De incerto, fallaci, vrinarum iudicio, quo vromantes, ad perniciem multorum aegrotantium, vtuntur & qualia illi sint obseruanda, tum praestanda, qui rectè de vrinis sit iudicaturus, libri tres, per dialogismum contra vroscopos empiricos concinnati D.

발행: 1589년

분량: 357페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

nium morborum cognitionem. At circumsoranei vestri, cum haec signa non obseruant,sed unius urinae salta & incerto iudicio homines plusquam temerarij innitentes, necesse est ut in multis aberrent: ita quinque Sc medicus si alia signa neglexerit. PHIL. Recte quidem . nam urint iudicia incerta esse vitia exempla palam docent. Ego enim istis diebus ad aegrum in Hagham Comitis accitus, cum matulam vitream in qua urina reposita erat, in aula viderem, antequam aegri cubiculum intrare, eam inspexi, quae erat tenuis& alba & clara instar aquae, adeo ut ne de febre ardentesimniassem , qua decumbebat, ut mihi tunc narrabatur.Vertim cum cubiculum aegri accessissem, atque manu arrepta pulsum aegrotantis attigissem, eiusque faciem conspexissem,& quae circa aegrum acta forent a medico praesenti,ab astantibus intellexissem pronunclaui no sbium aegrum habere sebrem arden

tem, sed quod idem statim eodem die, qui septimus

erat decretorius, in delirium incideret, & eius viribus perpensis,quod non solum deliraret praedixi sed quod in nono die cum delirio moreretur, ob urinam tenuem & crudam iuxta Hippocratis praedictionem superius etiam citatam, in tam acuta febre: quemadmodum quoque euenit, quod ne somniassem quidem ex selo lotio, nisi hominem conspexissem, & reliqua signa animaduertissem rex qua praedictione maximam laudem altequutus sum, alioqui ex Blo iudicio lotij deceptus fuissem, ut reliqui circulatores tui, ac iudicassem , non viso aegro, stomachum ex cruditate affectum,ex urina clara tenui in concocta δc cruda. Circum spectus itaque medicus minus decipitur, quam Empiricus, qui omnem signorum congeriem negligit. BRVT. Scio tamen vestros medicos non. minus

122쪽

minus quam meos Empiricos deceptos, cum lotium animalium vel alium liquorem pro lotio humano inspexerintl PHi L. Sit ita Brute,quod elusimodi dece qt, --ptores inueniantur, qui omnibus modis opcr1dant, z d GH ut peritum medicum fallant: neque ipsa fallacia me dicum imperitiorem reddet, verum suos mei autore, incusat, contumeliososque facit, ac stultitia, eosmetipsos arguit. non enim laudem ex impostura, sed

ignominiam referunt. Cum autem iunior medicus

essem, ac in patriam rediissem, ita ut coactus fuerim fuis inuitus morem patriae obseruate in diiudicandis tot ijs, quae ad medicorum aedes serebantur: quaedam insulsa mulier, sed ad fallendum gnara, nescio a quibus sebornata, ex quinque vel sex hominibus lotium in una matula collegit, mihi q. spectandum praebuit, sed per amicum prius admonitus fraudem percepi, cumq. egregie mullere obiurgasem, fraude detecta, magna cum confusione abiit, & me solum in cubiculo reliquit. Ita ut ne docti quidem eiusmodi imposturis se offendere debeant, quanquam hic diligenti animaduersione utentur, dum urinas ad se allatas contemplaturi sint num urina sit alicuius animalis, maxime cum talis humanae non admodum quandoque dissimilis est, ita ut etiam doctis atque peritis subinde imponat medicis, ut saepius ab hominibus V se

peruertis compertum est,qui ovium vel equorum aut

aliorum animalium urinas, nulla necessitate coacti, sed tantum fallendi causa., susceperunt, & medicis aut doctoribus inspiciendas obtruserunt. EVL. Faxit Deus ne eiusmodi impostoribus & sceleratis hominibus, morbos quibus talia animalia obnoxia sunt, immittat, ita ut etiam inuiti cogantur siuasmet urinas ad medicum deferre, vel eiusdem opera vli,quem ita decipere

123쪽

inquam pintealem protitia iussi Gnis.

decipere ac fallere conati sunt. Esto quod aliquis medicum ita deceperit, quid enim comodi eidem a cessit , & quid damni quoque medico ex ea fraude& mera petulantia fallendi contigit 3 idem sempermaneat, oportet: aeque doctus, aeque peritus & expertus, imo nihil illi deest, quin & artem probe, ubi

res exigat,exerceat. Quid igitur aliud ex hoc consequuti sunt ' nisi quod urinae animalium, quandoque humanissimiles sint. Cum nec huius diuinum Hippocratem pudeat,& hoc ipsum minime inficias eat, dum ita loquitur lib. . Aphor.7O. Quibus urinae perturbatae , quales sunt iumentorum, his dolor capitis vel adest, vel aderit. Quamobrem haec impostura tuos vroscopos magis infamia assceret, qui omnia se posse praedicere ex lolio,apud rudem plebem egregiEmentiuntur, quod optimi medici nequaquam fieri posse, admittunt. BRvT. Eiusmodi tamen imposturas neque ego laudare possiam, quod urinas iumentorum ad medicum, decipiendi causa pectandas deserunt : quanquam ego audiui etiam Empiricos illas ab humanis recte distinxisse, cum magna confusione eorum qui tentandi causa illos accessissent. Evt. Sed eo fortasse modo , quo nuper medicastra quaedam,

quam ego noui,cui ex pago Diui Eligit prope Alcmariam, aqua ex puteo Diui Willebrordi collecta, pro urina spectanda exhibebatur cum famula inscia in

poculo sumendo errauerat: medicastra tamen mira

ex ea diuinabat. Quanquam postea uxor mariti scuius putabatur esse urina) subsequens, lotium viri,qui aegrotabat, ad eam deserebat,sea tardius,praedictione ex aqua pura peracta: at uxor rem gestam aperiens, medicastram imperitiae insimulauit, ita ut medicastra pudore affecta mulierem orauerit, ne illud iudicium perperam

124쪽

LIPerperam abi BE R SECvNDVS. 97

ite fidem illam insignem,quam hactenus longo tempore apud plebem de lolijs recte iudicandis habuerat, tam subito amitteret. BR v. Haec tamen absque fraude sortuitu euenerunt, cum famula ad decipiendum non venerat, sed in poculo capiendo aberrans,

aquam pro lotio ostendit,quod & tuis medicis, si contigisset, eundem errorem incurrillent. EvL. Modo non olfecissent puram ac simplicein aquam fuisse, cum urina foetorem habeat, etiamsi cruda & alba instar aquae fuerit, quae apparere quidem potest, ut alia quae malam coctionem ventriculi notat, foetore tamen a pura aqua distinguitur. BR v. Sed hac medicastra omisia,si urina iumentorum humanis similis sit, sui paulo antea dictum est omnis urinae consideratio videtur mihi inutilis esse. Piai L. Accidit tibi, quod usu venire solet, quicumque falis opinionis defensionem suscipiunt: ut dum se ex una dissicultate explicare tentant,alia se imprudentes implicant. Asuersus hos atque tuam opinionem Actuarius lib. i. de diff. urinar. cap. 6. hunc in modum scribit. Sunt

qui coliderationem de vrmis, ut rem mutilem asiper- mistitim E enantur, cotendentes nihil conferre vel ad iudiciu,vel

ad praeuidentiam, ubi vel ovium, vel equorum, vel TV ρ'

canum vel aliorum animalium urinis imperitos deceperunt. Nos aduersiis eos haec paucula ubi dixerimus, reliqua deinceps explicanda aggrediemur. Igitur si urinam sanguinis colaturam esse, dictum sit a viris circa res has sapientibus, alia plura vero, & quae memorata sunt animalia sanguinea natura existunt, quid mirandi erit, si & urinae horum animalium ad urinas hominum mutuam quandam rationem habuerint' Ea certe ratione urinae hominum, & anima-

ea prolatum omnibus palam fieret, ne

125쪽

lium illorum inter se differre poterunt, qua non ean'

dem concoctionem in omnibus fieri contingat, pra serum si neque alimenta, neque exercitia, ncque genuinae vires,& tempcraturae omnibus eaedem assuere.

Neque mirari id oportet in iis animalibus quae specie disserunt, cum vel maXime animalium coriandem specie, atque sanorum urinae multo differentes inspiciantur ob disserentias temperaturq& alimentorum, S aetatum, &consuetudinum,& locorum,& eorum quorum aliquod consueuit alterando inducere diuersitatem. Nam interdum urinae, quae in quibusdam sanis cernuntur, in alijs aegrotantibus cui prius quo ' - φ que dictu, & exemplo ostensum estὶ spectantur. Sesa reno. 9 num quoque urinae, si in pueris alpiciantur, demon-c φος η' strant hosce minus recte habere: & quae puerorum iis sunt, in senibus si apparuerint, ostendunt in eis sani ratem turbatam esse. Quin etiam in aegrotantibus multas disserentias videris, secundum qualitates ipsorum accidentes. Quamobrem patet, ut interdum contingat, animalium irrationalium urinis similes esse urinas male sanorum hominum, quae similes sunt Vrinis iumentorum . quemadmodum ait Hippocrates de conturbatis vrinis hominum, quae similes suntvrinis iumentorum. At vero ipse inquit idem Actuarius aliquando decreui de urinis , quae videntur in animalibus nobis consuescentibus tractare, ne ab iis qui perquam facile eiusmodi obiectiones machinantur, deciperemur;veruntamen videremur mutuo colludere. Collusio vero ciusmodi aduersus homines sit per natura stupentes usque quaque inoportuna CX- istimatur. Inanis equidem opera soret, si quisquam nitcretur ab eiusmodi ineptiis artem commendare:

praesertim si intellexerit, ut possint ob aliquas a flectione

126쪽

ctiones spectatu consentire urinae brutorum Eum humani . Ergo eiusmodi inoportunam orationem sit- persuam esse putans, atque decentia pronuntians iis qui nituntur ludere super rebus grauibus non ludi briis, de hisce alia dicere praetermis. Et ideo nos utili, er n/iuxta Actuarij verba, non desistemus, quin lotia in aedibus aegrorum ut decet) spectabimus, clim ibi adiciti agro, . utilis &necessaria sit urinae consideratio. BRvT. Caeterum cum Actuarius no scribat, quibus distinguantur animalium irrationaliu urinae ab humani , num iaquid alij auctores de urinis scribentes huius quoque

meminere ξ nam harum differentias cognosceptes medici minus deciperentur. PHi L. Sunt aliqui qui& harum differentiarum mentionem faciunt, inter quos est potissimum Gordonius,cuius tempore, proh G Mνη .dolor,etiam urinae aegrorum ad aedes medicorum, ut inspicerentur, deferebantur, quare hac ratione natatis fuit, tractatum de cautelis urinarii scribere, ne optimi

medici fallerentur. Et ideo ibidem medicos admonet de utinis quadrupedum, quod frinae animalium etiam valde perturbatae sunt, quales & hominibus apparere possent dolore capitis affectis. cap. a. De Vrinis sic scribens. De urina quadrupedum non tractat medicus, sed deceptores apportant,ut illudant medicum. Sed docet cautela ne decipiatur: quia Vrina aeuo ηοὸου ἱ-

hominis apparet magis spissa de prope qua de longe,& quanto magis elongatur, apparet magis clara. In hu Muanimalibus non ita euenit, neque circulus ut in humanis urinis apparet. Quanquam & hoc signum , . exercitatos quoque medicos fallere posset, chm Sc . urinae hominum ita perturbentur, ut vix ab Vrinis animalium discernas, ut etiam Avicenna palam professus est, ita inquiens. Pherumque confert medico . G a cum

127쪽

lentura cap. . decori

ditiani bm ob sera indu in Maecia urina.

cum a*malium urinas cognoscit propter ea, quod cum eis ipse experitur certitudinem facere: & hoc

quidem dissicile est. Quidam autem dixerunt quod urina asini est sicut butyrum liquidum cum turbiditate & crassitie externa. Et subiugalium urinae ei similantur, sed sunt citrinae,& videbitur quod superior medietas urinalis sit clara,& inferior medietas sit turbida. Ouium vero urinae sunt albae ad citrinitatem trahentes, propinquae urinis hominum, sed substantiam non habent: & earum sedimen est sicut

oleum vel amurca. Et cuiuscumque nutrimentumeri. melius, erit clarior: Vrina vero capreoli urinis

hominum & ovium comparatur, sed nec substantiam habet, nec se limen,& est clarior urinis ovium. Haec tamen adiecimus praeter nostrum institutum propter deceptores. Evt. Propterea si forte quoque

inueniantur homines impudentissimi & peruersi , qui aquae purissimae Serapium aut mel aliasque con sectiones vel succos aut hydromel immisceant,atque ea ipsa medicis pro urinis spcctandis obtrudant, non alia de causa quam ut iisdem imponant: Absit, ne quandoque permissu diuino, illis desint, necessitate urgente & annonae caritate, serapia aliaq. id genus pharmaca,tum liquores, tam acetum,oximel & similia, quae non ad imponendum, sed ad utilitatem &necessitatem mortalium altissimus, sicuti alia omnia, condidit Deus. Verum recte dixit Chrysostomus,nemo laeditur nisi a se ipso: unde dolum, fraudem, &im posturam ad sese pertinere putabunt, & non ad medicum. quibus autem modis distinguantur ab urinis humanis, scribit idem Gordonius hunc in modum. Scire debes quod urina hominis de prope est magis spissa, & si extendatur manus cum urinali, videbitur

128쪽

ICI LIBER SECvNDus.

debitur magis clara, nec habet hypostasim liquor, ut

urina humana. Ideo idem de cautelis haec adiu0git., , Si sit xinum qius odorem senties. . Si autem sit. aqua

mellis, vel hydromel , considera spumam , est enim citrina propter mel quod curinum est: si irpo h bςat

spumam, concunas matulam,& apparebit spuma insuperficie. Si sit liquor ex sicubus vel viticis, non fa- acit rotunditatem nec pineam, yt est vera hypostasis: quanquam aqu a ros cea & scuum decoctio videantur hypost sim facere vel residentia; ii tamen oueris, instar aquae mouentur, quod in urina no fit:uam etia sicci aliarima rurum faciunt re sidentiam , atque haec ipsa si moueantur instarii Muris moueritur.Hinc& Avicenna cap. L2. Syrupum acetosum de omnes liquores qui irim ex Rqua melle, S aqua & fictibus re reliquos, qui sit ni ex croco S eis similibus,quanto plus. tibi appropinquaueris, erunt in claritate ma- saugmentatii: S quanto plus elongaveris, ea considera an a igni enJultu crinitudo. Urina hoc modo

ab liis est diuersia,nydrome lis praeterea spuma est ci-irma Saqua su tum sedimeta latere descendit, Mnon in molio, neque ordinate, si moueatur. . Si vero

sit ceruilia.vti vinum ex odore percipietur. Praui itaque homi nes malia doctri nam medici hoc modo ex- p riuntur; cum huic decipulas ponunt, ut famam eius perstringarit, quamuis unic di in hoc studeat me dicus & laboret, ut proximum iuuet, hanc etiam Ob i. cavs ain omni ita ivstria poclustrabit causas quae urio incerta factitiit ne decipiatur. PHAE. Propterea D c

BParutius medicus Bononi sis 3c suo tempore me- .u'm

incinae prosessen, medicum ad nonendo ita scribit. Cum quis yenerit adtem domo vel platea consilium petens vel utinam deserens, non sis prompIns ad

129쪽

cisci a non sintο nec de

temerarie

consilium adhibendum. Sed prinab conditionem considera persenae,& consilium quod petitur. Deinde urinam sormidanter respice, praeuidens ne sit acetum, vel liquor alius, vel urina subiugalium, quibus illuduntur frequenter medici, & si nihil horum adfuerit , consilium tribue. Si vero unum ex cis videris, eos protervo vultu repellas. Consueuerunt namque vetulae de veneficio, vel impraegnatione, vel abortu, vel imenstruorum prouocatione versute consilium petere, ipsis tamen sunt omnia talia protinus deneganda: Et clim urinam inspexeris, oculos &, linguam cohibe, & intentum atque solicitum te praeia tende: neque de urinae Hudicio resiponde, donec a nuntio sexum , aetatem , querimoniam patientis, &consistillia singulatim inuestiges,aliter in urinae signo decipieris: quia Opissime compertum est, eandem urinam secundum colore & substantia diuersias pasiasiones, imo quandoque contrarias indicare. BRVT. Quid opus est sexum, aetatem& quo loco aeger lab rὸt interrogare, cum hoc ex lolio nostri Empirici divinentZ Pnit. Eo qudd divinent, cepius aberrant, quanqualia medici sagaciores, Omnia signa causasque

mutationum urinae prius inuestigantes alitequami dicent, murus decipiantur. interea quicumque vricas inspuriet, boni quoque visus sit oportet, alioqui non recte cotemplabitu colorem, siabstantiam, con- in senta; alioqui in iudicio facilE quoque deciperetur,utvr 'μ etiam Gordonius admonuit cap. s. De urinis. Atque

' P. haec satis esto puto, quibus ostendimus, quom δmedicus in inspiciendis lolijs sese gerere debeat, S:

quae illi sint animaduertenda,ut rectius urinas iudicet& minas a scopo abernando deflectat, neque a vafris hominibus decipiatur. Omnia utinatum iudicia hici Percum

130쪽

LIBER SECUN DV s. Ioue

percurrere, & quid unaquaeque iudicet praeter ti strium institutum est: Satis est ostendisse iudicia uritanartim minus certa esse, & quae incommoda ab imposioribus Empiricis sequantur, quae huius iudicio abutuntur, quod postea adhuc luculentius explicabitamus. Verum qui exactam cotemplationem de urinis atque earum omnia iudicia addiscere velit, omni semota fraude ac impostura; huic operaeprccium puto ut auctores scini infiniti inueniuntur) diligenter per- legat, quos de urinis scripsisse nouit. Quorum ex albo, vel primae classis censetur mea quidem sententia) apud Graecos Actuarius,in arte medica facile princeps,tum unice in iis quae ad urinae dignotionem faciunt, adeo praestitisse, ut in praesentiaru, quotquot eius farinae tractandae suscepere operam, longo interuallo post se reliquerit. Septem autem libros integros De urinis graece edidit: in quibus omnia quae de urinarum iussiciis dici pollunt,doctissime tractata Continentur. Qu9s quidem omnes Ambrosius Leo Nolanus vir eruditione praeclarus latinitate donauit: lacobus Gopylus recognouit. In illis autem medicinae candidatus tamquam in campo latissimo sese

exercere potest. Nos aurem sparsim ea tantum quae nostro instituto conuenire videbantur, ex probatis mictoribus adduximus, ex iisdem rursus concludentes, utinam incertam ac fallacem esse, multoque magis, si regulae illae de quibus diximus) tam mutationum urinae, quam salsitatis ac deceptionis, non o scruentur. EvL. Atque haec praecipua causa est cur medici periti selo iudicio urinae minime inhaereant,

cum ex iis omnes morbi non cognoscantur: quare omnium primo student inuenire omnium aegritudinum causas , atque ex iis auxiliorum virtutes, curri

. A quibus

SEARCH

MENU NAVIGATION