장음표시 사용
181쪽
Iountur opposita argumenta. Θρ. I. Ille Canon non est legitimus . qui non fuit a legitima auctoritate constitutuS at vero talis est Canon statutus a Concilio Tridentino e nam primo, Auctoritas Conciliorum , est auctoritas pure humana, siquidem Concilia celebrantur ab hominibus ; ergo non est legitima ad statuendum Canonem Sacrae Scripturae ; deinde , ut liber aliquis sit di. Vinus , seu canonicus, hoc habet ex eo, quod contineat verbum . Dei, non autem ab auctoritate Conci liorum: ergo Canon Concilij Tridentini non fuit te. gitima auctorirate statutuS. Reν. ad primum nego min. Ad primam probat. dist. auctoritas Conciliorum est auctoritas pure humana , si spectetur subjective eone. secus nego falluntur maxime haeretici omnes in eo, quod assirmant. auctoritatem Conciliorum generalium in definiendis , quae ad fidem, & mores pertinent , esse pure humanam: quanquam enim etiam Concilia generalia universim non sint, nisi conventus hominum , ae proinde etiam illorum auctoritas, si subjective spectetur, idest quatenus inhaeret illis , a quibus fidei & m Tum decreta promanant, non sit, nisi auctoritas humana 3 attamen essicienter , idest, dum conventus isti
actu judicant, & definiunt res fidei & morum , habent aliquid , quod humanam auctoritatem longe Superat; nimirum habent a sistentem sibi Spiritum Sanctum ex infallibili Christi promissione , Joan.
cap. I . V. I 6. ubi Christus inquit O ego rogo boPatrem S alium Paraclitusn dabit OObis , ut maneat sobiscum in aeternum: & iterum Joan. cap. I 6. V. 13. ubi ait, Spiritus veritatis docebit vos omnem veritatem: ex quo fit, quod decreta de fide & moribus
182쪽
Sectio I. cap. III. i 63 in Concilio generali emanata, non tam humanae auctoritati adscribi debeant , quam divinae; & quod Ecclesia in generali legitimo Concilio congregata de suis fi dei & morum decretis semper jure pronunti,
re possit cum Apostolis actori cap. I s. v. 28. Visum est Diritui Sancto, O nobis r quod autem judicium de libris Canonicis, S divinis, seu illud
quo statuitur , S declaratur Canon sacrae scripturae , pertineat ad decreta fidei, certissimum est, & a ne mine plane negari potest; etenim cum sacra Scriptura sit praecipuum fundamentum, & prima fidei regula, de fide quoque esse debet, quod ipsa sit divinitus inspirata , alioquin fundamentum , & regula
fidei constitueretur per aliquid . de quo non con- Stat , utrum revera divinum sit. & fidem divinam mereatur ac propterea etiam Canon sacrae Script rae a Concilio Tridentino statutus , licet subjective ab hominibus prosectus sit, efficienter tamen attribui debet, non tam humanae auctoritati, qnam Spiritui Sancto . qui Ecclesiam sicut de omni alia, ita etiam de ista fidei veritate edocuit. Ad alteram prob. dist. Auctoritas librorum C nonicoram inhaeret tibi is sacris ex eo , quod contineant verbum Dei, non autem ex auctoritate Conciliorum , si spectentur relate ad Se eonc. si spectentur relate ad nos nego. Aliud est librum aliquem esse canonicum in se , & ab intrinseco , aliud vero eundem esse canonicum relate ad nos , & ab extrin-Seco , ab intrinseco canonicus est omnis ille, qui Spiritu Sancto amante conscriptus est, & hoc habet a Deo ipso : ab extrinseco autem canonicus est, qui, cum sit divinitus inspiratus , seu affante Spiritu Sancto conscriptus , suit etiam legitima auctoritate in cathalogum divinorum librorum publico judicio insertus. Quamobrem licet verum sit, quod i a
183쪽
libri sacri, qui Scriptura continentur, a Deo ipso habeant, ut contineant verbum Dei; & ideo pro Canonicis haberi debeant, quia sunt ipsum Dei verbum : nihilominus quia hoc ipsum , quod libri isti
sint a Deo, & contineant verbum Dei, nobis certo, ct infallibiliter constare non potest, nisi per auctOritatem Ecclesiae , qua sublata , nec Scriptura , neque eius sensus nobis certo innotesceret , ut superiori capite probatum fuit: Sequitur, quod relate ad nos non alios libros habere possimus pro canonicis , &divinis, nisi illos, quos Ecclesia sua auctoritate canonicos esse solemni judicio declaravit: ac proinde hoc sensu , nimirum si lihri sacri spectentur relate ad nos , non sunt Canonici, nisi ex auctoritate Ecclesiae. ἡ Θρ. 2. In Canone a Concilio Tridentilio statuto inveniuntur plures libri ex veteri testamento , qui non sunt in Canone Judaeorum , nimirum Tobias , Judith . Sapientia Scr. Ergo non est legitimus, S genuinus : & revera nam Ecclesia accepit vetus testamentum a Judaeis , ergo nullo jure potuit in Canonem reserre libros , qui non erant in Canone Judaeorum . Praeterea Judaei sunt Capsarij, & Libra rus Christianorum : ut ait S. V. Augustinus enarrata in mahu: 8D. non ob aliam rationem, nisi quia ipsi hahebant libros , quos tanquam divinos, & canonicos Christiani susceperunt, & Apostolus in Epist. ad
Rom. cap. 3. V. 2. affirmat expresse, quod Judaeis coneredita fuerunt eloquia Dei. Igitur ii legitime prorsus Concilium Tridentinum constituit Canonem sacrorum librorum. Respond. ad primum nego coΠs quentiam. , nam licet verissimum sit, quod ludaei in suo Canone post Esdram a Synagoga magna statuto non habuerint, neque nunc habe..ut , nisi libros viginti duos , ut supra ex Josepho Flavio notatum luit ; atque ideo
184쪽
Sectio I. cap. III. i 63 qu Id extra illum semper suerint, & nunc etiam sint Tobias , Iudith , Sapientia , Ecclesiasticus , & duo libri Machabaeorum ; inde tamen minime sequitur, quod Concilium Tridentinum illegitime illos in canonem suum receperit; nam ut istud jure sequi ostendatur , necesse est prius ostendere , non solum , quod non haberentur in Canone Judaeorum, sed etiam quod non sint vere divinitus inspirati , sive quod idem est, quod non fuerint unquam Canonici. non solum ab extrinseco . sed neque etiam ab intrinseco , quod profecto nulla ratione ostendi potest, ex eo praecise , quod non essent a Judaeorum Synagoga in Canonem relati: nam sicut Deus voluit Judaeorum. Synagogam Semper ignorare complures veritates ,
quas postea in plenitudine temporum Ecclesiae suae manifestavit, sicuti est, v. g. Mysterium Trinitatis, quod a Moyse, & Ρrophctis nonnisi subobscure indicatum fuisse omnes sciunt, ita potuit, tam ipsa, quam Esdras perpetuo ignorasse quosdam in particulari libros, qui Christi, & Apostolorum traditio . ne postea Ecclesiae pro divinitus inspiratis manifestati fuerunt; neque caret maxima probabilitate , imo vero aequissimum est credere , quod Christus Dominus , dum discipulis suis praebuit seipsum vivum post passionem suam per dies quadraginta apparens eis. & loquens de regno Dei , ut narrat Lucas in
actis cap. l. v. g. inter alia , quae tunc ipsis manifestavit ad aeternae salutis doctrinam spectantia, eosdem etiam plene instruxerit circa libros sacros Veteris testamenti, ne sorte pro divinis haberent, qui tales non erant, aut illos, qui vere divinitus inspirati erant , tanquam prosanos negligerent, atque a jicerent .
Si autem quaeratur, quaenam probabiliter possunt esse ἔationes, Ob quas neque Esdras, neque Synago-
185쪽
166 De Ioela Theologietiga postea memoratos libros in Carionem receperit 3 illae diversae esse possunt, & plures: & primo generalem assignat Josephus Flavius in lib. I. contra Appionem supra laudatus, nempe quia post captivitatem Babylonicam minus explorata fuit successio Prophetarum: altera est, quia libri illi non erant scripti lingua hebraica , ad quam tam Esdras , quam Synagoga Vetus in statuendo Canone divinorum librorum unice respexisse videntur; deinde particulares rationes possunt esse etiam , vel quia aliqui, ex illis nondum scripti erant, ut sunt libri Machabaeorum , quando Synagoga Canonem suum statuit, vel etiam quia Synagoga nefas esse putabat aliquid ad
Canonem sub Esdra statutum superaddere . Ad primam probat. dist. Ecclesia accepit vetus testamentum a Judaeis mediate cone. immediate nego. Sane propositio ista Ecclesia accepit vetus testamentum , & libros in illo contentos a Judaeis , intelligi
non potest, nisi mediate tantum, neque enim a Judaeis edocta suit suae fidei idoctrinam, sed ab Apostolis , a quibus sicuti fidem, ita etiam libros omnes
sacros tam novi. quam veteris testamenti immediate acceptos habet: igitur etiam in statuendo suo Canone sacrorum librorum necesSe non erat, ut seque retur Canonem Iudaeorum 4 tanquam unicam, & solam regulam , ad quam exigere deberet, quidquid de libris istis statuendum esset, Sed potius Magisterium Christi, & Apostolorum ejus . Ad alteram probat. dist. Judaei ex S. P. Augustino sunt Capsarii, S librarii Christianorum hoc sensu quatenus libri sacri quibus utuntur Christiani erant
primum apud eos conc. secus nego. Nimirum Judaei vocantur generatim Capsarii , & librarii Christianorum hoc sensu quia omnes ψ e literae . quibus Chri-διus prophetatu3 σσι, astud Iudaeoa oeunt, O omnes
186쪽
Melis L cap. III. i 6 ipsas Eteras habenι Iudaei. Quemadmodum inquit
idem S. Doctor enarri in Psalm. s6. minime vero , quia omnes istae literae apud Iudaeos haberentur , &retinerentur in eodem pretio, quo retinentur apud Christianos et & ideo loco mox citato ex hac ipsa veritate, quod Judaei sunt librarii nostri S. P. Augustinus pulcherrime ostendit, quomodo tam Judaei. , quam gentiles convinci possunt de veritate religionis Christianae : etenim expendens ibidem verba quae hahentur in citato Psalmo s6. v. U. dedit in orer brium conculcantes me inquit μπterea adhuc Iudaei sunt, ut libros nostros portent ad confusionem suam: quando enim volumus Oatendere Prometatum Christum , proferimus paganis istos literas . Et ne forte dicant duri ad fiam, quia no/ illas christiani eomyosuimus , ut eum Evangelio, quod Proedicamus, sinxerimus prophetas , Per quoδρ edictum videretur, quod praedieamns , hinc eooeconoincimus : quia omnes ipsae literae, quibus Chri-σtus Prometatus est, apud Iudaeos Sunt et Omnes istas literas Iudaei habent. Proferimus eodiera ab inimicis, ut eo undamus alios inimieos : in quasi ergo opprobrio sunt Iudaei Z Codirem portat Iu-diaeus , unde credat Christianus et librarii nostri facti Junt, quomodo solent teret post Dominos Codices ferre, ut illi portando defetant, illi Iegendo
prosciant. Ad tertiam probat. dist. ad Judaeos pertinent eloquia dei veteris testamenti ex parte . & non ad S
los e ne. ex toto, atque ad solos nego . Certum Om
nino est, quod non solum penes Synagogam extiterit olim , sed etiam nunc penes Ecclesiam existat; &quidem plenius atque persectius, quam olim, sicuti fidei, ita etiam sacrorum librorum depositum ; Scertum pariter eit, quod lax vetus non erat persectio
187쪽
sed praeparatio quaedam ad legem novam : nam ut inquit Paulus ad Rom. cap. IO. v. . sinis legis Christus ad iustitiam omni credenti. Igitur universim vetus Testamentum , quamVis primario datum esset semini Abrahae ex Abraham carnaliter genito , Spiritualiter tamen, & quatenus semen istud ex Apostolo ad Galatas cap. 3. V. 23. Sub lege custodiebatur conclusum in eam fidem , quae recelianda erat, pertinet etiam ad Ecclesiam Christi: atque ideo etiam eloquia Dei fuerunt quidem concredita Judaeis , sed non omnia , ut supra in prima respon Sione ViSum est : neque solis , sed etiam Christianis , qui reputati sunt in semine Abrahae in Christo, quemadmodum explicite docet Apostolus ad hebr. Cap. I. v. l. di ens multifariam multisque θῖdis olim Deus loquens Patribus in Prophetis novissime diebus istis locutus est nobis in Filio . Θρ 3. Complures ex antiquis Patribus dubitarunt Saepe , utrum essent Divini, & Canonici non solum Tobias, ludith , Sapientia , & alii veteris Testamenti Deuterocanonici, sed etiam de diversis, ex novo Testamento , nempe de Epistola ad hebraeos, de illis lacobi,&Judae, de secunda Petri, de secunda, & tertia Joannis , & de Apocalypsi. Praeterea Conoi tum Laodicenum celebratum circa annum 372. tametsi ex professo tractaverit de Sacris Libris, exclusit eX presse de suo Canone quem sancivit, primo libros omnes DeutarOcononicos veteris testamenti 8 & secundo ctiam Apo-
8 Nempe ex interpretati ne Isidori Mercatoris apud Lab. heum Tom. l. Concilior. pag.
Is χΙ. edit. Paris. I 671. in quam consentit etiam interpretatio
Gentiani Hecveti Canon LlX. praedieti Concilii Laodicaeni Ita habet non oportet ab idiotis
Psaιmos eo ositos , et vuιya νes in Eccι siis diei , neque ιibros , qui sunt extra Canonem est ro , nisi solos Canon cos novi , et veteν is Testamenti ,& canone LX. recensentur li-
188쪽
Melio I. cap. III. I 69ealypsim Sancti Joannis , ac tandem S. Hieronymus iii
Prologo Galeato post enumeratos libros, qui in Canone Iudaeorum continentur, de aliis sic pronuntiat rquidquid extra hos libros est, inter OPOc FPha ponendum et ergo Canon a Concilio Tridentino statutus, neque legitimus est, neque genuimus o Respond. ad primum dist. Complures ex antiquis Patrihus dubitarunt de Libris Deutero canonicis tam veteris , quam novi Testamenti, an essent Divini, &Canonici negative cone. positive , ita ut eosdem etiam spurios esse positive docuerint nego. Omnis dubit tio quorundam Patrum, & Ecclesiasticorum Scriptorum de Libris Deuterocanonicis, si sermo sit de illis veteris Testamenti, consistit in eo , quod illorum divina inspiratio non omnibus aeque Semper Pei Specta& cognita suerit, quae propterea etiam negativa duntaXat, non autem positiva appellari merito debet ;bri, qui ex mente hujus COncilii tanquam Canonici haberi debent in Ecclesia in hunc modum : quae autem oporteat.
Legi & in auctoritatem recipi,
Psalmorum I so . . Proverbia Salomonis , Eeelesiastes, Cantica
Cantieorum , Iob , Hester . duo- deeim Prophetae , idest Osee , Amor , Ioel , Abdias . Ionas , Miebaeas , Naum , Habacuc , Sophonias , Aggaeus , Zacha
rias, Malactias et item Ilaias , Ieromias , Ezechiel , Daniel rNoυi autem Testamenti Euan quatuor secundum δώ- thaeum , secundum Marcum , cundum Lueam , secundum I-nem , Actus Apostolorum , . ε-
stolae Catholicae septem, Ia- copi una , Petri duae prima, et secunda ., Ioannis tres , I. ima , secunda , et tertia , Iudae una, Epistolae Pauli qnainc decim ad Romanos , Cori thios prima , et secunda , ad Galatas , ad Ephesios , ad Philippenses , ad Colossenses , ad Thessalonieenses Prima , et seeunda . Timoliseum Prima , et secunda , ad Titum , ad PMismonem , ad Hebraeos .
189쪽
neque aliud ostendit, nisi hoc , quod nempe traditio de istorum librorum divinitate, clara quidem fuerit apud plures tam Ecclesias, quam Patres Singulares, Obscura autem apud alios , ct sorte apud aliquos etiam plane incognitat inde tamen minime Videtur , quomodo concludi merito possit, quod illegitime in Ca-nonem Divinorum librorum relati suerint: nam licet complures hoc modo, negative scilicet. de illis dubitaverint , an essent Divini, & Canonici, nullus tamen produci potest, qui illos aperte , & positive inter libros spurios rejecerit: imo vero nullo unquam tempore desuerunt alii, qui eosdem expresse tamquam Divinos , & Canonicos agnoverunt, & palam venerati sunt, ut productis illorum testimoniis ostendunt
inter alios Belluminus , & Daniel Hiietius Θ) ac
Θ Testimonia Pairnm, quae in hanc rem a Theologis producuntur inagis conspicua sunt
quae sequntur; nimirum liberiobiae laudatut tanquam di vinus S a Spitltu Saneto dictatus a S.Polycarpo Sancti Ioannis discipulo , a Clemente Alexandrino , a S. Basilio Magno , a s. Cypriano, a S. Ambrosio, atque a S. P. Augustino : ut tat Calmet in Praefat. ad Tobiam : de libro audith constat quod sceminam istam proposue Lint tanquam exemplum sortitudinis Clemens Romanus in Eoist. ad Corinth. . Clemens Alexandtinus lib. 4. 4tromat. Tertullianus de Monogamia , SS. AmbrosIus de Offic., & Otigenes voeat libros Iudith , T viae , de Sapientiac simul cum
libro Esther , qui omnium cnn- sensione semper tanquam Canonicus habitus fuit , ωυina Volumina homil. 17. In Numeros , ubi ait His ergo eum reeitatων talis aliq- DIUINORUM VOLUMINUM leetio, in qua non υideatur aliquid obscurum , libenter accipim ne rverbi causa, ut est libelrus Diber , aut Iudit, , -ι Miam Tiaia , aut mandata Sapientiae . de libro autem hoc postremo,
nimirum de Sapientia in lib. de
Praedestin. Sanctor. cap. 16. in
quit S. P. Augustinus non debuit repudiari sententia libri Sapientiae , qui meruit in Eulerim Christi de gradu laetorum tam ιonga annositate recitari, es ab omnibαι Christianis Episco Pis vique ad extremos Djuitig
190쪽
, - Metio I. cap. III. 37r proinde Ecclesia insistendo istorum auctoritate p tuit illa iure, & merito in Canonem Sacrorum Li
brorum reponere non obstante, quod de illis complures olim dubitaverint . Dictum est si sermo sit de libris veteris Testamentinam de Deuterocanonicis novi Testamenti, puta de Epistola S. Pauli ad Hebraeos de secunda Petri, de tertia , & secunda S. Joannis &c. Nullus unquam ex Sa ctis Ecclesiae Ρatribus dubitavit, neque nunc dubitant Ecclesiastici scriptores, an sint Canonici. SSpiritu Sancto is pirante conscripti, sed tantum du-hitarunt olim aliqui, an essent revera illorum , quibus
attribuuntur: quod hic probe notandum est, ad repellendum haereticorum, maxime vero Lutheranorum
pervicaciam, qua inficiantur Judae, &Jacobi Epistolas
Canonicas esse , & authenticas ; quia de illarum auctoribus aliqui dubitarunt . Ad alterum dist. Concilium Laodicenum exclusit id est omisit ex suo Canone libros Deuterocanonicos veteris- testamenti & Apocalypsim S. Joannis cone. Secus nego. Mirum plane esse non debet, quod etiam
fideles paenitentes , eate Au-
auctoritatis audiri . Deinde librum Ecclesiastici tanquam divinum agnoverunt Clemens Romanus . & Clemens Alexandri. nus , item Origenes, Tertullianus , Cyprianus , & alii laudatia Cornelio a Lapide in Pro-
legom. cap. 3. imo ex hoc libro Patres fere omnes tam
probe notandum est , Saepe testimonia depromunt tanquam
ex sacra scripturat tandem quod ad libros Maehabaeorum spectat isti palam comendantur pro di vinis a Tertulliano adversus I udaeos cap. 4. a s. Cypriano in
lib. de Exhortat. ad' Martyr. cap. 2. a S. P. Augustino lib. rg.
de Civit. Dei cap. 36., & ab aliis apud Calme' Praei. In- lib. Machab. apud quem Praes. in Apocalyps. videri quoque possunt testimonia , quae explicite pro bant etiam hirne librum jam