De incerto, fallaci, vrinarum iudicio, quo vromantes, ad perniciem multorum aegrotantium, vtuntur & qualia illi sint obseruanda, tum praestanda, qui rectè de vrinis sit iudicaturus, libri tres, per dialogismum contra vroscopos empiricos concinnati D.

발행: 1589년

분량: 357페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

rudiores homines, sepius a circulatoribus istis vrός pis circumuentos, ac pecunia pridie emunctos, altero die aliis rursurn fidem dedisse. Hinc temeraria fama vulgi, multis errantibus necandi homines impune occasionem tribuit. cum enim sycophantae ob unius serdidae urinae stultiloquium, apud hos maioris auctoritatis, quam optimi medici sint, praestigiatoribus quoque his errandi & trucidandi maior licentiam M'. i' impune conceditur, cum ex uno urinae stultiloquio,. multi ντιουte ne dicam impostura,quiuis repente fit medicus: Mi-μη -- randa hercle est vulgi inscitia, ne dica insania, quum vitae suae, cuius omnes creaturae sunt cupidissimae, taedio capi videatur, quum eam committat Empirico

instillissimo, qui relicta arte sutoria, fabrili aut alia,

quam toto vitae tempore exercuit, ocij aut maioris lucri causa, tribus diebus uromantia tantum imbutus, fit medicus. Ad tales confluunt omnes. Nonne

stultum sine dubio diceremus, si quis graui pressus sti ex limpido sonte, qui ei demonstrabatur, bibere nollet: sed ad rivulum se conserat limosiam & ab impuris animalibus non omnino tutum ' An non eo- . dem modo stolidi iudicandi, cum medicos penes se habeant exercitatissimos, eos quaerunt qui ne literas Ma est isy quidem unquam inspexerunt Z Nec ullo modo ista l. d. , is ferenda est dementia vulgi, quod a mulieribus, qui nera rum bus ad res serias nihil est ineptius, smitatem expetat, ob id quod aliquot certorum morborum medica- . menta peculiaria se habere iactent, quae aut a maritis vel aliis longo usu potius, quam aliqua arte ipsis tradita sunt: cum tamen iisdem nulla contigit eruditio, nulla experientia, nullum iudicium nisi mendax ab urina inconstanti sumptum. BR v T. Imb talia pla rumque habent remedia leuia, licet non iuuent, tamen

182쪽

men nocere non possunt. PMi L. Nonne stulta est illa medicatio & trustranea, qua homo non iuuatur, ita ut occasio iuuandi etiam praeterlabatur, ut postea aeger curati non possit Z Cur non in principio medicum optimum consiuiunt , ut statim sanari possint

Die mihi o insulsissime Brute, si calcei tibi disrupia

sint, numquid fabro lignario consuendos eos trades Si domus tua minetur ruinam, ac eandem velis trabibus sustentari, numquid hanc rem committes caruceatio3 Haec tamen cum vita comparanda non sunt. Si domus male sustentetur, ac deinde rursum cadat,

noua construi potest. Si calcei male consitantur,nihil nisi corium destruitur. At si in curando hominem delinquatur, hoc ad ipsus interitum spectat. Non enim ars nostra medica praeclarissima, quemadmodum reliquae artes mechanicae,uno atque altero anno

addiscitur, imb pluribus fit sutor, faber, textor, aut calcearius. Si enim eiusmodi artes, quae sere circa unam & eandem materiam versantur, pluribus annis addiscantur, quanto magis ars medica, quae circa materiam nobilem & circa diuersas ea sciue grauissimas ambages versatur, adeo ut felicissimi ingenij homo sit oportet, multisque annis ei liacumbat, idque sedulb, qui eam rectὸ dignoscet, & sine periculo ex-crcebit : tu tamen adeo stupidus a circulatoribus fascino obstrictus, ut existimes artem adeo dissicilem vel momento alicui imperitissimo inflari posse. Ba. Quouis modo tamen infletur, parum interest, modo recte de urinis divinent. EvL. Laterem hic lavamus,& caecis viam demonstramus Philiatre: nam adeo ealigantes oculos habent, ut vel modia luce caecutiant,& mentem ita quidam obses tam sortiti sunt, ut id quod rectu aut honestum sit, perspiciant num

quam.

183쪽

iso DE INCERTO URIN. IV D.

quam. Quis non rideret stultum hoc genus hominum , qui vel caeco urinam spectandam exhiberent,

modo is de ea iudicare vellet PHi L. Quanquam hoc

minoisi . esset ridiculum, resert tamen Euritius Cordus hoc ipsium euenisse, de quodam caeco Iuleo perfido de impostore, qui urinas non sine magna admiratione hominum stultorum ut arbitror) inspiciebat. Hic t tus holoserico indutus instar simiae purpuratae quemadmodum nunc nebulones auro, gemmis,annulis &purpura medicos mirantur) sellae insidebat,&vrinas iudicabat, famula omnia ei suggerente. Eu L. Splendidus iste ornatus vestium obfuscavit oculos credentium ciem urinas inspicienti. Quemadmodum vestis ut dici solet) monachum non facit, ita nec medicum

quamuis splendidissime vestibus ornetur: sepissime enim sub eiusmodi habitu ineptissimi homines depraestigiatores latitant. Non tamen hoc argumento ostendere volumus, ut quisque sacco aut veste cin ritia induatur, cum, ut conditio exigit,unusquisque

vestiendus sit. Dux de princeps aliter quam plebeius;

medico etiam debetur vestis decora, qualem dignitas sua admittit. nequaquam vero, eiusmodi sycophantis,qui tali ornatu student plebi imponere. PHi L. Estne dolendum rudiores hos homines, nimium credulos, ultro in retia horum impostorum ruere t quamuis tamen quotidiana exempla harum imposturarii videant, quibus mininad doctiores aut sapientiores evadunt. Sunt enim brutis animalibus multo impetitiores, cum illa non modo sua commoda, verum& hostium aduersa& sua tela norunt & occasiones P LIL ladendi. Sic enim lacerta a vipera laesa herbam quan- seria a titera dam quae in Italia Grdiga vel Gralega dicitur, com dens vires recuperat, quod equidem casu obserua

184쪽

tum constat, ut mihi a quodam Bononiensi medico fide digno, cum in alma Bononiensi academia admodum celebri studij causa agerem, relatum est: quam quidem historiam non minus utilem quam ispidam hic referam. Senex quidam, quondam circa fluminis ripam deambulans, sorte fortuna videns lacertam cum vipera dimicantem , humi sese prostrauit, ut pugnam, aptius, bestiis non animaduertenti bus, specularetur. Lacerta utpote viribus infirmiori tii validissimo a vipera sauciatur,adeo ut moribunda pedibus cespitaret: verum paululii ad se rediens, per gramen longiusculum,uipera non vidente,lacerta

repsit per ripam fluminis ad herbam quandam in

proximo ibi crescentem,qua equidem deuorata,vires ex tempore pristinas recuperauit, atque denuo ad viperam se conuertens,eande non aliter quam antea, adoritur. Sed vulneratur rursum a vipera ictu non

minus lethali ut prius. Mox lacerta denuo ad hanc herbam clam digreditur, ut viribus recuperatis atque resectiscum hoste capitali rursum congrederetur. Sed

frustra: eodem enim modo, utpote vipera longe inferior, qua antea, excipitur. Animaduertens autem senex, non minus herbam ipsam, quam pugnam, le- mirabatur,& ut periculum faceret utrum herba tales vires occultas & sublatentes in se complecteretur, eandem clanculo,dum lacerta iterum cum vipera pugnaret , radicitus euellit. Lacerta denuo faucia, ad herbam redit:quam cum in loco consueto non inueniret, statim occubuit atque expirauit. Senex vero huius herbae vim expertus, medicis ea quae viderat narrauit: Est ea non solum Bononiae, verum etiam in Italia ossicinis fatis nota, contra venenum, Vermes

S pestem celebratur; sorte veteribus incognita,quanquam

185쪽

quam nonnulli hanc Galegam appellant: cuius sit mentio in Pandectis sub fine. Verum ut eo unde digressi sumus,reuertamur,quid aliud nobis haec historia insinuat, quam quod bruta animantia multδ exactilis ea quae nocere possent, fugiant, quam nostri idiotae 8 & ea rursus amplecti norunt, quae iuuare queunt. Ob hoc merito plebei j homines erubescent, ab impostoribus semel illusi, si denuo in eoru casses

incidere svi Brutus noster) non recusant. BRuri Quid ita3 nos ne animalibus brutis comparas , cum tamen homioes simus ac mente utamur3 PHi L. Non comparamus te cum animalibus brutis, sed ut recta mente utamini, animalia irrationabilia vobis proponimus imitanda, quae suos hostes norunt, & ideo mala quantum possunt avertunt, id idem ut facias, docemus. Cum enim ex nostris dictis perceperis vrinae iudicium incertum esse, & quomodo impostores huius diuinatione abutantur,& nimium creduli illis

fidem habeant, a quibus quoque decipiuntur ; ideo

operam damus,ne vulgares ac nimium simplices homines, ad eorum imposturas denuo dilabantur,cum fraudes eorum iam satis deteste sint. Nunc verb restat ut ostendamus, quam utile & necessarium sit, urinas in aedibus medicorum non inspicere, sed potius apud aegrotum, ut reliqua signa una cum urina diligenter animaduertantur, ad veram curationem inueniendam. BRvT. Nescio quibus modis hoc praestare poteritis:cum enim nucitas isto lotio apud medicum in aedibus suis, & una medicamenta mihi praescribantur, uno aut altero nummo exposito, si medicus quotidie apud aegrum veniat, magno constabit, & sic malim meis urinarum sipeculatoribus

adhaerere, qui vilissimo precio semel inspecto lotio,

186쪽

LIBER SECUN Dus. IS9nos etiam curanti EvL. Modo non occidant. Interim si ingrauem morbum incideris, etiam inuitus m dicum vocabis, ut eius praesentia recte cureris,quem nunc ad nauseam usque auersiaris, atque illum versiculum Graecum Amphionis sicyonii poetae tandem Lis iis;

O ις ευδε φων. id est, o beata Sanitas te praesente amoenam sirutiis ver floret, ab que te nemo beatus. BRur. Quid facturus sim ignoro , quanquam prius latium meum ad Empiricos mittam , set etiam, ad vestros medicos, qui lotia quoq. inspiciunt,num hoc modo curari possem. Illud mihi permirum videtur, quod aliis non admittitis lotia in aedibus circulat rum esse inspicienda cum vestri medici idem faciant. PHi L. Haec non prohibemus; sed instituimus docere

praestantixis esse ut lotia ad medicorum aedes cotemplanda non mittantur, sed in aedibus aegrorum spectentur. Fatemur etiam libenter nostros quoque medicos idem facere, quanquam hic abusus detestandus, ob multas ac varias causas ut declarabimus; unde & hic error initium coeperit, de deinde in prauam consuetudinem peruenerit. BRvT. Vereor i

men, nihil vos in hac re effecturos, & quod frustra

iudicia urinae ex manibus uro porum excutietis, cum nec tui medici id permittent. EvL. Scimus graue hoc futurii: interea nemo doctus 5 exercitatus medicus, qui omnia nouit quae ad medicina faciendam spectant, lac in re nobis aduersiabitur, si abusus conamur corrigere, qui paulatim in hanc partem iudiciariam inepserunt,& ad verum estim reuocare,

187쪽

ino veteres olim ac medici praeclarissimi utebantur. Et quanquam fatis opiniones animas hominum obsidentes, eos non modo surdos & caecos reddunt, ita ut non facilὸ rationibus nostris acquieturi sint: t men beneuolentia doctorum virorum fretus, cotis vice una cum Philiatro sungemur, & si eo non deducantur Vromantes, ut omnino hoc stultiloquium Vrinae relinquant, erit tamen aliquid prodire tenus, si non datur ultra: & viri boni nostra voluntate situr buntur. BR . Montes de sua sede moliri paratis./gite ut libe videbimus quid noui rursum adseretis.

ARGUMENTUM

LIBRI TERTII.

Hoc vertis libro Philiairus o Eulogus fruis

rationem reddunt,pndest natus error inspiciem di lotia in adibus medicorum , quae incerta diuia natio agris maximam damnum intulit,ct medicinam coniecturalem, dr contemptibilem fecit. Propterea Bruto δε- monstrant,rrinas non esse flectandas in adibus medicorum, nec eb transferendaου, sed in aedibus aegrotantium praesente messico esse contemplandas. Mox docent neque ex hac sola

inutili ct i constanti diuinatione, medicament 6se pr scribenda, nisi ct atrum prius viderit medicus; cum ex cem iis scopis ct iudicationibus curationes sumantur, non o- ltem ex sola prina solaci in stectione. Postremo addunt neque lingua vulgari messicamenta esse prascribenda, ob errores qui inde nascuntur. Tandem verὸ concludunt Brutiquor ram sui se incultam, incertam, fallacem ct inconflantem,

188쪽

santem, ut Philiatria ostendit, ac pronuntiat penes Eula-gum cst victoriam, qui uri iudicium incertum esse sustianuerat, neque fuscient fuisse, Momnem considerationem δε morbis.

CAPITA

LIBRI III.

Vnde error natus sit de urinae inspectione in aedibus media coram, quae incerta eoniectura existit,qua plus damni &periculi quam utilitatis aegro plerumque accedit,adeo ut Medicinam artem quidem praeclarissimam apud multoseontemptibi em secerit. CAP. I. Quam necessarium sit urinas aTrorum non amplius ad aedes medicorum spectandas transferre, sied quod ipsae in aedibus aegrorum tantum spectari debeant. CAP. II. Ex ista urinae inspectione, aegrotis medicamenta non esse praescribenda, nisi medicus apud aegros praesens, reliqua signa quae ad morborum cognitionem spectent, prius animaduerterit. CAP. I II. aod certa sit methodus signorum & causarum, tum morborum & symptomatum, & certi sint seopi, ex quibus denuo indicationes euratiuae sumuntur: quibus curatio ipsa perficitur, Sc non ex urinae solius iudicio, quibus de v tilitas ae necessitas medici praesentis apud aegrum probatur. C A P. I III. Contra medicos qui medicamenta temerariὸ admodum ex sola inspectione lolij praescribunt: cum remedia a scopis certis & indicationibus petantur. CAP.v. Contra eos, qui lingua vulgari aut vernacula,remedia ὀc medicamenta praescribunt,de quibusvis communia faciunt. CAP. vi.

189쪽

INCERTO

VI IN ARVM IVDICIO

PETRO FORESTO Alcmariano Medico Auctore.

C a py τι de error natus fit de urinae inspectione in aedibis Medicorum , qlia incerta coniectura existit, qua plus damnio periculi, quam utibiatis, piarumque aegro accedit, adeo ut medicinam,artem quidem praeclari 'mam,qua multos contemptibilem fecerit. EvLocus, BRVTVs, PHILIATRus.

HILIA TR vs. Ne quid igitur diei huius tam praeclarae nobis pereat, ad frugifera, fructuosam l disj utatio

nem nostram reuertamur, cum iam

ostenderimus, quam inanem fidem idiotae ponant in mendaciis circula torum, qui sese iactabant omnia ex urina posse diuinare. Qua falsum hoc sit demonstrauimus,& quam male sibi consulant,qui eiusmodi confidentiam in re tam futili posuere, quos & nunc adhortabimur, ne amplius eiusmodi imposturis impliciti, delirent, sed potius eo animum intendant, ut veriora sena per se quantur. BR v T. Quid hic spermologus dicere vult3 numquid hactenus falsa sequuti sumusὶ an putas te solum re multis annis, ac tenacibus unguibus quod

190쪽

LIBER TERTI Vs. Is 3

dici silet in usurpatam, in aliam a vulgari usu consu tudinem posse transferre 3 PAit. Id quanquam sis ρ lus facere non possum,non dubito alios quam pluri- ., is fiat,

mos optimos medicos unius animi nobiscum esse, a rem -

qui & veri studio teneamur, & exoptent medicinam ab erroribus aliquando purgari poste. BRVT. Ergone insipectio utinae in se errorem continςt 3 Quod si ita sit, ars vestra & manca, & pro mutila arte habebitur. PHi L. Quanquam urinarum inspectio in se errorem continere videatur, is non ad veram artem

pertinet, sed ad eos qui hac parte medicina: abutuntur. BRvT. Vterque vestrum antea dixit urinam incertam & fallacem esse, quae & peritis medicis imponit. PHit. Verum est, neque id negamus,cum urina non tantum incerta sit, ut iam longo sermone de monstrauimus, neque opus est idem repetere, imo docuimus quod neque sit sussciens ad considerationem de omnibus morbis : non tamen hunc esse errorem, quem putamus. Etenim urina licet sit incerta, id aliunde venit ut diximus , & aliquam causam habet, quam considerandam esse etiam proposit mus, ne in errorem veniremus. Et si ex lolio insipecto decipiamur, tunc scimus quidem lotium incertum esse, vel eius iudicium, si mauis dicere, attamen ex causa aliqua praecedente, stibinde etiam occulta, ut exemplum de peste posuimus, Caeterum errores de quibus nunc loquimur,seu potius errata, intelligimus de iis quae non in urina, sed in medico sunt , ipsam utinam inspiciente: dum scilicet lotia. quae tamen multas ob causas incerta nouit, aliter de iisdem iudicat,quam iudicare debeat;vnde & loti j iudicio abutitur. Ideo cum optimus medicus omni diligentia veritati adhaerere debeat, quod si non faciat, iam bis L a peccare

SEARCH

MENU NAVIGATION