De praedestinatione compendium, libellulis duobus distinctum. In uno, de praedestinatione in altero, de reprobatione agitur. Auctore R.P.F. Iulio Syrenio, Brixiano, ... Cum indice locupletissimo

발행: 1580년

분량: 189페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

1ό . DE PRAE BR T. uata, meritoria causa existit. Sed ad opera nostra redeamus. Ex operibus primi generis, quae bona tantum sunt bonitate naturae, tanquam ex dispositione

aliqua priuatiua quae aliud nihil est, quam diuinae beneficentiae impedimentum non apponere & tanqua ex causa sine qua non, sed admodum remota, praed sinationem uenire,cu omni humilitate, affirmamus.

Ad praedestinationem quippe nostram, ex parte nostra rectus naturalis rationis nostrae, nostriq; liberi arbitrij&uoluntatis usus in diuina praescientia omnibno praerequiritur. Ex operibus secundi generis, quae& naturae, & moris bonitatem includunt, tanquam ex dispositidiae aliqua priuatiua, sed minus remota, di tanquam ex aliqua appositi impedimenti remotione, siue ex aliqua impedimentum remouenti non rosistentia, & tanquam ex causa sine qua non, praedestinationem emanare, cum omni protestatione asseri-

mus. Ex operibus tertij generis, quae & naturae, &moris & gratiae bonitatem obtinent ;& tanquam ex

dispositione, non priuatiua sed positiva, & tanquam ex causa proxima,& per se, & meritoria Factione diuina supposita praedestinationem, hoc est, gratiam,

gratiarq; amplificationem, finalem perseuerantiam, gloriamque, cum omni peritiorum patrum consensu, prouenire assirmamus . Non qua secundum substantiam actus illae a nobis operationes proficiscumtur; sed qua secundum Dei misericordiam nobiscum diuina gratia cooperatur. Ita nanque ut paullo ante dictum est) in pri. ad Cori cap. I s. scripsit Apostolus. Abundantius illis omnibus laboraui ; non ego autem, sed patia Dei mecum. Ex cunctis, quae diximus, coli, gamus,

62쪽

L 1 ag 1 p ar Mur. Igamus, utramque opinionem & ueram esse, & unam& eandem esse i nec aliud simul iunctas nobis signifi. care uoluisse , quam in ipsa praedestinatione operagratiar, & gratiam operibus esse coniungendam ; ita tamen,ut actualis eius & positiva meritoria causa uniuersa gratia sit, haud opera. nisi ut cum gratia comiuncta illam subsequuntur. Quamobrem S. Grego. lib. primo Dialog. cap. 8. & gratiam operi nostro, &opus nostrum gratiae in praedestinatione quam aptis. sime coniunxit, cum dixit. I a quoque perennis r gni praedectinatio, ita est ab omnipotente Deo dissosita ; ne ad hoc electi pro labore peruentant ; quatenm po lando

mereamur accipere , quod eis omnipotens Deus ante secuinta disi suis donare. Vtramque profecto opinionem non tantum Apostolus cum dixit, sLaboraui, non ego autem, sed gratia Dei mecum. J Sed & B. Gregorius quando dixit Si ad hoc electi pro labore perueniant;

qVatenus psulando mereantur accipere, quod eis omnia

potens Dem dis fuit donareJ quam bellissime conne-xerunt, atque unam, & alteram opinationem, eamdem esse, non solum aperte ferme dixerunt; sed &modum praeterea, quo ambae una sunt, non obscure admodum tradiderunt.Cum gratiam ut dictum est operibus, & opera gratiar coniunxerint . Paulus cum dixitίlaboraui, non ego autem , sed gratia Dei m cud opus gratis conectit; Gregorius cum inquit sui ad hoc electi pro labore perueniant,& mereatur accipere, quod eis Deus disposuit donarcJ laborem , de meritum cum donatione, & donationem cum labo-.re, im e gratiam cum operibus in praedestinatione c5nxit. Qxiam igitur non sint duae adueris inuicem, G a imo

63쪽

sa , Da P ex g B E simo quam duae non sint opiniones illae; quarum una ex operibus , altera ex una diuina gratia & uoluntate praedestinationem asserit; sed quam ambae si utraque recte, ut par est, intelligaturὶ sint una, & eadem, perspicuum satis, rite, atque catholice arbitror effecimus . Ea autem, qua superius cap. 18. ad unam . uel alteram opinionem astruendam, tanquam si mu- ituo illae pugnarent, producta fiant ; sibi quisque uel soluere, uel interpretari facillime poterit. Admittendo quidem, ad diuina praedestinationis beneficia, nullam nos ex nobis, proprijs uidelicet uiribus, uim aut rationem, & proportionem aut meritum habe.re; sed bene aliquam & non partiam cum diuina gratia ; & eam, per diuinam gratiam. Negando autem rationem de acceptione personarum adductam . Acceptio nanque personarum apud Deum, docum aliquem Ruod sequenti capite fusius declarahitur in Ecclesia catholica nullo modo tenere potest; quoniam diuinae aequitati penitus aduersatur .

Non esse personarum acceptorem Deum. Ἀ

&de praedestinatione ad gloriam a nobis hactenus dicta sunt, patere iam potuit ;non esse in electione sita,& in rationalium creaturarum praedestinatione, beneficiorumq; suorum largitione, per narum acceptorem Deu. Deus etenim, etsi uoluntate, atque electione agit quicquid Hit erga unumquemq; hominu; nullo tamen quam tum

64쪽

L 3 8 a a P t M v i: ,3 tum ad se attinet) personarum respectu nulloque quod ex B. Dionysio in superioribus explicauimus personarum delectu , beneficia sua impertitur; sed omnibus hominibus, & singulis uberrime benefacit:hoc est,tantum cuique hominum per electionem&pietawm suam tribuit beneficiorum suorum; quatum hominum unusquisque, uel pro naturali bonitate propriae uoluntatis , hoc est pro impedimenti non appositione, & pro appositi amotione per nos

possibili, uel pro diuini beneficij appositione aliqua,

capaX existiti; nQΠplus sinQn minus. Quippe si plustribueret, no prodesset, sed obesset ; non secus quam debili oculo nimium fulgorem Solis obesse experi.

mur. Cuipiam autem obesse Deus, sicut non uult.

quia summe bonus est; ita lib.de Diligendo Deo capite a. inquit S. August. non potest, quia omnipotentissimus est. Si minus, inuidus dici posset. At absit, quaeso, a nobis ignia blasphemia. Cunctos sanEpeccatis onustos ad se uocat Deus, excitatq; innumetis beneficijs diu et simode; ut deposito tanto, ac tam funesto onere, ad eum propius accedant. Venite inquit Dominus Mati. cap. 11. ad me omnes,qui laboratu, σ onerati e reficiam uos suenit bona uolum

late laboratisJ in adinventionibus & uanitatibus uestris s& onerati estisJ pondere peccatorumsreficiama

hoc est iterum faciam, quia condam uos nouos homines . Et Prou. cap. 8. Nunquid non sapientia clami-δat , ct prudentia dat uocem suam, in summis, excelsis uerticibus, supra uiam, in medijs semitis Arans . iuxta

Iorσαν riuitatis, in ipsis foribus loquitur, o c. Cuncto hortatur, & ubique locorum ad sua beneficia capescenda

65쪽

sceda, ad gratiam suam, & per hanc ad suam gloriam adipiscendam, ille, qui pt Ioa O quantum dictato

rus ab occidente, tantum longe facit a nobis iniquitates no Pras; qui miseretur timentium se, ut pater miseretur

loram suorum . mi Ezechieli. cap. 18. non uuis

mortem peccatoris; sed magis ut conuertatur, se uiuat.

Mi in pta ad Tim. p. 2 uuis omnes homines saluos feri, cr neminem uult perire. Cunctos quippe Deus ad salutem homines, & ad felicitatem suam evehit, atque stablimat: illis exceptis, qui ad propriam unu- quemque salutem excitantis, atque incitantis uoci non obediunt; qui diuinae largitati magnificae, qui

Dei munificentiae beatificae impedimentum uel ap ponunt, uel appositum, pro uirili sua, modo, quo in superioribus abunde dictum est, non auferunt. aut auferre uolenti non obtemperant, sed resistunt.

Illi profecto, si diuina supernaturalia beneficia, hoc est si praeparantem gratiam, si fidem, si iustificati . nem, si in bono opere ad finem usque perseuera tiam, si summam denique beatitudinem, & gloriam. non obtinent, & non assequuntur ; non Deo patri omnium misericordissimo, & liberalissimo quantum in ipso est bonorum omnium largitori; sed tablipsis imputandum esse cognoscant. Quoniam aures suas uocati non apcriunt; R diuina illis oblata ben cficia, sanctas uidelicet inspirationes, uocatiOnem, fidem, gratiam, & gloriam, improbis deside-rijs su is, & obliquis uoluntatibus, uanisq; uoluptatibus suis ipsi negligunt , respuunt, abiiciunt . Illa nanque Dei dona, ut in nobis recipiantur, aliquid.

ut dictum est in nobis requirunt: illud uidelicet ini

66쪽

Lraga PRIMvs. 3 Iprimis ne aliquem eis per improbitatem nostram, ecpenculpam, nos obicem apponamus. Cum enim culpam apponimus, aut appositam pro uirili nostra , per bene morata&, & rectae naturali nobis inditae rationi conformes operationes , quibus praeparanti gratiae, quae cor nostrum emolliat, aditum praepar mus) non auferimus; hoc est, oblatae gratiar non Obstare minus studemus; gratiam Dei contemnimus; quam & habere, & perpetuam habere poteramus. Gratia quippe ultro se nobis offert, ultro nos praeu nit, ultro ad nos uenit, nobiscum ultro hospitatur,

modo hospitium ingredi possJt. Stat ad ostium cordis nostri Deus; pulsat, ut illi aperiamus: qui, si illi aperuerimu S, ad nos avide ingreditur: stat nobisca quamlibentissime; qui, si quandoque recedat, inuitus recedit. Semper inquit B. August. gratia i ita

recedit. Eccles. cap. 13 scriptum est. Non dicant, per Deum abes. Luae enim odit Dem, ne fecerint.

Et Apoc. cap. 3. Ecce sis ad sium, o pulsi si quis

audieris uocem meam, ct aperueris ianuam, intrabo ad

illum, es Genabo cum illo ipse mecum sto ad ostiumJper creationem & conseruationem spulsoJ per inspurationem & praedicationem Γ si quis aperueritJ per impedimenti non appositionem, aut per nobis possibilem appositi remotionem sintrabo ad illumJ per gratiam t& coenabo cum illoJ per gratiae augmentuci perseuerantiam s&ipse mecumJper gloriam.Vtruautem tu sis auditurus uocem suam, & tui cordis i nuam sis illi aperiturus; & utrum, quae odit Deus, sis aspernaturus, in aeternitate sua uidit iam Deus: cui cuncta ab aeterno nuda sunt, atque conspicua, & pro

67쪽

ss Da P RA a d Es T. tui operis ratione misericorditer praedestinauit Deus,aut reprobauit;ut personarum acceptorem dii cere illum minime omnium ualeamus . Merita nansque nostra pbsthabentur a Deo nequaquam. In per sonarum autem acceptione quod alibi declarau, mus) posthaberi merita necessarium est. ,:

is nobis est, non ponere impedimentum diuina l

gratia. Cap. V. T autem diuinae largitati misericordissimae, & diuinae praeparanti gratiar, necnon supernaturalibus aliis diuinis, & Sanctissimis beneficiis,ac muneribus impedimetu nullum nos afferamus, hoc inqua non quide ad moritum, sed tantum ad studium) ut agamus, in naturali nostra situm est potestate. Alioquin impedimentum apponentes non apponimus autem nisi peccando non apponeremus, quia non peccaremus; Non enim non apponere & non peccare possemus. VJu adeo nanque , ait lib. de Vera relig. cap. I . August.

peccatum uoluntarium in malum ; ut nulla modost se catum ,s non sit uoluntarium.

Adde. Quod inquiat Moyses Deut. capite 3 o. Mandatum hoc, quod ego praecipio tibi hodie , non supra se es: nec procul positum: nec in caelo situm: ut possis dixere. Auis noctrum uatit adcaelum Ucendere, ut deferat illud ad nos: ut audia s, atque opere compleamu ' :eque trans mare possum: ut causeris, se dicas. Euis ex nobis poteris transferare mare: ct illud ad nos inque

amerra: m legimur audire, se facere: quod Iraeceptum

68쪽

Lia ER PRIMv3. S 7 eup Sed iuxta te essermo valde, in ore tuo, o in corderis, ut facias illam. His uerbis in nostra naturali potestate positam esse mandatorum decalogi obseruationem ad studium, si non ad meritum ; ad timorem

poenae ut in lib.de Decem chordis copiose satis ostedit S. Augustinus) si non ad amorem iustitiae ; secundum ueterem hominem, si non secundum nouum,

propheta significauit. Quoniam si non in nostra, sed

in aliena, ut Angeli, aut hominis alterius esset potestate& arbitrio; uel etiam si praecipuo aliquo stipem naturali nobis opus esset Dei auxilio; aut in coelum certe nobis ascendendum esset, hoc est praecipuum aliquod a Deo, aut ab Angelo auxilium implorandum: si uel ad studium tantum, uel quouis alio mindo, citra meritum, obseruare illa uellemus: aut mare transfretandum,hoc est alterius hominis opera eL

set imploranda. Quod non solum Moyses negat; sed addit etiam ΓIuxta te est sermo valde, in ore tuo, & in corde tuo, ut facias illumJ Quid est dictu fiuxta te est sermoJnisi iuxta potestatem tuam sunt illa mandata, de quibus loquebatur ξ Non contentus dixisse fiu lata te est sermoJ addidit fualdeJ ut quam in nostra illa sint potestate, ostenderet: quo ad studium uelim semper intelligas, non quo ad meritum. In ijs enim,quaerite ad Deum pertinent; sine Deo , uiribus suis uniuersis nihil homo potest ad meritum. Iandata qui'pe illa seruare,de quibus eo in loco Moyses loquitur; quae omnia in illo uno ut lib. de decem chordis duxit S. August. continentur. Euodiibi feri non uis, al, ne feceris. Quod mentis nostrae intelligentiae,

quod naturae nostrae uiribus maxime conforme est, ..i H non

69쪽

non solum est diuinae gratiae impedimentum non aς ferre; sed appositum etiam pro uirili nostra amoue- re est; hoc est, est gratiae praeparanti, quae cunctis est obvia, non resistere; sanctasq; inspirationes non abij-cere; hoc inquam, est appositum impedimentum a- mouere priuatiua nisi simul adsit diuina gratia) aliqua ratione, non positiva, ut dictum est in superioriabus. Quod ut faceres, & impedimentum diuinae gratiae non apponeres; sed illa mandata naturali rectae rationi quamcogrua custodires; ut uel hoc modo, si im pedimentu aliquod est appositum,pro uirili tua amoueres; non te absque ratione estraenem beluam, sedi, te hominem Deus fecit; hoc est animal intellectu a que ratione praeditum ; quorsum, nisi ut cum rati ne uiueres;& curatione in terris inter homines ue sareris; cunctaque, quae tibi agenda erant, cum ratione ageres P Si igitur egeris tu secundum illud, quod in te ex naturae constitutione est, idest secum dum naturalem ut hominem decet rectam tibi im ditam rationem, atque sanam intelligentiam; mandata illa Dei, de quibus illo loco Moyses, amore tui sautem, si minus amore Dei, seruabis; amore inquam tui, hoc est ne rationem, quae in te est, & quae supremum in te obtinet locum, a qua homo dictus es, d turpes ; aut ne te ipsum in beluam uertas; & ne te ipsum, eversa ratione, corrumpas. Quae quidem ma data, ut recte naturali nobis inditae rationi conso mia sunt; ita uim naturalis rationis, siue uim hum nam, quantum ad litem corticem, & ut lapius dixi, quantum ad studium,& ad amorem tui, uel etiam

stculi, minime incedunt. Ad studium igitur sab

70쪽

eern, & ad literam si non ad meritum , hoc est si non ad amorem Dei, & ad illius literae spiritum in seruare

illa poteris, tuis uiribus. Et nullum ita seruando saluti tuae afferes impedimentum : imo, si aliquod appositum est, auferes aliquo modo, si superuenienti diuinae inspirationi & gratiae admonenti,ut Dei amore illa serues, non obstiteris. Quamobrem notabis diligenter , quod secundum rectam naturalem rationem agere, & mandata illa ad studium per uires tuas seruare Mandata nanque decalogi, patrum co-

sensu, naturae uires, ut dictum est, non eXcedunt. 5unt emm, ut Ver.quaest. I .art. 2 .assirmat S. Doctor,

de ijs, quae naturalis ratio dictat ad salutem tuam tibi absolute non suffcit; sed aliquo modo, hoc est quantum in te est, tibi sussicit. Si enim aliquid praeterea tibi ad salutem tuam necessarium est, ut est reuera,& inter alia, mandatorum illorum spiritualis qusdam, & ad meritum obseruantia; de qua ad ado-loscentem Matth. cap. I . ait Dominus. Si uis aduLram ingredi, a mandata. Et spiritualis quaedam implicite saltu eorundem intelligentia: quam Apost. ad Rom. cap. 1 o. opportune satis insinuauit, cum duxit. Finis legis Chri s Ad quam mandatorum obseruationem, & intelligentiam uires tuae non sufficiunt, sine praecipua ope diuina) quoniam nullum H te tandem ad uersus illud, quod ad: salutem tuam tibi necessarium est si ita alere perseueraueris impedimetum reperietur; misericordi sua liberalitate, illud etiam, quod tibi deest, quod ad salutem tuam ubi necessarium est, tibi Deus quam ultronee, pro tui captus ratione, quamque liberaliter exhibebit.

SEARCH

MENU NAVIGATION