장음표시 사용
101쪽
sania, palam set. BRv. Nodum in scirpo Paeritis. quid adeo minutula oportet obseruare, cum ego quovis tempore urinam spectandam medico posse exhiberi, putarem: quanquam mos inoleuit apud medicos pilarosque,qudd mane lotia inspiciunt,quae
ad eorum pedes feruntur. PH i L. Talem urinae inspectionem & vromantiam ne obolum facio, atque eos dementes iudicamus, qui lotia tantum ad medicorum aedes iudicanda serunt, & medicum ad aegrum probe curandum non vocant, ut suo tempore ostendemus. Verum nunc loquimur de iis urinis, quae in aedibus aegrotantium inspiciuntur. Atque haec urina iuxta communem medicorum sententiam, spectanda est, quae noctu reddita fuit, maxime vero post
primum seiunum: tunc enim in plaerisque peracta est primum digestio, seu conc tio, quae fit in stomacho & hepate: solet autem dea in multis ut plurimum serE post sex, septemve ἱ cena horas completa
esse: attamen in quibusdam citius, in aliis vero tardius, ratione aetatis aut virtutis, ut pueris quidem aut robustioribus citius: senioribus vero & debilioribus tardius. Etenim tunc urina naturaliter expulsa suum vigorem in omnibus obtinet: nam si longiorem moram contraxerit, a calido exiccatur & calefit; hine etiam nativus color inmutatur. Adde praeterea quod noctu melior, quam de die perficiatur concoctio,nec ita homo alteratur exercitio, aliisque curis, quemadmodum interdiu. Vnde colligere est, facilius ex ea urina, quae manE reddita est, nos melius morbos aut sanitatem cognoscemus, quam ex ea, quae postea emicta est, aut multo antea. Hinc dicebat Avicen- , na: Oportet enim urina quae consideretur,sit prima, urina, quae in mansi colligitur: Et non permaneat
102쪽
OBER SECUNDUS. 7 longo tempore, & non sit per noctem integram reseruata. Licebit tamen singulatim omnes noctu emi-ctas recolligere in diuersis matulis vitreis, easque collectas omnes ordine inspicere,ob varietatem inter se. Hoc Itali medici pleterumque obseruant in communi praxi apud aegros, neque sbium has, verum etiam de alias quoque omnes,quamuis non matutinas in aedibus aegrotum solum, sed etiam interdiu quoque emi-ctas inspiciunt: eo qubd dc morbi & febres modo noctu, modo die magis infestent: quos & nos recte imitamur, ut varietates omnesque mutationes probe cognoscauaus. Potiores tamen in fanitate, etiam in aegritudine semper elige, iuxta Avicennam mane reseruatas : nam alias in id tantum seruabis inspiciendas, ut videas quid a matutinis, urinae diurnae differant. Actuarius vero de tempore proprio spectandarum urinarum, ita nos admonet. Urinae in matu- δε --
lis fictae, si etiam subcalidae tactu fuerint, ut solum
exhibent colores, exacte spectari,ita in eis minus cxacth spectantur contenta, substantiae atque etiam bullae. Namque bullarum aut omnes,aut aliquae cum spirante urinae calore abeunt, aut consistunt cum refrigerata urina. Contenta verb, statim facta urina, non facile apparent. Vbi vero illa refrigerata suerit, ea hora conspectantur , sed tempore quodammodo mensurato. Namque principio subapparent nube- . . culae,quae aut manci,aut pedetentim ad medium ma- tulae concedunt, veluti postremo ad fundum desceridunt. Substantiarum vero. quae mediocritatem seruant, cum coloribus conspectantur: quae vero ad
crassitudinem vergant, hae postquam statuta sitiat contenta, demonstrantur, idque etiam tardius. Etharum quae statuuntur, nona riusquam refrigerata sit
103쪽
utina , inspici decet. Quin etiam non oportet hasvrinas commoueri vehementer priusquam omnia videris, ne multa in eis transponantur; bullae namque& rumpuntur & transiportantur. Contenta quoque concussa vi,diffugiunt propria loca,quemadmodum omnium crassorum commotione facta confunditur, quae facta erat veluti stabilitas. Evt. Vides Brute Vromantes tuos male matulam in gyrum hinc inde
circumrotare rei dictum est prius ) dum lotia inspiciunt. BRvT. Meministi ne qubd & tuos medicos hoc idem facere dixerim ' Evt. Quicumque id facit, totum lotium conturbat, vel imperii. hoc agit, vel astutia & quadam inuidia, si collegam in curatione habeat, & prius ingressus,sic urinam mouendo, contenta, hypostasim, tum omnia perturbat, ut ex iis secundus medicus postea veniens nihil recth iudicare possit: Cum uterque sitnul ad aegrum intrare deberet, & unus alium expectare, & ita de lotio, excrementis,tum aliis iudicium facere:deinde mutuo consilio aegrum vera methodo curare. Caeterum urostopi tui in hoc peccant, quod matulas statim commoueant, verum etiam urinas statim in matulas trans.
scindentes ilico inspiciunt,quanquam ex illa transfusione, contenta perturbata minus spectati possimi. O Ideo recte Gordonius cap. s. tractatu De urinis, iubebat urinam statim in matulam vitream emictam in sedibus aegrorum, statim ut consipiceremus, mox verbper exiguum temporis specularemur, numquid ipse . . ' residentiam fecisset: deinde iterum paulo post, propter diuisionem regionum & contentorum. Haec inquam omnia infra horam naturalem fieri vult: nam post horam integram etiam secundum Avicennam vix certum aliquid ex urina iudicabis. PMi L. Recte
104쪽
uidem & ideo urinas quae ad medicorum aedes d eruntur, vel ex urbe aut pago aliquo,nequaquam inspitiendas esse probatur quamuis hic mos qui tyrannus est inoleverit) cum notae earum sint incertissimae, tam ob transfusionem & corruptelam, quam habent, quam ob hoc,quod hora, qua redditae sunt, carpe iamdudum pertransierit. Haec vulgaris inspectio ne gryquidem facienda,quam neque veteres illi medici,n que Hippocrates neque Galenus cognouerunt, nec tali urinae stultiloquio & vromantia tempus inutiliter consumpserunt. Quem morem consuetum ut tyrannum suo tempore depugnabimus. BRur. Tu tamen eas quoque hactenus vidisti, quae ad aedes tuas feruntur. PHiL. Fateor quidem,sed quam inuite hoc fecerim Deus nouit, sed non sine praemonitione dixerim praestantius esse semel aegrum vidisse, quam decies lotiu ita temerarie inspexisse. Ide vi redeamus d Avicennam, vera illa sunt ab Eulogo citata. Sic enim ait Avicennalib. I. sen. r. cap. I. De urinis. Similiter cum ipsa multis permanserit horis,non est inspicienda: quoniam ipsius significatio debilitatur,&color mutatur,& fit spissior: quamuis ego dicam nec post horam unam: Alij vero,inter quos fuit Isaacus, iubent etiam eam videri prima hora, deinde vero secunda ac tertia,ut eius mutatio intelligatur. verum hoc quidem steste Michaele Savonarola) potius dictum est licentia medicorum, quam quod reuera ita se res habeat. Nam ea quae post horam aut paulo ulterius inspicitur, longa experientia ac quadam coniectura veri simili suspecta habetur,cum mox recipiat
interius atque exterius alterationem: etenim calore
mutato hypostasis dissoluitur atque urina sit cras sor. Evi. Ex istis facile constat Philiatre qubd urinae medico
105쪽
medico c θέν, in suas aedes allatae magis incertae sint, ut paulo antὶ dixisti, quam quae in aedibus aegrotantium inspiciuntur, cum magna ex parte in ollis , seu vasculis terreis vel stanneis reseruatae, ut a rusticis fieri aspolet,& a ciuibus plus aequo tenacioribus, ad medicum deserantur, & deinde in matulas vitreas transfundantur. Vix enim apud nos,quum adeo rudes homines sint, in matulis reseruatas inspiciendas medico tradant. imo vix in aedibus aegrotantium ma tutae vitreae sui decet) reperiuntur: adeo Grdidi &attente auari sunt quidam & suae sanitatis negligentes. Sed quod magis miraberis, saepius eadem vascuata in quibus urinae deferuntur, impurissima sunt:quae
modo acetum,modo oleum, modo aquam vitae aut vinum Romanum,uel cereuisiam pedanam redolent:
nam haec plerumque,proh dolor, sine discrimine rustici ac plebei j aegrotis obtrudunt, a quibus nondum: repurgata vascula cuin sint, non est mirum, lotium alium colorem contrahere, &has inquam sordidaς utinas medicorum naribus obtrudunt. PHi L. Qui in sordibus est, serdescat adhuc magis. ego enim cum utinas transfunderem in matulas vitreas, modo tinctas ab atramento,a luto,aliisque sordibus conspexi, ut demum coacti suerint domum redire, & puriores . iterum colligere, quanquam & harum omnium iudicia nullius sint momenti ob transfusionem, etiam v A. iam. si nullis liquotibus alienis snt permixtae. Dum enim: harum se transfusio ex vasculis iam diistis in matulas
sibi, ἐ- ν- vitreas, contenta, bullae, hypostases transferuntur &
perturbantur,neque spectari possunt. Iam quoque si crassae suerint urinae,& igne vel aqua calida aut aliter . . distatueris, non sunt iudicandae nisi denub subsistant subsidant, praeter id quod igne immutatae, earum iudicium
106쪽
iudicium quoque suspectum reddatur. Neque hie
error a mustis hoc tempore animaduertitur: quanto enim magis urinam transfundas, tanto plus eandem turbare oportet: transsuis quoque urinae licet non
crassae sed tenuiores, nis ad quietem venerint, recte iudicari statim non possimi, antequam rursias hypostasis colligatur, licet vim quoque suam amittat ex transfusione. Non silum hae urinae incertar & Ω- spectae sunt, quae ita aliunde ad medicorum aedes seruntur, imo in aedibus aegrorum in matulas vitreas
transfuse si statim inspiciantur, hypostasis nondum collecta spectari potest: Nam quomodo urinae illae
spectari debeant & quo tempore,iam diximus. BRV. Attamen vestri medici in ligniores quoq. quae e longinquo deferuntur loria inspiciunt,quantumuis multis diebus ea reddita suerint. Ego enim audiui scum iuuenis essem) medicum magni nominis, Urinam ex Dacia allatam inspexisse, atque ex eius inspectione laterum accepi sse, quae non sex aut quinque horis, sed diebus pluribus emicta non fuerat, tamen ex hac putulentissima urina , optimum iudicium protulit. Pni L. Dalerus id effecit, qui ne ex manibus medici extorqueretur, urinam inspexit, quamuis non dubitem eum ignorasse ex tali lotio firmum iudicium serri potuisse. Neq. hoc tuos vromantes Brute excusat, imb potius incusat, qui non similia tantum, imbmulto magis absiarda perpetrant. EvL. Versim istis impostoribus omissis, cum de tempore quo lotium spectari debeat, satis dictum iit, nunc paucula iuxta optimos medicos, Philiatre, de loco eius congruo,in quo spectare debent, adiicias. B n V. Nugas refers:
mihi perinde est in quo loco spectentur , modo recte quis de iis iudicet. Pnix. Imb locus ipse iudicium
107쪽
urinae interturbare potest, cum loci umbratiles steste Actuario) non parum de coloribus urinarum tollant, eas ipsas transferemus ad lucidas. Quod si valde lucidi,& solares, lucescentia multa,reddunt colores r missiores ad videndum : oportet id quoque cauere.
Atque ob hoc virorumque locorum excellentias auferentes colorum varietatem, ita ut non exacte deurinis considerari possit,fugere studendum est. Quaerendusque locus medius est inter hosce , qui colores nullo pacto laedere possit, quemque oportet eousque sussicere, quo contenta manifeste videantur. Quod sicubi loca apud aegrotos sint valde obscura non euidentia, tunc transferre urinas oportet prope ipsum solem ut in loco sublucido latentia pateant. Cauendum tamen est, ne sub radiis eius teneatur matula; nam ex his facile perturbatur: calidi enim est segregare heterogeneum, ut patet primo De generatione. Hinc dicebat Gordonius, Cauendum est ne radius candelae directe in urinale incidat. idem quoque de radiis solaribus intelligendum. At nunc quoque dicendum, a quibus urina eustodiri debeat; a multa motione, de qua iam satis dictum est, ita & a frigore custodienda: nam ob aeris frigiditate frequenter contingit corruptio atque citius crassescit, sed praecipue a gelu, ne calor eiusdem naturalis destruatur, quanquam rustici nostri etiam in hieme congelatas urinas medico spectandas obtrudunt. BRv. Medicus si veliti ne eas dissoluere possit. Pu i L. Neque hoc satis est,
cum nunquam rursum ad veram cossistentiam,quam prius habuere, perueniant. Adde etiam svi Avicenna ac caeteri medici nos docuere) quod non minus a. calore urinam praeseruare oporteat, aeque enim ab eo
quam frigore assicitur, ideo minus igni admouenda. Nam
108쪽
Nam caliditas impedit hypostasim; facit enim in
ea perturbationem, ac quasi semiebullitionem. Hinc quidam sibinde errant, urinam crassam & corruptam ad ignem vel aquam calida reducentes, eam q. statim inspicientes,prius quam rursus incipiat residere. Etenim videbis saepius dum tales urinas calefacias, potius ebullire quam dissolui. Si autem cas ipsas sitne calefactione resideri sinas in matula,crassitiem quandam in fundo, tape etiam cineream, non tamen hypostasim veram in ea cernes, in superiori autem parte in matula omnia esse subtilia videbuntur. Quamobrem melius est tales videre antequam congelescant aut crassescant, quamuis contingat crassas quandoq. reddi, mox residere: aut tenueS, mox vero crassescere. Quae vero crasse minguntur atque mox resident,
melius est eas per se relinquere ut subsideant: nam ad.ignem tales raro dissoluuntur aut admodum dissiculter, ita ut potius ebullire videantur, quam dissolui. Aliae vero quae tenues sunt cum mingantur, mox Vero propter frigiditate aeris crassescunt,tales apud ignem dissoluere oportet. Harum tamen iudicia semper siunt suspecta, cum iam ab aere, frigore vel gelu corruptae sint, licet ad ignem reducantur, non tamen natura lem colorem, hypostasim & subtantiam denuo recipiunt: ideo adhuc praestaret tales inspicere antequam corrumpantur. Non solum a gelu eas seruare docet Avicenna, verum etiam a vento, ne perturbentur, & hypostaseos separatio compleatur: non autem descendit ilico urina,vt ex eiusdem verbis constat, sed paulo post, atque tunc prius completur eius significatio. BR. Quis haec omitia tam scrupulose obseruabit, & propterea meos Empiricos feliciores existimo, qui statim quaevis ex oblata urina iudicant. EvL. Bru-F tus
109쪽
tus eandem semper occinit cancionem : quem tamen
Phihatre si arctius presseris, metuo ut velut expressus atque elisus subterfugiat, vel tande doctior inradens, uti spero nobiscum sentiet. PHi L. Nisi hoc fecerit
sciens ac videns, sponte in tenebras se ipsum praecipitabit, unde postea lucem aspiciet nunquam. Verum ne turpiter adhuc a suis circulatoribus imponatur, rem incceptam persequamur. Non satis est haec iam . dicta aduertisse, sed v rina quoque quar inspici debear,
instis rauti. Integra ut oportet. Aberrant igitur illi quibus urana magna copia mingitur, nec tamen totam inspici cndam medico tradunt, sed partem tantum,quod sepe usu venit, qui diabete laborant. Nec illi quoque errore vacant, qui multas urinas uno tzmpore emictas,
pro una, medico inspiciendas, exhibent, ut rustici nostri aliquando facere consueuerunt, in iis potissimum,qui saepe parua quantitate lotium diuersis vicibus reddunt: putant enim copia urinas rectius iudi- Matuti Abii cari. Id quoque unice obseruandum ut matula sit pura &asordibus repurgara, in qua lotium reseruatas laur. vel transfusa, iudicabitur. Sunt & aliae causae tam externae quam internae, quae lolium magis incertum reddunt, si quis eas leui pede praeterierit, tuas etiamo Brute scire oportet, ut omni fidelitate urinae insipiciantur,& non fraude vi tui circum soranei faciunt. BRvT. Finis exitum rei declarabit,quid de hac re futurum sit:video enim vos denuo quid noui admoliri, quo me circumueniatis. Eu L. Tua tamen stultitiae,
vel si mauis imperitiae fundamenta, & incredulitatis
atque pervicaciae mox ruent, veritatis ipsus admonitione. BRvT. Experiamur. adhuc intcgris sum viri bus, ne l. lallus: quid tuus Phili atriis rursum proscrct 3PHi L. Rideas ut velis,cum mox te prosternemus.
110쪽
Quod enim urina toties atque leuissima de causa alteretur vel mutetur, vel hoc selum arguit eius iudicij inconstantiam, quae singulis horis atque momentis mutari posset. Imo eius iudicium variatur vel maxime iuxta cibi qualitatem & quantitatem eiusdem. Si enim quis multu ingurgitat, vel cibo se ad summum impleat: illi calor opprimitur, generanturque humores frigidi, huic & albae urinae,& discoloratae sunt. Si
pauca edulia sumantur,calor magis accenditur: unde etiam non exigua pars eius, quod nutrire deberet, in bilem mutatur, atque urinam tingit. Ita ieiunantium urinae sana meae croceae, tenuesque apparent, Se minorem hypostasim continent. Qui autem fame premuntur iuxta Actuarium, horia urina est tenuis,alba,
&hypostasi priuata, &cum quodam splendore oc
currit. Non minus quoque qualitas cibi urinam ait rat : calida enim inflammat: frigida vero colorem re
mittit , quod maxime in his cernere licet, qui potu
plurimo aquae utuntur: cuius iudicium etiam mutatur ex assumptione rei tingentis: silc Rhabar. & crocus urinam flauedine tingit:cassia autem nigredine: oleravero viriditate: salsamentum vero atro colore. ideo admonebat Avicenna ne quis eius lotium inspiceret qui aquam biberet & cibum non comederet, aut in cibo aut potu rem tingentem accepisset. nec eius in
spicienda est, qui pharmacu assumpsit, quod bilem,
melancholiam,aut pituitam trahat: haic similiter urinam tingunt, maxime ea medicamenta quae per viasvrinales evacuant, color enim eorum facile urinis inmiscetur. Calida igitur omnia, ut allium cepe, piper, gingiber, aqua vitae urinas tingunt, uti δί vinum urinam mutat secundum suum colorem: frigida vero ut lactuca, portulaca, pisces, colores urinarum remit-F α tunt.