De incerto, fallaci, vrinarum iudicio, quo vromantes, ad perniciem multorum aegrotantium, vtuntur & qualia illi sint obseruanda, tum praestanda, qui rectè de vrinis sit iudicaturus, libri tres, per dialogismum contra vroscopos empiricos concinnati D.

발행: 1589년

분량: 357페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

ro DE INCERT. VRIN. IVDIC.

quibus & operantur & ratiocinantur, ut unicuique aegritudini rem mederi possint. Cum enim morborum numerus quotidie inualescat, & magis magi que augeatur,quidam etiam a nouo oriuntur,quorum remedia quoque debent inueniri, non ex lolio haec ipsa comprehenduntur, sed certa methodo: Qua quidem Empirici vestri uromantes destituuntur,tum iis omnibus quae inter inspiciendu lotium obsieruare oporteat, necesse est ut neque lotia rem iudicent, neque apris probe auxiliari possint, cum neque situm membrorum cognoscant, neque colligantiam, usum, naturam, substantiam, compositionem, numerum magnitudinem,atque in omni signorum genere hal lucinentur, impossibile est ut morbum dignoscant,&eius causam inueniant, & tempora uniuscuiusque aegritudinas distinguant, ac aegri virtutem considerent , sine quorum crinitione nemo curari potest.b ς gn Q morbo ac Causia eius inuenta, nequaquam distacile est curationem eiusdem inuenire, ac rem sanare, modo natura planὸ non aduersetur satis enim

resistere impossibile est. Quod equidem ex signis decretoriis uixta Hippocratis 5 Galeni dominam,quilibet doctus smodo in iis perscrutandis diligentem 'pr buerio facile praedicere poterit, magis autem iii in usdem exercitatus fuerit; & ideo non satis est eos auctores perlegisse ted oportet apud praeceptores haeconferuare. Nam quicumque praxim medicam ut multi nunc hodie fa ant) proprio suo marte arripiat, quantumuis in Academiis instructas, & cum

p ceptoribus aegros coram non viderit, in multis aderrabit, non aliter quam nunc circulatores & m

dicasti faciunt toto lotij iudicio contenti; quantum uis sibi ipsis persuadeant, nullum medicum licet doctum,

132쪽

iloaum, de urinis ea industria iudicare posse, qua ipsi vulgo imponunt. Nam inter ipses, qui ex me

daciis ac urinarum stultiloquio, melius de plures pecunias colligere nouit, pro doctiore medico habetur,& summam suae artis laudem apud tuos similes Brute meretur. quorum tamen iudicias rectius introspexeris, nil nisi mendacia & technas esse comperies, de quae naturae plane repugnent. ita ut postea te,aliosque tuos clientes nimium credulos una tecum ab iisdemvroscopis delusos senties,& meri id tibi ipsi irasceris, quod hactenus erroribus implicitus, Empiricis tuis

tantum tribueris, doctis vero medicis ac veris, gloriam iustam tam diu detraxeris,ita ut optabis ab eius modi ignorantia, in tenebris densissimis sedes, ad veram lucem reuocari. BR v T. Vestras cauillationes ne tantillii facio, & ideo nolo hic tuis nugis respondere. Interea agite sui libet) 3c omnes vires recolligite, & mendacia Empiricorum proserte, cum in contrarium sustinebo, & viuis exemplis demonstrabo, eos vera ex lolio praedicere, neque impostiaris uti. Eu L. Etiam atque etiam vide, quid agas: in praecipiti enim ac lubrico stas, vix ut insistere, aut sine casipossis. Nihil enim facilius nobis erit,qua hoc ipsum

ostendere,ac omnibus palam facere,modo Bruti naturam exuere velis ac rationibus auscultare; idem nobiscum senties. BRvT. Parturient montes, nasccturridiculus mus: mira enim praedicas, ac pollicitis diues es. age igitur cum tuis rationibus si quid potes. Evt. Posim plurimum, & arridet conditio, cum breui te vietiim confiteberis. interim patere obsecro, ut de Philiatrus hanc quaestionem dirimat, sivis quoque adductis argumentis. BRVT. Placet ,&proserat is in medium , si quid habeat ad hanc rem imo-G s menti.

133쪽

IO , DE INCERTO URIN. IV D

menti. PHi L. Recte quidem id conabimur,ut ea quae inceperimus, ad finem cum modestia perducantur: quare & illud Platonis dictum nobis consideranduin, in duplix. nempe opinionem ipsam duplicem esset; unam, quae ad veritatem viamque rectam nos deducit: alteram autem ad diuerticula & mendacia: quae & multas tenebras nostris oculis offundit,ac menti nostrae nubem obscuram ac crassam obiicit,ita ut ad veritatem numquam perueniamus: quod equidem multis hoc eue- nit,non tantum hominibus plebeis,verum etiam viris doctioribus, qui Empiricis quoque adhaereant, &fidem adhibeant, tanta mentis caligine. tamquam obicibus a veri cognitione exclusi, longimine ab ip vero aberrantes, imposturas, fraudes,ac technas Empiricoru deprehendere norint. Ad hoc probandum nunc accingimur. BRvT. Incipias, ut velis, in prona-ptu habeo, qM: tibi mutatis vicibus respondearm, EvL. Hac lege contenti sumus,cum sciam hunc Philiatrum te facile superaturum.

subd Empirici promantes, circulatore que o medica raex prina instectione potius mendacia proserant, quam pere de urinis iudicent, q1M ct hominibus nimium credulis ct imperitis vera esse persuadent. PHii. Postquam demonstrauimus urinariim incerta esse iudicia, & qubd potissimum illi in iudi candis lotiis decipiantur,qui regula: medicorii, qua

obseruandas esse diximus, non animaduertunt, aut

leui pede quod dicitur)percurrunt. Quid igitur sentiemus de vulgaribus Empiricis & circulatoribus qui medici non sunt, & nobis in spectandis lotiis mendacia

134쪽

dacia vendunt, & praeter imposturas nullam aliam artem ' habent, quibus perdite miseris mortalibus quotidie imponere non erubescunt: cum urinam isti nugigeruli non arte aut peritia, sed quadam occulta piabacula

impostura iudicant, & potius diuinant quam quid

certi ex ea pronunciant. praecipue autem aggrediun- -- ει --xur& indoctam plebeculam,aliquando&dochos sed 'μή - incautos, ut ex ipsis inter diuinandum lotia, nescio quae non a rudioribus cliciant &extrahant,ita ut vera ui binde ex urina videantur diuinare, quae tamen si penitius introspiciamus, videbuntur magna ex parte portentosa & splendida esse mendacia, impostum, siaude doloque referta, quibus bis carnifices miseris mortalibus impune imponunt,atq.simplicissimis hominibus quaevis ex lolio persita lent, non tantum internos affectus se posse praedicere, sed etiam qineuis mala e terna licet ipsa non videant sese ex lolio posse spectare promittunt, caeteris omnibus morborum signis praetermissis. Neque hoc mihi videtur admiratu dignum : cum omnes isti adeo rudes reportantur, ut omnia illa signa tum quae ad arte medicam spectent,

addiscere, illis sit impossibile. Sciunt enim haec ipsa doctis valde esse mlesta ac laboriosa, ut ingenij diuini sit oportet,vi saec comprehendat. Ideo Empirici compendium quaerentes, cum eorum humeri tam abdita atque abstrusia sustinere non queant,quodque facile tanto oneri Dccumberent, posthabitis signis, tum iis quae ad totam artem pertinent, ad uromantiam,&vrinarum impost aras tamquam ad asylum imperitorum medicorum ac omnium medicastrarum sese conserunt: nam harum diuinatio iis leuissis uv. f. ., iama existit, & sine labore addis itur, modo ea quae priri. a. plebeis hominibus expiscautur, & Occulta .νnδriini.

cautione

135쪽

cautione indagant, more psittacorum denuo referre possunt, iam pro medicis sese venditant, & urinas cum tanta laude diuinant, ut omnes doctos medicos superare videantur, licet interea & mendacia impudentillima erudient, quae tamen hominibus persuadent vera esse, non alia de causa quam ut plebi imponant, & praedam quam ambiunt,&cui insidian tur, clam auferant. BRvT. Hoccine est imponereὶ cum nobis veritatem ex lolio, quod ad eos ferimus, pronuntiat ' Eu L. Quam veritatem quaeso eiusmodi homunciones tibi dixeruntinum quius Empiricus ille circumforaneus, qui huc recens venit, & extra por-: tam hospitium habet vera tibi ex latio uxoris diuinauit3 cui heri uxoris lotium detuleras, ut nobis in prin ecipio nostri congressus retulisti.jBR v T. Imo melius rena acu tetigit & ad diuinavit,quam quiuis alius medicus in hac urbe. Pnit. Haec ipsa cogitabam Euloge Brutum dicturum : quia urinarum speculatio nihil aliud est apud circumforaneos,quam diuinatio quae- dam & incerta coi sectura, no autem iudicium. uinant autem ut arioli atque a uspices, & non iugi; cant. BRvT. Quamquam ego di rim illum diuinasse, hoc verbo intelligo , quod uxoris inicie passio nem ex lolio persectEmihi dixerit; quod alij medicine coniectare quidem potuerunt, ex eodem iptio

quod etiam ad illos inspiciendum detuleram : adeb:

en ina perite Empiricus ille circumforanens uxoris lineae malum pronuntiauisitam Paria intus in C p

re omnia perlustrasset. Evc. Ridiculum capuli imb sapienti stimum lcum laterna aut candela incensa abdita quaeque tenebrosa in corpore latitantia, tenebris

inspexit3 Sed dic quae ,quid ille nugator atque ariolas tamquam ex tripode pronuntiauit. BRVT. Dixit

136쪽

uxori meae aqueas pustulas variQlarum aut morial lorum instar, cordi adli. 1 rere; quae si rumperentur, antequam ille eas sanaret, procul dubio morituram illam, atque hanc esse causam , Ob quam valetudinaria vix incedere possit, tamquam tabida scaret. Evc. Illas ne pustulas in urina innatantes spectabat; dum lotium uxoris tuae insipiceret ξ Nonne & tu easdem

lotio innatantes cernere poteras, cum non .minus

oculatus esses, quam illeὶ BRVT. Non scio equidem virum ipsas in urina conspexerit: cum ne l. cas mihi in mentem venerit in urina videre. Verum hoc stio

quod veritatem mihi dixerit. Evc. Quid igiturὶ si variolas illas, vel morbillosas pustulas aqueas Empiricus viderit, vel si mauis eas ipsas ex capite addi uinauerit, habet ne uxor tua morbillos illos grossbs, seu luem Gallicam3 vel ita cordi adhuc inhaeretes, minus exterius prorumpanti BRvT. Ad quid me rides Euloge Θ unde uxori meae Gallicus morbus obrepserit, cum ita mecum dormiat, atque ego ab illa contagione liber & simus sit in Z EvL. Attamen medicus ille tuus & insignis vroscopus, ut dicebas, in uxoris urina spectabat pustulas illas aqueas morbillorum instar. BRvT. Verum quidem , sed idem narrabat cordi tamquam vesiculas adhaerere, non tamen esse morbillos, sed eis similes. PHi L. Huius rei Brute plurimum admiror, quod in corde pustulae oboriri pos .

sunt: clim neque cor,ut omnes medici exercitatissimi quoque nobiscum sentiunt, pustulas neque tumores, neque ulcerationes neque abscessus pati posset, cum vita in corde praecipue consistat, ut antea demonstratum est, ita ut cor membrum princeps,ne leuissimum malum pati posset, quin homo intereat necesse est.

quare si eiusmodi pustulae cordi uxoris tuae adhaesi D

copi se in litis

137쪽

oo DE INCERT. VRIN. IV D.

sent, vel ipse momento mortem incurristet, quae adhuc in aedibus obambulat,licet Gal. ut habetur lib. 1. p. i. Deloc. assect.)in s mia extrema macie cosumpta, secta post mortem, in ambiente cor tunica inuenerit abditam causam post mortem non ex lolio in specto tumorem scilicet praeter naturam in se conti nentem humorem qualem pustulta quas Graeci hyda ridas vocant,emittere selent: Sed hae pustulae neque cordi adhaerebant vel inhaerebant, sed in cordis panniculo seu praecordio continebantur: cor cnim tumorem praeter naturam non ita sustinet, nec videri posset, si praecordium occupet, ex lolio. Vides

igitur haec paradoxa esse λ quae tuus vroscopus tam acute inspexitὶ BRVT. Sint paradoxa nec ne, parum attinet, cum recte Empiricus meus circumforaneus

dicebat, quod circa cor uxor doleret: nam & ille in me ipso locum affectum demonstrabat, quo illa assi ciebatur. Evt. In quo loco id ostendebat Z BRur. In hoc ipse loco, quem nunc digito tibi commonstro. Evt. Papael non ibi cor situm est,sed stomachus, sitie mauis ventriculus. Nonne & hoc egregium iudicium est, quod ad caelum usque extollis ξ cum ne ipsi quidem sciunt ae locum ipsius stomachi aut ventriculi,quod vel lanio qui bovem aut porcum exenterare solet, melius cognosceret, quam vestri celebres Empirici urinarum specialatores admodum e imij. BRur. Quidὶ numquid stomachus essetZPHIL. Quid aliud esset Bruteὶ cum & ego ex solo uxoris asi pectu iam dudum & ex vultu animaduerti adeo pallido, eam ipsam ex ventriculo laborare, qui cibum

non concoquat, atque ego audere dicere,quanquam urinam uxoris non viderim , urinam eiusdem valde

tenuem atque albam est e sine subsidentia, qualis eo

138쪽

LIBER SECUN DYs. III

rum est qui cibum non concoquunt, & circa stomachum tensionem & dolorem sentiunt BRVT, Mira libum muci narras, atque obstupesco,cum res ita se habeat. Evti.

Quid igitur habes,quod nunc dicas3 numquid adhuc

adfirmare audes circulatorem tuum veritatem tibi

praedixisse, quod cor eiusmodi pustulis affectum sit3BRV. Hoc non audeo,& facile nunc dubitarem nisi is locum, quo uxor laborabat, mihi demonstrasset, licet locum ipsum affectum cor, non autem stomachum appellauerit. Pnit. Quomodo igitur isti recte iudicabunt,qui partem besam non sciunt proprio no- mine vocare3 Sed heus tu Brute,quid remedii pro 'xore ille tuus Empiricus attulit Θ BRVT. Dabat autem tabulam quandam valde exiguam , quae saccarum & alia continebat: quam clim uxor deuorasset, infla supraque multa egessit. Evc. Num quid runcabast impio medicamine melius habet' BRVT. -- quaquam. imo multo peius postea habere coepit, ut eam post exhibitu pharmacum moritura putabam,& pessime adhuc habet. EvLoc. Attamen huius praestigiatoris iudicium ex urina adeo extollis, quddveritatem ex ea multo felicius aliis medicis quantumuis pr. aestantissimis, praedixerit. BRvT. Quidni3 quanquam& aliqui medici suerant,qui prius lotium viderunt, & de ventriculo quid dixerunt, tamen non perimi ita ut hic Empiricus locum affectum digito mihi

ostenderunt : quamquam circumforaneus diceret admonii

circa cor morbum esse, cui pullulae iam diste adhaererent. Pni L. Nuinquid miratu dignum est, Brutum hunc oculatissimum, caecitate mentis perculsum esse, atque in hac caecitate una cum rudioribus hominibus delectetur, quamuis admonitus, ut denubab Empiricis suis decipiat 3 BRYT. In vestram sententiam

139쪽

tentiam serὸ adducor, nisi ille Empiricus ab omnibus hominibus extolleretur,quod nemo ei sit similis, qui ita veritatem, atque is ipse, ex lolij inspectione

praedicere norit. PH rL. Talem quidem veritatem, qualem singulis diebus pronuntiat, quae naturae contraria exi stat,neque in rerum natura consistere posset, cum adeo splendida eorum sint mendacia, quae vel in densissimis tenebris etiam a caecis palpari possunt, quae miseris mortalibus vera adhuc esse nersuadere conantur. Persuadent enim homines pertrictae frontis plusquam temerario ausu , sine pudore, non tan- tu quosvis morbos sese ex urina posse speculari,imb& causas omnes,quae eos de induxerint, anxerint, vel adhuc foueant: & quod magis ridiculum est,etiam causam primitivam seu externam quam Graeci et do--αρκτγκην vocant) iactant se in urina posse videre. Quae & stolidi homines etiam credunt, & mentientibus istis tenebrionibus fidem habent, & quod magis stolidum est,etiam optimos quosque medicos arguunt, qui eiusmodi in urinis quantumuis oculati, videre non possunt: quemadmodum ille, de quo. Michael Savonaresa cap. i. De urinis, mentionem facit, qui ex curru ceciderat, medicum alioqui peritissimu calumniabatur, eo quod nec boues aut cur rum in urina eius , dum eam inspiceret, animaduertisset. Adeo isti praestigiatores simplicium hominum mentem peruerterunt, ut ne medicus licet optimus,istis rudioribus in urinis diiudicandis satisfacere valeat. Ita stultum hoc genus rusticornm & quorundam ciuium non modo vulgarium, sed etiam eorum qui sapientiores esse velint, ut ab Empiricis circumforaneis cerib sibi persuasum habeant, nihil tam obscurum, nihil tam abditum atque abstrusum esse,

quin

140쪽

quin hoc ipsum ex urina possit iudicari . non aliter quam si equi, aut bovis vel currus figura, in hac ipsa

urina, huc atque illuc fluctuaret: hoc etiam ex urina posse praedici ab vroscopis dementati, existimanti. vn- de nunc eo,proh dolor,deuentum est,ut nec medicus quantumuis doctus, iuxta veram huius medicinae partis cognitionem, quid recte, quod eorum auribus gratum sit,pronunciare ex lolio posset. Evt. Rude& indocile vulgus sui Flaccus aitὶ quid distant aera

lupinis ignorat,& sic facillime a vero aberrat, nec b num a malo, nec verum a falso, nec genuinum ab adulterino, etiamsi conserantur, discernere aut eligere nouit. Est enim eorum ingenium ita stupidum

atque ignauum,ut Optima quaeque ac Vera non intel- ημι ne=um

ligant,neq. id quod honestum sit,appetant unquam: Vnde non aliter multi ex iis admodum socordes, uti sues perpetuo in luto deuolutari gaudent: amant imposiores , praestigiatores, eosque in caelum efferunt, quamuis sies ius ab iisdem delusi,& optimos quosque medicos despiciut,& ad infimum gradum deiiciunt: no aliam ob causam quam quod peritus medicus sui

opinor veritati adhaereat, Vrinarumque Iudiciis in- runt, bonos

certis solum non sit contentus, sed omnium morborum signa alia apud aegrotos obseruare studeat ante- quam aliquid certi de urina pronunciare velit. Imposiori vero, forte nimium tenaces , cum tantum nummulum unum ex loth duinatione accipiat,confidunt, qui imposturis delectatur, sucum ac paleas pro nummulo vendit, & veritate abiecta, multa apud illos rudiores homines nimiu credulos, 'm quasi ex utina auguratur, praedicit ac iudicat. Quae tamen urinarum circum soraneorum iudicia, si quis medullitus introspexerit, meras nugas intelliget, atque re-H uera

SEARCH

MENU NAVIGATION