De incerto, fallaci, vrinarum iudicio, quo vromantes, ad perniciem multorum aegrotantium, vtuntur & qualia illi sint obseruanda, tum praestanda, qui rectè de vrinis sit iudicaturus, libri tres, per dialogismum contra vroscopos empiricos concinnati D.

발행: 1589년

분량: 357페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

17 DE INCERTO URIN. IV D.

tamen aliter quam sycophantae tui faciunt. Hi enim nullo iacto sut aiunt) fundamento,hanc diuinationem temerariP aggrediuntur, nec ab his, qui urinam ad cos serunt, necessaria inquirunt, sed ea tantum referunt , quae verbis aliorum captare possint, atque caeco urinae iudicio contenti, imposlura quadam, venena sua miseris mortalibus obtrudunt, & per homi-μ----. num mortes experimenta agunt. Ad nos autem ma-

b. Σ.e ime simulachrum uromantis a Langio aliquando' s descriptum, verὴ pertinet, quibus & Moria pro Dea. esse poterit. BRVT. Est ne hoc despere, cum diuites fiant ' Eu L. Male partum, male dilabitur. quae

enim ex mendaciis, impostura, fraude, corraserunt, eadem fortuna vel meretriculis alendis, vel in vestibus holos ericis comparandis, vel lusu aleae, aut crebris potationibus, insumunt. qui nullo modo cum medicis doctis conferendi sunt: nam & omnium rerum suarum rudes sunt, atque ignari, tantlim quaestiis auidi,ut quid eos deceat, no curent;quid famam perstringat, nesciant. Ideo huic diuinationi sese tantum dediit, cum reliquas partes medicinae nunquam inspexerint nec ea inquirunt, dum lotia inspiciunt, quae optimus medicus nequaquam negligit. BRvT.

Imo in hoc diligentiores sunt, quam medici vestris EvL. Circa cautelas dixisse voluisses. Verlim quid quaeso Brute inquirerent,cum ne illud quide possunt3

Ignorant enim morborum differentias, dc horum causas, atque symptomata: quibus modis igitur haec, quae nec cognita habent, probe inquirent. Omnis dolor qui in ventre haret,apud eos colicus dolor erit.sic& pueri apud eos semper vermibus laborant. muli res morbo uterino semper asilichantur. Si tussim ha-bcant agri, pectus frigore cocretum diuinabunt licet pleuritis,

202쪽

pleuritis, pulmonia, aut phthisis adfuerint. Si circa iuncturas quis dolorem sentiat, ex lolio diuinabunt

Gallicam luem esse: non aliter quam medicastrae vestrae chirurgiam simul & medicinam facti tantes,omnia ulcera cancros appellant, quemadmodum nuperim postor interrogatus,quo morbo aeger sinis decumberet,respondit, Non pollum vernacula lingua explicare, quamuis Latinam non calleret. Habent igitur

nostri medici in iis lotiis iudicandi aliquid praerogatiui magis: interea quoque nobiscum sentient, urinas ita in aedibus suis inspectas, plus aliquando incommodi quam utilitatis attulisse, dum ex iis medicamenta piaescripta fuere, & aliquando mortem pro vita propinatam fuisse. propterea omnibus modis nobilcum optabunt, quod urinae numquam posthac in aedibus medicorum inspicerentur ob periculum quod ex eiusmodi fallaci iudicio urinae contingere .

posset. quod illud verum sit, spero nostru in Philiatrum id quoq. demonstraturum. PHisb. Id quidem sponte ac libentissime aggrediar, cum minime dubitem aliquem esse bonum medicum,qui non veri studio capiatur, velletque hanc partem medicinae non sane minimam , ut & reliquas alias Omnes parte S, ab

omni fraude ac impollura liberatum iri. Nisi enim, haec prodigiosa diuinatio de urinis,quae artem medicam non solum coniecturalem reddidit, sed omnibus impolitaris nebulonum expositam ut nunc fere ab omnibus contemnatur, vel ludibrio habeaturὶ nisi

enim haec, inquam, futilis vromantia corrigatur, nunquam in pristinum istatum reponetur medicina. Et, ut ingenue fatear, neque ego unquam id speio suturum, nisi hac extirpata opinione de vi in is ad medicorum aedes deferendis. BRvT. Quomodo autem ea in extirpa-

203쪽

extirpabitis non video. & quibus modis demonstr bitis has inutiles esse diuinationes, quae adeo in consuetudinem venerunt, ut multis saeculis vestri medici iisdem quoque viantur. PHi L. Scimus quidem annosos canes loro dissiculter assilescere: attamen instigabimus viros optimos, ut una nobiscum ossicium suum praestent, aegrosque una nobiscum admoneant multo pristantius esse ut eosdem quotidie inuisamusci utinam apud eos inspiciamus: etsi hanc consu tudinem in totum aboleri non poterimus; tamen laborabimus ut non solum hi errores, sed omnes alij qui vi quadam medicinam occuparui, quantum fieri potest, a nostra professione avertamus, vel salte eam ipsam in meliorem formam redigamus. Et licet penes multos incredibilis adsit potentia dirimendi omnes errores, qui dissicilε ob multas causas inter se

non cosentiunt,attamen nostrum conatum viri probi non vituperabunt. Interea nunc quantu ad praesens negotium attinet, facile demonstrabimus,multo esse utilius,magisque necessarium,urinas in aedibus aegrorum tantum inspicere, omnibus aliis signis inter se comparatis, priori illa consuetudine abrogata, licet longior praescriptione in tyrannidem mutata sit. Evt. Probξ facies: nam hac solum in re apparet i spectio urinae erronea. cum non in arte, sed eius cultoribus error insit.

Quam necessarium fit urinia agrorum, non amplias ad ades medicorum Ipectandas transferre, set qu.d ipse in aedibus agrorum tantum spectari debeant. Pu i L. Vel hanc solum ob causam 5 Euloge, utile

ac necessarium esset ob Empiricos circulatores,

204쪽

qui urinae diuinatione abutuntur, ut iam diximus, utinas quae spectandae offeruntur, ab aedibus nostris omnino depellere, nec alias, quam eas considerare, , quae in aedibus aegrorum, eo modo, quo dictum est, collectae essent. Taceo nunc alias causas admodum pernitiosas, quae vel maximE nos urgere debeant, ne eiusmodi suco proximis imponamus, qui illam confidentiam de medicis ceperunt, quod ex eiusmodi diuinatione admodum fallaci veritatem diuinarex possent: quod plane falsissimum est, ut nunc fatis su-

, perque ostendimus. Et iam certo stimus quod ii minum affectias nequaquam ex sola urina praedicere possimus, cum & alia signa sint consideranda apud aegrum ipsium,antequam verum &rectum iudicium de aegrotantibus pronuntiamus. EVT. Quid enim, aliud est haec urinae diuinatio, quam totam artem medicam nudae fortunae committere t quae vento modo in hanc,modo in illamipartem inclinat, & in alto mari fluctuat mox submergenda. Quod si haec impostura tantum actorem laedere tolerabiliors,te haec res haberetur: verum cum plus laedat aegros, quam iuuat, & iis quoque imponit, qui huic stultilo em i tρ m

quio adeo conndunt ut totam medicinam in hac in- ω,

ani & inutili cepe& periculosa coiectura posuerint. Et ideb sese sui antea meminimus)omni ossicio probe functos arbitrantur, modo urinas aegrorum ad aedes medicorum deferant, tamquam medicus omnia ex lolio diuinans, commoda deinde pnescriberct remedia. Mox cum quilibet in re seria nunc ludat maximξ ob avaritiam sui arbitros ad quam quidam, imo plurimi natura inclinati sunt, postqua viderunt, quδd uno atque altero oblato nummulo, hoc est uno

aut duobus stuuerulis, tam vili inquam & Qrdido M pretio,

205쪽

pretio, & medicum consulere possint, & ab eodem simul medicamenta ac remedia petere, quae eisdem quoque describuntur: sibi tunc persuasiim habent, satis ian omnia in aegri salutem persecisse:quanquam paulo post, proh dolor, occasione praeterlapsa, quae aposteriore parte c tua est, & minxis arripi potest,aeger in deteriua vergit , ita ut postea neque curari possit, quantumuis medicus tunc vocetur & praesens sit, quem tamen facile cur siet, si in principio eidem adfuisset. Adeo ut neu ira, stultos ne istos homines auaros, aut medicum quoque tot didum,& ad rem attentum accusare debeas: hunc quod tam vili pretio plebi indoctae acquiescat, & lotium pro duobus nummulis inspiciat, nec cognito morbo, nec viribus aegri perspectis, remedia potius laedentia quam iuuantia praescribat: illos vero ne accito medico, plus nummorum impendam pro sanitate recuperanda. . a. E. Videmus enim quosdam ita sordidὸ auaros,ut si me- ρω m Mum dicum ad se accerserent,& in illum unum atque ait -- - ' rum nuriamurn expenderent, existimarent se plane exhauriri: quanquam hi ipsi tres aut. etiam plures auri libras in scorta, aut aleae lusum vel in commessationes profundere non grauarentur: imo quandoques aegrotauerint, in stercorarios medicos & impost res, quatuor aut quinque auri pondera facile pessun-

dabunt ubi medico licet peritissimo& in sua arte expertissimo vix decem solidos numeraret. PHi L. Tam iniquum hoc genus hominum est, tamque suae senitatis negligens, ut nec sibi ipsi prodesse velit:quomodo igitur aliis proderit 3 Hinc quotidiana experientia exploratum habemus, hos ipsos cum ob avaritiam. tum ob ignorantiam suae mittitiae poenas luere, de sepe in pernitie quandoque de mortem inopinatam

ruere.

206쪽

LIBER TERTIUS. t 17'

ruere. Aliis vero id pertinacia quadam eu nit, dum satis sie functos ossicio putant,medico tantum uringinsemel per transennam ostendisse: ita ut non sit dubita tandum, quin delira haec ac fatua diuinatio plurimis

mortem attulerit: qui forte non succubuissent,si medicus praesto illis adsuisset. BRvT. Non tamen Omnes mortui sunt, quorum urinae ad medicorum aedes tantum allatae sunt, &ex cuius inspectione medicamenta praescripta ac propinata sunt. Ideo non est plane abroganda haec diuinatio, quae multis abhinc annis ustirpata est, vel saltem toleranda, quemadmodum & vestri medici faciunt. PHit. Quamuis ita sit, non dubito multos id inuite agere: non tamen ob hoc medicorum negligentia inexcusabilis existit,

qui non sesum nictantibus oculis errores pertran- zis

seunt, verum etiam errabundae multitudini acquiestcunt. Nec fatis id est, quod in suo coetu satis deba chantur in Empiricos & vroscopos, sed semper inter parietes permanet eorum sermo, nec foras erumpit. Interea sese non respiciunt, qui magis in noxa sunt, quam Empiricorum ullus. Etenim omnis durat ad ultionem animaduersionemque malignitas. Atque nostrum est, & si non animaduertere in malos, patefacere tamen errores Sycophantarum , Omnemque operam dare, ne nos ipsi iisdem imposturis & stultae dyrinarum inspectioni nimium acquiescamus; S saltem admoneamus eos hac in re peccare,quod lotia ad aedes medicorum mittant , multosve felicius nos icuraturos aegros, si praesentes apud illos urinas inspiciamus, & apta deinde remedia exhibeamus. Quicunque enim hanc urinae inspectionem squae domisit tantum apud uroscopos, & ex medicina fundamentum non sortitur sequatur, errores facile com-M 1 mittet,

207쪽

mittet, & mirum in modum rempublicam aggravabit, ita ut optandum esset, quod a medicis non ampli is usiurparetur. BRVT. Hanc ipsam tame tolerant medici vestri exim ij, alioqui de cautelis urinarum non scripsissent. Pui L. Causam iam enarrauimus, cur de cautelis coacti fuerint scit bere. interea scio quid dicere velis,& nos agnoscimus quorundam modicorum effugium & subtilitatem,& cautelas,quibus in diiudicandis eiusmodi lotia utantur , quodque etiam meticulosi sint ex hac tam fallaci urina una diuinatione aliquid remediorum vel medicamentorum praescribere, cum de morbo haesitent: tamen ut plebeis illis hominibus acquiescant, praescribunt synapum aliquem aut tulebum & praeterea nihil: quae si non iuuerint, nocere tamen non possimi, & sic exhibent pomum, ut vulgb dicitur, quo ludere possint.

Quod si fortE casu ut etiam contingere potest illi

curentur, illud egregium factum,vel potius insgnisse q---- ille lusus, iis de strupis ascribitur. Tamen cum multi

'' i' sine medicis curanturi ita tamen curantur, Vt natura eos iuuet absque ope medicorum: sc& isti, potius bona sua fortuna curantur a natura, & non a medico M - - ip . BRur. Si tu curationem velis ascribere naturae, id tibi permitto. interim curantur, dum ex lolio in-vr se in ii ' specto medicamenta qualiacumq. illa sint, praescributar. PHi L. Hoc tamen velis nolis concedas neceC. sum est, periculosam esse medicamentorum p scriptionem ex solius urinae diuinatione, viribus aegrorum incognitis, quas urina sui alias diximus) ostendere non posset. Quicumque igitur ex caeca illa coniectura sanguinem demere iubet, vel purgationem praescribit squae duo maxima & generosa sunt remedia medicorum) in quibus si medicus aberrauerit,

nonne

208쪽

LIBER TERTIUM

nonne aegrum facile occidet, vel in maximum discrimen coniiciet ξ B RvΤ. Postum tamen numero plures proferre, qui cum pleuritide aut angina, aut alia febre acuta laborarent, & urinam aegrotantium ad medicum deserri iusterint, atque ex eiusdem iudicio,& sanguinem fuisse detractum,& purgationem fuisse

exhibitam, & tamen iis remediis euasule. PHIL. Id& ego credo, cum medici interrogauerint de circumstantiis morbi ; quo aegri detinerentur, dum urinas inspicerent,in quibus rebus plus praerogatiui quoque habent, quam tui circulatores: deinde cum intelliis gerent morbum adhuc principium habere & non diu incepisse sin quo vires valent,& minime deiecte esse solent) haec ipsa & consuluerant & rectὶ peragenda iusserant: Tamen quotquot sumus medici, id ingenue fateri debemus, haec ipsa cum minori periculo fieri solere, si medicus praesens apud aegrum fuerit, &0mnes indicationes mittendi sanguinem aut purgandi probe animaduerterit. Metuo autem & praestantissimos medicos ab erroribus non esse immunes,qui solo inspecto lotio medicamenta praescripserui,quantumuis oculati fuerint; mihique persuasium habeo aliquos esse extinctos,quos facile seruassent si in principio iisdem adfui sient. Crede mihi multos esse probos medicos qui dolent, quod hac perdita consuetudine in diiudicandis lotiis uti cogantur, & magnopere optant , ut lotia ita ad aedes eorum allata numquam inspicerent, cum sciant& palam profiteantur

sepe apud plebem praestantius esse semel vidisser m vigesies lotium eiusdem inspexisse,ob praescribantur vel exhibeantur. BRur. Vidi tamen Empiricos meos exurinae insipectione, non solum coniecturam , si ex ea sela pharmaca leuia

209쪽

leuia remedia adhibuisse,sed & vomitum procreasse,& ventrem largiter euacuasse, & sanguinem copiose idemisisse,& plurimos ita curasse. Pili L. Eos vero quos occiderint vel laeserint, bella quidem omittis. Ego no miror naturam fortem, in quam inciderunt,& morbum & imperitum medicum superasse,& m dicamenta fortia desipexisse. BRVT. Perinde est quid in meam cutem agatur, modb possim curari: ego non tam facise ab Empiricis meis distedam. Pisi L. Quanquam mea non refert quid in tuam cutem aut alioru agatur, cum unusquisque id quod li- lbeat agere possit, sed utrum quaevis illi liceant, noscio. & utrum illa quae agat,illi sint utilia, prius considerandum. & ideo tibi tum aliis qui haec vel smilia nobis obiiciunt,paucis respondencium existimo, in id nostrae profestionis sit, ut medicinam ab impost ribus defendamus,& abusus detestemur,& qua possimus diligentia explodamus errores, qui in nostram

M'disi praeclarissima artem irrepserunt. Quin te ipsum qu polo es, ct que harum rerum ignarum falso nos deprehendentem, ita rectam via reducere studebimus, ut in post nim ab Empiricorum imposturis tutus esse possis. - MVE Quid enim aliud inedici nomen in se continet,quam ut languidos & aegrotos omni cura & diligetia ad sanitatem pristinam reducat ; quod equidem non casu fieri potest, ut hi putant, qui nimium urinarum imposturis adhaerent, atque aegros ne videre quidem utile existimant. Quare haec tuorum circulatorum de urinis coniectura, stolida , inutilis, & perniciosa diuinatio est. BRvT. Eodem modo & tuorum m dicorum. PHi L. Id agnoscimus, si iisdem imposturis selinplicant:& ideo omnibus modis nos optamus, ut ab aedibus nostris extirpari posssit. BRur. Id equidem

210쪽

equidem & nos credimus, cum hoc esset e re vostra. Iam enim duos nummulos admodu viles vel unum tantum ex urina inspectione accipitis; ubi vero ad aegrum accederetis, ad minus quatuor plures ve, singulis visitationibus exigeretis, & hoc pretium vile existimatis, tamquam vobis sex pluresve pro quaque vice numerandi forent. EvL. Et tu sordide Brute non pluris aestimas sanitatem tuamὶ quae neque auro comparanda est. Interea cum nummis parcere studeas, & urinam ad medicum tanteim adferri cures, eo ipQ n5 accito, sanitatem quam Optabas, cum perdideris, tua: auaritiae facile poenas dabis, uti aliquando diuiti cuidam euenit hic Delphis qui cum lotium ad medicum alioqui doctum misisset, cum tertiana febre intermittente laboraret, medicus purgationemptaesicribit, quam aeger sumpsit in paroxysmo,& pes- time ex medicamento se habuit, & minia angustia oppressus , cx Haga Comitis Har erum amicum nostru & insignem medicum euocat. Hic aeger medicamentum alterius medici incussit: Antonius vero iubet ad se formulam adferri, eaque inspecta medicamentum laudabat. At rogat num medicus illi adfuistit: negat aeger aitque se ad medicum tantiim lotium misiile. Hic subridens Antonius respondit: Medicum alioqui doctum ne incuses, neque medicamentum ipsius ab eodem bene praeseriptum, cum tu potius culpandus venias, qui debito tempore non

siimpseris. res probε peracta est: stuuerulum dedisti.& pro stuuerulo consilium habuisti, Si enim medicum ad te vocasses, febrem ipsam tam curatu facilem, contempsisset,atque medicamentum extra paro-xysmum die quietis propinasset, nec opus fuisset, quod ipse ad te venissem , ob symptoma adeo leue,

SEARCH

MENU NAVIGATION