De incerto, fallaci, vrinarum iudicio, quo vromantes, ad perniciem multorum aegrotantium, vtuntur & qualia illi sint obseruanda, tum praestanda, qui rectè de vrinis sit iudicaturus, libri tres, per dialogismum contra vroscopos empiricos concinnati D.

발행: 1589년

분량: 357페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

3 4 DE INCERT. VRIN. IV D.

spectandam mittebat. Putabat enim hoc modo sese imiseram ab hoc morbo liberatum iri. 'Inter cael ros vero medicos , etiam nouus quidam in urbem

aduenerat circulator, qui sie doctorem ut hoc genus nebulonum egregie mentiri nouit iactabat. Insignis enim cuiusdam medici famam de se ipQ lpargebat,& hoc praecipue inter plebeios. Huius autem mulieris urina ad eum quoque deferebatur; quam quidem dum inspiceret caute admodum eam rogando, quae utinam detulerat; intellexit tandem non exiguo tem- pore aegram male habuisse, quodque Varios quoque . . consuluisset medicos , qui opem nullam attulerant. Vnde vaser vulpeculae instar inspecta urina mira de se iactabat & promittebat, nullumque doctorem esse qui a gram curare posse assirmabat: addebat ilico praestigiator, fascino affectam esse. At illa quae urinam deserebat, inter caetera eum rogabat, numquid ex lolio animaduerteret aegrotam grauidam esse. Cur respondebat circum soraneus,eam minime grauidam aut impraegnatam esse,sed fascino atque veneficio i bonare, idque per talem hominem, quem numquam tale scelus perpetrasse crederet;& deierabat neminem esse praeter ipsum,qui illam curare pollet. Interitia in curatione sibi comitem exorcistam adiungi volebat,

qui apud illam nescio quae quotidie legeret & super

caput aegre mussitatet ac murmuraret. Deinde vero

is ipse medicas potiones exhiberet,quibus iam ebibitis, ita sana euaderet,ut ne morbi vestigium vel huius passionis relinqueretur; & si,inquit, velis aegra statim ' accedam. Hoc famula noluit annuere, quae Vrmam attulerat, cum illud in mandatis non haberet,quamobrem se haec herae renunciaturam dicebat. Quae cum audisset, valetudinaria vetEpia ac Christiana, Exorcillam i

172쪽

Exorcistam minime admittere volebat,ac Deo potius committere morbum suum,tum medicis optimis instituit,quam cum eiusmodi praestigiatoribus rem ha- bere: quanquam non deerant ex amicis aegrotantis, qui frustra eam ad hoc urgerent. Tandem post aliquot dies,cum ipse tunc Alcmariς praxim exercerem,

ad me & huius urinam spectandam detulit sororius, morbumque descripsit, & simul symptomata addidit, quibus hactenus mi sera detinebatur. Ego autemi Symplomatis omnibus consideratis urina inspiciens, quae tenuis ac clara erat, cum circulo quodam plumbeo, hypostasi exigua, maxima cruditatem adesse iudicabam,& ventriculi malam coctionem: Solet enim talis urina caepe obstructionem in liene arguere, cum propter obscuritatem, tum plumbeitatem, quam ci cuius prae se ferebat: praeterea & talis melancholiam insinuat, & eo nomine de hoc humore aegram infestante maior mihi fuit suspicio, cum audirem omnia

signa,quae de hypochondriaca melancholia apud Galenum lib. 3. Deloc. affect. cap. 3.&6. destribuntur, adesse. Vnde facile quoque ex sororij relatione coniectabam, hoc malo uxorem ipsius laborare. Inter multa verba quae ultro citroque inter nos fiebant, Q- rorius ex me rogauit,numquid consilium medici circumforanei persequeretur,nec ne. Cui respondebam

nihil tale agendum esse; ac certis dissitas rationibus

ne uxor medicamenta sortiter aluum sesuentia ac conturbantia ab Empirico, nec etiam ab aliquo medico quantumuis docto praescripta, reciperet, potissimum cum de impraegnatione maxima suspicio esset. Propterea consului ut aliquantisper non selum ab iis medicamentis quae leuiora essent, verum etiam ab iisqtur nauseam inducunt abstineret, ne abortus subs Κ queretur,

173쪽

queretur, nisi fortasse ob vehementem passionem accidentibus cogeretur optimi medici consilio, subueniri: tunc etiam iis uteretur, quaenaturae vim inferre non possent. Vnde & nos victus ratione proba praescripta, etiam quaedam leuia remedia, ad rem tamen facientia, adiunximus, quae partui minimς obessent, quibus & generum ad tempus relegauimus. Eo vero

ad uxorem reuerse , non diu post, illa peperit filiam pulcherrimam , quae & nunc vivit, & simul post par-xum matri cessauit passio illa melancholica, cum in puerperio fatis per te purgata, Optim' victus genere utererur. Vbi nam erat illud fascin m & genus incantationisZouod impius praestigiator ex urina praedixerat3 Quid si eius pestilentissimis remediis praegnans mulier usa fuisset, nonne facilὸ & matrem & prolem

suffocasset nebulo quae nunc una cum prole Dei beneficio euasit. Plura exempla horum uroscoporum sycophantarum hic recensere possemus: at satis est vel hoc unuin exemplum huc attulisse, ne eiusmodi nugis orario nostra in volumen excrescat, ne & tibi 5 Brute oneri simus,cum satis iam constet artem tuOrum Empiricorum circumforaneorum de urinis iudiciariam, meram imposturam esse; quod & nobiL. cum,modo mica salis in te sit iudicabis: quamobrem si sapis, nori amplius eoru iudiciis adhaerebis. BRvT. Egre quidem adhuc a mea opinione diuellor,quanquam videor me meis Empiricis plus tribuisse,quam possent praestare.' P HIL. Verum istis nugigerulis omissis, stilum nostrum in eos conuertamus, qui nimium cofidentes huic stultae diuinationi, a callidis de vafris circulatoribus decipiuntur. Et ideo omnibus modis operam dabimus, ut eos una tecu o Brute deuiantes, in rectam viam deducamus. Eu L. Possemus

174쪽

, LIBER SECUNDUS. 1 7

mus quidem omnes nostras Vires intendere, quam- quam metuam nos frustra in hac re laboraturos. CAPUT V.

Deperuero rusticorum ac idiotarum ct aliorum simpliciatate , ct nimis stulta in prinarum diuinationem confidentia ct credulitate. Pu i L . Quis non derideret stultum hoc genus

hominum,qui a circulatoribus dementati aut fascinati sui opinor) sibi persuasum habent, nihil tam

abditum, occultum , abstrusum in holnine, quin ex qu reloiij inspectione cognosci possita Quamobrem rectE' β'

ossicium suum praestare putant, dum Vrinam aegrotantium ad varios deserunt medicos, cum bonos ac peritos, tum sycophantas, circumforaneos, mulierculas, & quicumque inter hos omnes acu quod dici seletὶ rem attigerit, &recte diuinauerit,eum reliquis omnibus anteponunt,atque huic fidem habent. Hoc enim modo doctrinam & scientiam medicorum experiuntur & explorant; ignorant enim miseri quid illos α quid demu medicos exercitatos deceat, cum medicina omnium artium sit difficillima, quae probe exerceri non potest, nisi medicus praesto semper adsit aegris. B R VT. Cum etiam inspectio urinae pars medicinet sit haud exigua,ut vos ipsi antea declarastis, nonne is qui inter reliquos rectius diujnauerit, reli- quos doctrina superatὶ & ideo hic modus experiendi peritiam medicorum , mihi ac multis placet. Et taeos stultos asseris, cum & optimi quique, neque vulgares tantum aut tenuioris sertunae homines, sed &ditissimi quique hac in regione id faciant,& urinam suam ad diueris medicos deferendam curent. EVI. Κ Σ Pro-

175쪽

i 8 DE INCERTO V RI N. IV D.

ProptereaBrute vix scimus, numquid imposiores potius culpandi sint, quos tu ob unius urinae stultil misio qui ii pro medicis habes, an illi simplices ac nimium 2 I . . ., credat homines, qui tam facile cuiuis ex lolio men

is Mi quam tienti fidem adhibent. Si tales non inuenirentur,qui 'TU' yyy praestigiatoribus credunt & vltro eos adeunt, vix impostores reperirentur. Nunc vero cum multi sint incircumsipecti neque dolum animaduertere possunt, utpote rudiores aut ignauiores, cum fraudes minus aduertant, eorum de urina diuinationi indubitanter

credunt, & sic sese ip s cepius in praesentaneum e ilium praecipitant, & agyrtis maiorem imponendi ansam praebent. BRVT. Cui igitur urinam desertivis ac spectandam praeberi,nonne de illi qui inter reliquos rectius praedicitZ PHi L. Non inhibemus tibi optime Brute, ad quemcumq. velis urinam tuam vel uxoris vel alterius deseras: interea praestantius est, ut suo loco dicturi sumus,ut medicus perpetuo aegrotantibus adsit. propterea admiramur hanc inscitiam Sruditatem illorum ac tibi similiuin, qui ex sola urina nostris naribus obtrusa, omnia diuinanda esse existimatis,ita ut nuper stolida quaedam mulier ad me a cedens, annorum numerum aegrotantis, ut praedicerem , ex urina, efflagitabat: quem cum ex lolii inspectione diuinari no posse dicerem: imo, inquit, hoc mihi a doctissimo errone persuasum est ,& tot cruces

in urina innatare quot decennia arger habeat. Coi uersus ad rusticam quae haec inquirebat, nullam crucem inquam in urina conspicio: ideo maritus tuus nullum vel vix annum excessit, tu vero si me oculatior es, urinam diligenter contemplare, num tu aliquas in urina fluctuantes videas, aut in fundo matulae subsidentes. Hic illa ore aperto ac hiante magna

176쪽

, LIBER SECUNDUS. I si

.cum animaduersione urinam insipiciebat: Verum tandem coacta est palam confiteri nullam crucem se quoque spectare. Eu L. Quis medicus sincerus has nugas ferret, qui neque illa in lotiis videre possitiat, ii etiam ferunt de feretro, in urina eorum qui morientur, innatare) tamen circulatori haec mentienti fidem habent, fascino oculorum obstricti, ut fateantur illa se quoque vidisse, quae equidem numquam osten- fa fuere,quemadmodum vulgares fabulantur de Vli-spigelio qui aliis persuadebat parietes depictos esse,

cum nullae picturae in iis cerneren r: nemo tamen ausus erat ei contradicere, praeter innocentem quandam mulierem quae pro stulta habebatur. Verum hic quisque tacet de limul credit, quanquam numquam viderit. propterea vulgares isti homines non

erubeschini inquirere,num aeger ex equo ceciderit,aut a curru in terram prolapsius,vel stlopeto ictus aut alio modo vulneratus:haec omnia medicum ex diuinati ne urinae,certa coniectura posse assequi putant. PHI L.

Hanc ob causam non positim non Bruto lepida hanc L . R. referre historiam, licet ridiculam, mihi quondam a

Pharmacopo in Galliis relatam,veram tamen. Ru- rn ην oectate,

sticus quidam hyeme & tempore admodum frigido,

ut gelu aqua concreta foret, urinam uxoris iam igne minis. solutam ad medicum deferebat. Is simplicitatem rustici animaduertes, coepit eum interrogare, numquid uxoris eius urina foret. Respondebat rusticus ita, esse: sed numquid & alia in ea animaduerteret,iubebat ut lotium diligenter inspiceret. Medico vero urinam inspicienti suspicio oborta est de dolore aliquo externo cum urina optimi coloris videretur,de dolore cum inquireret ut rusticus putabat) vera coniectabat, papae clamans rusticus, rectὸ diuinasti. Sed unde

177쪽

dolor, inquit ille, quem in latere nunc livido facto

sentit 3 Medicus vero audiens de colore liuido ext rius apparente, non fuit illi dissicile diuinare eundem ex casu quopiam aut percussione contigisse. quamobrem rogauit, numquid uxor cecidisset 3 Rusticus medicum demirabatur, quod hoc ita ad unguem praedixissct. Vnde rursus se ad medicum conuertens,

Magister,inquit, si mihi poteris dicere, ubinam illa

ceciderit, habeberis a me inter omnes alios medicos facila primus. Hanc vero stupiditatem, tum crassitiem coloni animaduertens medicus,& aedium rati nem euoluens, liuinabat uxorem per trabes aut scalas

dilapsam csse. Per Iouem, rursus inquit rusticus, si noueris ex lolio mihi enarrare,per quot scalas ipsa ceciderit, te plane artificem apud omnes decantabo. Hic vero medicus non potuit sibi lcmperare, quin in

cachinnum ob rustici stultitiam vel potius simplicitatem distblueretur: attamen se compescens apud seipsum imaginabatur quod eiusmodi cubicula, apud rusticos non admodum essent alta. fortasse sinquit pcr duodecim scalas cecidit. Cui rusticus, diligenter inspicias urinam, nam plures esse debent. Medicus vero oculos in terram Gefigens,aliquid noui praemeditabatur; deinde vultu composito, rustico dic bat : Lubrica admodum via est, prae nimio gelu, numquid in terram ex improuiso prolapsus, urinae nonnihil effudistiῖ Rusticus aute ut erat homo simplicissimus, medicum non aliter quam vatem aut prophetam aspiciebat, & admirabatur eius de urina iudicium: Cecidi,inquiens,ac nonnihil urinae essu- sum est. Medicus ubi hoc audisset, grauem se ostendebat,&cum auctoritate hoc modo rusticum alloquebatur. Amice, eo in loco in quo te cecidisse ais, reliquas

178쪽

reliquas scalas inquiras, nam hic in matula eas non habeo. Rusticus autem medici eruditionem & experientiam extollens, summas et egit gratias, de secum deferens aliqua remedia ad casam domumque rediens, sibi similibus rem gestam cum magna admiratione &applausta narrauit. Evtoc. Adeo ineptum hoc genus hominum est, ut non sollim haec ex urina

ambiant cognoscere, imo sibi persuasum habent medicum quoque posse praedicere, numquid urina quae adfertur, peregrini sit, vel cuius, vel quo nam in loco idem agat: cuius argumenti non minus lepidam historiam squam tu attulisti) hic quoque aciferre pos. sim, rem quoque gestam ab hoc nostro instituto non alienam. Habitabat aliquando Bruxellis medicus Alis instre

. . . t . . etiam lepida

quidam ob urmarum diuinationem maximi nomi- d. m dis eianis: cui rustica cum urinam mariti deferret, prius deflectebat ad domicellam, cuius maritus colonus α' ι-- erat. Postquam autem Domicella cognouit sibi ob- ς latam occalionem fallendi medicum, obnixe rogauit rusticam,ut urinam mariti sibi deserendam traderet. Annuente rustica,medicum accedit. Is vero diligenter animaduertens poculum sita quo urina erat collecta herba quadam obturatum, quam nouerat in uno loca ac certo crescere,aspiciens domicella,quam

cognoscebat callidam , dolum subesse suspicabatur. Quare stud cns hoc praevertere, deliberatione quasi

matura dixit cum urina ex poculo in matulam trans.

fundi curasset: Haec urina minime nobilis aut ciuis est , sed rustici potius aut coloni, neque ex hac ciuitate defertur: imo per talem potiam, quicumque urinam detulit, intrauit. Hoc audito attonita est domicella, & vltro morbum coloni depinxit, dc medici eruditionem non poterat satis demirari: existimabat

179쪽

a 32 DE INCERT. v RIN. IV D.

enim stolida, medicu ex urina haec certo praedixisse. Pisit. Quid,per Deum immortalem,hoc hominum portentoso genere magis ineptum Z Nescio quae absurda non credit, cum omnibus ex aequo fidem habeat, etiam nuganti ac mentienti ea quae nunquam

fieri possunt. Cui docto & pio illud stultiloquium

urinae non displiceretὶ Narratum est nobis aliquat sit δι' M do Gissibertum Longotium medicum Coloniensem

suo tempore expertissimum, rebrum,a rustico qumdam ei urinam deferente, adeb fuisse commotum ac perturbatum, ut matulam una cum urina ex aedibus per fenestram eiecerit: inquiens se medicum esse,qui curaret aegros, non autem uroscopum vel uromantem, qui ex urinis mendacia proferret. BRVT. Vtinas tamen inspicere medici ossicium est. Pnit. Id quidem verum,si in aedibus aegrorum sat. Sed dic, quae se Brute, numquid stupidissimi sint homines, qui medicum ut prophetam accedunt, ut de loliis ea diuinet, quae reuera diuinari non postunt, nisi quibusdam imposturis, ut exempla iam dicta declararunt,quanquam haec ipsa cx cerebro simplicium hominum excutias nunquam, qui neque interrogantide morbo, non aliter quam muti aut stipites essent, i quicquam respondere velint dicentes nos ea a te quae interrogas,inquirimus,ut ex lolio ea iudices,ob quam . Causam te accessimus. Nonne digni sunt eiusmodi homines a praestigiatoribus circumuenti in grauius malum incidere, a quo postea neque a doctis medicis curari possunt3 Helideus Paduanus Foroliuiensistitit Ui m clarissimus medicus, quondam praeceptor meus Ve-- nerandus , cum quo subinde aegrotos visitabam B noniae, ut morbos ab eodem recte curatos obseruarem, sepe tales rusticos & simplices homines, qui ad

cert am

180쪽

certam horam, in noso nito Vitae sic dicto,cui pro

erat, urinas inspiciendi causa deferebant, increpare solebat, cum ad eius interrogata quis Obmutesceret: inquiens, se non in corpore aegrotantis esse: ad illos quoque pertinere ut morbos declarent, deinde illius

esse urinam inspicere, ac postremo cognito morbo, eundem recte curare. Et ideo neque verbis eorum confidens cum pauperes tantum cum urinis ad n sommium veniebant, neque moris in Italia sit cum lotiis ad medici sedes accedere,quae ne viderequidem

in aedibus sitis dignantur) nos aliquando ablegabat ad

pauperesillos decumbentes, ut omnia symptomata ac affectum diligenter obseruantes eidem rursas renunciaremus,& tunc demum medicamenta iis praescribebat. At ego deinde in patriam reuersus, hunc modum inspiciendi latium in aedibus aegrorum comperi, & adeo insolentes homines inueni, qui ad me lotium deserebant, & si eos de morbis interrogarem, admodum procaces respondebant, id a te scire cupimus,alioqui lotium inspiciendum huc non detulissemus. BRvT. Rectu quidem opinor. ad quid enim lotium ad medicum adferrent, nisi ut ab eodem scirent, quo morbo aegri detineremurὶ Si enim ipsi aD sectum medico indicarent, quid opus erat eidem utinas offerre spectandasὶ E WL. Quid quaese Brutus differt ab hebete & insensatoξ PHi L. Plurimum quidem, cum sapiens ei opponitur,teste Diuo Cypriano c -- ad Demetrianu sic scribente: Nullus effectus offert lumen coeco, sermonem surdo, sapientiam bruto:

cum nec sentire brutus possit, nec ecus lumen admittere nec surdus audire:quare neque nos Bruti opinione offendemur, neque eius verbis mouebimur,

quamuis nos male habeat & Brutuna hunc & alios

K ue rudiores

SEARCH

MENU NAVIGATION