De incerto, fallaci, vrinarum iudicio, quo vromantes, ad perniciem multorum aegrotantium, vtuntur & qualia illi sint obseruanda, tum praestanda, qui rectè de vrinis sit iudicaturus, libri tres, per dialogismum contra vroscopos empiricos concinnati D.

발행: 1589년

분량: 357페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

84 DE INCERT. v RIN. I U D.

tunt. Cereuisia Gedana colorem passuum in urinis procreat: diceres tales , qui hanc bibunt, quamuis sanos, ictero affectos. Causa igitur diligenter inquirenda quae lolium mutet, alioqui facile quis ex urinae iudicio falletur. Novi quosdam qui urinam ex propria natura etiam sani adeo tinctam& rubram lem per habebant, ut eos febricitare dixisses. Quare naturalem uniuscuiusq. prius cognoscere oportet, ut eo certius, cum aegrotare coeperit aeger,fiat iudicium,&quantum a naturali distet, tunc minus erit dissicile, ex hoc lapsus diiudicare. BR v. Quis quaeso haec minutula obseruabitὶ Piai L. Vt tamen. Observentur,ncccsse e st omnino. Hanc etiam ob causam minime inutile censeo, si quis sese circa temperaturas excr-ceat: nam secundum has, urina suntliter saepius in-ctu. bd. ιλ mutatur. Ad haec, inquit Actuarius, Operae precium docere, quae accidant ob naturales intemperaturasti .i. cap.6. atque Ob passiones. Namque cum sint duae pallium

qualitates, item aliae duae activae: humiditas & sicci funi in sim tas cum sint passiuae,si excesserint solae, minimo quodam, caliditas & frigiditas magnopere alterare pos-αua,tutei sunt. At vero ut humiditas excedens obtundit uri- - - nae naturalem calorem, ita quantitatem auget. Et sibi itum is- huius stiperficies exasperetur,hypostasisvero augescit, atque cruda manet. Siccitas vero minuit urinae humorem, atque contenta. Et si pelluciditatem,ac fulgorem ei infundat, atque colores mediocres gignita

Hypostasis quoque & si sit in urina secundum alia

mediocri,tamen apparet substantia crassiore. Caliditas vςro paulo excedens modum,urinam subauream, atque subcroceam reddit:& urinae substantia costar, t ut mediocris,quanquam fulgor modicus in ea splen- ..tio. descat. Hypostasis etiam mediocris est,habita com- paratione

112쪽

OBER SECUN Dus.

paratione ad quantitatem urinae, verum tame recedit ab albedine consitaeta. Frigiditas quinetiam facituri nas vergere ad album colorem, atque siecedete a mediocri subst antia, sed aucta frigiditate, aut urina subtilis, aut crassa redditur. Si vel subtilis fuerit,uel non pura, hypostasis erit aut Obseura & pauca: aut multa, sed varia & incocta. Hae sunt iuxta Actuarium ideae secundum simplices in temperaturas. Tu vero ratione ductus ab hisce facile intellexeris & coniugati

nes intemperaturarum,&vrinas sic apparentes. Ha in

bent itaque biliosi etiam sanguinei urinas magis intensas: pituitos vero ac melancholici magis remissas: ι b- nisi enim prilis temperatura naturalem noueris, linficile erit lapsus diiudicare. Si enim in frigidioribus urina tincta apparet, poterit ea febrem significare, utpote quia multum a naturali distet,cum tamen in calidioribus nullus lapsus signiscetur. Eodem modo in calidis quidem temperaturis si quis febricitet, sitq; eius urina rem i ssa,longus morbus significabitur,eritque signum non adeo bonum, eo quod multum a naturali discesserit. Oportet igitur unam quamque urinam ad uniuscuiusque temperaturam reducere,&mox declinationes atque casius omnes ab hac iudicare. BRur. Percipio quidem haec ipsa dissicillima esse, atque ea nisi magna industria percipi posse. Pisi L. Nunc quidem recte Brute sentis,&propterea urinarum iudicium admodum dissicile apud εmperitos magis incertum habetur, eo quod haec quae diximus, ut docti atque in artis operibus exercitati, obseruare non sciant. Neque enim haec sola urinae iu- Exemti. dicium impediunt, sed & cxercitium ipsum urinam immutat: qui enim sorti utuntur exercitio, his si fi-tus iussam matur & humores: unde urina illis quoque

F 3 tingitur.

113쪽

nes res non na-3urales.

tingitur. Eodem modo vigiliae atque animi affectus urinas omnes immutant. Vnde dicebat Avicenna: Neque sit urina illius, quae inspicitur, qui se exercuerit motibus corporis, aut operationibus, aut dispositionibus quae sunt extra chirsum naturae, quae urinae Colorem inuertunt: sicut ieiunium, vigiliae,labor,ira, aut timor. Omnia enim haec urinam tingunt siccundum citrinitatem aut rubedinem. Sic etiam Vomitus atque euacuatio eodem teste) colorem de stib- stantiam urinae subuertunt, quemadmodum inanitio& repletio.& quemadmodum gaudium moderatum, urinam mediocrem procreat: ita tristitia, distem peratam. Omnis labor excedens & coitus urinam tingunt : attamen coitus dem Avicenna autore) vrinam ctiam impinguat. Qui vero plusquam par est, sese exerceant, iis urina ut resert Actuarius) stibcrocea, atque etiam ad croceum colorem accedens apparet. Hypostasis quoque his parua, atque tenuis subsidet, cuius quoque colorem contingit alterari. Cum etiam in urina eiusmodi hominum innatare apparet liquamentum quoddam, praesertim cum homo vehementer fatigauerit, & si aliquando aliqua alia causa consentiat. Sed tamen ubi id visiim fuerit, siti sipicandum est, causam aliquam aegritudinis adesse. Verum cum nostrum institutu in non sit omnium urinarum causas & iudicia huc adferre, non opus est dehisc mnis hic docere. Eorum vero qui in ocio&quiete vitam saginant, urinae ad albedinem vergore

spectantur, a quibus hypostasis & maior & crassior smbsidet. Evt. Hinc etiam Philiatre facile recolli

gere est iuxta ossicium & artem, quam quisque exercet, urinam immutari. Nam piscatores, scriptores,

sutores & alij omnes qui sedentariam vitam ducunt, habent

114쪽

LIBER sECUNDUS. 8 Ibabent utinam remissam. Fabii vero, vinearum &agrorum cultores, athletae, atque omnes gymnasta intensam. PHi L. Eodem modo ex parte sexus non minas variantur uritate : masculorum enim sint in- renis: mulicrum vero remit , & habent mulieres

hypostasim magis congregatam quam viri. Docet diri ex autem Avicenna cap. Io. in sermone de urinis, quia αγρο bus modis urinae mulieru a viris distinguuntur licet ob urinae facilem mutationem dissicillimum sit cassine errore distinguere: quamuis vestri sycophantie

Empirici hoc se praestare posse apud plebeculam ia

ctent. BR v. Imo experientia id vidi, cum de lotio uxoris incar id recte pronuntiarint. PHIL. Qua astutia id faciunt, postea explicabimus: at nunc dicamus

urinas quoque iuxta aetates variari. Ita iuuenis tem- rumisi

perati est subaurea& subcrocea : Senum subtilis& Σ Σ alba, atque paucam hypostasim habens, quae ad cruditatem inclinat. Puerorum vero urinae teste Aetuario) parum recedunt a subaureis& croceis, hypostasim cumulatam congregatamque continent: ita&substantia parum excellunt iuuenum Vrinas. Et quo pueri fiunt natu maiores,co colores Vrinarum corum erunt intensiores: Hypostasis vero quantitates videbuntur minores. Cum vero pueri ad vigorem iuuentae vadunt, tum colores urinarum cessant procedere plusquam ad si ibaureum. Hypostasis vero in mediocri quantitate apparet. At vero quantum aetas a florescente declinat, tantum etiam urinae ab eiusnodi colore recedunt, versus album tendentes, atque hypostasis eb maior & obsicurior apparet. Adolescenti bus enim atque iuuenibus, quibus caloris acumen Pueror l est, urinae coloratae sitiat. Puerorum vero adhuc lactantium valde inconstantes fiant atque incertae,calor

115쪽

enim his submersus multis humiditatibus est. Hoerum autem omnium naturales perspectas primo habere oportet, ut scias quantu unaquaeq. a naturali declinauerit. Nam in puero febricitante si appareat aquosa, malum est, maxime si digestiua virtus fortis sit. In sene autem admodum colorata, pessimum est; fortis est enim ignis ille , qui aqua non extinguitur.

Evt. Non quidem ob has causas tantum Brute urinae immutantur, quas hactenus Philia trus recensuit, verum etiam tempora anni iudicium urinae subuertunt, cum& secundum tempora diuersae appareant. Estas vero coloratas, hyems autem remissas nobis producit: aliis temporibus habent se mediocriter. Vrina itaque si parum in hyeme intendatur, febrem quidem, non tamen in aestate significat. Actuarius vero lib. r. De iudiciis urinarum cap. 8. ita urinas per anni horas distinguit. Vere, quantum tempus processerit versus calidum,tantum colores urinarum a subjiceo, ac spiceo secedentes, procedunt versus colorem subaureum & croceum. Quinetiam abeunte inaequalitate stubstantiarum,accedit ad id,quod est secundum naturam, ipse& aequalitas commensii ratio. Hypostasis quoque temporis huius de crassiore incipit mutari in tenuem, atque procedit versus tenuitatis mediocritatem. Ad haec quantitas humoris maior nunc apparet ex proportione eius quod bibitur. Veruntamen cum aestas incipit,atque frigus exactum est, tum urinae apparent subaureae, atque sub- croceae: siibstantia verb, mediocris. Temporis vero huius hypostasis tenuior mediocri apparere incipit, sed alba & lenis & aequabilis. Procedente aestate, ac ad summum accedente, quantitas humoris minor ex

proportione spectatur. At hypostasis a naturali albe-

116쪽

LIBER SECUNDUS. 89dine secedens, versus stabspiceum colorem concedit, estque multo minor ac tenuior. Sed tenuitas in uri

na splendet cum fulgore quodam, & ipsa quoque in-- clinat erga croceum atque aureum. At vero ubi Au- Urinatumnus accessit, tum colores reuertuntur ad medio o

critatem , sed fulgesicentia dc tenuitas adhuc remanent. Hypostasis obscura est adhuc & parua, sed alba, lenis & aequabilis. Procedente vero Autumno ad mediocritatem, secundum omnia redit urina. Cum vero sol fuerit circa solstitium hyemale, tunc quantitas urinae ex proportione redditur. CuiuS color ver- m mah Agit versus album. & hypostasis maior extat: Secundum alia vero mediocris. Procedente vero hyeme, substantia urinae varia spectatur, color etiam albus: quantitas vero humoris maior ex proportione rei ebubitae. At vero contenta huius & maiora sunt & incoeta. Vbi vero aequinoctium vernale adest, tum haec disseparantur,atque diriguntur,ut redeant ad mediocritatem. Hoc ita pacto disicere est, ut urinae appareant per anni horas & tempora. Non minus urina mutatur ratione regionum : qui enim habitant in regionibus calidis vrinas tinctas habent: in frigidis autem remis Ias. His quidem cognitis facile erit iudic re lapsius a naturali. Vnde iubet idem Actuarius loco citato, eas comparare ad anni horas, cum scilicet pro

portione illis respondeant. Ita quoque facit de cibi; t a z

ac dietis calidioribus vel frigidioribus,vel siccioribus, urino pop. humidioribus ite iuxta temporum qualitatem: quae' 'o' tales producant Vrinas, quales gignunt memoratae intemperaturae. Sic & concoctiles,bonaeque substan- -- Δι.-tiae , cibi tales urinas pariunt, quales generantur in ' temperatura temperata: ut incoctilia& malae subastantiae alimenta gignunt urinas colore variatas, &F 1 tenues

117쪽

tenues, & quarum contenta sunt prorsus extranea. Sed minora & diuersie substantiae conrenta apparent in urinis incoctilium ciborum, maiora vero ac in totum sibi dissimilia in urinis alimentorum malorum. Et hoc pacto poteris ex hisce iudicare de urinis: quae apparent per aetates & sexus & intemperaturas & regiones & horas anni atque dietas. PHi L. Recte quidem Euloge: qui enim naec non obseruant, facilius ascopo in diiudicandisvrinis aberrant,cum non solum haec, sed & habitus corporis urinas immutare soleat: qui enim crassi, obesi ac pingues sunt, habent urinas admodum remissas, & fere tales, quales illi qui in

octo vivunt. Macilenti vero atque extenuati, intensam. Haec maximξ sequuntur temperaturam aut complexionem corporis & humorum : modo alio

non diuertantur, ut de bile dichium est. E v L. His conditionibus iam diistis obseruandis, concluditur urinae iudicium inconstans esse,&saepius incertum: atque hae conditiones, ut recte observentur requirunt medicum diuini ingeni j ac optimi iudici j. BRur. Imo videtur mihi quasi impossibile, ut unus omnia illa animaduertat. Eu L. Si ita est , sequitur, apud

tuos Empiricos urinarum speculatores hoc iudicium multo incertius esse, quam apud optimos quosque medicos, qui omni modo student has mutationes prius di scernere,antequam de urinis iudicent, quanquam adhuc facile illaqueantur etiam ob alias causas, quas etiam nunc dicturi firmus r quarum obse uationem cum vestri uromantes negligant, impossibile est, ut urinas arte iudicent, sed diuinatione tantum contenti, imo impostutis & cautelis, quibus

plebem posthabitis regulis iam dictis etiam a Rhasi, Avicenna aliisque prς stantissimis medicis descriptis)

118쪽

persuadent omnia se posse ex urinis iudicare, quibus& idiotae tuique similes fidem habent.

C A p v T II. Quomodo medici etiam in artis operibus exercitati,

in iusticiendis lolijs decipi possint. BR v τ . Non irascor tibi o Euloge, quod me in

ter idiotas numeraueris, cum iciam eorum iudicium tamquam hominum simplicium, minus esse corruptum, quam eorum qui docti videri volunt. Evt. Videris rursum reuiuiscere, qui fere mortuus apparebas, tamquam resumptis viribus, alia argumenta noua inueneris , quibus denuo nos oppugnabis, quanqua videbaris paulo ante ad nostram planδsententiam accessisse. BRVT. Accesseram quidem, sed nunc rem ipsam magis ruminans,& verba praeponderans, atque ea quae dixistis, in memoriam magis reuocans, plurimum adhuc haesito num urinae iudicium adeo sit incertum, ut vos concluditis 3 Si enim ita esset, circumforanei illi, quos idiotas vocas,

Veritatem aliquando ex ea non pronuntiarent EVL.

Si haec veritas est: oportet & ea vera esle, quibus illi naturam extirpare conentur, & hanc ipsam ad nihilum redigere. Numquid N is naturam vel cius Opera extirpat, qui eandem ociosam esse praedicat tamquam haec ipsa labore lassata & somno obruta, suisipsus obliuisceretur,& munere proprio destituatur,& ad alia se contuli stet minus utilia' Sed tu Brute dic quaeis, quis exactius opera naturae perscrutatur, quam medicus ille, qui omnium consensu in arte sita ab lutissimus habetur,quod de nos tibi euidentist mis rationibus demonstrauimus, quomodb natura

urinam

119쪽

92 DE INCERT. URIN. IV D.

urinam generet, dc ouae particulae in eius generatione laborent, unde eiusdem propria iudicia habentur, ex quibus intelligere debebas urinam Elam non sufficientem esse ad perfectam de omnibus morbis considerationem : haec validissimis argumentis ostendimus cum vel urinae iudicium incertum esse vel hoc solo argumento didici sies, cum tot sint causae quae eam immutare possunt, &inconstantem faciunt, ut nunc vltimo a nobis palam audiuisti. BR v. Nescio quid de natura garrias, potius auribus meis fidem habeo clim audierim & Empiricos vera ex lolio coniectasse non tantum,sed dixisse. EvL. Eos ne homines3 BR v. Ad quid ridesὶ Sunt ne homines3 Eur. Tales quidem ut tu es. BRV. Videor tamen potius

homo esse quam puer, imo magis homini similis qua asino. Evt. Quid igitur,numquid & puer homo

non estὶ cum eandem animam sortitus sit, ut tu habes Θ BRv. Neque hic tamen potest hominis, aut si mauis viri ossicium praestare. Evt. Neque asinus hoc idem praestabit. BRVT. Ad quid rides, num de ego talis sum 3 E v r. Non de nos rideremus 3 cum δίpueruli idem quoque faciant,qui & nobiscum homines sunt, & una nobiscum rideant: asini vero nequaquam ' Et hic quoque modus refellendi est per ironiam , dum quis ea dicat, quae absurda sunt, digna tamen quae derideantur, & ita quidam non inepte nullis alijs argumentis, quam risu dignis, his siesse opponunt. BRVT. Sunt ne igitur circulatores asini, non homines3 Evt. Id ego non dico. Verum virum incessiim solitum cum asinis relinquere norint, & ab arte medica des stere, quam a prima aetate de ab unguiculis non didicerunt, id tu scire posses. Sed hoc scio, quod urinae iudicium sit incertum,& quod me-

120쪽

LIBER SECUNDUS. 9

dicos doctos non tantum, sed multo magis tuos Empiricos fallat, qui nec veritatem ex loliis proserunt, sed saepius mendacia,quae &vobis carissime vendunt, de quibus nunc dicere supersedeo, cum illud in aliud

tempus magis oportunum reseruabimus. Ideo omi sis omnibus ambagibus, ad hoc tantum respondeas velim , cum in peste urina optima cernatur ut iam prius demonstratum est) & tamen aegrotus moritur,

quod doctis quoque imponit. Si talis urina Empirico spectanda, oblata fuerit, nonne & illum falleti BR v. Hoc ipsum non expertus sum. Evt. Eiusmodi obscura responsio, Brute, nihil aliud est, quam pro

olla aenea ligneum operimentum quaerere, Ut vulgo dicitur,qua sitbterfugere existimas. Ponamus in hoc casu & Empiricum aliquem aut circulatorem aegroto

quoque adesse,quid mali ex lotio tam optimo referet, cum pulsum tangere nec explQrare norit, qui pulsius mortis indicium praebebit,quod ex urina nequaquam Empiricus, ut doctus medicus, ex pulsu potuit praedicere. Non enim probe perspectas habet aegrotantium vires Empiricus, quas doctus ex pulsiu percipit. Hinc apud medicos versus ille vulgaris admodum percelebris est,

Dina fraudes aperit discretio pulsius. Urina autem sui dictum est prius) semper persectius naturalem virtutem,quam pulsus declarat: pulsus vero commodius virtutis vitalis constantiam.

Hinc recte Gordonius asserebat, pulsum quaedam ipsa urina certius indicare: & rursus nonnulla urinam perfectius pulsu posse praenuntiare: ita tamen ut cognitio unius absque scientia alterius minime subsistere possit,&non solum his, sed alijs signis omnibus ut ostensium est) indigemus, ad persectam omnium

SEARCH

MENU NAVIGATION