Exercitatio Theologica De Locis, Seu Fontibus Theologiae Christianae

발행: 1820년

분량: 317페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

is De Deis Theologieti

nihilominus devotioni fidelium relinqui debere , saItem donec certioribus argumentis illarum falsitas plenius , & evidentius probata non fuerit. Tertio ad hanc

eandem classem revocantur octo Lucii Annaei Senecae

ad Paulum dipistolae, & sex ejusdem Apostoli ad SNnecam responsiones , de quibus mentionem facit S. P. Augustinus Epist. s ad Macedonium, & quae omnes Iegi possunt apud praedictum Sixtum Senensem loco citato pag. 148. & seq. ac tandem quarto huc spe ctant acta Theclae & Pauli, quae Pseudo epigraphis accensent Tertullianus de Bapt. cap. I7., & S. Hier nymus in Cath. Scripti Eccles. : & e contra laudantura S. Cypriano in orati de Martyr. . & a S. P. Augustino lib. 3. contra Faustum cap. . ex quo suspicari potest, quod acta hujusmodi duplicia sortassis olim extiterint, nempe spuria, quae ad Tertullianum & Hieronymum , atque Sincera , quae ad Cyprianum , & Augustinum pervenerint.

Quod ad libros dubios attinet, etiam isti sunt in duplici classe : nimirum primo aliqui ex illis habentur in diversis sacrae scripturae editionibus simul cum lubris Cano uicis impressi. & in Bibi iis inserti ; sicuti sunt primo oratio Manassis Regis Iudae cum captiavus teneretur in Babylone. Secundo liber Tertius, S Quartus Esdrae . Tertio Appendix Psalterii. seu

Psalmus is i. s Quarto Appendix Sapientiae ; Quinto Praefatiuncula Lamentationum Jeremiae et & Sexto Liber Tertius. S uuartus Machabaeorum. Deinde alii laudantur tantum in libris Canonicis rsicuti est primo liber bellorum Domini de quo Num.

Psalmus iste is r. Davidi sieut alios illustrat notationibus Inscriptus cum singulari certa. suis Augustinus Catinet in suomlne adversus Goliam conflixit Commentario literati in sacram continet versiculos VII. eumque scripturam.

172쪽

cap. 2I. V. I . ait Moyses Unde dieitur in libro bellorum Domini, sicut fecit in mari rubro, sic faciet in torrentibus Ammon . Seeundo liber justoriam Domini . Josue cap. lo. v. l3., ct in a. Reg. cap. L. V. I 8. allegatus . Tertio Liber Henoch cujus fragmentum exhibet Georgius Sincellus in sua Chronographia ad annum IO D. ,& ex quo etiam Judas Apostolus ponit testimonium in sua Epist. Canonica v. l . dicens: prophetavit autem de his septimus ab Adam Henoch dicens: senit ecce Dominus in sanctis suis millibus facere judicium , O arguere omnes imPios de OPeribus iniquitatis eorum, & permulti alii , de quibus Videri potest supra allegatus Sixtus Senensis in Bi

blioth. Sacra lib. 2. .

Si autem aliquis quaereret, cur libri isti, quos certum est a Prophetis scriptos fuisse , quippe quo rum etiam nomina subinde non tacentur, & e quibus nullum amplius extat ne apographum aliquod eXemplar , non fuerint conservati nec reperiantur in Canone Sacrae Scripturae respondendum erit cum S. P. Augustino lib. I 8. de Civit. Dei cap. 38. ubi inquit: huius rei fateor causa me latet, nisi quod existimo etiam iPSOs, quibus ea , quae in auctoritate religionis esse deberent, sanetus utique viritus reve labat, alia sicut homines historiea diligentia, alia sicut Prophetas insρiratione divina scribere Potui se : tit illa tanquam ipsis, ista vero tanquam Deo per iρsos loquenti, iudicarentur esSe tribuenda, ac si illa Pertinerent ad ubertatem cognitionis , haec ad religionis auctoritatem. Sed ut revertamur unde discessimus , Canon sacrae Scripturae, sive cathalogus librorum, de ' quibus constat, quod sint divinitus inspirati, alius est apud Judaeos , alius apud haereticos , S alius apud nos cathojicOS.

173쪽

so De Deis Theologieti

Quod spectat ad Canonem Judaeorum, satis cor- venit, quod apud illum populum ante captivitatem bet-bylonicam , in quam a Nabuchodonosorre integer pertractus suit, nullus extiterit publica auctoritate constitutus , sed neque tunc opus erat, ut aliquis constitueretur , nam eousque probabiliter existebant semper authographa exemplaria , ab ipsis Prophetis &

sacris scriptoribus exarata et quae cum essent omnibus cognita, non erat necesse, ut ad conciliandam ipsis

ab extrinseco divinam auctoritatem solemni alio decreto palam pro divinis declarari deberent: Uerum soluta deinceps captivitate ista post annos 7 . per edictum Cyri Regis Persarum, de quo fit sermo in I. Paralipp. cap. 36. v. 23, qui illis quoque vasa omnia aurea, & argentea templi a Nabuchodonosorre ablata , restituere jussit ex lib. I. Esdrae cap. I. V. 7. &seq. tunc Esdras Seriba eruditus in sermonibus , Spraeceptis Domini, ct caeremoniis ejus in Israel, redux cum suis in Ierusalem studium suum , & la-horem primum in istud intendit, ut libri sacri, qui probabiliter in illa temporum calamitate, intepescun- te inter chaldeos idololatras Israelitarum Zelo, valde faedati jacebant, pristinae puritati, & integritati r stituerentur: ac proinde a Spiritu Sancto specialiter assiatus libros sacros undique sedule conquisivit, Sca mendis , quae in illa diutuma captivitate contraxerant , expurgatos, in unum volumen redegit, quod poStea a Synagoga recognitum, & approbatum constituit Cathalogum , seu Cauonem divinorum librorum apud Judaeos. Dictum est autem conquisiuit: nam quod quidam Munt 'acros libros in illa captivitate omnino depe ditos suisse , eosque ab Esdra assante Spiritu Sancto ex integro restitutos, ac veluti noviter conditos, non videtur satis probari posse : neque enim credim

174쪽

Seetio I. cap. IIL . ssbile est, quod in illa captivitate, in qua Iudaei suas

nagogas habuerunt, O duvia ins nes scholas, ut assirmat Laurentius Fabricius in partitione Codicis hebraei cap. g. , & suis vivebant legibus , ut patet ex Prophetia Danielis , Scriptura sacra ita perierit, a que deperdita fuerit, ut nullum penitus illius intactum remanserit exemplar Saltem apographum , vel in manibus Prophetarum, quorum tunc non exiguus erat numerus , vel in manibus aliorum illustrium virorum , sicuti erant Mardochaeus, Tobias, alijque Ilures, qui etiam tempore captivitatis legem Dei per ecte custodiebant. t Porro in Canone isto tune primum constituto, non continebantur, nisi tantum libri viginti duo , ut testatur expresse Iosephus Flavius lib. I. contra Appionem 3 nimirum , ut illos ibidem recenset cit

tus celeberrimus Iudaeorum scriptor * Primo Quinque libri Moysis Genesis, Exodus , Leviticus , Numeri, Deuteronomius. Seeundo Tre eim libri Prophetarum , Josue, Iudices cum Ruth. libri Samuelis seu I. & Il. Regum, libri Regum . nempe III. S IV. libri primus & secundus Paralippomenon e primuS,& Secundus Esdrae, Esther , Daniel, Threni seu Lamentationes Jeremiae , Isaias, Ieremias , EZechiel, XII. Prophetae minores, S Tertio Quatuor libri -mnorum , scilicet Psalmi, Job , Proverbia, Canticum Canticorum cum Ecclesiaste. Et quia praeter hunc Canonem, ex Esdrina Sacro rum librorum collectione constitutum, nullum alium a Synagoga publico decreto , vel conditum , vel re cognitum deinceps fuisse eerto cognovimus; hinc ju re inferri potest, quod extra Canonem Judaeorum Semper suerint, sicuti etiam nunc extra illum esse

Iudaei universim testantur de libris Tobiae , Judith , Baruch , Sapientiae Ecclesiastici , & MachabaeO-

175쪽

ro De Deis Theologieis rum Q . Tametsi etiam isti pro h agyographis, idest

non pro profanis, sed pro sacris apud illos habiti sint , & habeantur, ut iterum testatur Iosephus Flavius in t i b. citato dicens: Coeterum ab Imρerio A

laxerxis ad nostram usque memoriam , Sunt

quidem singula literis mandata, Sed Nequaquam toniam fdem , ct auctoritatem meruerunt, quantam suρeriores ii libri quos scilicet, ut supra vidimus in Canone Judaeorum contineri affrmaverat)Pr Pterea quod minus explorata fuit successio Prophetarum.

Quod spectat ad Canonem haereticorum , nihil , quod certum sit, de eo statui potest, Siquidem Ordinarie, loquendo, haeretici expungunt sere communiter ex Cathalogo librorum sacrae Scripturae , ac propterea etiam ex Canone divinorum librorum omnes illos , qui erroribus ipsorum adversantur 3 sic O sunt permulti , quibus

persuasum est duplicem apud hebraeos obtinuisse Canonem sacrorum librorum , unum Scilicet apud Palaestinos , in quo non continerentur, nisi tantum

libri illi, qui temporibus Esdrae a Synagoga magna tanquam Canonici habiti, & declarati

uerunt 3 alterum vero apud Hellenistas , sive graecietantes Ide quibus docent nonnulli cum Serrario , quod apud illos paulo post tempora Artaxerxis , & antequam facta esset Versio LXX. interpretum alius con stitutus fuerit Canon , in quo ad illum ab Esdra statutum adjecti fuerint ad Cathalogum divinorem librorum liber Tobiae , Iudith, Ecclesiasticus, & Sapientia r alij vero assirmant ulterius cum Genebrardo, quod post ii Ia tempora apud Hellenistas etiam tertius Canon sancitus fuerit publico Synagogae deincreto ; in quo ad veterem illum adjecti insuper fuerint duo libri Machabaeorum ζ' Uerum

auctores isti , ut ostendunt, qui materiam istam exprofesso pertractant , non innituntur nisi puris conjecturis r quo fit ut nulla ratione discedere cogamur ab opinione communiori, quae libros memoratos e Canone Iudaeorum semper exulasse assirmat.

176쪽

Mella L cap. III. ' is Mantehaei rejiciunt totum Vetus testamentum, quod putant a Deo malo dictatum ; sicuti capite primo notavimus , & sicut pluribus in locis testatur S. Ρ. Augustinus : & Lutherani sere omnes non recipiunt in suum Canonem alios libros eX Veteri testamento , praeter illos , quos Iudaei pro Canonicis habent; ex novo autem illos tantum , qui prolocanonici : sunt,& appellantur. Porro autem libri Protocanonici, ex veteri testamento sunt, Ρentateuchus, seu quinque libri Moysis: Iiber Iosue , Judicum , Ruth, quatuor Regum ; duo Paralippomenon, duo Esdrae, Esther , Job , liber centum quinquaginta psalmorum, Proverbia , Canticum canticorum , Ecclesiastes , S libri Prophetarum omnes

idest tam majorum, quam minorum: S ex novo wstamento , quatuor Evangelia , actus Apostmorum , tredecim Epistolae S. Pauli ; nam quartadecima , idest illa ad Hebraeos est deuterocanonica ut mox dice

mus ; item prima Petri S prima S. Joannis Apostoli .

Libri Deuterocanonici sunt, qui sequuntur , nempe primo ex veteri testamento liber Esther, quantum ad Sex postrema capita , quae in fonte hebraeo non inveniuntur: item Tobias , Judith , Baruch, Sapientia, Ecclesiasticus , & duo Machabaeorum : praeterea inter deuterocanonica recenseri debent , Epistola Jeremiae & additiones ad Danielem . scilicet, hymnus trium puerorum , historia ejusdem Danielis secundo in leonum foveam detrusi, historia idoli Belis &dra.

. Extat Epistola ista relao S. Hieronymus in Praefat. inta in ultimo capite Baruch , Ieremiam vocat Pseudo rvbam& continet exemplar Epistolae non quia credebat spuriam , sed quam misit Ieremias ad abdu- quia aetate sua non constabat cendos captisos in Babylonem a apud omnes , quod esset cano. Rege bab tomorum et eata autem Malea & divinitus inspicata.

177쪽

is3 De locis Theologieis

conis, & historia Susannae r quae habentur tantum in exemplaribus graecis, desunt autem in hebraicis :deinde ex novo testamento ad deuterocanonica pertinent caput ultimum Marci a versiculo nono ad finem : historia de agonia Christi, de consolatione angeli , & de sudore sanguiueo, quae describuntur a Luca cap. 22. tacentibus Evangelistis cceteris: ulterius etiam historia de muliere adultera , quae rese tur a Ioanne cap. 8. & versiculus septimus Epistolae primae Saucti Joannis cap. s. nempe tres sunt qui tostimonium dant in eoelo Pater Verbum G Spiritus Sanctus, O hi is es unum sunt et ac tandem Epistola

Pauli ad hebraeos i Epistola secunda Petri, item Epistola secunda & tertia Ioannis, nec non Epistolae Jacobi , dc Iudae, de Apocalypsis.

His meatis Canon noster, idest Canon Ecclesiae catholicae complectitur ex vi decreti Concilij Tridentini sess. 4. de Canonicis scripturis, libros omnes septuaginta duos supra commemoratos, cum omnibus illorum partibus, tam prolocanonicis, quam deuteroca nonicis et pugnant autem acerrime adversus Canonem

istum haeretiei posteriorum temporum lutherani scilicet, Calvinistae , Zuvingliaol, S reliqui ab istis saeculo XVI. enati sectarii, contendentes illum illegitime prorsus, ct arbitrarie a Concilio Tridentioo statutum ,& definitum fuisse e quare sit. Prvosilio Canon Ecclesiae catholicae a Concilio Tridentino statutus est legitimus & genuinus. Probat. Ille Canon est legitimus S genuinus, qui& a legitima auctoritate statutus, atque ad legitimosae genuinos sonaes exactus suit: atqui Canon Ecclesiae catholicae a Concilio Tridentino definitus est huiusmodi: nam primo quod ad legitimam auctor tatem pertinet, profecto auctoritas propria & legitima statuendi δc definiendi Canonem sacrae Scriptu-

178쪽

rae attribui non potest vel Scripturae ipsi, nam Scriptura non potest discemere seipsam , & statuere quod

ipsa est : siquidem absurdum plane est, atque repurignans, ut auctoritas aliqua statuat atque definiat se,psam: sed neque attribui potest privato quorumlibet hominum arbitrio et nam arbitrium privatum hominum quorumlibet est absolute & ex natura sua errorIobnoxium , & repugnat omnino statuere regulam certam credendi & agendi, sicuti est Canon sacrae Scripturae, per principium aliquod incertum, & quodpet;

se errori obnoxium est : ergo auctoritas propria &legitima statuendi Canonem sacrae Scripturae attribui non potest . quam soli Ecclesiae . Praeterea auctoritas propria & legitima statuendi Canonem sacrae Scriapturae alteri jure competere non potest, quam illi, penes quem ψ sicuti totius fidei, ita etiam sacrae Scripturae existit depositum : neque enim ab alio quopiam certo sciri potest quinam libri suerint divinitus inspirati , & contineant verbum Dei minime corruptum, nullaque commixtione humanarum opinionum conspersum, quam ab illa ipsa auctoritate, cui libri

illi integri, S tanquam divinitus conscripti primum concrediti, & traditi fuerunt: nam ut in lib. de prae-

Script. cap. I9. recte monet Tertul lianus ordo rerum

desiderat illud prius ρ ρOni, quod nunc OOltim di- urandum est e, quibus eOmρetat s s ima 2 e usaint Seripturae i a quo , ct ster quoa , O quondo aitetradita disciplina , qua fiunt christiani Z tibi enim amaruerit esse veritatem diseiplinae O sdei inristianae , illic erit peritas aermetirarum. At vero tam

fidei, quam sacrae Scripturae depositum non existit, ni- Si panes Ecclesiam: neque enim Apostoli tradiderunt illud cuidam alteri, quam Ecclessis , quas ipsi aucto-xitate a Christo accepta per orbem terrarum funda-Verunt: ergo auctoritas propria & legitima atatuen-

179쪽

3 6o De Leis Theologkis

di Canonem sacrae Scripturae alteri jure non potest competere, quam Ecclesiae; unde merito loco citato cap. 2 l. concludit Tertullianus dicens quid ρraedi-

enuerint Apostoli idest quid illis Christus reuelaxerit . . . non ciliter Probari debet , nisi Per ea

dem Melasias , quas msi 'ostoli eondiderunt: &merito quoque S. P. Augustinus in lib. 2. de doctri Christ. cap. 8. ubi pertractat de discernendis Cano. nieis Scripturis , hanc regulam statuit, ut pro Canonicis non recipiantur , nisi illae , de quibus constat quod apud omnes aut saltem apud praecipuas & in

toris auctoritatis Ecclesias tanquam canonicae semper habitae fuerint, & habeantur dicens tenebit igitur hune modum sunt verba S. Doctoris in Scriim

ris canonicis , Ut eas , quae ab omnibus acciμuntur Ecelestis eatholicis , Praemnat eis, quas quindam non rec*iunt; in eis pero , quae non acci untur ab omnibus, Pra Ponat ca , quos Plures gracioresque cremirant eis , quo3 Pauciores minorisque auctoria fatis Ecclesiae tenent . Deinde quod Concilium Tridentinum Canonem suum non ad spurios, sed ad legitimos, non ad corruptos, sed ad genuinos sontes exegerit, clarius est , quam ut probatione indigeat, non enim condidit novum Canonem , sed antiquissimum & in Ecclesia iam receptum auctoritate sua it rum sanetvit : nam primo, ut brevitatis causa omittamus , quod etiam modo citatus Sanctus Doctor & Ρarens Augustinus . qui saeculo i V. Ecclesiae floruit eodem in loco, nempe lib. a. de doctr. Christi cap. 8.mim. I 3. omnes illos libros enumerat tanquam Caianonicos . quos Concilium Tridentinum Canonicos esse sancivit, S eo plane ordine, quo a Tridentino recensentur , sane eunddm Canonem agnovit , & tenuit

Ecclesia Affricana in Concilio Carthaginensi celebr to anno 397. ab Episcopis XLIV. inter quos erat

180쪽

seetio I. cap. III. Idietiam S. Augustinus & quod a Concilio VI. gener-

li deinceps approbatum & confirmatum fuit: Secun do eundem Canonem statuit quoque Innocentius I. in Epistola ad Exuperium Tolosanum anno Osi in qua eosdem libros canonicos declarat, quos Conci liqui Carthaginense praedictum in canone Suo recensuit, cum hoc tantum discrimine, quod librum Baruch distinctum exhibet, quem laudatum Concilium cum Jeremia, cujus ille scriba erat, conjunctum posuit e tertio Canonem istum rursus explicite statuit S. Gelasius Papa cum suo Concilio Romano LXX. Episcoporum celebruto anno 494. in decreto de Canonicis Scripturis : ac tandem quarto Eugenius IV. inseruit illum in suum decretum , quod pro instructione Armenorum constituit in Concilio Florentino generali anno I 39. Iaeque vero ullatenus putandum est, quod vel Patres Affricani in Concilium congregati , vel laudati summi Pontifices in sanciendo sacrorum librorum Canone eundem non derivaverint ex legitimis S genuinis fontibus : nam generatim Patres Affricani, qui in hac re facem praetulisse videntur laudatis summis Pontificibus , in eodem concilio Carthaginensi ΙΙΙ.can. 7. in quo libri Canonici singillatim recensentur , manifeste testantur , quod Canonem sanciverint Secundum ea, quae a Patribus de libris sacris tradita acceperant, inquiunt enim quia a Patribus ista accepimus in Ecclesia legenda: ergo Canon a Concilio Tridentino statutus , & fuit constitutus a legitima auctoritate , & simul etiam ad legitimos ac genuinos sontes exactus: adeoque est etiam ipse legitimus & genuinus. -

SEARCH

MENU NAVIGATION