장음표시 사용
81쪽
corporis nec ungues m --rantur.
sunt: cartilago, os, copula seu ligamentum, membrana, a lenes, adeps , caro simplex sui dichiam est habent a natura insitas potentias, quibus se ipsa gubernant. B R v T. Quid enim intelligis hoc verbo Seipsum gubernare' id enim non satis mente assequor. PHi L. Se ipsum vero gubernare est ut annotaui id chiis mus Iohannes Ammonius Agricola in suis commentariis in artem Galeni conseruare potentias,quibus nutri elatum conficitur. Illarum nempe est nutrimentum attrahere, retinere, ait rare, apponere,
unire , assimilare , superuacua expellere: quas facultates ab aliis non recipiunt, sed illis insitae sunt. BR v. At quales sunt illae partes,quas insitas simul & aliunde emanantes potentias habere dicebas Z Pnit. Hae sunt; pulmo, stomachus, matrix seu uterus, renes, lien& eius generis: Sic pulmo habet instas facultates, quia aerem attrahit& expellit. Vterus foetum retinet& eiicit suo tenas ore,& semen ad se trahit ac retinet. Renes ad se urinam eliciunt: stomachus cibum coquit. Insuper habent potentias aliunde emanantes, indiguere enim arteriis, ut per has ipsas vitae a corde per spiritum & calorem influxus sat: venis vero, ut ipsis nutrimentum ab hepate perserant οῦ neruis, Ut sensius & motus a cerebro ad ea deriuciatur. Corcnim non indiguit arteria sui causi, sed ad utilitatem aliorum. Idem quoque de iocinore respectu venarum e & de cerebro respectu neruorum sentiendum est. Communicant autem haec membra sibi inuicem, atque mutub assiciuntur, perinde ac unus esset in eis confluxus de una conspiratio. BRVT. Verum quid causae est quod dicebas capillos, unguesque corporis particulas non esse, cum tamen nec liae particulae videntur a corporet separataeὶ PHiL. Capilli autem
82쪽
tem quamuis non sint propriae partes corporis, sic dcvngues, non enim habent vitam. Anima quippe non regit has partes, seci generat tantum ipsarum materiam , tamquam superuacaneam a corpore expellendo. Occulunt tamen & exornant capilli, ungues res minutissimas quasque arripiunt, scabunt, scalpunt, sordem auferunt corporis. Et hinc Galenus ultimo
adiunxit, quia ab his particulis licet ab excrementis ortis, & a natura propulsis,non nihil cognitionis,qubad corpus aegrorum, tum etiam ad temperaturam m-gnoscendam, accedat: ut in eodem libello paulo pδst docet Galenus, ac confirmat pluribus in locis Hippocrates. Si enim corpus adeo graue est ac debile, &vngues quoque ac digiti liuidi sunt,expectanda mors est. Quibuscumque tabe laborantibus capilli a capite defluunt, ij, alui profluuio superueniente, moriuntur : atque horum exempla aliqua posuimus in librisinostris Obseruationum medicinalium de febre hectica. haec de partibus humani corporis hic dixisse, sisti it, quae alio non tendunt quam ad demonstrationem illius, quod urina neque sanitatem, neque aegritudinem harum particularum sola nobis posset indicare: ita ut si ea quae de partibus diximus intellexeris, ea quae deinceps demonstrare decrevimus,facile percepturus sis. Huc arrige aures Brute. Cum itaque membrorum seu partium humani corporis non una eademque disterentia sit, atque stuperfluitatum diuersia quoque in corpore receptacula sint: diuersiim quoque harum omnium particularum in aliquibus deficientium iudicium sit necesse est. Sicuti arteriae uti diximus) originem habent a corde: ita quoque per earundem perpetuam & indesinentem motionem, quam nos pulsum vocamus, cordis affe-
83쪽
eius, per quamque causam ei accidentes mani stantur: etiam caeterae quoque passiones, quae in diuersis corporis partibus fiunt, per Dulsuum cogniti nem aperiuntur. Quibus modis hoc fiat, satis ex libris Galeni De pulsibus constat, qui hanc scientiam plane diuinam tractauit & perfecte absoluit, quomodo optimo sensu manuum puroque intellectu, attentione summa diligenter quilibet doctus metiri valeat motionum spacia, atque quietem,& spaciorum tempora, intercedentesque spissitudines, insuper morbos ex his distinguere, praedicere, ac cognoscere,& quaecumque de pulsibus doctrina pertractat, non minus medico scientia haec praeclara necessaria, quam Vri-α peruri' narum cognitio. Quod autem de venis diximus, 'tu quae originem ab hepate habent, indicantur harum particularum morbi per urinam: nam ex sanguificatione in ipse hepate peracta,urina principium sortita, quantitatem & qualitatem humorum , passionesque
hepatis praecipuas, tum eas quae sanguinis corruptio-αμ per η' ne fiunt, declarat. Sic etiam orationis pronuntiatio actionem virtutis rationalis testatur, atque ex sensu sera m tummi tum neruorum debili motione, cerebri passiones in- ' ' dicantur, neque selum modo ex his, verum & screatu, atque iis quae per nares, tum aures eiiciuntur. Est enim ille meatus uterque insignis in palato,ut screatu facili sis excrementa ex cerebro attrahantur, atque peros educantur. EV L. Recte quidem Philiatre, unde& Galenus lib. 8. De usu partium ita nobis scriptum reliquit. Quum namque ventriculi cerebro subiecti,
excrementa ex continentibus eos corporibus consuentia non rard excipiant,frequenter Vtique apople-xiis occuparetur animal, nisi viam aliquam, horum effluxui idoneam,hic quoque natura excogitaret. Sed
84쪽
neque excogitari melior potuit ampla simul & de esiui. Tutus igitur seras per narium meatus ocre menta efferuntur. Foris autem intro sensibilia& obiecta virtutis odorati uar. Ita organum unicum duabus his utilitatibus famulatur: quarum una quidem ad ipsam vitam, altera ad viuendum melius, est necessaria. Sunt autem praeter haec, alij duo canales ac ductus decliues, qui per palatum in os, totius cerebri excrementa eructant. Qui duo seli expurgando cerebro essciunt,quandiu omnino id recte valet,atque alimentum vincit & percoquit. Quare prima utilitas ipsbrum cerebri in nares seraminum, propter quam potissimum facta sunt, non est ipsa superfluitatum excretio, sed hoc praeterea auxilium velut auctarium quoddam cerebro ipsi male habito & offenssi additum est. Praecedit autem id auxilium ipsa odorum dignotio,& hac adhuc antiquior, & ad ipsam vitam necessaria ipsa in cerebrum inspiratio. PHi L. Oua:-
que igitur pars mos habet proprios meatus, per quos nisi superflua expellit, ex quibus quoque subinde moriborum iudicia fiunt. Atque ex his iam dictis facile is
constat, Oculorum morbos, aurium surditates, verti- P
gines, memoriam abolitam, lethargum, carum, a po- -
plexiam, epilepsiam, ephialtem, inaniam aliasque cerebri passiones proprio ex urina iudicari non posse. BRV. Circum Branei tamen mei mihi in contrarium semper persuaserunt. Evt. Tales autem omnia se ex urina posse speculari promittunt, quanquam res longe aliter se habet, cum ad horum cognitionem etiam aliis signis opus est. Cupienti igitur iudicare vel praedicere aegritudinum accidentia, non solum opus est Actuario teste,qui tamen multa ex lolij inspectione pollicetur) urinaru differentias cognoscere:
85쪽
licet etiam urinae sbiae quandoque viderentur, ad sa-ciendam considerationem de passionibus non contemnendis sitissicere: sed oportet etiam pulsius ipsos
tangere atque egesta spectare. motionem resipirari nis, & posituram faciei,& corporis totius accubationem, atque linguae prolationem: ut horum unoquoque proprium munus stuppeditante, non etiam aestimatis ipsis, qua mutuis assiciantur affectibus, reddi possit certum iudicium, & praeuidentia certa. Pulsius
enim primum vim caliditatis& frigiditatis in spiritibus indicant. Vrinae vero demonstrant quantitatem pr--t uia & qualitatem humorum. Egesta ostendunt ventris ' concoctiones de cruditates. Orationis enim pronuntiatio testatur actionem virtutis rationalis. Qualitates insuper accubationis totius corporis, ac faciei aD sectus alia quaedam tibi demonstrant, veluti ex aliis libris cognostere est. PH . Hac etiam occasione, Brute, diuinus quoque noster Hippocrates non sem- Isi'pac ter per ex urinis suum facit iudicium. Sed prae omnibus,sse,i, Vt in praedictionibus eius cernere licet iudicium su--- ruit, ab ipsa facie , numquid nares acutae, oculi con- ,s ulta caui, collapsa tempora, frigidae contractaeque aures, Buclis in cutis circa frontem dura,intenta, aut arida, totius faciei color aut niger aut pallidus, liues aut plumbeus,
vel sui ipsius similis. Mox capit indicia ab oculis ipsis, a palpebris, naso, labris: deinde ex decubitu,
ex dentibus, ore atqtae somno, etiam ab exspiratione, ab ulceribus, manuum latione: ut sestucas carpere,a
Veste floccos, a pariete paleas;qualia in acutis morbis planumque fiunt mortalia. Ab ipse sudore, praecordi a tumoribus & suppuratione. Eu L. Hic idem in z. Praesagiorum, ventrem, lumbos & ilia animaduertit, tumores pedum, frigiditatem caliditatemque
86쪽
LIBER PRIMVs. J9 membrorum exteriorum,grauitate manuum, pedum ac totius corporis, ungues quoque atque testiculos, somni rationem, excrementa alui , tandem urinas,
vomitum simul & sputum ipsum, suppurationes atque abscessus. PDic. Sic & in tertio Pi dictionum plurima in febribus obseruat, quae visu atque aegroti
praesentia, non autem ex urina quae ad medicorum
aedes sertur, cognoscuntur. Qia id aliud quoque agit longiore sermone in libris Prorrheticorum 3 Similitet iubet in libello De probitate, ut medicus non solum haec iam dicta, verum etiam alia quamplurima consideret apud aegrotum ita dicente. Pulchrum autem est& cognitu facile, cum ad aegrotum intraris, considerare eius sedem habitum,compositionem, stragulum, recreationem, breviloquentiam , imperturbationem,
statum, adsessionem, diligentiam, curam, & quae respondeat ad ea quae illi dicuntur, aut obiecta , quonam pacto sibi conster, quum assiciatur molestia, &quonam pacto tumultus patiatur, quomodoque sit promptus ad ea quae subministrantur. Ex his itaque omnibus, tum aliis innumeris fit iudicium, neque ab
excrementorum specie tantum cognoscitur aliquis affectus in corpore, verum etiam a loco, natura,dol
iis proprietate, & a propriis accidentibus, quemadmodum Galenus lib. i. De locis assectis ita admonet. Porro accidit sepenumero,ut ex uno iudicio,simul &locus & dispositio deprehendatur. Aut locus una cum causa, veluti locorum notae, & ab actione laesa,& excrementis, & positu, & doloris proprietate,&propriis accidentibus sumuntur. Affectum vero, α ab excrementorum, & loci natura,& doloris proprietate de propriis accidentibns. Quomodd autem haec
inter se distinguantur,& probe percipiantur, abundὶ
87쪽
in omnibus, sex libris De locis assectis idem docuit; quos ipse perlegere poteris &Argenteri j libros De signis quae medicus obseruare debeat: inuenies autem in praedictis libris campum latissimum ad morbos recte distinguendos & cognostendos, ex quibus quo que intelliges urinam solam non sussicere huic negotio, alioqui inutile fuisset tot tractatus de aliis signis composuisse. BRvΤ. Video medicinam late patere. Evt. Idem adhuc in processu magis videbis. ita ut etiam nunc ex iis quae diximus facile causam intelligas,ob quam natura sagax in membris iam dictis procreandis, non unum meatum, Ged plures condiderit, plura, viis quibus recrementa sua repurgarent: alij enim morbi
nil seris,' per sputum: alij per vomitum: alij per screatum: alij 7 per egestiones: alij per urinam: alijset sanguinis narium profluuium : alij per haemo rhoides, ut in viris: alij per menstrua,ut in mulieribus: alij per sudorem: alij per cutis cmorentiam,papulas vel pustulas: nonnulli per alium modum cognoseuntur & terminantur morbi. Hinc Hippocrates ille diuinus medicus& venerandus senex, breuiter Aphor. i i lib. i. haec animaduertens, ait. Accessiones vero & constitutiones morbi indicabsit,& anni tempora,& circuituum successiva incrementa, siue quotidie, siue alternis diebus, siue per maiora interualla fiant. Sed ex iis, quae mox apparent,iudicia sumuntur: quemadmodum in morbo laterali si circa initia statim sputum appareat, morbum breuiat; si vero postea appareat, producit. Et urinae,& alui excrementa,& sudores, quaecumque' apparuerint,vel bonam morborum iudicationem vel malam, vel breues, aut longos fere morbos ostendunt. Non autem de urina solummodo dicit, sed de aliis quoq. omnibus, quae morbum iudicare potiunt. Ita
88쪽
Ita & Galenus I . de Cris. cap. hunc locum Hippocr. interpretatur. Quodcumque igitur coctionis signum post tertium diem in pleuritide apparuerit, breuem & salutarem morbum futurum ostendit. Tale quidem est sputum, quod in morbo laterali apparet. Nam cuiusque Partis in corpore superfluitav, eam
quae illi inest dispositionem, ostendit: si cocta qui
dem fuerit, salubrem : cruda autem aegram. Ita &illa scripta sunt. Alui autem excrementa optima siunt, quae mollia sunt,3 cohaerentia,& qua eandem exitus horam seruant, quam in sanitate habuerunt. Quantitas vero esse debet pro ratione cibi, qui assumitur. Nam si exeuntia talia fuerint, ventrem inferiorem sanescere indicant. Et sputum quoque cum fuerit
exquisite simile illi quod aduenit sanis, integram sa
nitatem instrumentorum quibus vis spirandi est demandata, significat. Si quo modo autem impediatur, atque naturali recesserit habitu, tantum ea heia esse demonstrat, quantum ipsam formam naturalem amiserit. Quod vero illi quod secundum naturam,& maxime contrarium,existit crudum : magnamque ostendit membrorum patientium imbecillitatem. Quod virose causae aliquod signum habuerit, quemadmodum nigrum,pernitiosum hoc est. Ita etiam inurinis sese res habet. Nam & hae quae sauis similes sunt, venosium instrumentorum genus satis robustum esse demonstrant: quae vero crudiores sunt, elucdem imbecillitatem significant. Quae verb maxime sunt fanis contrariae, hae quidem omnino sunt crudae& maximam indicant imbecillitatem venosi generis uniuersi. Quaecumque vero & sia perantis causae prauitatem ostendunt, vestati nigrae hae sunt penitus exitiales. Haec igitur tria signorum genera proprium
89쪽
cuiusque hiembri coetionem significant: sicuti inserioris ventris excrementa, qHae secundum naturam se habuerint: Venosi generis urinae: Instrumentorum autem quibus spiramus,sputa. Sicuti verb haec locorum ipsossim ex quibus excernuntur indicia praebent: eodem,ut arbitror,modo & urinae renu& meatuum,
per quos urina defluit, & vesicae & penis. Et paulo post idem inquiens. Neque viaqnam usu contingit, uita tria haec signa praedicta aliquod magnum osten-ant coctionis indictu . Sanetuinis autem profluuium Frirantis. & sidores,& tumores qui iuxta aures fiunt,& reliqui
defluxus, si in tempore quidem fiant oportuno, prodesse possunt: intempestiua aute nihil iuuant. Etenim non haec tantum, sed difficultas anhelitus,& dementia, & lachrymae, & vigiliae, & graues somni, & tenebrae obortae oculis, & hallucinationes, & ventriculi fastidia, & cordis capitisque dolores, rcliquiue casus atq. dolores, qui singulis partibus corporis eueniunt, exigunt distinctionem,& quando iuuent,& quando noceant, & quando non modo nihil prosint , sed etiam signa sint deteriora. PHi L. Recte quidem Euloge ex quibus verbis Galeni fatis declaratur urinam ipsam solam nequaquam omnes passiones ac morbos posse indicare , tum etiam morborum tempora, nisi & alia considerentur signa, quae aegroto adsint vel adimunt: Oportet aliquando & omnia Gmul perscrutari. Quum enim febris pertineat ad genus Venosium,ex urina iudicatur. Potest & haec aliis lis ah morbis complicari. Sic enim in iis, qui laterali mor-m. ζ ρ M. assciuntur, primum quidem sputum, secundo
i urinas, quoniam is morbus omnino cum febri
bus iungitur, quamuis saepius urina in morbis pectoralibus,quemadmodum in alio capite diximus,fallax est,
90쪽
LIBER PRIMVs. 6 3 est, atque exsputo certius iudicium habeatur. In pasiasionibus ventris si sine febre fuerint, sola excrementa inspicere oportet: si autem cum febre, etiam urinas, Bre v. Vestra argumenta undique me opprimunt, , nondum tamen viectoriam consequuti estis. Quid opus est tanta enumeratione signorum,cum Empirici se omni usuromantes, iis signis post postis, ex sola urina saepius recte diuinanir PHIL. Si ita vis, rectius vero diuinant, quam sciunt. Velles, scio: quod tibi gloriosius esset vincere, sed hanc gloriolam contemnunt viri sapientes. Dum enim ardua de re colloquia inter se
conserunt, rem omnem Vltro, citroque agitatis rati
nibus enucleant, simulque ingenij sui, in quaerendaveritate, periculum faciunt,nullam e victoria laudem aucupantes, sed tantum laetantes quod verum inue nerint. Sed age quaeso Brute,si aliquid salis in te est. quid enim haec omnia, quae hactenus in medium ad- Auximus, aliud quaeso sonant, quam quod particula
quaeque suos habeat meatus, non ob hoc tantum, ut ex iis recrementis,quae regurgitant, iudicium morborum fiat, verum etiam ut eo quoque materia tubi opus est) per easdem vias commodius diuertatur vel etiam expellatur, si natura hanc ipsam exonerare cupit: oportet autem vel naturam ipsam hic accusare. vel te victum esse confiteri: nam amica veritas,modo ea intellexeris, quae dixerimus, ad illud te coget &impellet. BR v. Non huc veneram,ut tam inquiete
exagitarer, neque id est: allicere studioses, sed e scholis potius exsibilare. Prii L. Vis ne omnia tibi donari Philosophica ista disceptatio,seu potius medica,nobis vltro & gratis est ad eruditionem concella, atque illiis tempus id impartitum quod viri candidi ac modesti, ad animi recreationem sibi delegerant vacuum & liberum.