Philosophia moralis sive ethica, methodo scientifica pertractata. Pars prima quinta ... Autore Christiano L.B. de Wolfe .. Pars tertia, in qua agitur de virtutibus, quibus praxis officiorum erga Deum et omnis religio naturalis continetur

발행: 1751년

분량: 795페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

521쪽

Pen III. Cap. V. De

voluntatem constantem ac perpetuam essicit; timor Dei in omnem virtutem influit.

Quatenus timor Dei studium virtutis commendat & ad idem nos incitat, per modum motivi in culturam virtutis inquit, quatenus vero voluntatem constantem & Perpet am efficit, per modum motivi. Plurimum vero quoque facit ad incrementum virtutis, quod a vitio nos retrahat ac idem nobis exosum reddat. Taceo alia, quae poterant ad di, siquidem intimius in hune influxum inquirere vellemus. Quoniam a virtute dependet felicitas, qua in hac vita n

his fiui datur I. 4oo. parr. 1. PHL pracf. uniri ; quanti faciendus sit timor Dei ex his, quae de influxu ejus in inroeutem diximus, intelligitur. . 34α

diremr Timor Dei servili3 vinar non est. Etenim timor servi- Dei servilis Iis Iege naturali non praecipitur . Ii 3 o. pari. r. Jur. Ninus fit. nat.), sed saltem filialis s*. 3I79. pari. 3. Jur. Bar. . Quamobrem cum virtus non sit nisi habitus actiones suas legi naturae conventcnter determinandi g. 3a I. pari. α Phil. prassi aure. ; timor Dei servilis virtus non est.

Si timor Dei suerit servilis , homo metu poenae saltem adigitur ut faciat, quod vult Deus, vel non facit, quod nocivult 3. II S. Part- L Dr. mit. . Quam O m voluntas

saltem determinatur ad evitandum pumam, quae cum evbeati non possin, nisi actio voluntati divinae, seu Iegi nata-gae eonformetur p actio saltem extema eidem conformatur, voluntas vero 3c noluntas nondum perficitur, nee bonaessicitur timore servili sq. I 43. pari. a. Et/. . Virtute prae ditus non est, qui saltem actionem externam metu poena Iegi naturae eonformat . 347. Part. t. I Ust. Pract. -m

Timor igitur servilis ad virtutes retari nequiti Uirtutes morales habitus voluntatis sunt ό. I. Part. . ι. Iur. nox. . Quamae Disiligod by COOste

522쪽

Timore Dei. So

Quamdiu Igitur vitium haeret in voluntate, vIrtuti Iocus non esti Timor filialis virtus est 3. 339. , qui exigit, ne quid faciamus, quod Deus improbat. Aliud vero eum sit aliquid non facere, ne

Deus improbet; aliud idem non facere, ut poenam eviterimus parum euraturi , quod Deus improbet, modo poenam evitare possemus, illud autem virtutis si, hoc virtutis minia me esse potesst, consequenter nec timor servilis in virtutum numerum referri potest. Uide, quae alias de actionibus legi naturae conformibus metu pamae extortis annotavimus cnor. g. 347. 3 s . pari. r. Phil. pract. uniti. . Timor servilia etsi voluntatem determinare videatur ad faciendum, quod Deus vult; quandam tamen ad huc repugnantiam in eadem relinquit, nec tollit propensionem in contrarium, ut actiost invita I. 383. pari. r. Phil. pract. univ. . Conferri possunt, quae alias de effectu poenarum annotavimus s x. g. 233.139. Part. a. EG. .

g. 34 . Timor servilis concitatur, fl pro certo habeatur, mala phrfica, Puomodoque peccatotibus obtingunt, este paeaas peccatorum V Deum effletimorservilis peccatorum vindicem, seu in competere justitiam vindicativam. concitetur.

Qui enim pro certo habet, mala Physica, quae peccatoribus obtingunt, esse poenas peccatorum, cf. 3O8. 3O9. pari. I. Phil. pro. uniu), consequenter iisdem a Deo immitti, propterea, quod actiones legi divinae contrarias commiserunt f. 28s. 64O. pari. r. Hu. pra univ. t, is quoque sibi persuadet, Deum mala istiusmodi a se aversurum, si actiones suas legi naturae, consequenter voluntati ipsius conformiter dirigat f. ar 8. pari. r. Phil. prast. iv. . Et si praeterea non minus pro certo habet, Deo competere justitiam vindicativam I. io 8 I. pari. I. Ibeol. nat.), ideoque poenas decernere & irrogare male facie utibus f. Io 8 o. pari. r. neol. nat. ἱ is quoque

523쪽

sibi persuadet, Deum se puniturum, consequenter mala physica immissurum s l. a 8 s. pari. r. Phil. prast. univ. , si

hoc faciat, vel non faciat. Quamobrem cum repvaesenta tione istiusmodi malorum concitetur timor g. 393. pari. a. Eth.), timor autem servilis sit, si quis metu poenae adactus facit, quod vult Deus, vel non facit, quod non vuIt I. T 8. pari. r. Jur. nat. ἰ timor servilis concitatur, si pro certo habeatur, mala physica, quae peccatoribus obtingunt, esse poenas peccatorum, & Deum esse peccatorum vindicem, seu ipsi competere justitiam vindicativam.

Ostendimus, mala physica . quae ex actionibus hominum necessario consequunrur. recte haberi pro poenis divinis d. O . Parr. l. PHI. Pr I. serm); ast poenarum harum eonsi. deratio nihil facit ad timorem Dei servilem. quia unus quisque intelligit se ipsum esse causam mali sui. Hie igitur sal. tem considerantur mala, quae ex actione nostra per se non consequuntur; sed quae propter eam ab alio nobis inseruntur, qui non vult ut actionem istam committamus. Punitautein Deus homines non modo per naturam, sed etiam per facta hominum etiam malitiosorum. Exempli loco est bellum , quod ingentem malorum cumulum post se trahere nemo est qui nesciat. Quamvis enim istiusmodi facta snt mala moralia respectu agentis, damna tamen, quae per ea damtur peccatoribus , sunt mala physica et quando enim poena spectatur, non attenditur actio agentis, sed damnum, quod eodem datur patienti. Qua de causa quoque mala haec dicuntur mala passionis. Moses Hebraeis legum ipsis latarum transgressoribus tantummodo comminatus est mala physica,

quae in his tertis homini obtingere possunt, & ex adverso leges observantibus promittit bona physica, quorum homines in hae vita compotes fieri possunt. Cum enim conderet Rempublieam , cujus Rector ipse Deus esse debebat, hoe modo introduxit obligationem positivam, non aliter quam poe

narum

524쪽

Timore Dei.

narum metu & praemiorum spe indueendam a legislatore in civitate g. 3or. pari. r. Phil. praci. unis. . Enimvero Deo tanquam gubernatori hujus universi l. 9oo. pari. r. Theol.

nat. compeiit jus disponendi de actionibus hominis t=.

939. part t. Iraeia. nar. . Quamobrem mala, quae Moses comminatus est Hebraeis, & praemia, quae promiet, recte quoque reseruntur ad introductionem obligationis positivae g. 3I4. 317. pari. l. Phia praci. uniυ. , qua Deus adstringere vult homines ad Observandam legem naturae . 3I8. pari. t. phri Pract. univ. , toti humano generi a se latam 3. 274. parti r. Phil. pract. -υ. . Et quoniam Deus hoc universum gubernat vi nexus rerum g. 9o I. Puri. r. Deia. nat. , sapientia & bonitate sua constituti r. pari. r. Theot nat. ἰ in eodem quoque continentur poenae atque praemia, quibus positiva introducitur obligatio actiones suas iuxta Iestem divinam, quae cum naturali eadem ν. III. yart. r. Phil. pract. uniri , determinandi S. 9 gr. pari. r. Geol. nat. & 3I8. Part. r. Phil. praes. univ. . Quae igitur Moses comminatus est itasgressoribus legum per ipsum a Deo Hebraeis latarum mala & quae promisit eas observantibus bona, ea quoque rotum genus humanum respiciunt,& magna illa civitas, quam ipsa natura instituit inter gentes 3. 7. & seqq. Iur. Gem. , Theocratiae assimilatur, quae ta. men non agnoscitur, quamvis plurimum interesset, ut agno. seeretur si non a gentibus barbaris, quod non sperandum, saltem a cultioribus, & inprimis a christianis.

g. 342. Voluntas , voluntas corrupta mala est. Voluntas enim 'lantas Neorrupta procli vis est ad malum, segnis & iners ad bonum . abluatas Io. pari. a. Ethic.), noluntas mala bonum fastidit I. 3I. pari. a. eorrupta Eth. , consequenter generaliter illa determinata est ad acti- qualis stiones malas certi saltem generis committendas, haec vero

525쪽

sio Pars III. Cap. V. De

ad actiones bonas certi saltem generis non committendas, neque enim fieri potest, ut voluntas generaliter determinetur ad actiones nonnisi malas committendas, aut noluntas ad nullam actionem bonam committendam g. i a 8. pari. a. Eib. 2. Quamobrem cum mala sit voluntas, quae generaliter determinata est ad actiones malas certi generis committendas, & noluntas mala sit, quae generaliter determinata est ad actiones bonas certi generis non committendas cf. ra 9. parti a. Eth. s voluntas & noluntas corrupta mala est.

Equidem hoc sumi poterat absque demonistratione, cum

quilibet ultro coneedat, voluntatem & noluntatem corruptam non esse bonam, sed malam: quoniam tamen nos distinctas& determinatas notiones vocabulis singulis assignavimus, quibus vulgo non nisi confusae respondent, ad conservandam majorem evidentiam in demonstrationibus nostris opus erat ut ostenderemus retento significatu , quem vocabulis tribui. mus, voluntatem & noluntatem corruPtam esse malam.

q. 343. Usus timo- Homines , quorum maIa est voluntas, timore serum resten itir abris semulis. acta extereo posivo, ves negativo, in quem propendet voluntas mala, vel quem nauseat noluntas mala. Etenim metu poenarum

voluntas corrupta, consequenter mala I. 34 I.), reste natur ab actu externo, in quem propendet 3. 39β. pari. a. Eth.), & noluntas mala ab aetu externo negativo, seu potativi omissione, quem nauseat 3. 96 pari. a. Eib. . Quamobrem cum timor servilis occupet animum hominis, si quis metu poenae adactus facit, quod Deus vult, aut non facit, quod non vult g. III 8. pari. 1. Jur. Mat. I homines, quorum mala est voluntas & noluntas, timore servili refrenantur

526쪽

i Timore Dei. III

nantur ab adiu externo posui vo , vel negativo , in quem voluntas mala propendet, Vel quem nauseat n

iuntas mala. 'Patet itaque,' quemnam usum habeat timor servilis in moralibus , propterea non proscribendus ex Ethica, quia non est in virtutum numero 3. 34o. . Concipitur autem hic timor habitualis, qui in consuetudinem abiit, ut, quoties actio

committenda voluntati divinae adversa, vel omittenda noluntati divinae contrariatur, poenae cogitatione suscitetur poenae merus. Si enim timore Dei refrenanda voluntas &noluntas, frenum perpetuum esse debet. Homines, quorum voluntas & noluntas mala est, cum rationis usum seponant, instar, equorum regendi sunt. Quemadmodum itaque equi retinentur & domantur frenis ita poenis mali deterrentur a pravis cupiditatibus & ad obsequium inviti duo

l. 344. . Quoniam homines, quorum mala est voluntv den C utra quos luntas, timore servili refrenantur ab actu externo positi mssa divisa Vo, vel negativo, in quem propendet voluntas, vel quem urgeo Gnauseat noluntas mala β. 343.), rimor autem servilis concitetur, sit pro certo habeatur, mala physica, quae peccatoribus obtingunt, esse poenas peccati l. 341. , paeae divinax ende stim adversus malas, , y qua dubitatio supersi, aunis

tendam est, ut tollatur. Poenas frustra urges adversus homines malos, nisi eas ipsis peris suaseris ad veritatem: convictio enim veri nominis vix spe. rari potest, cum nimis ardua sit, quemadmodum non mo- .dO patet ex iis quae de modo convineendi in Logica do- contur cf. 98a. σseqq. verum etiam ex demonstra

527쪽

sret Pars III. Cap. V. De

tionibus, quibus evincitur mala physea, quae vi nexus rearum in natura contingunt, recte haberi pro poenis I. 3o8. para. r. Phit. pract. --. dc Deum peccatores ipsorum illa. tione punire f. Io78. Part. l. Theia. nati , modo Perpendere noris, quaenam requirantur ad assensum, qui ad plenariam convictionem requiritur cf. 992. Log. . Plerique homines sbi persuadent, Deum actiones hominum malas observantem demum decernere, , quando bc quomodo eas punite velit. Haec opinio utique falsa est, cum Deus proavideat rebus vi nexus rerum s . 927. Part. l. Theia. nat. . Et si vel maxime agnoseant, Deum praevidisse ab aeterno peccata hominum, δc decrevisse, quomodo ea punire velit;

non tamen capiunt, nec admittunt, per nexum rerum in

nas jam esse determinatas. Immo constat, quantae fuerim Teologorum nonnullorum eontra hunc nexum declamatio. nes & vociserationes, quasi eodem everteretur justitia Dei vindicativa, dc precum pro avertendis poenis tolleretur ut, litas, & quantas mihi propterea creaverint vexas me plane fortunis omnibus evertere conati, quod illum defendissem. Enimvero eum Deus ita provideat rebus in hoc tiniverso,ae si ad ea, quae fiunt, attentus hodie demum decernat, quid facere ac permittere velit fg. 938. Parι. I. Thaia. nat. falsa ista opinio toleranda est. nec ejus ratio habenda, quan

do timor Dei servilia concitandus s. 99. . I. 34s.

Cur Uera in Similiter quia homines, quorum mala est voluntas

MIuntate & noluntas, timore servili refrenandi sunt ab actu exter- mala rest no positivo, in quem propendet voluntas. vel quem nau-nenda timo- stat noluntas β. 343.), si vero metu poenae refrenari de- reservili v-het voluntas ab actu externo positivo, necesse est, ut stra colloce- opinione ejus, cujus Voluntas in eundem propendet, poe

tari na malum majus sit jactura boni, quod ex actione committenda

528쪽

mittenda sperat . 393. pari. a. Eth. , & fi noluntas reficinanda ab actu externo negativo, seu positivi omissione, necesse est, ut molestia, quam ex actione percipit, cuius

noluntas eandem nauseat, opinione ipsius minus malum sit quam poena I. 396. pari. a. Eth. , mala autem physica, quae vi nexus rerum in hac vita homini obtingunt, cum ex actionibus pravis non necessario sequantur, non pro certo venturis habeantur & quia non minus bonis, quam malis eveniunt, dubitatur, utrum non etiam ventura sint, si vel maxime hoc facias, vel illud non facias; poenarum temporalium con derarione timor servilis saepissime concitari nequit,

ideoque frustra opera collocatur in volantate, aut noluntate mal mm refrenanda meta paene Experientia hoc ipsum satis superque confirmat. Serv orum voluntas & noluntas refrenatur Poenis. ut faciant quod dominus vult, non faciant, quod non vult. quia norunt experti, se verberibus caesum iri, nisi fecerint, quod vult dominus, & quantum si hoe malum aestimare didiemunt... , , Secus vero se res habet, s poenae divinae temporales adversus improbos urgentur. Quamobrem Christus doeuit. qualis sit futurus tam proborum, quam improborum satus

tost hane mortem, in quo illi ineffabili gaudio perfundentur.

i horrendis cruciatibus torquebuntur in aeternum. Enim vero quamvis ex lumine rationis constet . animas esse immortales cI. 747. rasib. rud, consequenter aliquem fore post hanc vitam statum, qualis tamen futurus sit, ex Prin. cipiis rationis nemo adhue demonstravit, multo minus, quod etiam Christus nos doeuit, fore tempus, quo corpora mor tuorum cum animabus iterum unientur, ut homines dio. gnam operibus suis aeeipiant mercedem. Quamvis enim

ratio suppeditat principia, qtae ad defendendam doctrinam Christi iussiciunt advelsus objectiones Antiscripturariorum; non tamen eadem sussiciunt ad veritatem demonstrandum.

529쪽

si 4 Pari III CV. V. De

Desensioni nimirum abunde satisfactum, si ostendatur. aD Rumentis contra eam allatis non evinei impossibilitate ut appareat, eam esse falsam. Equidem non ignotum est. Gentiles, scuti campos elu os, in quibus delactabuntur Probi, ita etiam infernum statuisse, in quo improbi ob male facta eruciatibus sint torquendi. Ast cum non constet,iande hauserint hanc opinionem , aut eam pro lubitu plebis restactariae domandae causa finxerunt. aut ratione quadam probabili eandem sibi persuaserunt. quod ejus utilitatem in timore servili concitando agnoscerent. Haec non alio fine in medium adducimus, quam ut appareat, cur ad timorem servilem concitandum non urgeamus ita I philosophia morali poenas infernales , quam methodo de monstrativa pertractare instituimus, ut adeo nobis permis sum non sit sumere, quae non certa & explorata sunt, & ut appareat, quaenam Theologia moralia superaddat ad supplendum desectum philosophiae moralis. Ostendimus quidem 3. 748. PDM. rat. statum animae post mortem cum sta. tu vitae praesentis esse connexum, ita ut ratio illius ex hoc reddi possit; sed in quonam eonsistat hie nexus, non satis Pater Per lumen naturae, quemadmodum iam alias monui-m me. g. eit., Et quae Gentiles tradiderunt de statu animarum post mortem fabulosa sunt, si vel maxime in nonnullis ad veritatem accedere videantur.

s. 346. De poenarum Paeva rvm S praemiorum confiderario tollit is risorem fili

Ut pr-iο- quatenus inde agnoscitur, assiones malas Deo maxime improinram eood bari, bonas vero probari , immo in amorem Dei es charitatem, ratione iat quate vl lade agnoscitur, actiones malas Deo maxime displicere,

morem sit honas Facere. Qui enim Deum timet timore filiali, ejus lem Uam. animum tenet sollicitudo, ne quid faciat, quod voluntati

530쪽

ti divinae adversum, consequenter quod Deo improbatur, rem atque di ne facere negligat, quod voluntati ejusdem con me, ianitatem consequenter quod ipsi probatur cf. IIII. para. L. Iur. nat.). in vente. Quamobrem cum ex poenis, quas Deus infligit transgre foribus legis naturae, cognoscat, actiones malas eidem ma tae improbari, ex praemiis vero, quibus ornat legis naturae observantiam, intelligat, actiones bonas eidem maxime probari; sollicitudo ista augetur. Atque ita poenarum & praemiorum conis sideratio in timorem filialem influit, quatenus inde agnoscitur, actiones malas Deo maxime improbari. bonas vero maxime probari. Quod erat ullum.

Similiter quoniam amor Dei tendit ad studium faciendi, quae Deo placent, f. a 340. & per consequens ad studium vitandi, quae displicent, atque in habitu facienis di, quae Deo placent & ex adverso vitandi, quae displicent, charitas consistit c . a 4 I. a 48 ); ex poenis. quas

Deus infert legis naturae transgressoribus, qui eum amat& charitati studet, actiones malas eidem maxime displicere, ex praemiis autem, quibus legum observantiam ornat intelligit actiones bonas eidem maxime placere,amor & charitatis studium poenarum & praemiorum consideratione magis incenditur, praesertim si cogitemus, Deum a nobis non exigere voluntatem nostram nisi felicitatis nostrae causa g. a 47.J, & tam serio Velle ut actiones bonas committamus, malas vero omittamus, ut simus selices, nec nos reddamus infelices. Hoc igitur modo poenarum & praemiorum consideratio in amorem Dei di eliaritatem Dei influit. Quod erat alterum. Tit a Ardor

SEARCH

MENU NAVIGATION