Exercitatio Theologica De Locis, Seu Fontibus Theologiae Christianae

발행: 1820년

분량: 317페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

6a De loeis Theologieis

siquidem cum dixerunt esse Sorores, non negarunt, sed tacuerunt tantum quod essent uxores : igitur ex hac parte non sunt mentiti: sed neque mentiti sunt in eo, quod affirmaverint esse sorores: nam in hoc uterque Secutus est suae gentis consuetudinem quae tunc obtinebat, & Secundum quam perfiguram catachresis , Sive per abusum nominis vocabantur fratres, S Sorores omnes illi, qui proxima carnis cognatione conjuncti erant 3 Sicuti fuit Sara respective ad Abralaamum , de qua geneS. cap. 2O. V. I 2. inquit Abraham ipse alias autem vere Soror mea

est, ct flia Patris mei , non fila matris me in , S

Rebecca respectire ad Isaac erat consobrina ejus; idest

filia Bathuel, Dd Melchae uxoris Nachor fratris

Abraham , eX GeneS. cap. 2 . U. I s.

Quod autem spectat ad Jacob , qui suggestione matris pellibus haedinis se contexit, ut putaretur Esau natu maior, & ita benedictionem paternam , S primatum fratris surripuit, sunt quidem permulti, qui illum a mendacio penitus excusari non poSSe credunt , & aflirmant ; nihilominus si in facto isto at tendatur non praecise ad id, quod occasione ista

' dictum, & factum est, sed ad illud potius, ad quod

ex Innocentio III. Cap. Nuper . de Dramis non ordinandis;& illa quidem directam, ista

autem interpretativam , de utraque tamen Successive spectata contra Montanistas , qui secundas nuptias damnabant, tenendum est esse de fide , quod non solum in lege naturae &In lege Moysis, sed etiam in Evangelica licita sit , ut patet ex e. ad Corinth. cap. 7. v. 3'. ubi Apostolus inquit mulier aia ligata est legi quanto tempore vir eius viυit , quod si dorismierit , vir ejus , liberata est,eni vult nubat, tantum in Do--no I neque ulla est, vel esse potest potior ratio, cur m lier mortuo viro, & non etiam vir mortua uxore transire valeat in Domino ad alias nup

tias. 2

82쪽

significandum omnia illa dicta, & saeta suerunt,

non erit incongruuin assirmare, quod etiam Iacob tam in dictis quam in factis vere , & formaliter non sit mentitus et S revera nam primo, verum , & formale mendacium est falsa signi alio eum soluntate fa tendi sive ut ait S. P. Augustinus in libro contra

mendacium cap. IO. num. 2 . mendacia Putantur

quoniam non ea, quae sere significantur dicta intelliguntur, sed ea , quae falsa sunt, dicta esse creduntur: jam vero Jacob cum se pellibus haedinis contexit , tam iacto , quam verbis ostendit, non quae falsa erant, sed quae vere significabantur, nam ut loco citato observat S. Ρ. Augustinus: Per haedinas Pelles Peccata , Per eum autem , qui ei3 Se veruit, ille signiscatus est, qui non sua, Sed aliena Pec cata Porta pit, idest Christus Dominus: igitur in eo nullum elucet formale mendacium ; deinde cum Pater ad eum dixisset: Quis es tu sit mi ξ et Jacob

respondisset : Ego sum Esau Primogenitus tuus, istud pariter si referatur ad duos gcminos mend etiam videbitur ut fatetur ibidem citatus doctor; si autem reseratur ad illud quod vere significatum .est, & propter quod ista gesta, & dicta conscripta fuerunt, intelligendus est iterum Christus, ut ostendit S. Pater loco citato, non tamen in se, Sed in Suo corpore 3 idest tunc in Jacob intelligi debet signifiata Ecclesia Christi, quatenus congregata eX gen tibus benedictionem in Abrahain, & Isaae promissam in se transtulit; nam ita intelligitur , quomodo

minor frater, id est Ecclesia gentium in Iacob Significata , primatum maioris, qui Synagogam signi hcabat , & quae prior erat, quam Ecclesia gentium,

assecuta est, & obtinuit: igitur cum verum, S in male mendacium, dici non possit, ubi verax est tam

facti, quam dicti significatio , sequitur quod etiam

83쪽

Jacob neque in iacto , neque in verbis vere, & so maliter mentitus est, quia secit, & dixit, quae tam

in facto, quam in verbis vere significabantur. Ad alterum argumentum nego ans ad primam prohationem disi. colloquium Evae cum serpente videtur fabulosum si solius serpentis materialis ratio habeatur eone. Si Simul habeatur ratio daemonis, qui per serpentem materialem cum Eva locutus est nego . In colloquio Evae cum serpente nulla plane est fa-hula , sed omnia vera: nam proprie Serpens , qui

Evam decepit ; & de quo fit sermo GeneS. cap. 3. non suit solus, & merus serpens materialis, sed di holus , qui vero, & materiali serpente usus tanquam instrumento , Evam in errorem induxit, ut affirmant Patres, & interpretes omnes, & non obscure colligi potest ex principua poena quae ibidem versiculo I s. serpenti insiicta legitur: nimirum inimicitias ponam, ita loquitur Deus ad serpentem, inter te O mulierem , ct semen tuum , O semen illius, Usa conteret cutit tuum: ct tu insidiaberis calcaneo eius: prosecto enim ista pertinere non pOS- sunt ad purum serpentem , sed ad diabolum , cujus caput per mulierem , idest per Beatam Virginem M

riam, vide supra Nota 8. sive ut alij inquiunt,

per semen illius , idest per Christum conterendum erat: ex quibus etiam istud intelligitur, quod ver ha , quae ibidem habentur versiculo r. nempe Erat

autem semens callidior cunctis animantibus , non ita accipi debeant, quasi serpens calliditate cuncta animantia, etiam vulpes, canes, equOS &c. CXuperet, quod salsum esse naturalium rerum scriptores affirmant, sed ita ut explicat S. Ρ. Augustinus lib. g. de Genes. ad litter. cap. 29. nimirum ut dicta intelligantur et proρter astutiam diaboli, qui in illo, Ode illo agebat dolum : quemadmodum dicitur Pru-

84쪽

dens vel astuta lingua , quam Prudens, vel ast tus mouet ad aliquid Prudenter astuteque suaden

dum a

Neque dicatur hanc ipsam explicationem redoleresahulam : nam revera nihil facilius est, quam quod diabolus assumpto corpore quovis organico artic late loquatur, aut certe nulla in hoc negotio elucet repugnantia: siquidem , nemo ignorat quod tam corpora Sublunaria , quam illorum effectus, inter quos utique censeri debet articulata locutio, quantum ad motum Spectat, permittente Deo, potest tem daemonum nullatenus fugiant. Si autem quis quaereret, quomodo Eva , cum Omni scientia tam naturali, quam supernaturali, Saltem quantum spectabat ad vitam suam recte, & imperturbate agendam, instructa, & ornata existeret. Scnihil omituis decepta sit Z aut quomodo saltem nouest suspicata fraudem, audiens loqui serpentem, quem mutum esse scire debebat ut hic mittamus sabulam Rabinorum , qui docent, quod diabolus su per dorsum praegrandis serpentis equitans Sub specie pulcherrimi juvenis insolito isto apparatu Evam prius in curiositatem , & posica in errorem perduxerit , respondemus deceptam suisse , quia amore sui ipsius jam intus superbia intumuerat; ut exponit

S. P. Augustinus lib. i ν. de Genes. ad litter. cap. 3 diccns : non crederet uerbis serρentis bona atque titili re se esse prohibitos , nisi inesset ejus menti amor propriae Potestatis , O quaedam de se ευρerba Proeauu tio : quod autem mirata non est, neque fraudem suspexit audiens loqui serpeutem , hoc ideo sorte evenit, quia non satis attendit, ad illa , quod maxime noverat: vel etiam quia serpentem non timmuit, sciens illum esse in sua potestate, nihil interim cogitans de diabolo,quem sortassis etiam plane ignorabat.

85쪽

66 De Bela Theologicis, Deinde ut intelligatur , quo sensu Serpens , qui Evam decepit Genes. cap. 3. etiam simpliciter , &materialiter spectatus damnatus suit a Deo, ut super pectus suum imposterum gradiri deberet; tametsi sint, qui cum S. Basilio, &Josepho Flavio credunt, quod serpens ante peccatum Adae erectus incesserit, S pedibus instructus, fatemur in illo naturale esse gradiri super pectus suum, & reptare per terram, hoc tamen non obstante poterat illi naturalis ista proprietas post peccatum converti in 'enam , qua vis non proprie, sed improprie dictam , nimirum

in poenam commemorativam, ut scilicet hominus ex Adam geniti, videntes illum reptare per terram su- Per pectus Suum , memores essent magnae illius calamitatis , in quam ejus ministerio , S diaboli fraude

conjecti fuerunt; eo serme pacto sicut Iris , quae naturale phenomenum est, constituta fuit post diluvium in signum pacti inter Deum, & homines initi, non quia Iris tunc primum apparere inciperet, siquidem etiam ante diluvium locum habere debebat in suppositione , quod etiam ante diluvium plueret, aut quia in ea aliquid essentialium ejus, vel addi tum , vel subtractum suerit , sed ut homines pacti

illius recordarentur.

Neque fabulosi haberi, & suspicari possunt Gigantes in Scriptura commem pati, nempe Goliath a Davide interemptus ; Og, & Magog aliique et nam priamo nihil plane repugnat, quin aliquando ex illis extiterint integrae generationes e cum enim eXperientia teste etiam temporibus nostris videamus causas generationis inter homines saepe ita dispositas esse, ut

gignantur homines vix bipedalis altitudinis, quos Pumiliones , seu Pigmaeos nominamus , quid prohibet, quin e contrario aliquando ita dispositae suerint, ct nunc etiam esse possint, ut ex illis prodiverint,

86쪽

Metio I. cap. I. 6 prodeant homines insolitae proceritatis: deinde sis fabulis Poetarum apud quos Othus, & EphLias fratres dicuntur nono aetatis anno praediti fuisse corpore novem cubitorum in circumferentia, &triginta sex in altitudine; & Polyphemus Cyclops

asseritur obvoluisse brachiis suis saxum, quod viginti quadrigae vix loco movere valuissent; missis in inquam his , & similibus tabulis, sane tam veteres, quam

recenitores scriptores rerum naturalium reserunt, multa , eaque indubia monumenta, e quibus liquido constat. quod Gigantus olim revera extiterint, ut ubdere est apud Athanasium Κircherum in suo mundo Subterraneo : & S. P. Augustinus , cui nemo fidem negaverit, testatur in lib. I s. de Civit. dei cap. 9.se vidisse hinos dentes molares hominis adeo cra sos , qui centum dentes communes facile sequarent. Idem sentiendum est de diluvio universali. quod incoepit anno sexcentesimo Vitae Noe, mense S eundo , SVtimodecimo die mensis: ut legitur Genes. cap. I. V. I ta idest juxta communem computum

anno i 6s6., & quidem die i7. Novembris ex opinione illorum , qui computum istum subducunt ad annum civilem , qui incipit apud hebraeos mense Tiseri sive ad aequinoctium autumnale, quae opinio , Sprobabilior est, & magis communis e vel etiam , ut alijs placet die i7. Aprilis, idest secundum com putum illorum , qui eundem subducunt ad annum sacrum , qui incipit ad aequinoctium vernum menSe Nisan , qui Martio nostro respondet: nimirum etiam de diluvio universaIi adeo verum est nullam in eo iure ac merito suspicari posse sabulam , quin potius econtra perpetuis observationibus ejus existentia Probari posse videatur: nam ut interim omittamus quod praeter alios etiam Lucianus celebris Sophista,

atque Ovidius Poeta, ille quidem in lucubratione de

87쪽

63 De laeti Theologiela

Dea Syra , hic autem in lib. 2. Metamorph. de luvio mentionem faciant, quod ex istorum o nione tempore Deucaleonis graeciam totam inc daverit ; istud certissimum est , quod traditionem diluvii etiam uostris temporibus constantissime con- Servant omnes populi, inter quos etiam Americani, ct Sinenses i 7 , licet singuli more suo, sabulis incrustatam ; & nemo plane est, qui in historia tem- Porum , vel mediocriter versatus ignorat, quod a fossoribus terrae non solum in vallibus , sed etiam injugis altiorum montium , dum puteos effodiunt, Spe- Pius contingat inveniri tum maris reliquias, conchasci De AmetieanIs luculen lusimum hujus rei testimonium reddit Mareus Lesearbolus in histor. novae Franciae lib. I. cap. 3. apud Joannem de Laetin notis ad dissert. Hugonis Groiij de Origine American rum Amstet d. 2643. pag. It s. tibi ait Opinio de diluυio non

tantum reperitur in noυa Franis cis , in qua nos viximus, sed etiam inter Perusere incolas , qui ut narrat Iosephus a Costa , loquuntuν de diluυio , quod acriderit in suis regionibus , quod omnes homines delmerit,

ct e grandi laeu TITICACAprodiisse UIRACOCHAM , qui

est maximus inter illos Deus , quemque adorant celum suspicientes , ut creatorem omnium

rerum , , VIR COCHA iste sabstitie TIA GUENACI , ubi adhue hodie visuntων ruinae o reliquia antiquorum Ur admirandorum aedificiorum ; inde adsie Cureum . Adhune modum genus humanum denuo rapit multiplicari. De Sinensibus autem praeter alios scriptores hdedignos testimonium reddit Joannes Burmeisterus in monumen tis diluvij universalis ex pr sana historia , in quibus ν. s. pag. 3 7. edit. Londini Gothorum prodit, quae sequuntur, nimirum inquit diluυium sibi notum eonfitentur , regemque euius tempore China inundata fuit FAUM appellant , quem pium is sanetissimum fuisse passim scriptores minerues tradunt: quibus notatis idem auctor non immerito subjungit dicens Elogium sane ab isto, quod in saeris literis Noaebo . oe apud profanos deuealioni, is eaeteris tribuituν kaud alienum.

88쪽

seelio I. cap. . 69

nimirum, pisces &c. tum etiam terrestrium plantarum , & arborum ramos , ac folia, quae in dissitis valde regionibus germinare solent, quaeque omnia. longitudine temporis in lapides concrevisse Observantur : at vero quod haec , & similia vel ex industria humana, vel ventorum vehiculo illuc asportata fuerint , & in visceribus terrae recondita , non Solum Videtur absurdum , sed plane repugnans: igitur neces

Se est, ut lateamur, quod hujusmodi depositiones eo quondam advectae , & inibi collocatae fuerint universali quadam aquarum inundatione, seu diluvio universali, quod scilicet non tantum loca tunc iam ab hominibus habitata , ut putavit Isaacus Vossius , sed orbem universum demerserit, ac proinde etiam quod diluvium non inter fabulas , sed inter Splendidissimas historicas veritates numerari debeat . P. a. Multa sunt in scriptura , quae facta dicuntur , quin ullatenus intelligi possit, quomodo facta Sint: nam primo quomodo potest intelligi Moy-

Sem ScivisSe ea, quae contigerunt a creatione mundi

ad sua usque tempora P unde tempore diluvii obtinuit tanta copia aquarum, quae satis esset ut in pluvias dissoluta operiret altiora cacumina montium quindecim cubitis , sicut narrat Moyses in Genesi quomodo Noe congregavit in Arcam cuneta animantia per totum orbem prosecto jam tunc dispersa quomodo eadem per annum integrum in illa aluit sane haec omnia incomprehensibilia videntur: deinde sues etiam multa pugnantia in scriptura et nam si unum tantum hominem . & unam Deminam creavit Deus , Genes. cap. i. , & quidem in Asia, ut con-- tendunt communiter Theologi , & interpretes, unde originem Suam habere poteruui Americani, ab Asiae continente penitus divisi, & non nisi . saeculo XV.

per Columbum detecti Z unde nati sunt Nigritae seue S

89쪽

o De Deis Theologieis

.mthiopes, si Adam fuit albus Θ si autem fuit niger ,

unde sunt albi igitur Scriptura non potest continere Verbum Dei. Rem. ad i. nego ans. Ad primam probationem seu ad quaestionem unde Moyses rescivit illa, quae contigerunt a creatione mundi usque ad sua tempora 3 facilis est responsio: nimirum primo universim rescivit omnia

ex certissima , & infallibili revelatione: deinde poterat absolute etiam Omnia ediscere ex constanti traditione majorum: nam secundum Chronotaxim latinae vulgatae natus est anno mundi 2 33. atque , ut notat Prosper ab Aquila in suo dictionario Theologico , Amram Pater Moysis vidit Levi filium Jacob , & vixit longo tempore cum illo ; Levi autem

vixit tempore Isaac annis 33. , & Isaac annis 3 cum . adhuc in hac vita superstes esset Sem filius Noe e porro Sem vixit annis 9o. ante diluvium cum Mathusala, qui cum viximet annos 969., conversatus est cum Adam omnium hominum Patre annis 263. ex quibus fit, quod ab Adam usque ad Moysem vix quinque generationes effugerint: cum autem ea sit omnium hominum indoles , ut res patriaS , praeSertim magis memorabiles , cujusmodi esse illas, quae in Genesi narrantur, nemo dubitare potest , crebra narratione ad Nepotes suos transmittant, facillimum profecto fuit . ut Moyses etiam a majoribus Suis edisceret Omnia , quae ab exordio mundi usque ad Sua tempora memoratu digna contigisse ab ipso in

Genesi narrantur.

Ad quaestionem autem, unde tempore diluvij obtinuit tanta copia aquarum, quae satis esset ad Operiendum totam terram ad altitudinem quindecim c hitorum super altiora cacumina montium P in promptu pariter est responsio : nem pd tum e Caelo , tum e terra prosilierunt aquae: nam ruptae lunt Omn

90쪽

Metio I. Cast. I. 7 fontes abyssi magnae ct cataractae eoeli apertae sunt

genes. cap. 7. V. II. quiS autem potens est Supputare quanta copia aquarum in spatio quadraginta dierum , & quadraginta noctium potuerit vel delabide coelo , vel erumpere ex terrae Visceribus , cujus diameter computatur vulgo ad milliaria italica 6868., ut notat Gaudiosus Jagemania in sua Geographia, dum interim altiores montes ad quinque vel septena milliaria vix attolluntur Z quis inquam istud, ut oporteret supputare potens est, ad hoc ut ita fidenter, sicuti faciunt increduli , concludi posset , eandem tempore diluvii ad operiendam terram sufficere minime potuisse ξ praeterea constat eX cap. genesis , quod in primo mundi exordio aqua totam terram operuerit; ergo potuit eandem iterum operire tempore diluvij: nisi fortassis magis arrideat MSerere , sicut nonnulli asserunt, quod res ista miraculo contigerit 3 id est per novam aquarum productionem e nihilo, & successivam deinceps illarum destructionem 3 quod Deum praestare a potuisse , nemo jure negare audebit. Quod additur de animantibus per orbem dispersis introducendis in Arcam , nullius est momenti: nam Deus ipse , qui cuncta animantia adduxit ad Adam in Paradiso, ut illis sua nomina imponeret , & sideret, quid pocaret ea genes. cap. 2. v. I9. cum Statuisset delere terram aquis diluvii , effecit etiam ,

.ut singula Servanda per arcam sua sponte se sisterent

coram Noe , ut ab ipso in eam introducerentur et quod Deum facere potuisse, nonnisi insipiens negare

potest.

Husdem farinae est quaestio, quae sequitur : nam quod Arca a Noe fabricata secundum dimensiones,

quas notat MoySes gen. cap. 6. v. I S. Scilicet ter

SEARCH

MENU NAVIGATION