Philosophia moralis sive ethica, methodo scientifica pertractata. Pars prima quinta ... Autore Christiano L.B. de Wolfe .. Pars tertia, in qua agitur de virtutibus, quibus praxis officiorum erga Deum et omnis religio naturalis continetur

발행: 1751년

분량: 795페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

511쪽

Pars III. Cap. V. De

deatur, revera autem actio voluntati divinae non repugnet. Satis enim constat, assectus opinione nostra concitati . s.

ve vera fuerit, sue falsa. β, 33 I. De dubitati- Si Deum timras dubitat, utrum quod fecit volantati dis

one, utrum ηE adversetn, nec ne ἰ quo magis assensus in partem et maritiam

factum si propendet, eo magis angitur animus. Qui Deum timet, solli- voluntati citus est, ne quid faciat, quod voluntati Numinis adve divina ab sum cl. IIII. parti r. Jur. vati, Quamobrem si dubitat, versum, aec utrum quod fecit voluntati divinae. adversum sit, nec ne ηα cum sollicitudo sit non sine aegritudine cogitatio, & quam. diu dubitat vereatur, ne quod voluntati divinae adversatur fecerit f. Iret. pari. a. Theoti vat. . animus inquietatur. Quodsi assensus propendet in partem affirmativam, rationes quaedam adesse debent, cur faetiam videatur voluntati divinae adversum qa I. pari. a. Theol. naici consequem ter scrupuli conscientiae animum invadunt g. 4 a I. pari. r. Phil. pratri univ. . qui cum molestiam animi pariant g. so6. pari. L nil. prae. univ.9, & metum incutiunt so7..part. r. Phil. pract. unis. θ; quo magis assensus in partem atam, tisam propendet, eo magis angitur animus.

Timor Dei suscitat cupiditatem certitudinis . quam eum habere nequeat, qui eum dubitationum suctibus eolluctatur; animum inquietari necesse est. Et quia timor Dei eontinet firmissimum propostum non faciendi quod voluntati divis me advertitur; si vel maxime nullae sint in utramque eonis tradictionis partem rationes, assensus tamen in assirmativam potius propendet, quam in negativam, quamdiu interutramque dubius haeret animus. Immo ipsa ignorantia. quae

animum in dubitationem adducit, in praesenti casia jam

512쪽

Timore Dei. - 49

molesta est. Experiri haee in se potest, s quis hominem

quendam impense amat , aut si veretur , ne forsan quod fecit offendat eum, cujus ut favorem conservet plurimum interest.

Ovi Deum timet, aliorum facta gloria divitiis adversa odio De odio fa- habet: timori ratem Dei repugnat, ut odis habeantur ipse perso-ctorum gi ne. Qui enim Deum timet, is sollicitus est, ne quid fa- ria divitiaeciat, quod voluntati divinae adversum a 377. pari. I. adversorum. Iur. ηα. . Quamobrem cum Deus velit, ut gloriam suam promoveamus, nolit autem ut eandem obscuremus 3 II. parta. Jur. nati ; quicquid gloriae divinar adversatur, vehementer aversatur. consequenter ex eo molestiam

Percipit q. Is 6. pari. a. Etht. . Quoniam itaque odium ejus concitatur, unde molestiam multam percipimus 79. ch. empir. ; qui Deum timet, aliorum facta gloriae divinar adversa odio habet. Quod erat unam. Enimvero Deus vult, ut neminem Odio habeamus, absque ulla restrictione g. 6 a 4. pari. r. Jan nat. . Quodsi ergo qui facta aliorum odio habet, quae gloriae divinar adversantur, odium extendit in ipsas personas; id voluntati divinae adversatur. Quamobrem cum id, quod volunitati divinae adversum est, etiam repugnet timori Dei β. 177. parti 1. Jur. nat. ; si qui Deum timet odium, quo facta aliorum gloriae divinae adversa prosequitur, in ipsas personas extendit, id ipsum timori Dei repugnat. Quod

erat alterum.

Cum qui Deum timet, eundem quoque amet 3. 32o. , amor quoque Dei influit in odium ejus, quod gloriae ipsus missu Hι ea Pan III. R re advero Disiligoo by Corale

513쪽

498 Pars III. cap. V. De

adversatur, & quo intensor fuerit amor, eo majus quoque odium est. Odium vitii separare ab odio personae, cui inhaerct, non adeo facile est. Quamobrem non infrequens est . ut timentes Deum odio habeant eos , quorum facta gloriae divinae adversantur. Αst cum odium personae a Deo prohibitum t . 6a4. part r. J-. nat. , vitiosum sit I. 322. para. l. Phil. pract. -υ. , timor Dei labe quadam inficitur g. 398. para. a. Bb. τ id quod puritati animi ossicit 3. 99. para. a. Ωι. , quam urget lex naturae I. 6o4. Part. a. Bh. .

I. 333. De odio m Quoniam qui Deum timet, aliorum facta gloriae dithrismi S vinae adversa odio habet I. 3 3 ad , atheus vero, qui deis . Deum pro figmento habet g. 432. pari. I. Theol. natJ,

gloriam Dei rejicit, dc dei sta, qui sibi persuadet, Deum

res humanas parum curare I. Ia9. pari. a. Theol. nat. , gloriam divinam parum curat; qui Deum timet, albeismum 9 deismum odio habet, temeritatem quoque atheismum, vel deismum pro tentiam , multoque magis studium athei sim , vel deismum propagandi. Quodsi videas aequo animo seri consessionem atheisma& deismi, aut disseminationem alterutrius, vel eandem prora sus plaeere: id omnino indicio est carentiae timoris Dei. Quidni etiam huc referas. s qui dogmata impia magis diuubgare student, quae potius perpetua Oblivione obruenda erant Sane si non arguat hoc studium timoris Dei plenariam carenotiam ; eundem tamen labe quadam inficit, nec qui parum solicitus est ut inquirat, utrum studium istud timori Dei adversetur, nec ne, in timore Dei multum prosecit f. 3aa. . Ostendimus , odium, quo timens Deum prosequitur facta aliorum gloriae divinae quomodocunque adversa, non esse

extendendum in personar I. 33a, . Quaeritur itaque, an

514쪽

Timore Dei. 499

non odio habendi sine athei & deistae ' Atat faeilis est

responso et nec atheos , nee deis as odio habere deis hemus , etsi atheismum & deismum, atque consessionem, disseminationem & divulgationem utriusque Odelimus. Con venit pollux ut eos amemus, ut amor nos impellat ad erro.

resI ex ipsorum animis evellendos, & ad disseminationem et divulgationem pro virili impediendam. Quando vero qui Deum timet nihil horum in potestate sua esse deprehendit. in votis subsistit, ut Deus errantes in viam rectam reducat Ec ceterorum mentes adversus pestiferos hosce errores muniat. Videbimus paulo post, quomodo providentiae dis Tinae committenda tint, quae in potestate nostra non esse deprehendimu .

h. 3 34. Qui Deum timet , timeates Deum amat. Qui enim Deum De amore rimet, timore Dei utique delectatur Is6. pari. a. Eth. . Deum mEnimvero si quis suadam in re, qua delectatur, alterum mentiam sibi similam agnoscit, eundem amat g. 297. parti a. Bb., Quamobrem qui Deum timet, timentes Deum amat.

Distinguendus est hie amor ab amore universali, quo h mines promiscue omnes prosequi debemus tanquam aeque homines. & qui subsistit, etiamsi quis Deum non timeae I. 33 a. σnor. 6. 333. . Qui enim amat timentem Deum eum amat Propter timorem Dei, in quem amorem gaudium influit, quo exultat animu3, quod videat, alios quoque timere Deum. Sane filius, qui Patrem amat, ideoque uismet, omnino Vehementer cupit, ut etiam fratres , si quos habet , eundem aeque timeant, & ubi timorem eoia tum filialem observat eos magis amat, quam si munus timerent.

515쪽

De conscientia timentis

Deum.

g. 3 33'. Qui Deum timet, veram dare traetur, ut conscientia β cedita es timor Dei ad custodiam conscientia nos impellit. Qui enim Deum timere vult, data quacunque Occalione agendi sollicite inquirere tenetur, utrum actio sit voluntati divinae consormis, nec ne Φ. 3aad, & anniti, ut de V luntate Dei certus sit h. 3a9., Enimvero qui annititur, ut de veritate judicii sive theoretici, sive practici, quod

de actione fert, sit convictus, consequenter certus h. 9ου a. LM. ; is operam dat, ut conscientia ceria sit s*. 4 et O. partia. Phil. prast. πηiu. . Quamobrem qui Deum timet, operam dare tenetur, ut conscientia sit certae Paod erat unum. Enimvero cum animum ejus. qui Deum timet, teneat sollicitudo nil quicquam faciendi, nisi quod voluntati divinae convenit 3377. pari. 3. Juri nati , timor Dei eum impellit, ut in conformitatem actionum cum vinluntate Dei inquirat, & certus esse cupiat, actionem, cujus patrandae occasio offertur, voluntati divinae non repugnare , consequenter ut conscientia sit certa, ideoque et-jam recta j. 439. 4 a Q. pari. i. Hic prast. Enim , & soli, citudo ista, in qua timor Dei consistit, etiam in causa est, ne, dum de actione patranda judicium ferendum, appetitu sensitivo, vel aversatione sensitiva in contrariam partem se trahi patiatur, vel affectuum impetu in eandem abripi, consequenter curae habet, ut conscientia quoque sit libera h. 4a6. pari. r. Phil. prast. univ. . Quamobrem cum cura de rectitudine, certitudine ac libertate conscientiae custodia conscientiae sit g. 3 39. pari. I. Phil. prast. univo, timor Dei ad custodiam conscientiae nos impellit. Quod

erat alterum. Nemo

516쪽

Nemo est qui nesciat, eos, qui Deum timere volunt, quic-Juid agant, ad conscientiam provocare, manifesto satis inoicio, timorem Dei nos impellere ad considientiat eustodi. am. DOlendum vero paucos satis intelligere, quid ad eustodiam conscientiae requiratur. Apprime igitur necessari um est, ut, qui Deum timere voluerit, addiscat, quae de conscientia docuimus I. 4rp. in sieqq. pari. r. Phil. pract. univ. , & de custodia ejus demonstravimus & inculea vi-

Deum timet, conscientiam suam custodire vult, & firmum habet propositum contra conscientiam non agendi; sed hae evoluntas nondum lassicit, ut conscientiam custodias. Ne .cesse omnino est, ut distinctam quoque conscientiae habeas notionem & quomodo custodienda sit intelligas. D lendum vero, quod qui conscientiam constanter crepant, in timore Dei incipiente subsistentes, non vero in eodem . proficere studentes, quemadmodum fieri debebat, certitudini ae Iibertati conscientiae parum studeant, sine quo tamen studio eonscientia custodiri nequit l. 697. pura. R. . Mil. 'act. Univ. .

s. 3 36. Quoniam timor Dei nos impellit ad custodiam con-De ea ae v scientiae β. 333., ideoque qui Deum animo sincero ti-tatione. met, conscientiam suam custodire vult, qui vero conscientiam suam custodire vult, culpam omnem evitare tenetur cf. 637. pari. 2. Phil. prast. univ.) ; qui Deum animo si

cero timet, operam quoque dare tenetur, ut culpam omnem evitet. Quamobrem cum satis ostenderimus, quomodo culinpa quaevis vitanda sit 64 i. O seqq. pari. a. Phil. prast.

lv. , qua de modo vitandi culpam o Data sunt, non modo Ibi familiaria rediere, verum etiam omni animi contentione anniti debet, ut ea ad praxia transferat.

517쪽

De in luxu timoris Dei in pietatem.

Pars In cap. V. De

Quἱ Deum timet, anniti debet. ut habeat animum ab omni sensu eulpae vacuum. cum quaelibet culpa tam comomissionis, quam Omissionis timori Dei adversetur. Timori Dei proficienti jungendum est studium vitandi culpam, nee latisicit eam excusari humana infirmitate. Etenim infirmitati humanae tribui nequit, quod ex ignorantia, vel errore vino cibili proficiscitur cf. 373. pari. r. Is1L pract. unim , cumque habitus vitandi culpam non acquiratur, nis exercitio 3. 43o. N b. Nir. , nec infirmitatem humanam obtenodere licet, si negligantur exercitia, quibus habitus aequiri poterat & debebat. Quae de culpa tenenda sunt; sufficiis enter explicavimus in parte prima Philosephiae practieae universali, ut singularum specierum notiones distinctae inde havariri possint, & quomodo evitanda sit, non modo in geonere, verum etiam in specie ostendimus in parte secunda Philosophiae practicae universalis , ex qua addiscere possumus exercitia, quibus habitus comparandus. De infirmit te humana itaque conqueri non potest. nisi qui tentavit quid valeant humeri, quid ferre recusent, nec in tentaminibus desiderati passus est diligentiam suam. Injustae sunt, immo in Deum ipsum injuriae querelae de infirmitate humana, s non facimus usum facultatum a Deo nobis con cessarum, nec ut eundem facere possimus eas perficere studemus, quemadmodum in parte prima & seeunda Ethicae do. cuimus. Quemadmodum scientiae plurimum nocent intemo pestivae de imbecillitate intellectus humani querelae; ita non minus virtuti obstant atque officiunt continuae de infirmi. pate humana querimoniae. 337.

Timor Dei pietatem fovet S alit, hoe est, facit, ut in piet te perseveremas , projiciamus. Qui enim Deum timet sollicitus est, ne quid committat, quod voluntati divinae adversum β. I IT T. pari. I. Jgr. η t. . Quamobrem cum Deus ve

518쪽

Timore Dei.

Iit ut gloriam ipsius promoveamus j. II 48. pari. r. Jur. ηat. , omnibus actionibus nostris g. 6ro. pari. I. Theol.

nat. 9; quicquid agit, inquirit, quomodo actione sua gloriam Dei promovere possit, consequenter timor Dei facit, ne gloriam Dei promoVere negligata. Quoniam itaque pius est, qui gloriam Dei promovet l. Di. ; timor Dei facit, ut in pietate perseveremus, seu pietatem fovet. Quod

erat unum.

Quoniam timens Deum pietatem continuo exercet, per dem0nstrata , continuo autem exercitio habitus acquisitus non modo conservatur , verum etiam perficitur 43I., P ch. empir. ; timor Dei quoquc facit, ut in pietate proficiamus, seu pietatem alit. Quod erat alterum. Qui Deum diligit gloriam Dei promovere studet.' quis novit, id placere Deo I. a 4 I.); qui Deum timet, sbi

cavet ne quid faciat, quod gloriae divinae adversum . neque ideo omittat , quod ad promovendam gloriam Numinissaeir, quia novit, hoc ipsi displicere f. 3aa. . Atque hoc modo charitas 3c timor Dei in promotionem gloriae divinae, consequenter in pietatem c . III.) simul influunt. Cum pietas virtus si I. 339. Part. r. m. yract. univ. , in habitu determinandi actiones suas per attributa divina tanquam per motiva consistit . 3ai. 3 3 9. pari. 3. Phil. Pract. unis. .Quamobrem cum timor Dei non permittat, ut actiones nostras per motivaab attribuistis divinis delumta determinare negligamus; huic determinati ni continuo magis magisque adsuescimus, &, dum in agnitione Dei, unde omnis ossiciorum erga Deum praxis dependet g. r. , proficimus , indies quoque magis nobis innootescit, quaenam attributa divina in determinationem actionis influere possint. Quamobrem haud dissieultet intelligi.mus, quomodo timor Dei pietatem foveat & alat. Et, si quis praxi ossiciorum erga Deum sedulam operam navare. voluerit,

519쪽

voluerit. ex seipso omnium optime addistet, quid amori eroga Deum sit tribuendum , ut in pietate perseveret atque

proficiat, & veritatem eorum , quae nos demonstramus, agnoscet. Necesse autem est, ut omnia erga Deum ossiis eia conjungamus , cum mutuus quidam detur omnium in

se invicem influxus. quo virtus una perficit alteram: id quod observandum est de omni quoque virtute reliqua. Quod si hoc observetur, quemadmodum observari dehebat, mulo tum demeretur querelis de infirmitate humana, nec eidem adseriberetur imperfectio virtutis, quae negligentiae tribuenda. Ceterum ex propositione praesente patet, timorem Dei esse

medium in pietate perseverandi & proficiendi. g. 338.

Quomodo ti- Nimor Dei sapitalia initiam est. Etenim qui Deum ibmor Dei si met sollicitus est, ne quid faciat, quod voluntati divinae,

initium sque consequenter legi naturae g. a 78. pari. r. Phil. prast. Exiv. .entia. adversum . IIII. pari. r. Jur. nati , ideoque sibi cavet, ne intendat finem legi naturae adversum, nec utatur mediis

ad finem, quem intendit, consequendum, quae lege naturae prohibentur. Quamobrem cum sapientis sit non agere propter finem legi naturie adversum g. 44 r. pari. r. Eth. , nec uti mediis lege naturae prohibitis 443. pari. I. EG.) timor Dei animum ad sapientiam disponit & ad eandem incitat. Sapientiae igitur intium est.

Iapientis est agere propter finem 3c uti mediis ad finem ducentibus cf. 678. PDeh. rat. ἰ sed non agere propter

finem quemcunque, nec uti mediis quibus cunque. Cum obligatio, quae a lege naturae venit , si prorsus indispensabi. lis . 1 a. pari. r. Hic Pris. unis. , nec agere licet propter finem legi naturae adversum, nec uti mediis eadem lege prohibitis, ideoque tam finis, propter quem agitur, quam media, quibus ad eum consequendum utimur, voluntati divinae Disiligod by Cooste

520쪽

Timore Dei. S s

divinae convenire debent cf. a 6. Ρα. r. Ivit pract. univ. . Quoniam itaque timor Dei nobis insnuat sollicitudinem. ne intendamus sinem, qui Deo displicet, nee utamur mediis, quae Deus improbat 3. LIII. Part. l. Iur. nu. ἰsa pientiae cupiditatem excitat & dum nos determinat ad inqui rendum, utrum finis, quem intendere volumus, fit voluntati divinae conformis, nee ne, δc utrum media, quae no bis succurunt, snt eidem voluntati divinae convenientia. necne, sapientiam inchoat. Neque enim timor Dei nos docet, quinam fines, quaenam media voIuntati divinae conveniant; sed id ex lege naturae aut divina cognoscendum. Immo eum sapientia habitus si, quemadmodum habitus ceteri Omnes nonnisi exercitio comparandus I. 43o. P λ- r. , timor Dei quoque habitum conserre nequie, sed eum nobis commendat & ut exercitiis, quibus comparatur, lubenter vacemus facit. Suas itaque Putea exerit circa ea, is quae ad initium sipientiae pertinent.

g. 339. Nimor Dei in omnem virtutem insuit. Qui enim Deum De in istimet sollicitus est, ne quid committat quod voluntati Dei, timoris Dei consequenter legi naturae s. aT8. parr. 1. Phil. praff. ram is virint . repugnat f. I 377. pari. r. Jur. nat. . Quamobrem cum virtutis sit determinatio actionum juxta legem naturae 3a I. pari. a. Phil. prast. Miυ. , determinatio autem eidem Contraria vitii 3. 3aa. pari. r. Phil. pract. univ.) ; timor Dei virtutis studium commendat & ad idem hominem incitat, a vitio autem animum avertit, atque idem praeterea voluntatem essicit magis constantem & perpetuam β. 34 r. pari. a. Eth. , qualem ViItus quaelibet requirit 3a 8. pari. r. Phil. pract. -m. . Quoniam itaque in virtutem influit,

quod ejus studium commendat, ad idem nos incitat & Messi Ethica Pau III. Sss volun-

SEARCH

MENU NAVIGATION