De incerto, fallaci, vrinarum iudicio, quo vromantes, ad perniciem multorum aegrotantium, vtuntur & qualia illi sint obseruanda, tum praestanda, qui rectè de vrinis sit iudicaturus, libri tres, per dialogismum contra vroscopos empiricos concinnati D.

발행: 1589년

분량: 357페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

GF DE INCERT. v RI N. I V D. berum. Dum aute alternis interrogationibus responsonibusque modeste verum inquiritur, quid tibi iniuriae illatum putabis, si sorte imbecillior es deprehensiis3 EvL. Si utile ducis optime Brute, disputationem ad exitum perducere, esseque veritatem nobis. cumque communiter inuestigandam, oportet mut tis vicibus respondere:at si me viceris, non ut tu mihi, sic ego tibi infestus ero.quare si libeat, Philiatrussuam demonstrationem prosequatur. BR v. Audiam denuo,numquid particula quaevis ob aliam quoque utilitatem & commoditatem sitios meatus habeat. PHIL. Habet autem eos ut dicere coeperamus,non solum ut ab iis, quae per istos meatus transeunt, signa tum iudicia morborum colligeremus, sed etiam vi materiam peccantem & morbos facientem per cos & fluxiles redderemus, & deduceremus, & euacuaremus, cum opus esset. Et propterea optim h dicebat Gal. lib. xi. methodi. Illud te prosecto non fugit, nos singularum particularum meatus, qui iis ad superuacuorum emissionem sunt proprij,fluxiles reddere: Intestino, ventriculo, & mesenterio,&concauis iocinoris: Renibus, vesicae, iocinoris gibbis, venae cauae,&arteriae magnae,& omnibus quae in lumbis habentur, eum qui urinis est delegatus. Pulmonibus,& pectori, ipsam asperam arteriam ,& fauces. Cerebro & eius inuolucris, eum qui per palatum & nares descendit. Sic etiam in commento Aph. I a. lib. I. dicit, loca conserentia euacuationibus sint, intestina, venter, vesica, uterus& cutis uniuersa: ad haec palatum, nares, quando videlicet vel cerebrum expurgamus, vel

per profluuium sanguinis fit excretio: praecipue recto tramite, hoc est per directium ad locum patientem. Huic etiam adstipulatur Hippoc.lib. . De vict. rat.in

morb.

92쪽

LIBER PRIMvs. 6smorb. acutis, dum morborum solutiones enumerat, quas medicus prudens, etiam cum opus, est imitabitur, scilicet ea, quae infestant per loca conserentia,quo maxime natura vergit, ducere. Haec sunt illius verba. Morbi soluuntur omnes vel per os,vel per aluum,vel per vesicam, vel per aliam, quae talis sit, partem. Sudor autem morbis omnibus est communis. Caeterum hic sermo teste Galeno) neque communiter inest omnibus, neque enim per haec solum, morbi sol- .uuntur, verum quoque & per uterum, & per sanguinis e naribus eruptionem. Sed de his sermonem nostrum prolongare,no est nostrum institutum. Tractantur autem haec in diuersis locis apud Hippocratem, in libris Aphorismorum, praedictionu, prorrheticorum,& de coacis praenotionibus ac in aliis passim ab Hippocrate scriptis: non minus quoque a Galeno, ut in libris De crisibus,diebus decretoriis,de locis affectis, de praenotione, & in aliis mul;is, in quibus iudicia morborum ac signa declarantur. Quare Ut rem ipsam paucis in compendium contractam concludamus : Quaecumque igitur inferius egeruntur, diuisiti,

intestinorum morbos,concoctiones,crudi tates J. ven- in Mi

triculi, passiones concauitatis iocinoris atq. eiusdem aegritudines & venarum me saraicarum ut demonstratum esto indicant. Sic etiam vomitus, imbecilli- 'l' itates stomachi, atque eiusdem affectus, tum morbos stibinde manifestat, & aliorum aliquando membrorum colligantiam cum ventriculo habentium, quum in eundem humor,qui euomitur, regurgitet. Renum autem, vesicae, iocinoris, venarum, lumborum,quandoque urinae aperiunt. Pectoris vero pulmonis asse s,Vitia, tum morbos, sputum. Cerebri per excrementa eius quae per palatum, nares, auresque descen- inra ri.

93쪽

dunt, ut diximus. Cordis autem mala per pulsum. Eu L. Caeterum aliquando Actuario teste)neque pulsus ipsi, omnes passiones, neque egesta,neque urinae, neque alia quae reperta sunt, ad faciendum iudicium de passionibus nos occupantibus, detegunt. Sed horum alia, aliis promptiora ad cognoscendas aegritudines. Inter caetera tamen iudicia maxime laudat cognitionem pulsuum & urinarum cum ita dicat. Veruntamen illum,qui utramque cognitionem de pulsu&vrina calluerit,aut nihil aut perparum fugerit,quod ad iudicium S praeuidentiam conducit. Sicuti illum qui altera disciplina sine altera utitur, multi sequuntur errores. BRVT. Ex verbis istis Actuari j a te citatis videretur, atque ego inferre positim duo lixe, nempe pulsus ac urinae cognitionem satis esse ad quae-

Dis iudicia proserenda: quanquam prius dictum sit a

vobis utrisque, quod etiam spectanda sint excrementa, & ea quae vomitu aut tussi expelluntur, cum aliis multis signis ad morborum cognitionem requisitis. EvLoc. Quomodb haec pro te facerent, non video 6 Brute. Cum pro Empiricis & Circumforaneis vroscopis hoc certamen susceperis,quibus neque pulsus cognitio contingit, cum sola inspectione latij non praesentes aegro,omnia se posse iudicare falso promittunt. Et si etiam sustinere velint quod satis est in aedibus suis lotiu inspicere, pulsus cognitio nec iis opus est,qui coram aegro exploratur: At hoc argumenti genus explicandum in aliud tempus reseruabimus. Verum nec ipse Actuarius ea verba sit tu sinistre interpretaris) ita intelligit, quum is ipse svi paulo ante duectum est) de positura faciei, de motione, respiratione, accubatione, egestis, atque aliis termonem habuit. Vult igitur his verbis Ruae mox in medium attulimus)

94쪽

LIBER PRIMVs. Θtulimus) innuere, haec duo prae caeteris maxime esse praecipua ad passiones & aegritudines diiudicandas,sne quibus medicus esse quis non potest: interim se . idem Actuarius nec alia refugit signa ab aliis rebus

desumpta adiudicium quoq. necessaria, Vt ex cap. 7. lib. i. De differentiis urinarum eiusdem, si libet, ad longum videre poteris. Quamobre velis nolis concedere cogeris, urinae iudiciu non esse su faciens ad uniuersam considerationem de morbis. BR v. Ne nunc quidem victoriam tibi facile concessero, quanquam uterque vestrum haec ipsa ita se habere demonstraue ritis: naquae ab Empiricis ex urinae iudicio audierim, non tam facile ex cerebro excutietis meo. Ev. Mirum est,cum haec ipsa vel luce clariora existant, tam momdicus tuam opinionem adhuc teneas iquam cum defendere non possis, attamen ne latum digitum ab ea quidem deflectas, licet ita veritatem,tot autoritatibus medicorum excellentium confirmata, ob oculos tuos posuerimus,ut eam vel inuitus amplecti debeas. Caeterum qui semel labyrinthii ingressus est,quo longius Simia. a via aberrauerit, eo dissicilius sese extricare poterit. Quod tibi Brute nunc euenit. Quamuis nunc mente captus, & oculis ρpertis veritatem nondum contem'plari possis,ex hoc tamen labyrintho in viam rectam& planam te deducemus, & adhuc clariore sermone incertaurinarum esse iudicia,propter continua earundem mutationem,demonstrabimus. PHi L. Idquoportunum quoq. duco, cum plurima ei sint obseruanda,

qui recte de urinis iudicabit: & diligenter sunt prius

exarninandaevrinarum utationes,quas ex variis causis

suscipiunt. At illud in crastinum reseruabimus, ubi rursus inter nos conuenerimus, quum iam tempestiuum sit, ut singuli domum repetamus.

95쪽

ARGUMENTUM

LIBRI SECUNDI.

Ho c Secundo libro Phitati us ct Eulogus Bruto

explicant causi urinae iudicium impedientes ac mutantes, moi ct doctismos ac in arte medica exercitatissimos viros subinde fallentes. quos etiam admonent ne se ijs decipiantur, qua cum urina Dillitudinem habeant,quibus concludunt urinae iudiciam magis incerium esse. Deinde impollurvi, fraudes, astutias atque cautelas, ct silendida mengaria Empiricorum Proscoporum, ac timcumforaneorum , quibus plebecula in stectandis tot,s ima ponunt, aperiunt ct palam faciunt. Atque his postremὸ adiiciunt duciam, o temerariam confidentiam atque plicitatem idiotarum,quam in urina stultiloquio ct insulsa iamnatione eiusdem,seu nomantia posuerunt,cui ct Br rus plussuum temerario ausu Mebat, Unde o facili isti Omnes ab eis modi praestigiatoribus decipiuntur.

CAPITA

LIBRI II. De Variis causis quae urinae iudicium impediunt. CAP. 1 Quomodo medici etiam in artis operibus exercitati, in Insipiciendis lolijs decipi possint. CAP. II. Quod Empirici V romantes, circulatoresque & medicastra ex urinae inspectione potius mendacia proferant, quam vere de utinis iudicent,quae & hominibus nimium credulis& imperitis vera esse perstradent. CAP. I I I. De impostura, dolo, fraude, cautelis, quibus in urinarum iudiciis Vroscopi circumforanei utuntur. CAP. IIII. De peruersia Rusticorum ac idiotarum & aliorum simplicitate, & nimis stulta in urinarum diuinatione confidentia& credulitate. CAP. V.

96쪽

vR IN ARVM IVDICIO &c.

LIBER SECUNDUL

PETRO FORE STO Alcmariano Medico Auctore.

De Mi in causis qua vi a iudicium impediunt.

EvLocus, BRVTus, PHILIATRus. v Locus. Postquam huc rursiis venimus , serenissima aura hac atque iucundissima nos ad deambulationem incitante, Peripateticoru more denuo disceptationem nostram resumamus, & ea quae heri diximus, ruminemur, nempe urinarii iudicia incerta esse, neque satisfacere ad uniuersam considerationem de morbis,ut iam Bruto multis & variis praestantissimo- rum medicorum autoritatibus,tum ratione atque experientia compertis, demonstrauimus ; nunc etiam

causas in medium proferamus sui heri polliciti fui- mus) earundem mutationum , quibus & incertiora urinarum iudicia esse, adhuc euacient. BR v. Inciperem quidem & nunc vacillare,atque de quaestione, quam adeo mordicus defendere cupiebim,dubitare: nisi Theophilus ille medicus eximius, qui graec. li- τωρ in bellum Devrinis conscripsit,quem tandem latinitate donatum perlegi: niteretur confirmare, iudicium

97쪽

urinae certum esse; inquiens. Nam urinarum aperta

inspectio, manifesta facta, non apparentes & patientes locos cognoscit: & quomodo dispositi sint,&secundum unam quanque temperaturam unumQuodque eorum se habeat, aut secundum naturam dispo- uti sint: aut praeter naturam constituti sint: aut dis . positi extra naturam. Eius enim qua sanguinem operatur virtutis quomodolibet secundum opus proprium impeditae, nuncius non fallax, urinarum diligens inspectio nata est, esse. Eu L. Verum Brute audiamus Gordonium,medicum illum in sitis prognosticis excellentissimum, contra Theophilum sic dis. putantem. cuius verba si diligenter & valdd interne insipexeris, facilius nostrae sententiae accedes. BRVT. Paucis igitur dicas, quae Gordonius contra Theophilum adferat. Evt. Dicam; quaeritur sinquit) virum urina sit nuntius fallax. videtur quod sic, quia aliquando in morituris apparet urina sicut sanorum, &ita una & eadem urina inuo argumento & nos antea usi sumus) significat salutem & mortem. Oppositum dicit Theophilus, scilicet quod urina non sit nuncius fallax. Dico quod urina ad hoc quod sit veridica,requirit multas conditiones, quas oportet cum diligentia pertransire. Oportet enim discurrere per res naturales , non naturales, & contra naturam, & omnibus perfecte examinatis nullus cadet error. Ad hoc

peruenire, hoc opus, hic labor est. Nam ex praediactis facile peruertitur urinae iudicium ; hinc sit nisi conditiones illas, quas medici obseruandas tradunt, recte quis considerauerit ac diligenter animaduerterit1 facile ex urinae iudicio falletur, fietque eo iudicium urinae magis incertum; cum multae causae sint, .

quae medicum etiam doctissimum saepe a scopo a G

98쪽

rare faciunt, x multo magis vestros empiricos, qui urinam in aedibus suis de non apud aegrotos inspiciunt: neque enim Omnibus eadcm temperatura est, Iieque aetas, neque cibus, neque regio, neque anni

tempus. Hinc est quod omnes medici qui de urinis scripsere,unumquemque de certis quibusdam regulis in iudicio urines obseruandis admonent , easque iubent diligenti examine ad communem utilitatem excutere, quibus animaduersis, de urinis iudicant. Ρni L. Hac etiam de causa maxime necessarium existimo Euloge, de his primum mentionem facere, a que Omnes caulas enucleare, quae lolij praedictionem imm utare possent, ut Brutus cognoscat non leue quid esse, aut parui momenti, recte ex lolio iudicare: nam causis eius mutationis non obseruatis,doctissimi quique medici, trecte dixisti, perperam de urinis iudicant , & in scopulum male urinas inspicientium incurrunt. Hi v. Hoc tamen raro meis circumforaneis

euenit, qui neglectis causis istis, non adeo scrupulosivi vestri medici, restius sispe de loliis praenuntiant.

Verum cum has causaς co*nitu necessarias & adeo utiles extollatis, licet fortaste nimis portentosas,a vobis audire libet. PH: L. Minime portentose aut monstro e sunt, sed cum rerum natura adeo conuenien-

ies: quas si medicus neglexerit, neque debite obseruauerit, nunquam recte lotia iudicabit. Exordiemur itaque de matula ipsa,in qua lotium spectamus,quod pauci ex vestris vroscopis circulatoribus obseruanti inprimis matula ipsa, in qua urina alicuius inspicie- ,ωουμ tur, debet esse composita ex vitro tenuissimo, albo, mundo ac perlucido , ut colores urinae exacte ii, ea naish Wur. appareant. Quae autem viridescunt, non satis pellucidae manere lueunt. Candorem enim vitri teste

99쪽

72 DE INCERTO URIN. IV D.

Actuario lib. De iudiciis urinarum cap. i. De disserentiis matularum sequitur pelluciditas. Viridescentes igitur non solum coloribus aliquid auferunt, sed

etiam substantiam urinarum imminuunt: cum etiam iii eis neque contenta exam repraesententur. Hinc Avicenna laudabat vitrum clarum in modum Cry-Videbis & quasdam matulas stigmata quaedam crassiora vel asperiora habere, tales & fugere Oportet, etiam si tenuissimae ac albissimae essent de persipicuae. Non minus quoque vitri color croceus, quam viridis aut crassioris stabitantiae, urinae iudicium impediunt. Evi. Haec minime tui Vromantes o Brute animaduertunt, quamuis urinarum celebres speculatores, cum vel lotia in quibusvis vasculis, imb in ligneis illis rusticorum calceis reseruata inspicere norunt.

Saepe enim vidi illorum matulas adeo sordidas pul-fer ς' fumo obductas, quasi per annum integrum in infumibulo suspensae fuissent, & ex iis tamen lotia 1pectabant, aut ex aliis poculis, si matulae ad manum

non essent. Haec de coloribus matularum atque ea

sebrantia, nunc de figuris,si libet, Philiatre

edissere. Pui L. Figurae vero matularum disserentes quoque habentur, quibus etiam quodammodo iudicium laeditur ac peruertitur. Namq. in matulis valdE patentibus, urina praesertim si fuerit quantitatis in diocris,diducta per amplitudine sela, perparum altitudinis occupabit: nec erit cognoscere iuxta Actuarium, quem locum altitudinis contenta obtinuerint, breui non alta manente urina. Matutae quoque nimis archae atque prolixae in parte inferiori latae, non probantur. Sic etiam apud nostrates matulae vitreae collum habentes admodum prolixum & an stum, inferiorem verb partem paulo ampliorem nimisque rotundam,

100쪽

tundam ,& statim in arctum assurgentes, non lai dantur. neque illae,quibus in Galliis quidam utuntur quae in fundo planae sunt, nullam habentes rotundiatatem, sed statim undiq. assiirgentesmon aliter quam cyathi apud nos, quibus in mensa vinum bibimus. Hae vero propter nimiam exiguitatem & planitiem in fundo habentes, aspernantur & minus commode sunt. Optimae vero censentur Actuario quoque ap-zzz . probante quae fundum habent non planum, sed verius deorsum paulatim extumescentem, ita ut fundus in conum videatur colligi; hae quidem ubi oportuerit

ad mouendas urinas, easq. multas capessenaas oportunae censentur. Tales in Italia apud medicos adhuc in usu sunt,quarum figuram unam posuimus in fron tispicio horum librorum. Idem volebat Michael Sa-uonarola Avicenna autoritate, quod vitrum rotundum deberet esse in sendo: ne ex eleuatione fundi ad stiperiora, sui in cyathis angustis atque phialis impediatur debita unio hypostaseos. Haec de matularum figuris. BR v. Existimabam nostras matulas vitreas communes, spectandis lotiis satis aptas & commodas esse. E v L. Empiricis vel istae tuis conueniunt, cum non ad matulas , sed potius ad crumenas respiciunt, quantum nummorum hae contineant, ut ab ipsis caute euacuari & inaniri possent. Verum ut sese matulae habeant, flocci faciunt, ac parum pensi habentwum aeque bene ex iis lotia inspiciut, siue crassar, siue tenues, liue pellucidae, siue obscurae, siue virides aut sauae vel nigrae,aut absurda sorma fuerint. Vertim nuc videamus,quae na urina inspici debeat, num ea quae noctu, aut quae die reddita sit, vel quo tem pore vel hora. Ex iis enim imperitia celebrium tuo rum urinarum speculatorum, & medicastrarum in-

SEARCH

MENU NAVIGATION