De incerto, fallaci, vrinarum iudicio, quo vromantes, ad perniciem multorum aegrotantium, vtuntur & qualia illi sint obseruanda, tum praestanda, qui rectè de vrinis sit iudicaturus, libri tres, per dialogismum contra vroscopos empiricos concinnati D.

발행: 1589년

분량: 357페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

quod tua culpa irrepsit,& ideo iuxta stuuerulum haretibi iuste acciderunt. Age igitur 6 Brute, & huius rei quoque iudex esto, num poena ad medicum qui lotium inspexit, vel ad auarum , qui lotium ad eum transmisit, referenda sitὶ qui si medicum priorem admisisset, vel eunde ad se vocasset, secundo carere potuisset, ac multo minori precio tum molestia sanus o m euasisset. BRYT. Nondum tamen vobis palmam concedo, quanquam id fateri debeo, si statim adhibuisset medicum priorem, viliori precio restitutus fuisset, ita ut culpa penes illum sit, quam medicum. Interim tu quoque nobis respondeas, si fortasse aeger ut sepe euenire selet dum medicus sela urinam inspexerit & medicamenta praescripseritin curetur, quid

opus erit tunc alium vocare medicum, nisi etiam rursum concedatis hoc in rem vestram sereὶ Si enim uri- . nam selum inspiceretis, unus atq. alter nummus d bitur, si ad aegrum fiat accessus, praemium duplicabitur vel triplicabitur. Interea adeo inuidetis meis Empiricis, qui cum lotia inspiciunt,nummulum tantum accipiunt, atque pro eodem nummulo etiam medicamenta praestribunt,quibus & aegri cepe curantur, vos tamen ex eorum manibus hanc urinae diu alionem, quae tam paruo constat, excutere nitimini: quis enim non diceret, hoc praeter inuidiam) etiam in κύρημ. commodum vestrum cedere' EvL. Erras Brute: non enim inuidemus vestris circulatoribus, eo quod lotia inspiciant,cum & nostros medicos simul accusamus, qui idem in aedibus suis faciunt, neque illud nostro commodo, ut refers, agimus. cum enim, hi lotium inspiciant,atque perperam ut exempla nunc demonstratum est)nudae sertunae rem committant,si in praestribendis pharmacis aberrauerint: quato magis Em

pirici

212쪽

pitiei vestri in hac futili insipectione urinae errores

committunt, qui magna ex parte multo crassiores sunt,unde de plus lucri optimis medicis accedit,diim acciti eosdem errores coguntur corrigere. Quod au- te ais, quod una mercede vromantes vestri & lotium insipiciunt,& medicamenta praestribunt & curant,id

palam saepe fit,ubi antimonium vel aliud quippiam

dederint, qualia enormia symptomata sepe sub quuntur,quae ab aliis medicis ad aegrum vocatis maiori molestia & duplo praemio corriguntur. quod si aliquando circulatores ex inspecto latio & medic mento praescripto curent, id plaerumque cassi contingit, uti demonstratum est. Desine igitur nobis obiicere quod nostro commodo haec faciamus, dum hac inspectionem inutilem & Ope pernitiosam esse dic mus. PH i L. Qxus non periculosam & inconstantem coniecturam diceret Euloge; cum certo affrmare possim, quod & mihi, tum aliis medicis cepe euenit, dum urinas aliunde allatas in aedibus meis inspexistassem,& etiam medicameta praescripsissem, paulo post

ad eosdem aegros accitus, eadem reperi ex diametro aegrotanti contraria esse, & morbo minime conuenire, ita ut ilico formulas mutare coactus suerim, atque deierare ausim infinitos optimos medicos idem mecum sentire,modo veritatem ambiant. Propterea multo libentius etiam gratis ad pauperes accedo, qui urinas ad me deferunt, quam ex lotio tam temerariEmedicamenta praescribere; quod plusquam millies feci, ultro eos accedens: diuitibus quoque idem propones,ut potius honesto precio illos inuiserem quam ex solo lotio inspecto medicamenta praescribens sortherrarem. Quod si non admitterent, id auaritiae eorum adscribendum eraqquq ade, sordet,ut nulla e

M ue cusatio

213쪽

cusatio iis prodesse posset, & ideb magis deridendi

sunt, si urinas suas ad medicum tantum transferunt,

digni ut ab Empiricis imponantur, si etiam stultitiae

siue poenas luant dum coecus coecum ducit,& ambo in foveam cadunt. BRur. Esto. hoc ipsum vobis concedo: quod diuites quique medicum ad se accersant, cum satis habeant,quod illi persoluant. Verum si ita res ferat, ut aegrotum minimε accedere possit medicus, cum aegrotus magno interuallo itineris distet, atque is ipse non ita opulentus sit, ut magnos sumptus serat: esset enim minime honestum, neque in rem medici, si eiusmodi iter longum perficeret,simulque aedibus sitis tam diu gratis abesset: Quid tandem, numquid ob hoc talem Urum permittemus mori PRIL. Nequaquam : sed potius deceret villicos istos &suburbanos, tales aegros non admodum opulentos, antequam morbus in crudescat vel inu lescat, in ciuitatem ubi medici sunt transferre, ut eos ipsos quotidie non aliter quam diuites inuisant: nullus enim bonus ac pius medicus huic operam suam negabit. Vel ad nos omia sunt transferendi,in quibus medici ad hoc munus destinati sunt, ut gratis miserabiles & pauperes quo'. homines curent Vel si desint eiusmodi nos comia, si in urbe amicos non habeant, neque alicui noti sint, saltem semper aliquot homines in pauperes liberaliores inuenient, qui&de hospitio prospicient, medicum procul dubio pium inuenient, qui eundem quoque aegrum pauperem gratis curabit,quemadmodum & praecepit Hippocrates in suis praeceptis; inquiens: Quando l. vero

gratis cures, ita ut gratitudinis memoriam potiorem, quam praesentem existimatione auferas. Si vero occasio serendae opis se obtulerit,& peregrino,& egeno

maxime

214쪽

maximi talibus opituleris. Si enim assuerit erga homines amor, adest etiam amor erga artem. Et ideo illis ciuitates maxime extollendae sunt ac laudandae, citis publicanosocomia habent: ad quae aegroti paul eriores non aliter quam ad asylum sese coferre pos.

unt, aut in tutum portum,in quo ut nautae a tempestate maris seruantur; ita & seruari ope medicorum possint. Et non minus laudatur ea Respublica, qui medicos publico stipendio alunt, ut commodius licdem miseris mortalibus pauperibusque aegrotantibus auxiliati possint. BR vT. Sit ita: neque nic ego reluctari volo. eterum cum in omnibus urbibus eiuΩ oiam . . modi nosominia non repetiantur, & forte quoque

deessent homines illi liberaliores, de quibus dixisti, qui de hospitio minus prouiderent: deinde quoque

etsi nos omia aut hospitia apta inuenirentur,tamen

ad ea pauperes aegri transferri non possent, vel qubdlongius ab urbe habitationem habeant, vel quod

morbo acuto laborent,ita ut tales transferri minus tutum esset, vel ob vires debiles non possent, vel quod mora quaevis exigua id non serat, ut in urbem veherentur, in qua medici degunt, neque medicum ob pauperratem, quae hoc vetat,ad se vocare non valent: vel fortasse quod adeo aegrotarent, ut non consultum foret tales aegros in alium locum transferre: quid igitur in hoc vel simili casu agendum erit ' num & hic fatum vento quod dici solet) committemus 3 quin potius huius urinam deferemus ad medicum, atque ex eiusdem inspectione consilium petemus, nec ita sinamus aegrum mori: praestat enim aliquo modo prodire tenus, si non datur ultra. Pisit. Si talium urinas ad medicum deferrent . atque aeger illis curaeesset,ut morbi naturam, quando quoque is i*ceperit, quo

215쪽

i 88 DE INCERT. VRIN. IV D.

quo tempore sese remittat, aut validior fiasiquimdiu quoque morbum habuerit, & ut summatin dicam, ad omnia medici interrogat; se faciles pra beant, ne minimum quid subiicendo, omnibus intellectis accidentibus, fortἡ dc hic medicus aliquomodo prodesse possit aegro Se consilium eidem praebere. Verum cum omnes ferὸ homines tuae sortis hanc consuetudinem habeant, & admodum scioli sint , si urinam aegrotantium ad medicum deserant, volunt ut haec omnia iam dicta a medico divinent ex lolij inspectione: quo fit ut medicus recte consulere no possit, neque apta medicamenta praescribere, cum ad interrogata non probe respondeant, qui urinas adserunt,& dissiciles erga medicum se praebeant, quamuis res nimis seria sit, quam ut in ea ludatur. Nam si quid eorum, quae apud aegrum sunt, vel adsunt,inter narrandum omiserint, aegro pernitiem adfercnt, aut mortis occasionem praebebunt. Si vero

omnia sincerὸ medico aperiant, forte aliquid auxilij is praestabit: quanquam,ut diximus, multo praestantius esset coram aegro adesse. Neque ego credo aliquem pagum esse,quin & rusticos aliquos diuites habeat, cui haec cura pro pauperibus curandis demandata esse deberet, ut saltem medicum ad tales pauperes quoque vocarent,cum facile medicum veterinarium ad boves suos male habentes vocent, ita & medicum vocabunt ad suos pauperes, cui praemium si non sussciens,saltem mediocre pro eiusdem expensis constituerent: non dubito defuturis medicum pium,

qui proximo suo operam denegabit. De villicis verbditioribus ac rusticis opulentis, aut aliis qui in pago commorantur, si in morbum inciderint, nulla quaestio est, quibus sat est diuitiarum, quas saepenumero

etiam

216쪽

etiam in curandis suis brutis animantibus expendiit, veterinariis medicis ab iis accitis: quanto magis sibi ipsis de medico si aegrotauerint,pros lictet,ium uxori, ac liberis,seruis quoque & ancillis si in aliquem mor

bum inciderintl Quod si illud ob sorditiem squa

multis innata est non fecerint, digni sint ut ad sanitatem numquam reducantur, Dei donum con aemnentes eiusque praeceptum, chim is dixerit,aegros medico egere, & medici praesentiam necessariam esse. Nam de pauperibus hoc praeceptum est,Vt eos gratis curemus,qui in urbibus decumbunt, ubi medicus ad manum est, quos inuisiere quotidie possit, neglecta Tonmstulta illa diuinatione urinae, qua non contenti sola

ut quidam faciunt) sed ut de morbo quid certi non

solum statuant, verum & felicius curent, eos ipsos inuissent,nullam inde expectantes mercedem. Atque ob hanc etiam causam, nec eos medicos laudare possum, qui uritat inspectionem, hac unica tantum ratione moti, retineril volunt, ut minus a pauperibus molestentur, cuius opinionis nuper erat medicus

alioqui doctus, ctim de hac re apud nos sermo fieret, alio tamen medico idem nobiscum sentiente, cum fraterna charitas aliud exigat, ut id prae stemus, quod ab altero fieri volumus. Propterea neque satis esse arbitror, etiam si gratis in aedibus nostris pauperum urinas inspiciamus, cum certo sciamus hanc insip etionem & inanem,& pernitiosum esse: quare & eos quoque gratis inuisemus, in hoc imitantes Diuum Cosmam & Damianum, medicos & Chirurgos insignes martyres & Christianos, qui nobis pium exemplum reliquerunt, abrogata stulta urinae diuinatione. medicina ipsam sui decet) pie & functe exerceamus. BRur. Vis ergo,ut nunc intelligo, urinam aegrotantium

217쪽

tyo DT INCERTO URIN. I V D.

tium ad aedes medicorum ita temere non esse des rendam 3 EvL. Recte.& illud quidem optamus omnibus modis, o Brute, atq. haec vera mens est Philiatri & omnium medicorum praestantium, & veritati adhaerentium sententia,qui id ex animo quoque desiderant, cum sciant hanc diuinationem periculosam esse, ne ex ea fallantur in describendis medicamentis. BRvT. Multi tamen sunt, qui urinam medico inspiciendam tradunt, ut tantum ab eo audiant, quid dicturus sitξ non enim ad consilitandum, tamquam ab eo medicamenta expectent, veniunt, sed quid ex lotio diuinaturus sit, scire ambiunt. EvL. O incons-derata stolidorum,licet nummulo uno eam

emant. Quid enim hoc aliud est o Brute, quam si

dicerent, libenter affectum meum dignoscerem, sed volo eundem retinere: quemadmodum si & vulneratus quispiam Chirurgo vulnera sua ostenderer, sed ab eo Lanari non desideret. Si aegrotant, & in hac re ita ludunt,videant ne occasio sanandi praeterlabatur,

Ut cogantur medicum postea vocare, cum curari deinde non possent. BRur. Hoc tamen denuo inquirere libet, si quis male habeat, δc nondum lecto cie- cumbat , sed obambulet valetudinarius, hic si cum

lotio suo ad ardos medici accedat, & una consilium ab eo petat, numquid & is errorem committitῖ PHiL. Nulla ratione, modo affectum sitium sincere medico

aperiat, neque imitetur rusticos aut rudiores, quos antea diximus, ad interrogata medicorum obmutes.cere. Sanὲ qui interrogati nihil respondent, sed omnia permittunt vaticinio, seu,ut verius dicam stultae diuinationi uroscopi : ij profecto non sine summo suo malo ac inscitia , in extremum periculum dilabuntur. Quid enim existimas miser,medicum rectε

218쪽

consulturum, nisi originem atque causam morbi probe intellexerit, quam numquam fallax urina indicabit' Et ideo qui prudens medicus, & artem suamquam profitetur line dolo exerceat, cum haec ignorauerit, lotij iudiciis nunquam confidet, ut medicamenta praescribere velit. Praestantius enim est etiam consilium denegare, quam aegrum temeritate quadam in praecipitium trahere, aut casu eundem , non arte curare, quod imperitorum ac stultorum circumforaneorum est. Quicumque igitur cum suomet lo- . tio ad consultandum venit, neque morbum suum

aperuerit, sed medicum tanquam prophetam acces.serit, ut morbum suum diuinet, hic optimo consilio frustrabitur. Prudens vero ultro detegens morbum suum, fructum artis, & fanum consilium consequetur. Ex supradictis iam satis patet, si aeger lecto decumbuerit, nec medicum ipsum inuisere possit, non mittet lotium suum ad aedes medici,multoque minus ad circulatores, sed medicum doctum & in artis operibus peritum quam primum ad se vocabit, nulla interpolita mora, qui non solum linium tunc inspiciet, sed & teliqua signa obsieruabit coram aegro, & illum recte curabit. Hoc idem quod Ecclesiasticus praece- ωι pit: Da locum medico,etenim illu Dominus creauit,& non discedat a te, quia opera eius sunt necessaria. Non dixit, Mitte lotium tuum ad medicum, sed iniunxit, ut medicus tibi adesset,neque a te discederet, cum eius ope indigeres. Age igitur 6 Euloge, ne domi desidentes s vr Erasistratei Alexandrinoru medici ex sola librorum lectione morbos obseruabant,& ex picturis herbas exacte dignoscere temere considebant) ex sola loth diuinatione ad musaeum nostrum allati, medicinam amplius faciamus,cum hos medi

219쪽

r 2 DE INCERT. VRIN. IV D.

cos Galenus noster scit me Deus amet, εκ ου βιρέου κυβερ τους, id est ex libro nautas appellet, qui ex solis Geographiae chartis nauigationis a ti,scopulis prius non exploratis, nauem illidunt : quemadmodum nunc non taum circumforanei, sed & illi medici quoq. faciunt, qui adhue urinae diuinationi acquies .cunt. Sed nos hac desidia excussa, gros nostros non in musaeo sed praesto eos accedamus pem statim allaturi. E v L. Belle admones Philiatre,unde & Hes raclides Tarentinus recte publicis praetoris praxoni

hus, huiuimocri medicos comparauit, qui pro comcione in foro seruum fugitiuum, suo vestim, facie, corporis habitu, capillorum colore graphice depingunt & designant, quem sibi ipsis allistentem non agnoseunt: ita& nostri vroseopi , ex loliis homino non inspecto, eum tamen coloribus sitis depingere

volunt, atque temperaturam eius non setiim, sed de morbum eius ac quemlibet affectum, coiectare,cum hominem numquam viderint:quem si viderent,eundem non dignoscerent, nec morbum eius, cum &aliter reperirent, quam ipsi ex fallaci lotio iudicarunt. Valeant igitur cum sua uromantia,&quicumque mentes hominu peruertunt, quamuis haec tyrannis dissicile ex manibus medicoru excutietur. BRVT.

Neque ego hoc futurum video, etiam si multi unanimi consensu id approbent: non deerunt tamen,qui lotia in suis aedibus inspicient,ut sic deinde ad aegrum admittantur,& vocari possint. At Empirici mei hane

consuetudinem a multis annis usurpatam,numqnam relinquent. PHIL. Credo equidem : nam hoc unico . urinae stultiloquio si caruerint, tota arte medica eos

iam spoliatos videres: hac enim diuinatione & impostura instructi per fas nefasque ditescunt; ea verodestitutos.

220쪽

LIBER TERTIUS. 103

destitutos, ut olim per plateas incedentes nudos , velut prius ganeones in prostibulis habitantes nonnuulos spectares. scimus hanc imposturam nos abrogare non polse, qua in iudicandis vrinis utuntur: interea

doctis probisque viris fatis constabit quam perniatios a & inutilis sit eiusmodi diuinatio, si non fiat in

praesentia aegrotantis. Nihil enim in Republica pernitiosius, quam ex solo urinarum iudicio, medicamenta temerariὸ praescribere,& si huic errori non adhibeatur medela, ars medica neq. artifices pristinum vigorem recipient qualem veteres illi medici habuerunt. Si abusus isti tollantur,nulla fides amplius ci culatoribus adhibebitur, qui & spoliati hac diuinatione, pro imperitissimis ab omnibus haberentur. Et ideo qui ex solo urinarum iudicio aegros male seriati medici nitantur curare aut sanitatem more impost rum) promittant, facile aegros laedunt, nonnullos quoque occidunt, praesertim si vehementia medicamenta non viso aegro, Ut agyrtae temerarij. praetcribat,quod deinceps ratione & exemplis probabimus. B R v T. Agite ut libet, nemo ob hoc uromantiam

hanc ab aedibus suis depellet. quod s quis fecerit,duplici foenore ad uroscopos nostros reuertetur. Eu L.

Tu interim Philiatre rem optimam qua proposuisti prosequere, & si eo res non deducatur uti optas, satis erit quod officium boni medici praestiteris: re ipsa facilE probabis, quod persecta curatio medicum pra sentem postulat.

SEARCH

MENU NAVIGATION