catholicam eon. xeniatur , nullus haereticorum , vel basilicam suam , vel domum audent ostendere: ista ergo tot , ct tanta nominis Christiani mrissima vincula recte hominem tenent credentem in catholica Ecclesia. Deinde circulus vitiosus est, quando idem prohatur per idem; idest quando duae propositiones ita
se se mutuo probant, ut utriusque extrema uno eodemque probationis medio sibi inuicem convenire Ostendantur , sive brevius , quando una probatur per aliam uno eodemque probationis genere : quod in nostro casu nullatenus contingit: nam primo , quando
adversus haereticos deducimus ex infallibili auctoritate sacrae Scripturae, quod Ecclesia sit infallibilis in suis fidei, & morum decretis , tunc: respicimus Scripturam sub duplici respectu, nempe quatenus in se , S ab intrinseco est ipsum infallibile Dei verbum, S simul etiam quarenus relate ad nos est prima credendi, S agendi regula; sive quod idem est, tunc consideramus Scripturam, & quatenus continet ipsam auctoritatem Dei revelantis, seu motivum sormale
P pter quod credimus, & simul etiam quatenus est
158쪽
Metis I. cap. II. Ismedium, quo illa quae in Scriptura, vel formaliter.
vel virtualiter continentur, nobis certo innotescunt, seu quatenus est etiam motivum formale per quod credimus: econtra autem quando postea adversus eosdem per regressum demonstrativum, ut ajunt, ex sie demonstrata
infallibili auctoritate Ecclesiae ostendimus hunc, vel illum librum esse vere Scripturam sacram, & hunc tantum, vel illum sensum fuisse vere alicubi a Spiritu Sancto inolentum , tunc assumimus infallibilem auctoritatem Eeclesiae tantummodo sub hoc respectu, quatenus ipsa est medium certum, quo nobis Scriptura, seu verbum Dei in ea contentum, & legitimus eius sensus innotescit; sive quod idem est, tunc assumimus auctoritatem infallibilem Ecclesiae tantum sub hoc respectu, quatenus ipsa est
medium , & motivum larmale per quod credimus et jam vero cum Scriptura sacra in se inspecta sit ipsum verbum Dei, consequitur necessario , quod insallibilis ejus auctoritas, non solum declarandi, & explicandi rationem habeat, sed etiam intrinsece, & larm liter constituat, atque efformet articulum istum fidei. quod Ecclesia in rebus fidei, & morum sit infallibilis e eeontra vero infallibilis auctoritas Ecclesiae. ut saepe iam dictum est, neque constituit nequeeflarmat, vel arti tos fidei, vel Scripturam Saeram. sed declarat tantum, & explicat, sive quod idem est, proponit tantum, non autem efficit, vel articulum aliquem fidei , vel Seripturam in fallibilem , hinc fit, quod diversum plane sit probationis genus, sicut divesα - est auctoritas intallibilis sacrae Scripturae, ex qua probamus insallibilem Ecclesiam, ab auctoritate insallibili Ecclesiae, ex qua vicissimprobamus infallibilem Scripturam, atque ita non proba tur amplius idem, per idem ; sicut ad lamandum
circulum vitiosum necessario requiritur.
Ex his autem quae usque modo disputavimus de
159쪽
medio, quo nobis tam Scriptura sacra , quam retia qui omnes articuli nostrae fidei certo, & infallibili. ter innotescunt, sequitur primo , quod genuinus , di Iegitimus sacrae Scripturae interpres ,ι & Judex omnium controversiarum fidei sit: Ecclesia ; iae proinde quod judicium ad ultimate, ct irrefragabiliter finieu-dam quamlibet fidei controversiam, vel circa discretionem ii sacrorum librorum , vel 2circa Scripturae sacrae R divinae traditionis sensum determinandum exclusiave pertineat ad Ecclesiam . fi ' D: . NQuia i vero nulla societas doceti seipsam , sed de hei semper ab aliquo, vel ab aliquibus,doceri , patet, quod tam propositio credendorum quam . iudicium controversiarum pertineat'ad Eeclesiam, . non quatenus est vocietas fidelium, sed quatenus, Ρastores, & doctores Ecclesiae complectitue; & quia in omni .republica ad finiendas civium lites saepius non
sussicit . quod adsint Jurisperiti qui jus ipsum declarant & explicant ι sed necesse est, ut adsit supremus Iudex ι qui cum auctoritate pronuntiat, ita etiam in Ecclesia, ut praedictae controversiae finem certum habeant, satis non est, i ut Sinti Pastores,
qui credenda fidelibus proponunt,i sed necesse etiam est, ut in ea sit quoque Judex supremus, qui auctoritatem habeat infallibiliter ciudieandi. & definiendi: hunc autem esse Romanum. Pontificem in serius
Sequitur secundo quod hareetici, qui abiiciunt at que Spernunt auctoritatem: Ecclesiae 4n materia fidei, S morum , licet recipiant Scripturam Sacram tanquam infallibile verbum Dei, destituti tamen sint vera , S perfecta fidei regula e nam lut Scriptura possit esse persecta fidei regula , debet primo per in- fallibile medium innotescere , quod liber aliquis sit Vere a Spiritu Sancto dictatus; quod editio non sit
160쪽
eorrupta, sed integra, ct sincera , & praecipue quisnam sit verus ejus sensus a Spiritu Sancto intentus . nam nisi haec omnia innotescant fides ; quae.Scripturae innititur, erit ineeecessario incerta, & vacillans , atque ideo non erit fides divina , . sed humanae. - Sequitur Tertio,. quod fides supernaturalis per peccatum haeresis penitus destruatur, proindeque in homine haeretico' penitus: evanescat, quod ita certum esse statuit Suaresius dispia7. secti A. in sine errore jam negari non Possit, S recte nam ad fidem suis Pernaturalem requiritur ex dictis certitudo revelationis a Deo factae, atqui haereticus talem certitudinem habere non potest : siquidem negata auctoritate Ecclesiae non habet amplius infallibile medium. quo prudenter, & certo judicare valeat de revelatione divinitus facta . Neque obstat, quod haeretici communiter credunt praecipua fidei dogmata, Trinitatis nempe, Incarnationis &c. Cum enim auctor fidei sit Deus ipse, qui
non minus unum quam alium articulum revelavit,
Prosecto quicumqim VH unum negat, licet alios credat, hoc ipso ostendit se erga Deum injurium,
ac propterea etiam in articulis, quibus suum praebet assensum , non habet fidem supernaturale m ; sed naturalem potius, & conceptam ex persuasione Pr priae mentis magis , quam ex auctoritate Dei revelantis ; ita ut haereticis omnibus jure dici possit, quod
S. Ρ. Augustinus olim tinproperavit Manichaeis in lib. I 7. contra Faustum cap. g. ad finem dicens rverte dieite non vos credere Christi Evangelio enam qui in Eoangelio quod vultis creditis, quod Uultis non creditis, vobis potius, quam evangelio creditis.
Loquimur autem hic de peccato haeresis , R de haereticis sormaliter spectatis; idest quatenus haeresis