장음표시 사용
141쪽
uera decipulas atque hamulos esse, quibus miseri capiuntur hodie mortales & inescantur. Sed tu Brute dic quaeso, cum optimus & exercitatus medicus de stomacho uxoris male habente diceret, cur ei aeque fidem non adhibuisti,quam tuo circumforaneo v scopo habui sti. BRur. Id iam dixi: quia locum aD se sum medicus mihi non ostendit, ut circulator fecit. EvL. Non tamen in eo loco squem perpera ostendebat Empiricus tuus) cor situm erat , ut iam diximus. Sed unum est, quod te rogatum adhuc velim. Dic obsecro, cum Vrinam tuam aut alterius ad medicum defers, nonne locum quem dolere sentis, cognoscis antequam medicum accedas 3 eundem tamen vis ex urina re tam fallaci praedici ac demonstrari. BR. Quid ni hoc vellem 3 ea de causa medicum a cedo, Vt ex eo morbum meu audiam,alioqui neq. hic medicus doctus erit . qui locum affectum mihi non praedixerit. Evt. Praedixit tamen tibi de stomacho uxoris, & Empiricus tuus de corde. Oportet igitur tales tantum medicos esse,qui te decipere studet:cum antea nos validissimis argumentis demonstrauimus locum affectu ex sola urina non posse diuinari. Audio, Hyaui itaque, eo quod optimus medicus te minime fallere M V vult,quanqua locum affectum ex lolio solo non coniectauerit, oportet ut talis sit indoctus, & in arte sua imperitus, tua quidem opinione: Neq. hoc tibi satis est,uerum urges ut eunde alioqui doctissimum,etiam
nos pro blitteo seu inutili ac nullius prech habeamus:
quamuis antea consessus fueris Empiricum tuum ad morbum uxoris tuae non recth consultasse, cum ex
medicamento illius a sthmpto pessime deinde habuerit,quem tamen putabas morbum recte ex lolio pra
dixisse. Quod etia falsum erat: Nam si morbum per-
142쪽
LIBER syCvNDvs Irue secte cognouisset, non dissicile eidem suisset, ut uxorem quoq. sanitati restituisset. Numquid & illud ab-sserdum tibi videtur,si medicastra aliqua mendacium menti tuae obiecerit, quam tamen iuxta falsam tuam opinionem de morbo recte diuinasse putas Z Sit ita. cognoscet ne ilico morbi causiam & eius originem' Numquid & statim omnia accidentia calletξ & vires aegro tantum probe perspectas habet i quae ex lolio
diuinari non possitnt. quae inquam si ignorauerit, dicat, nec ei quomodo morbum curabitὶ BRVT. Nos non loqui-h . a. mur nunc de curatione, sed quod huius farinae ho- ηα virat .vitimines etiam norunt urinas bene iudicare. PHii. Esto
Brute. Sed quid tunc habes, nisi manum muscis repletam,ut idioma vulgare habetὶ Quid enim absurdius est,morbum meum alienis notum esse,qui eundem curare non possitnt At cum, magna ex parte, circumforaneorum iudicia, mendacijs siplendidissimis saepe sint reserta, ut de morbi uxoris tuae iudicio constat,cur ea tanti aestimas, cum fere semper idem iudicant, callida quadam subtilitate, qua incautos
circumuenire norunt 3 verborum etenim lenociniis quiduis persuadent, ac ea tantu reserunt,quae ab hominibus nihil tale cogitantibus prius expiscati suerint. Et si inter narrandii,videantur quid omisisse,aut
rem acu non bene attigisse, mox ad mendacia sua &fraudes reuertuntur, cum ipsis proprium sit,hominibus imponere, Tunc enim ex urina mira comminiscunturimodo diuinant stomachum a proprio loco homi abia im-
prolapsum , quε rursus se sustcntare posse pollicenta pq tur; vel hepati vesiculas aqua refertas in natas esse; aut lapides, fabarum instar eidem increuisse, vociferan- tu vel potione nimia absumptum dicunt: cerebrum
utem concidisse, pulmonis fistulas obstructas, hinc H 1 sonum
143쪽
sonum edere non posse, lienem ad nihili redactum, cor quoque morbillosis papulis resertum esse: R
nes prorsus excretos, & per vesicam extillatos, vesicam diruptam ut lotium non contineat, intestina discerpta & feces regurgitantia. Ouis autem eorum mendacia numerare possit, quid non audent temerari j praestigiatores apud indoctam plebeculam effutire, & de membris internis mentiri Z quorum ne locum quidem norunt, nec situm aut compositio- nem , tantum abest ut actionem horum omnium intelligant: nominantque cepius ea, quae nunquam perceperunt, aut perlustrarunt. Hic tamen simplex idiota, iis adsistens, eorum verbis intentissimε inhians,& insigniter mentientis pendens ab Ore,omnia illa credit vera esse, atque sibs omnia in tuto esse putat, quod iudicium eorum ex lolio audierit: verum ubi ad medicamenta deuentum fuerit, minime ea quae aeger sperabat, cuius lotium ad Vroscopum . delatum erat, consequitur. Recte igitur eorum circa urinas iudicia pro coniecturis inanibus de puerilibus ihabenda3 Pni L.Vtrum tantum puerilia essent,modo scelera nefanda non subsequerentur, & sub praetextu huius artis, quam nunquam didicerunt, medicinam in aegrotantium pernitiem, exercerent,atque mortemper experimenta agerent. Et,quod magis dolendum, etiam quidam ex nostris medicis, qui tamen cum Empiricis conferri nollent, hac perdita impostura inlotiis inspiciendis simul utuntur, ut eos non pudeat lpalam mentiri. Sic medicus quidam , non infimae notae, ut ex historia subsequenti intelliges, ut maioris seret, miranda ex lolio proferebat in patria mea, quae tamen potius ridenda erant, quam extollenda. Ouid autem illis diebus mihi usu venerit, referam.
144쪽
Deserebatur ad me per famulam quandam cuiusdam Hist. - . mulieris urina admodum perturbata confusa&cras
la, vinei coloris, exiguae quantitatis: quam equidem ri .
cum inspicerem, illam ipsam quae deserebat urinam, interrogaui, An ne illa cuius estet urina, ventrem l bricum aut constrictum haberet Z respondit, quidem aluum iam multis diebus stupra modum citam fuisse. Eo audito statim iudicaui, id quidem factum esse,obhepatis imbecillitatem. Et quia eiusmodi urinas Actuario testet lib. De praeuidentiis cx urinis cap.7.)fepius sanguine bilescentem significat praedixi fluxu hepatico eam laborare. Non quod hisce rationibus velim sustinere fluxum hepaticum, vel dysenteriam, aut alium quemvis fluxum ex tali urina cerib colligi
l osse, imb hoc ipsum non minus difficile quam fal
ax signum esset. Et ideo cum quantitatem ipsam valde exiguam atque colorem urinae animaduertissem,
non statim ex his hoc ipsum volui asserere : sed prius de fluxu ventris inquisiui; & cum is diu perdurallet,
eo confidentius de sanguineo fluxu asserebam. Dum hoc inquirendo recte coniectare videbar, atque hoc ipsum famula audiente,maxime me suspiciebat, inquiens, Recte tu quidem iudicasti: iamdudum hera mea fluxu sanguinolento laborauit, & etiam ex he- pate. Nam alius quidam medicus quem Doctorem appellabat,neque immerito, nam ct barba, moribus ac vestitu talem se praeferebat, cum & diu in Academia Coloniensi versatus, nunc domum reuersias medicinam faciebat) hactenus illam frustra curare nisiis
Mersicin res rens hepar ad faba quantitatem deuenisse, ct nunc denua aceresiere.
est: quanquam nunc, ut mihi videtur,cum hisce diebus aliquot a medicamentis eiusdem abstinuerit,melius habeat, licet venter adhuc sanguinem aquosum
deiiciat. Et ob hoc dicit idem medicus hepar ad fabae
145쪽
persuadens nobili taro hepar sibi venere ab
diminutionem peruenisse , nunc denuo crescere. Quod cum audirem, non potui me temperare, quin
cachinnum tollerem: Tibi,inquiens, o famula hoc ipsum facilὰ persuadere poterit bonus iste medicus,
tum hetie tuae. mihi autem dissicillime. nam hepate hoc modo diminuto, matrona tua in hanc diem non
vixisset. BRvT. Nonne & hepar diminui potest3 dictum enim est mihi a praeesaris medicis & hisce diebus a sacrificulo isto vroscopo, quem nosti, qui in inspiciendis lotiis apud omnes maximi fit, hic enim pr dixit cuidam,'aod ei hepar diuturna potione absumptum esset, cum& vulgares quidam ferunt, de insignibus potatoribus,eos pulmonem & hepar potu consiumpsisse & abstulisse. Evt. O delirum caput,
qui tales medicos doctos vocas: non possum satis admirari crastitiem & ruditatem tuam Brute, cum tamen ante audieris a nobis hepar sanguinationis org num esse,a quo denuo totus ranguis per venas corpori
uniuerse eiusque particulis omnibus distribuatur: Si enim sanguis non fit, quomodo vita seruabiturὶ Itane extollis iudicium illius uroscopi impostoris, qui&album nigrum esse tibi facile persuadebit si velit3 Similem fere historiam refert Euritius Cordus, n5 minus insulsam, quam Philiatrus ia retulit, de quadam medicastra, quam & nunc libet adferre. Novi equidem, inquiens,veneficam quandam praestigiatricem, quae persuaserat nobili cuidam viro, hepat illi suum
inmoderata venere vitiatum primo,ac deinde paul tim penitus consumptum e imo extorsit ab eodem octuaginta florenos, ut ei sitis medicamentis nouum crearet hepar. Idem quoque assimant quidam circumforanei tenebriones de pulmone absumpto: atque auferunt a nonnullis stolidis homuncionibus aliquot
146쪽
LIBER sECUN DV s. II 3, quot aureos nummos,quo hanc praeclara suam artem
illis tradant. Atque haec mihi prosccho videtur ridicula impostura, quod dicunt,se haec intrinseca membra hepar dico S pulmonem) clare aperteque 'ui-busiuis posse ostendere in urina absumpta esse: idque
agunt tanta confidentia, ut homines eorum sermonibus delusi. saneth deierent se vidisse illa. Haudquaqua tam facile se his impolioribus deridendos praeberent,nec ullis eorum strophis caperentur, si hepatis atque pulmonis actionem,tum munus cognoscerent.
Est enim iecur sicut antea abunde dictum est) membrum & quasi instrumentum homini omnino neces . sarium, per quod quasi medium natura utilem fanguinem creat, ac sine intermissione concoquit, qui deinde a corde attrahitur,& a vitalibus spiritibus per ficitur. Vtitur qu .cor nostrum ad id ossicium suu ni perficiendum, opera pulmonis. Nam vitales illi spiritus non ex singuine tantum, sed etiam ex aere, qui attrahitur per pulmonem,excitantur & conficiuntur. Necessarium quoque est, ut feruidum nostrum cor huiusmodi aere tamquam flabello assiduo refrigere tur ac reficiatur. Vnde oportet hominem perpetua hac respiratione anhelitum suum ducere: adeo ut sine hac respiratione & inspiratione, quae fit per pulmonem, homo vix momentum vitam tueri possit. Iani vero cuiuis facile perspectum esse potest,quam foeda hi rabulae mentiantur, quum amrment ex urina homines carete iecore & pulmone: digni prosectb, qui foetido iecore ac putido pulmone ex omnibus urbibus expellerentur, ne amplius incautae plebeculae suis
splendidissimis mendaciis imponerent. Quid ' qui
turpis lucri gratia auream vel argenteam monetam alicuius principis corrumpunt vel diminuunt, com-
147쪽
buruntur publice, aut in feruidam aquam vel oleum coniiciuntur. Si vero scelestissimi nebulones,qui non pecuniam tantiim, sed imagine summi principis, id est, Dei ipsius saepe adeo dilacerant,dilaniant,ac corrumpunt, Vt tandem commoriantur aegri,eorum Vehementioribus pharmacis, ut colocinthide, & similibus, quibus utuntur plaerique isti Empirici vromantes, postquam lotium inspexerint, non viso aegro. Tales autem in precio habentur etiam a nobilibus, qui eorum fraudes no animaduertunt: hi enim apud plurimos in honore sunt, atque dolo ac fraude ditantur : Ad hos undique concurrit turba multorum,doctus ubique iacet ac contemnitur, cum sycophantae eiusmodi strophis in precio habeantur. Quis non quidlibet qua optimus & doctus medicus esse velit: cum nunc ars ram praeclara dependeat ex solo urinae iudicio, quantumuis urina decies mutetur in hora, atque isti urinarum speculatores, diuinatione hac, quae fit ab euentu, elati, plusquam temerarii, sceleratissimis, portentosis, & pericillosis mendaciis dites cunt. PHi L. Referunt & alia mendacia stuperioribus multo splendidiora& impudentiora ,dum arbores ex urina speculantur in corpore humano nasci. Propterea ut quiuis eorum strophis minus irretiatur, aliam non minus lepidam historiam , quam paulis ante a me dictam huc reseram,quae mihi ipsi quoque
contigit, cum adhuc Alcmariae praxim exercerem. Anno enim Domini nostri seruatoris issi. In Thescis uriali ita saliam nostrae Hollandiae instulam,no autem Graeciae, serte sertuna ad quendam aegrotum accitus sum: in--bomin com ter caeteras tunc urinas, quae mihi ibidem offerebantur, ut moris est, quaedam muliercula lotium suum L atur. secum adserens me quoque accessit. Erat autem Urina
148쪽
alba tenuis,diaphona,ac indigesta sine hypostasi:quae cruditatem,malamque ventriculi concoctionem,tum hepatis obstructionem optime indicabat. Cum enim venter' extumesceret in maximam molem & promianeret , non dissicile erat intuenti mulierem hydrope affectam esse. Vnde percontatus se in diu ne hoc malo laborassetὶ respondit iam dudum in hydropem incidisse, qua etiam aliquot ante annos prius laborauerat, atque tunc cuidam medico circumseraneo, admodum perito ut aiebat) lotium suum inspiciendum tradiderat: qui referebat postquam de tumore ventiis audierat) arborem quandam in ventre excr stere, quae ventrem ita extendebat, Vt nunc vix progredi posset, ita ut metus esset ne venter rumperetur arbore ita excrestente : interea iactabat se medic mentum in promptu habere, quo ipsam ab arbore liberaret & pristinae sanitati restitueret; atque dedit mulierculae potionem , pro qua Empirico per uitquatuor florenos. Addebat inseper sycophanta,u nec illa potione absumpta ac ebibita curaretur, nunquam eam a quouis medico exercitato posse curari. Cum ex hoc poculo ventris tumor nihil sese remitteret, post aliquot deinde menses per se incepit umbilicus intumescere, ac seris propendere, qui tandem stasponte disruptus est ob molem aquae umbilicum extuberantem & tandem disrumpentem, quae umbilico aperto purissima fluxit, ad quatuor pluresve congios.
Mulier veto, eorum tempore non animaduertens occasionem steste Hippocrate praecipitem esse, n5 ad hibuit medicum peritum,atque ea de causa umbilico per se occluΕ & conselidato, quod mirum suit, post aliquot annos deinde incepit venter non aliter quam antea intumescere, hydrope magis iam confirmata.
149쪽
Caeterum cum lotium tunc spectarem, consiliebam ut Alcmariam veniret , ut sic periculum faceremus, numquid eam denuo optimis adhibitis remediis cu- .rare possemus. Sed forth ad rem attentior, quae tamen pro unica potione Empirico suo prius dederat quatuor florenos, hoc nostro consilio spreto, longo tempore miseram protraxit vitam,ac tandem,ut mihi inutio Θ- postea relaturn est, hydrope obliti Delsensis tamen mulier, de qua audiuisti, simili casu laborans, ct effluente nautae uxor, cui umbilicus diruptus est, sed aqua per umbilicum paulatim emuente , haec industria ac al- Dcta recidis , terius medici ac duorum chirurgorum , adhibitis Η ' quoque remediis ad hepatis correctionem facientibus curata fuit. quanquam non diu pbst facta recidiva& aqua per umbilicum emuente, tande & haec
obiit. EvL. Est ne illa ars, o Philiatre,ad imponendum promptissima idiotis hominibus perniadere
arbos es atque frutices in ventre humano enasci, non
sit. quam E terra suppullulascunt, ut eo callidius nummos a plebecula indocta extorquere possint 'BRv. inomodo igitur Philiatrus uxorem illam Typographi Delphenus, mulierem adeo obesam & pinguem anno IJ62. curauit, quam omnes dicebant, non quidem vulgares tantlim, sed etiam paulo peritiores homines, eam in ventre arborem habere ; cum crassiorem in vita non viderim 3 PHi L. Quomodo autem eam curauerim , id praeter nostrum institutum est hic nunc exponere. Sed quid stulti homines de ea commenti sint,id ego corrigere non potui:cum aliqui dicerent eam hydrope laborare, alij vero impraegnatam esse, ut & obstetrix quaedam sentiebat, quamuis contrarium mihi videbatur sed etiam potius molam carneam ac ventosam habere coniectabama
150쪽
bam; nec me mea fefellit opinio, clim & nostris remediis deinde ab ea liberata est, quanqua stultarum
quarundam muliercularum ori frenum iniicere non potuerim, quae palam profitebantur, arborem huic mulieri in corpore innatam fuisse. quod etia de in
liere altera Alcmariana,quq in platea Coeltunia dicta, ex hydrope decumbebat, referebant. Sed haec ipsi - grauida ac simul hydrope laborans, postquam peperisset, quinque deinde diebus a partu mortua est,
ventre atque distento permanente. hinc suborta opinio, eorum qui artis medicae gnari non sunt, qui dicerent arborem in corpore adhuc permansisse. alij vero ut & obstetrix,secundum partum adhuc in corpore subesse, constanter pronuntiabant: aliae vero mulierculae molam esse suspicabantur.aderat & sacrificulus empiricus,qui vesiculas hepati adhaerere mira - niabat , ex quibus aqua in ventrem destillauerat. Ego vero cum sustinerem, neque secundum partum esse, neque molam, sed ventrem distentum esse hydrope : & cum precibus quibusdam diuitis mare nae, vir eb perductus est ut in uxore mortua fieret incisio, quam cum admisisset, effluxit E ventre tanta aquae copia,ut octo congios Hollandicos pluresve vas
cadaueri sappositum receperit. Erant autem internavistera praesertim intestina fere omnia praeter uterum libremfaciet ac renes corrupta & liuida, neq. alius foetus in utero inuentus est, neque mola reperta: peritoneum vero undique diruptum erat ex aquae mole ut arbitror;
omentum planὲ consumptum, ut eius partes putridae& disruptae cernerentur: hepar vero in stirrhum erat mutatum, ac lienem quasi lapidosium conspeximus.
sed arborem ut sycophantae delirauerant in nullam inuenire potuimus. Quamobrem Brute si sapis, stul-