장음표시 사용
251쪽
tametsi enim Apostolus hic non respiciat, nisi ad vetus testamentum , quoniam , dum haec scribebat, libri novi testamenti magna ex parte nondum erant conscripti l nihilominus generatim loquendo, ut rectus sit, & conveniens Sacrae Scripturae usus, ea uti non debemus, nisi primo in docendo; scilicet imperitos , ut veritates in illa contentas apte edoceantur : secundo in arguendo nempe eos , qui veritatibus in illa contentis contradicunt, ut ijsdem a sen tiantur: tertio in corripiendo , idest coercendo impios , S cohibendo sucundum illius praescriptionem
morum corruptiones : ac tandem, quarto tu erudiendo , nimirum ut inde nos ipsi ediscamus persectam vitae conversationem, & virtutibus Christianis
de die in diem uberius proficiamus, nihil plane solliciti , ubi humana eruditione, & philosophicis curiositatibus , quae ad vitam christianam , & veram justitiam nihil conferunt, etiam caruerimus . Ut autem haec omnia sicut oportet rite perficiantur,& peragantur , necesse est ante omnia ut nativum , &genuinum sacrae Scripturae sensum perspectum habeamus, ut per se patet, praesertim vero literalem , qui, ut Supra dictum fuit, aliorum basis est , & fundamentum et pro qua re maxime Opus est arte hermeneutices s crae , idest illa, quae varios modos, & regulas docet, Secundum quas sacra Scriptura, interpretari &explicari debet: ars sane non modo Theologis, sed etiam verbi Dei praeconibus summe necessaria: porro modi isti , & regulae universaliores , & magis
communes sunt, quae Sequuntur .
I. Scriptura sacra universim, semper interpretari debet iuxta cum sensum quem tenuit, & tenet Sancta Mater Ecclesia . II. Sanctorum Patrum consensus respiciendus est ,
& tenendus pro fideli, & congruo Scriptura: Sacrae, ct spiritus Eccleotae interprete.
252쪽
Seetio L Cap. V. 233. III. Principalis Scripturae interpres est subinde
etiam Scriptura ipsa: nam saepe aperta interpretatur obscuram , & certa dubiam, ut multis exemplis ostendi poteSt.
ΙU. Ex locis obscuris, & dubijs non est judicandum adversus ea . quae aperta sunt, S certa, sed
U. Novi testamenti cognitio , est optima ratio intelligendi vetus, & vicissim, nam generatim , sicut novum testamentum , sive Evangelium Prophetis auctoritatem , & intelligentiam tribuit, ita etiam Prophetae Evangelio testimonium perhibent , fidemque conciliant: unde Christus JOan. cap. s. v. 46. inquit: Si enim crederetis Moysi , crederetis forsitan , 9 mihi, de me enim ille scripsit: si autem illitis literis non creditis, quomodo uerbis meis eredetis VI. Sensus verborum sicuti dependet, ita etiam praecipue erui debet ex usu , & intentione sacrorum Scriptorum.
Porro ad rite assequendum usum istum, & intentionem sacrorum Scriptorum plurimum juvare poterunt , quae hic subjicimus. I. Multa saepe in Scriptura dicuntur juxta opinio. nem , vel temporum , coram quibus , S in quibus aliquid contingit, & non quod veritas habet, sic dum Christus Math. cap. ii. v. et s. de Pharisaeis, &Scribis inquit : Con*eor tibi Pater Domine coeli, O terrae , quia abscondisti, haec a sapientibus , Sprudentibus: haec de illis pronuntiat, non quia revera essent sapientes, ct prudentes , sed quia vulgo pro talibus ab hominibus illius temporis habe-hantur .
II. Scriptura saepe consormat sc ad morem Ioquendi receptum apud homines; sic Genes. cap. 8. V. t
Angelus dixit ad Abraham,rereri vis oeniam ad te tem
253쪽
pore isto uita comite, eo plane modo, quo de suis turis homines loqui solent. ΙΙΙ. Scriptores sacri utuntur Saepe locutionibus hy. perbolicis sic in 3. Reg. cap. lo. Ver. 26: assirmatur, quod a Salomone factum Sit, ut tanta esset abundantia argenti in Ierusalem , quanta lapidum. IV. Usu sacrae Scripturae non raro ille dicitur at quid facere , qui aliquid esse , vel fore denuntiati sic Levit. cap. 13. v. i I. Sacerdos dicitur contaminare, quem ipse declarat a lepra contaminatum . V. Verba comminatoria saepe intelligi debent hypothetice , & rebus sic permanentibus, prolata: ut Ionae cap. 3. V. . Adhuc qua ad inta dies, O Ninia
VI. Saepe quod jam erat, fieri dicitur, cum primum manifestatur: Sicut fit Lucae cap. 2. v. sa. ubi de Christo dicitur , Et Iesua Proficiebat sapientia , 9 gratia sρud Deum, O aPud homines. VII. Plura in sacra Scriptura narrantur ad cautelam, & sugam, sicuti sunt imprimis exempla omnia
UIll. Saepe pro praesenti ponitur praeteritum 3 ut
psal. II s. Credidi, Propter quod locutus sum , loco eredo , & loquor: interdum etiam praesens pro suturo : ut .Joan. cap. 6. V. fg. Qui manducat meam ea nem, 9 bibit meum sanguinem habet uitam orte nam: neque enim tunc , cum Christus ita locutus est, institutum jam erat Sanctissimum Corporis, & sanguinis ejus sacramentum et item etiam praeteritum prolaturo: ut psal. 68. V. 22. Dederunt in escam ineam fel, et in siti mea Potaserunt me aceto e quod in potatione Christi in crure pendentis impletum est. Sunt praeterea multa alia observanda circa intelliis gentiain Scripturae sacrae , tam ex parte interpretis,
quam, ex parte Scripturae ipsius : & si de postremis
254쪽
loquamur ea reducuntur in generali ad Nomina, praenomina , verba , Adverbia, Praepositiones; item ad conjunctiones, ad tropos , ct figuras , quae saepissime in Scriptura occurrunt, & quae Summam attentionem exigunt, siquidem ut inquit S. Hieronymus comment. in cap. 3. Epist. ad Ephes. Singuli sermones, syllabae, astiees, puneta in dioinis literis plena sunt sensibus: sed ea videri debent apud sacros Criticos: neque enim limites compendiosae huius exercitationis postulant, nisi ut ea , quae magis universalia sunt, proseramus , tanquam illa , quae necessaria videntur ad instituendum animos illis principiis. quibus transitus ad penitiorem Theologiam utus quodammodo redditur.
255쪽
De Notione , s uario Traditionum genere.
Inter Fontes Theologiae post Verbum Dei scriptum , quod Scriptura sacra continetur , Sequitur verbum Dei traditum, sive divina traditio, per quam constituitur altera partialis fidei nostrae regula: dico autem partialis, nam totalis, & completa, est Verbum Dei in communi, sive divina revelatio unive sim, prout ipsa nobis ab Ecclesia proponitur , Sive scripta sit, Sive non . Nomine autem traditionis in genere nihil aliud imtelligitur , quam doctrina a majoribus accepta sine eo , quod a Scriptore aliquo fide digno literis cou- signata fuerit, & quae non suscipitur , nisi propter hanc solam rationem , quia illam nobi, majores nostri annuntiaverunt i ac propterea solet definiri in scholis , quod sit doctrina non scripto testimonio, sed viva voce de aure ad aurem Successive ad poste-rOS propagata . Traditio universim considerari potest, vel ratione Originis, idest penes auctorem , a quo scitum aliquod sine scripto testimonio primum ad posteros derivavit : vel etiam ratione materiae ; idest ratione doctrinae ipsius , quae hoc modo nobis innotuit. Si consideretur ratione originis, tunc est, vel divina , Vel humana , prout nempe , Vel Deum ipsum , vel hominem auctorem habet.
Traditio divina , de qua semper intelligi debent
256쪽
Theologi , quando vocabulum istud sine addito, & simpliciter adhibent, ex Concilio Tridentino est illa . Quae ipsius Christi ore ab Mostolis accePta, aut ab ipsis Apostolis Diritu Sancto dictanto , quasi
Per manus Propagata ad nos usque peruenit. Sivdi ut illam brevius complectitur , & explicat Varonius in Regula fidei cap. 4. Est doctrina a Deo revelata , Sed a nullo auctore canonico , idest dioinitus inviarato literis mandata .
Hinc intelligitur primo , quod traditiones divinae
ejusdem plane sint, & omnibus esse debeant auctOritatis , cujus est ipsa Scriptura sacra r. nam etiam illae sunt verbum Dei e & generatim , ut recte Ob- Servat Bellarminus lib. . cap. 2. Verbum Dei non est tale , nec habet infallibilem auetoritatem quia σcristium est in membranis , sed quia a Deo Proiectum est, vel immediate, vel etiam mediate, O
Intelligitur etiam , quod ad traditionem divinam
in sensu stricto acceptam , necesse quidem Sit , ut scripta non suerit ab auctore aliquo canonico, seu
divinitus inspirato, de caetero autem nihil plane impedit , quod postea scripta fuerit .
Dictum est, ad traditionem stricte aeceptam; nam in sensu largiori, sub nomine traditionum subinde intelliguntur etiam dogmata , quae ab Apostolis nobis scripto relicta fuerunt; ut patet ex Epistola 2. ad Thessal. cap. 2. v. I s. ubi Paulus inquit ;Itaque Fratres state, 9 tenete traditiones, quas didicistis, sive peν sermonem , sive Per Distolam nostram : in quibus palam traditionum nomine de- Signat , tam ea, quae ipse solo sermone docuit, quam etiam illa, quae per Epistolam suam Thessalonicensibus jam ante significaverat. Liuia autem doctrina omnis a Deo revelata nobis
257쪽
a3 8 ' De laeti Theologieis aliunde non innotuit, nisi per Apostolos, hinc patet , qua ratione non solum vulgo in scholis , sed etiam apud Sanctos Ecclesiae Patres traditiones divinae nubinde etiam Apostolicae vocantur, & vicissim divinae, quae proprie Sunt tantum Apostolicae ;nimirum hoc ideo usuvenit , quia omnes ex aequoad nos non pervenerunt, nisi per manus Aposto
Deinde constat, quod Apostoli doctrinam revelatam non acceperunt, nisi vel immediate a Christo Domino, vel etiam post ejus ascensionem in coelum a Spiritu Sancto : sicut Christus ipse docet Joan. Cap. I 6. v. I 2. dicens ad discipulos suos: Adhuc multa habeo dicere vobis , sed non Potestis portare modo, eum autem venerit ille spiritus veritatis do-ectit uos omnem veritatem .
Igitur ut omnia, quae huc pertinent, in majori quo fieri potest lumine reponantur , congruum est duplex hic imprimis distinguere genus traditionum, quae omnes stricto jure traditiones divinae appellari debent; nempe primum est illarum , quas Christus ipse suo ore Apostolos edocuit, & quas Apostoli sine Scripto testimonio ad nos transmiserunt: S istae maioris distinctionis gratia vocari possunt divino dominicae, quia eas Apostoli immediate a Christo
Domino acceperunt: sicuti est v. g. Dogma de septenario numero Sacramentorum , quem certe Christus ipse instituit: item dogma de determinata eorundem Sacramentorum materia, & sorma , quod ab alio originem habere non potuit quam a Christo , qui est immediatus auctor omulum Sacramentorum novae legis . Alterum genus divinarum traditionum est illarum, quas ad nos solo ore demandarunt Apostoli non dictante eas Christo Domino , sed post ejus Ascensio-
258쪽
Sectio II. Caρ. I. 23'nem in coelum Spiritu Saneto inspirante , & quae
propterea Divino Mostolicae nominari possunt, ut a superioribus distinguantur et sicuti est , v. g. Τr ditio de libris Canonicis novi testamenti, quae prosecto a Christo Domino immediate repeti non potest i siquidem libri isti non fuerunt scripti nisi post gloriosam ejus in coelum ascensionem: Huc pertinet etiam aliud genus traditionum quas Pure Ostolicas nominamus, & quarum nomine intelligimus praecise institutiones, & observantiaS Omnes , quas Apostoli immediate , & proxime per seipsos , assistente duntaxat Spiritu Sancto , eosque regente , ne erroneum quidquam docerent, vel instituerent , fidelibus praescripserunt sicuti est imprimis Symbolum fidei recitandum a cathechumenis, per baptismum initiandis , & sunt deinceps obse vantia Paschatis die Dominica proxime sequenti ad lunam I . Martii: translatio sanctificandi Sabatum in diem dominicam : Trina ablutio in baptismo et et ex S. Ignatio Martyre in Epist. ad Philip p. atque ex S. Leone serm. 8. de Jejun. etiam observantia Jejunii quadragesimalis, & quatuor anni temporum et prae terea etiam institutio festivitatum Nativitatis, Epiphaniae , S Ascensionis Domini, atque adventus Spiritus
Sancti de caelo, seu Pentecostes, ex S. P. Augustino Epist. il8. ad Januarium ; ac tandem etiam ritus signandi se signo crucis ex S. Basilio in lib. de is
Porro Traditiones istae dici non debent divinae , nisi fortu improprie tantum nimirum hoc Sensu , quia nihil ab Apostolis statutum est, sine interna aliqua Spiritus Sancti directione: & quia non Solum in Scholis, sed etiam apud Sanctos Ecclesiae Patres in uῖu est, ut traditiones divinae, & Apostolicae generothn acceptae, saepe etiam promiscue accipiantur,
259쪽
2s De loeis Theologieis hinc est quod illas hic pure Apostolicas denomina
vimus , scilicet ut easdem hoc modo distingueremus a Superiori bas, quae in sua Origine sunt vere , &proprie divinae. Rursus, quia Apostoli, qui nobis modo dictas institutiones , & observantias immediate reliquerunt, dupliciter considerari possunt: nimirum primo praecise ut Apostoli, seu ut primi Verbi Dei praecones a Christo cum aequali potestate missi ad Omnes gentes ; atque secundo ut primi Ecclesiarum , quas ipsi praedicatione sua landaverunt Rectores , R Pastores; hinc fit, quod etiam traditiones pure Apostolicae considerari possunt sub duplici respectu ; nempe primo quatenus concreditae fuerunt, & spectant ad Eccle- Siam universam , sicuti sunt illae, quas postremo loco memoravimus , & ex S. P. Augustino in .supra laudata Epist. ad Januarium cap. 6. etiam ista quod Sanctissimum Eucharistiae Sacramentum a jejunis accipi
debeat ci licet institutum fuerit a Christo ρIStquam
rens Veritatem istam insinuat, sunt quae sequuntur e nimirum
ait loeo citato ιiquido apparet, quando primum acceperunt Discipuli Corpus et Sanguinem Domini , non eos aecepisse j innos et numquid tamen propte
rea calumniandum est ianiυers .e
Ecclesia , quod a jet1ιnis semperaceipitur Ex hoe enim placuit Spiritui Saneto , ut in honorem
tanti Saeramenti in os Christiani prius Dominicum eorpus intraret , quam exteri eibi rnam ideo per uniυersum orbem
ostendens morem hunc ex Apostolorum traditione in Ecclesiam derivatum subjungit namque Sal tor , quo vehementius eommendaret m sterii illius alis titudinem , ultimum hoc voluit infigere eoνdibas , et memoritae Discipulorum , a quibus ad Passionem digressurus erat: et ideo non praecepit, quo deinceps ordine sumeretur I ut Apostolis , per quos Ecclesias dispositurus erat , ι emaret hune loeum rad hanc eandem classem traditionum pure Apostolicarum pertinet etiam modus sumendi xucharistiae Sacramentum , Sci
260쪽
Sectio II. cap. I. 24 Iinnatum est, Lucae cap. 22. v. 2D. R secundo quatenus concreditae fuerunt uni tantum , vel alteri cui
dam particulari Ecelesiae , sicuti est v. g. jejunium in die Sabathi, quod longo tempore Romae in usu fuit ex traditione Principis Apostolorum , & de quo mentionem facit S. P. Augustinus in Epist. ad Casulanum : illae primi generis vocantur universales, istae
licet nunc sub t traque , nunc vero etiam sub una tan inin spe. cie , quem certe Christus Ap stolis , & Apostoli postea arbitrio , & auctoritati Ecclesiae reliquerunt e nam licet Uerba Christi Ioan . cap. 6. V. sq. nisi mandueaveritis carnem fili bo. minis , et biberitis ejus Sanguinem non habebitis υitam in υobis praeceptiva sint , non autem mere consultiva, ac propterea Eucharistiae Sucramen tum sit quoque adultis omni bus ad salutem necessarium , ex necessitate istius praecepti, ut docent Theologi omnes ;nihilominus tamen absolute verba illa nihil aliud praecipere
videntur Nisi hoc , nimirum ut a fidelibus omnibus ad habenis
Corpus, & Sanguis Christi rjam vero ad effectum istum con- Sequendum satis est, Sive quis unam , sive alteram speciem sumat, ut constat ex ore Christi ipsius, dum in modo laudato cap. 6. Joan. Sermonem
iustituens de solo pane Ver . 1 9. inquit qui manducat hune panem viυet in aeternum, quod hic contra Lutheranos breviter notare placet e nec Immerito nam sub unaquavis specie esu Christus totus , & est corpus ivum . carnem , & Sanguinem habens : igitur quisquis vel unam , vel alteram speciem suis mit , manducat & bibit simul verum Corpus, & verum Saninguinem Christi , eo modo, qu Christus loco citato praecepit et neque ullatenus necesse est , ut istud separatim hat, nam licet Sacramentum hoc institutum fuerit, ut esset in cibum& potum , & Christus quoque jusserit, ut fideles manduca rent , & biberent, quia tamen tam cibus iste quam potus longe distant a cibo, & potu, quoim dies alimentantur corpora nostra , idest quia non est mainterialis , sed Spiritualis , & animarum , non corporum , satis quoque esse debet , ut manducandi , & bibendi praeceptum Spiritualiter adimpleatur . & pessumptionem alterutrius speciei , ,