Philosophia moralis sive ethica, methodo scientifica pertractata. Pars prima quinta ... Autore Christiano L.B. de Wolfe .. Pars tertia, in qua agitur de virtutibus, quibus praxis officiorum erga Deum et omnis religio naturalis continetur

발행: 1751년

분량: 795페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

471쪽

part. r. Theol. unio autem cum Deo vocet in partem hujus fruitionis per demonstrata n. r. eadem quoque hominem participem iacit beatitudinis divinae, quantum fert natura ipsius, cum qualis in Deo est homini nulli communicari possit I. ros t. pari. I. Theoti nat. Quod erat

alteram.

Uelim, quae hie demonstrantur, probe pirpendantur: ab his enim pendet rerum scitu optatissimarum interior e gnitio. Discimus hine . quanti debeat fieti hominis unio eum Deo, quam adeo parvi faciunt homines. ut in eam

nullam conserant curam atque cogitationem. Discimus hine

quanta sit bonitas divina, & quam benignissimum habeamus dominum, qui nos servos suos admittit in communia onem bonorum suorum, ut iisdem fruamur, quantum possumus. In no ut taceamus alia, patet hine fons verus &perennis felicitatis, ex quo haurire licet aquas, quae sitim nostram restinguunt. Qui nomen Christo devimus, beati. tudinem speramus aeternam ab ipso nobis promissam, eam. que consistere docemur in cognitione Dei intuitiva, qui sit fons voluptatis perennis. Quodsi propositionis praesentis demonstrationem rite perpendamus, modo principia, quae eam ingrediuntur, satis fuerint perspecta , quemadmodum penitus perspici possunt, si quis in operibus nostris perle.

gendis debitam operam collocaverit; ad beatitudinem illam distinctius cognoscendam adducemur, atque simul aenosce. mus, quomodo unio cum Deo in hac vita iure a in vita altera perficiatur, & in quonam Praegustus vitae artemae conis sistat. Quoniam vero me vel tacente patet, de his expressus dici non posse, nisi alia praesupponantur, quae ex The logia revelata petenda sunt; nobis sussicit attentionem eo. rum excitasse, qui doctrinae nostrae usum in Theologia reis velata facere voluerint. Cum nos non tradamus. nisi ινα

ex principiis rations demonstrari possunt; qui laborem istum in te suscipere voluerit , non modo conformitatem sidei

472쪽

Amore Dei.

eum ratione clarissime perspiciet, verum etiam patebit, quae nam sides rationi superaddat & quomodo ea adversus irrisores hujus seculi si defendenda. Non desunt qui sperant fore tempus, quo Theologi philosophiam , quam profitemur, in usum suum convertent: ast nos hoc providentiae divinae committimus contenti sparsisse semina , quae in alienis agris fertilem segetem spondent.

s. *94. Unis eum Deo smilitarinem anima cum Deo promovet. Et- Quomodo 'enim qui cum Deo unitur, eadem vult, quae vult Deus militudo m β. α 870. Enimvero Deus vult, ut omnes nostras actiones diri. nime eum gamus ad periectionem nostram j. 9O3. pari. I. Theol. nat. , Deo promo consequenter ut facultates animae, quibus essentialis simi-veatur. litudo inter Deum & animam nostram continetur I. Iosa. pari. r. Theol. nat. - continuo magis magisque perficiamus,

quemadmodum de singulis demonstravimus in Iure naturae . 398. N seqq. pari. r. Jur. nat & quomodo id fieri possit ostendimus in parte prima & secunda Ethicae. Quamobrem patet, unione cum Deo similitudinem animaecu.n Deo promoveri. Similitudo, de qua hie loquimur, ea est, quam aeciden.

talem vocamus, & quae opponitur essentiali, quam demon. stravimus f. Io 92. Part. I. TE L nat. . Uaee homini nais turalis est , illa vero aequirenda. Quodsi aequiri debeat. neeesse ut facultates animae perficere studeamus: id quod fit, si eadem fit nobis, quae Deo voluntas. In hac autem identitate unio cum Deo consistit c g. 287. . Facultates, quales natura insunt animae, habent aliquam similitudinem eum essentia divina; ast quando perficiuntur, smilitudo ista fit major. Cum lege naturae intendatur persectio hominis aecidentalis; eadem intenditur similitudo animae eum Deo.

473쪽

438 Pars III. Cap. IV. De

Theologi hane smilitudinem imaginem Dei appelIant,

quam cum ptimo homini concreatam fuisse docent, in unione cum Deo eadem renovatur. Sed quae in Theologia revelata hisce superadduntur, quae rationis lumine agno scuntur, non sunt sori nostri.

g. z9S. Otr in uni Quoniani unione cum Deo similitudo animae cumve μ Deo Deo promovetur . a 94. , notiones autem persectionum 'itio Dei divinarum, seu attributorum Dei consequimur, si notione pς μῆιβιμr. distilicias eoru in , quae animae nostrae per cssentiam & naturam ejus insunt, a limitationibus liberemus g. io's. Part. i. eLL nat. , nec indubium vocari potest, notiones istas csse magis distinctas, quo magis facultates nostrae perficiuntur, vi eorurn, quae fusissime demonstrata sunt in parte 'ri na & secunda Ethicae; s cum Deo unimur is hanc

tini0nem continuo magis moilisque perficere studemus, Deum quo que continuo intimius cognoscimus, consequenter in iis, qua ab agnitι0M Dei dependent, proficimur. Pendent ab agnitione Dei omnia ossicia Deo debita s . r. . quae sine hac ne quidem' recte agnoscuntur I. I.,

Pendet quoque ab eadem vii tutis omnis studium, quatenus ossicia erga Deum non uno modo in idem influunt, idem. que facilitant, perficiunt atque conservam, sicut ex iis, quae passim de Ipsa demonstrantur, satis superque apparet. Pem det denique ab eidem felicitas hominis, non modo quia. fine virtute nemo felix esse potest g. 4oo. pari. r. Phil. Pract. Mnm. , Verum etiam quia praestatione ossiciorum erga Deum magna felicitatis nostrae pars eqntinetur, imm extra unionem cum Deo perpetua felicitas reperiri nequit

4 asi . . Quodsi similitudine animae essentiali eum Deo destitueremur, ne quidem fieri pollet, ut Deum agnose

474쪽

Amore De E

remias not. g. Io 9 . Part.t. TDa. nai., Quo major itaque similitudo ista essicitur, quando ad essentialem aeceditaeeidentalis, studio ac labore acquirenda; eo magis quoque profieere possumus in agnitione Dei. Discimus hinc, quanis tum fallantur, qui perfectionem iacultatum tognoscendi pro

vano venditant ornatu & perscctionem voluntatis absque perfectione intellectus obtinendam fingunt ac scientiam phys eam. immo ipsam historiam naturalem ad solam curiosistatem referunt, non attendentes, quod haec scala sit, per

quam ad Deum ascenditur, & quod persectio facultatum coenoscendi nos aptos reddat ad ascendendum per eam altius. Qui sc sentiunt, animum saltem attendunt ad abati sum & de eo, quod fieri debet, judicant ex eo, quod fieri solet, non vero considerant usum, qui vulgo negligio

tur. Ut vero usum cognoscamus, necesse est ut veritatum

nexum intime perspiciamus: id quod extra systema fieri non posse haud dissiculter apparet, cum in hoc veritates pereontinuas demonstrationes inter se connexae exhibeantur. Juvat quoque, praesertim hebetiores, ut omnia reserant ad

Deum, nec judicium deproperent, ubi deseetia notionum sitis distinctarum &, quantum datur, adaequatarum videare nequeunt, quomodo se ad Deum habeant. ne sbi videantur in iis acuti, in quibus coecutiunt, amplius de niscultatibus suis sperantes, quam in ipss est. Turpius vero peceant, qui eum possent Deum intimius cognoscere atque pietatis studium perficere, in limine scalae subsistunt, prequam ad Deum ascendere debebant, parum considerantes, quo tendere debeant Omnia molimina nos per fietendi, &quomodo tandem persectio nostra terminetur . 9 I p. partia. The . nat. . Ceterum hinc quoque manis stum est, quomodo nos perficere studeamus propter Deum, non gloriam nostram intendentes, sed divini m. Patcbit autem suo loco, quam firmum munimentum h c sit contra vitia, quibus vulgo contaminatur animus eruditorum.

475쪽

Pars III Cap. IV De

Quomodo db similiter quoniam unio cum Deo similitudinem a.

inita nature cum Deo promovet l. a 94. , Deus autem intel- participes lectu perfectissimo Φ. 368. pari. r. Theol. nat.2 & volunta- reddamur. te persectissima gaudet l. 386. pari. r. Neoc nat. , ideoque ad similitudinem cum Deo tanto propius acceditur, quanto magis intellectus & voluntas perficitur; unione cum

Deo participes reddimur divina natura, quantum conditio mitudinis humana permittit. Persectionem intellectus & voluntatis Dei cognoscere te.

nemur, ut habeamus exemplar, quod imitemur, quamvis ad eam tanquam ad meram nunquam pervenire possimus,

sopter incommunicabilitarem perfectionis absolute summae.

rget hoc imitamentum Christus M.tth. V. 43. quemadmodum fusius me exposuisse memini in Horis subsecivis Marbutgensibus. . Absit itaque, ut tibi persuadeas, quasi assectatio similitudinis cum Deo hominem reddat superbum,& eum a Deo separeti Id enim verendum non est, s D um imitari studeamus & hoc studium ex unione cum Deo proficiliatur. Persectionem Dei summam eum semper re spiciamus & quantum ab ea absit persectio nostra tanto evidentius perspiciamus, quanto haec maior fuerit; eoram Deo potius humiliamur 3c omnis fastus atque superbia pro cul Meetur. Huc etiam referri poterat, quod supra iam monuimus t. 287. . quomodo intellectus ac voluntatis divinae sumus participe .

β. a 97. Vitia urioni Vitia repugnant unioni cum Deo. Qui enim vitio dedi. cum Deo ret tus est, actiones suas aliter dirigit, quam lege naturae prae- p Πως- saibitur 4. 3aa. pari. i. Hae prassit. univ. , consequenter quam

476쪽

Amore Dei.

quam Deus vult . a 7 3. pari. r. m. pract. Enim . Quamobrem cum unio hominis cum Deo consistat in identitate voluntatis & noluntatis nostrae cum voluntate atque noluntate divina . a 87. ; vitia repugnant unioni cum

Deo Quamdiu quis vitiis deditus, cum Deo uniri nequit, &quando in vitia prolabitur, unio cum Deo tollitur. Quamobrem qui cum Deo vult uniri, a vitiis sese abstinere te. netur, & qui cum Deo unitus permanere vult, sollicite sibi

cavere debet, ne in vitium incidat. Deficientis igitur uni onis cum Deo fgnum sunt vitia, quae hominem a Deo separant. consequenter unionem cum Deo vel impediunt, 3 vel tollunt.

Quoniam vitia unioni cum Deo repugnant I. a 97.), Odium vitii

Qui eam Deo unitus est, vitiam odit. eonjunctam Vitiorum itaque odium fgnum est unionis eum Deo, s cum vnione

quis pietatem colit. Etenim cum virtute praeditus vitium Dei. oderit g. 368. pari. r. nil. PracI. univ. , fieri autem po . st ut quis virtutem colat sola intrinseca honestate actionum Permotus, consequenter pietate sejuncta, quamvis virtus ejus imperfecta sis odium quoque vitiorum signum unionis cum Deo non est, nisi constet, id proficisci ex amore in Deum, ut ideo displicear, quia Deus amatur, cujus voluntati adversatur. Multo minus autem ex Odio vitii cujusdam particularis unici cum Deo colligitur. Constat enim vitia quaedam

odio haberi, quamvis aliquis delectetur aliis. immo nec fidiri posse, ut quis omnibus delactetur, cum alia aliis repugnent, nec in eodem subjecto smul inesse possint. N tandum Pr merea, vitium quoddam odio haberi in aliis, utut ipsemet quis eidem fuerit deditus. Quamobrem nece Mnam 3 se Diuiligo by Corale

477쪽

46a Pars Iu Cap. IV. De

se est, ut constet, oitium in se & quatenus Deo displiere spectatum odio haberi, si quidem ex eo colligenda sit unio cum De 'ε . g. a 99. Aa unio eam Unio perfecta cum Deo vitium Ormie excludit. Cum enim Deo sitium unio cum Deo consistat in identitate voluntatis ac nolun-

omne excla- tatis sum Voluntate divina s. a 8 et , si persecta fuerit, dat. fieri non potest, ut homo quidpiam velit, quod Deus non vult. Enimvero si vitio cuidam deditus fuerit homo, cum certas actiones aliter determinet, quam lege naturali praescribitur . 3aa. pari. r. Phil. prast. univ. , uti que vult, quae Deus non vult f. a 78. pari. r. Phil. prast. univ. . Perfecta igitur unio cum Deo vitium omne exincludit.

Unio eum Deo requirit voΤuntatem omnem, non fert duvisionem, ut in aliis quis velit, quod vult Deus & ipsi placet, in aliis vero, quod Deus non vult ipsique displicet. Quamobrem patet, continuo dandam esse operam, ut unio cum Deo magis magisque perficiatur. Potest haec eodem modo, quo charitas not. L a 47. , dividi in incipientem, proficientem. dc persectam, pro uti nimirum charitas, quae hominem cum. Deo unit, fuerit vel incipiens, vel proficiens, vel persem: in quolibet autem actionum eenere semper habenda. est charitatis ratio. Neque hoc molestum videbitur, modo convicti aut persuasissmi simus, extra unionem cum Deo non esse sperandam perpetuam felicitatem f. a9I. . Cum vitium quodlibet hominem reddat infelicem I. 4o6. pari. r. PHL pract. nu μὰ vitio cuidam deditus impedire nequit, quo minus voluptas & molestia alternent g. 636. 637. Psch. empis.). Qui ad perfectam unionem cum Deo non adspirant, propterea quod vitio quodam adhue delectin-tur, cui nuncium mittere nolunt, felicitatis verae , cujus in

478쪽

Amore Dei.

unione eum Deo participes reddimur f. 29 I. , cognitionem vivam nondum habent. Atque hinc intelligitur, quam necessarium sit , ut, qui ad unionem cum Deo adspirat, ante Omnia selieitatem veram agnoscere studeat, ne vol. Fate nocua decipiatur. q. 3O .

Quoniam animus nondum purus est, si appetitioni qualem mi& aversioni, seu volitioni & nolitioni quidpiam vitiosi mam requi- adhuc inhaerct I. s99. pari. a. Eth. , unio autem cum De Orat unio cum nullusn fert vitium h. a 99.); unio cum Deo requirit animum Deo.

parum.

Ab omni vitiorum labe purgandus est animus , si quis

cum Deo uniri voluerit. Cum puritas animi obtentu ad modum dissicilis si 3. 6o . para. a. Etb. , vel exinde di scimus, persectam quoque eum Deo unionem obtentu di ficilem esse. Accedit, quod qua vis culpa puritati animi obstet β. 6o8. pari. a. Ethie. . Nemo vero est qui nesciat, quam facile committantur actiones culposae, & quam difficile si ab omni culpa vacuum habere animum. Quo vero difficilius obtentu fuerit, quod tamen ut consequamur, maxime interest, eo maiore animi contentione enitendum ad id consequendum. Enimvero cum amor erga Dcum sit incitamentum unionis eum Deo ff. a 89 ), dulcedo ejus areet molestiam, quam difficultas eam obtinendi ereare poterat, aut saltem eidem vim detrahit, ne aversatio vincat appetitum, ut a studio contendendi ad unionem cum Deo , des stamus.

Unio eum Deo requirit voluntatem persessaur. Cum enim Qualem νο- unio cum Deo consistat in identitate voluntatis nostrae cum luntatem rovoluntate divina I. o 87J, Deus autem velit, ut actiones quirat unis

479쪽

464 Pars III. Cap. IV De

nostras juxta legem naturae determinemus β. a 78. partir. Phil. prach uniυ. I unio cum Deo requirit, ut actiones nostras juxta legem naturae, minime vero contraria ratio

ne determinare velimus. Quamobrem cum lex naturae urgeat perfectionem nostram I. Is a. pari. r. Phil prast. univ. , consequenter ut non appetamus nisi bonum verum 4. 3 3 7. PDcb. empir. , voluntas autem persecta sit, quae non determinatur nisi per bonum verum 3. 273. pari. r. Jur. nat. I unio cum Deo i requirit Voluntatem persectam.

Quae igitur de voluntare perficienda demonstravimus 133. G seqq. para. a. Bb. . ea quoque faciunt ad unionem eum Deo consequendam. In Philosophia morali cohaerent omnia, nee traditui in antecedentibus, quod usui non sit in sequentibus. Quamobrem dissicultates quoque, quas superare nequit, offendit qui per saltum consequi studet, ad quod nonnisi per gradus pater aditus, aut facere negligit, quod una faciendum erat, nisi omnis labor in eassum cadere debeat. f. 3 a.

di ad eam Quoniam ad unionem cum Deo requiritur voluntas sociat vo- persecta g. 3OI. , voluntaS autem bona nondum petieislantas bona. cta est j. I 3 a. pari. a. EtD; ad unionem cum Deo non sus

, cit voluntas bona. Falluntur omnino qui sbi persuadent, voluntatem bonam ad unionem cum Deo lassicere. propterea quod sibi videntur non velle, nisi quod vult Deus, consequenter vinluntatem suam eandem esse cum voluntate divina , quemadmodum unio cum Deo requirit cf. a 87. . Enimvero si bona fuerit voluntas, generaliter saltem determinata est ad committendas actiones, quas Deus a nobis committi vult& ad abstinendum a contrariis I. Ia I. Part. a. Et . .

- . . ideo

480쪽

Amore Dei. - 46s

ideoque saltem propositum firmum est non volendi, nisi

quod vult Deus, consequenter ad unionem cum Deo contendendi. In hoe autem proposito nondum consstit urito. Ad h.nc igitur ut pervenias, necesse est ut, quoties offer tur agendi occaso, constet, quidnam Deus velit, ut facias, consequenter cum Deus velit, ut actiones nostras leginaturae conformemus I. a78. Part. l. Phil. Pract. unim , exacta requiritur legis naturae scientia , ut voluntas perfi

ciatur I. I 34. Part. a. BA . Quamobrem quae de voluntate bona & perfecta demonstravimus in secunda Ethicae parte probe confideranda sunt, s quis ad unionem cum Deo adspirat, atque particeps fieri vult eorum, quae ab unione cum Deo dependent sI. 29 I. seqq. . Brevitatis

causa non semper mentionem facimus noluntatis, cum Perse pateat, quae de voluntate dicuntur, eadem de noluntare quoque valere.

s. 3O3.chi cura eordique est rato cum Deo, eum peccati paenitet. De paeniten- Etenim cui curae cordique est unio cum Deo, is propo- tia ad curam situm firmum habet non volendi, nisi quod vult Deus inionis cum cI. a 87.). Quoniam itaque Deus vult, ut actiones n Deo acce-stras legi naturae convenienter determinemus β. ar 8. parti dente. r. Hic prach. amv. , peccatum vero legi naturae contrariatur I. 44 o. pari. 1. Phil. prast. univ. ; quando peccari

se male fecisse sibi conscius est. Quamobrem cum eum facti poeniteat, qui se male fecisse agnoscit β. 7s9. Pyr h. empir. θ; cui curae cordique est unio cum Deo, eum peccati poenitet.

Quem peeeati, quod agnoscit, nondum paenitet, is quoarue unionem cum Deo parum curat. Agnoscit enim se ecisse, quod Deus non vult: cum vero ips non displice. at, quod hoc fecerit, nee ipsi propostum firmum est vos inopi Eliaea Para M. N nn lunta-Disiligoo by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION