De incerto, fallaci, vrinarum iudicio, quo vromantes, ad perniciem multorum aegrotantium, vtuntur & qualia illi sint obseruanda, tum praestanda, qui rectè de vrinis sit iudicaturus, libri tres, per dialogismum contra vroscopos empiricos concinnati D.

발행: 1589년

분량: 357페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

spiciendam misit, qui urinae iudicio deceptus, cuni nec hominem vidisset, venae sectionem fieri iussit. Quod stupidissimi homines,quanquam antea dissu

seram quantumuis urina hoc indicante executi sunt. Eger vero a singuinis missione iam iam moriturus apparebat, & in peius magis magisque morbus mutatus est; ita ut confestim aeger denuo famulum cum lotio ad nos remiserit. Quem cum non ita ut selebat

hilarem vidissem, statim sinistri quid accidiste penes

. aegrum suspicabar: augebat suspicionem lotium iam immutatum. Rogaui igitur quid aegro fecissentὶ r spondit venam alterius medici consilio pertusam esse. Quod cum audiuissem, inquam ego, amice, medi cum urina fefellit, & aegrum perdidit. An ne prius interdixeram nitid eiusmodi faciendum , quamuis

urina sectionem venae requirere videbatur Z Quamobrem quantum potes citissime domum contende, curesque ut aeger Deo totus se commendet, iisque instruatur, muniaturque, quae ex hac vita emigraturo

necessaria sunt. Nam periculum in foribus est, nec quicquam spei repositum , in medicorum arte& industria. Famulo vixdum reuer ,animam iam efflabat Sacerdos. Amici autem exploraturi an calculum in vesica gestaret, quod impostor affirmauerat, iusserunt poli eius mortem corpus incidi. At nihil tale inuentum est, quamuis impudentissimus ille carnifex caput in siponsionem dederat. BRVT. Agnosco errorem illius Empirici: attamen cum urina eius crassa esset & rubra, cur math sectionem venae medicus se-

. . cundus iniunxerat, cum tamen Avicenna tuus m

hisis dicorum princeps dictus, ait, si urina rubra & crassa, audacter phlebotoma, maxime in febre tertiana. PHiL. Omissum tamen hoc remedium a Graecis &

232쪽

omittendum quidem, si exquisita tertiana est, ut diximus in libris Obseruationu nostrarum De febribus ; quod & Holerius sentiebat: alioqui admodum

salutaris, quam lamen temperare oportet prout tertiana, quam curamus, Vel ad exquisitam accedit, vel

ab ea recedit. Arabes ex urina rubra consilium si- munt phlebotomiae,fallaci quidem coniectura. Talis enim urina aliquando infirmo hepate sui huic facerdoti euenit, cum nec tertiana, sed hectica simul &fluxu laboraret,ideo ei mortε intulit) vel rene affecto ac debili, aut aliis de causis , non ex natura febris. Vnde male illi sentiunt, Iohanne Langio med: co doctissimo teste, qui nullam urinalia rubram volant esse indicem cruditatis,cum tamen ob copiam bilis flauar, aut crudi sanguini, copiam, aut ebullitionem rubra apparere potest: quae morbi cruditatem quoque indicat. Ob id Galenus lib. 1. Prognosticoru, Quoties,

inquit,sanguinis serum pariter cum urina excernitur, utina colore rubra apparet: indicat bilis sanguinisque copiam, non exquisita ratione confecti. Sic non in

febribus modb, sed in hydropisi quoque urina rubra ela cruda apparet, quamuis hepar ob spirituum &probh concocti sanguinis penuriam sit refrigeratum& calore naturali destitutum. ita & hic hepar insc-mum erat, & sic misso sanguinis non conueniebat. Eodem modo si ἔξ θ. μεια appareant, neque Urina nobis ea indicabit,&, si medicus rubedine urinae admonitus venam incidi iubebit, vel purgationem exhibuerit , nonne materiam seris expulsam intro rapiet,mortisque ansam piaebebit,quanquam ante eruptionem ob febrem in principio,venae sectio conueniat; in fine verb nequaquam, satis probe expulsis: pam quae iudicantqt & iudicata sunt integre, neque

mouere,

233쪽

aos DE INCERT. VRIN. Iun.

amouere, neque nouare aliquid , sue medicamentis,

siue aliter irritando, sed sinere oportet. Quid hic facient uroscopi tui, tui vel sanguinem dement,vel so titer purgabunt ut in peste quoque malefaciunt ita ct in hydropi si vel iecore infirmo. vel rene debilitato ct aegrum procul dubio interficient. Quam obrem si sapis o Brute agyrtarum imposturis & ex lolio ur mantum nugis ne ampli lis fidem habeas, idolo m rionis relicto. BRvT. Quale illud idolumem Pni L. Vromantum, a doctissimo Langio descriptum huius enim lepidam historiam refert. BRur. Explica. qualem obsecro ' PHi L. Prope Actui ranum in pago Porceto, mille ab oppido passiis a thermis scaturientibus in vestibulo myropolij sculptile morionis idolum erat, versicolore veste, rubro capitis galero, vestitum: qui dextra manu exerta matulam vitream,

diductis labris subridens, ut moriones as lent, spem

Oatoribus ostentare videbatur. Attonitus meaicus insignis Echtius, qui tunc una cum Langio erat, ingressus myropolium , a Iudaeo pharmacopino,quid hoc insolens morionis simulachrum ridiculum portenderet, quaesiuit. Tum sane Iudaeum respondisse, se a parente, auoque medicis accepisse, medicos, qui ex solo fallacis urinae iudicio discernere morbi cau'sam & locum affectum conarentur, hos esse morioni huic simillimos: qui temerariam illorum de morborum causis ex lolio iudicium irrideret, quem eo nomine vulgo spectandum ante myropoli j vestibulum statuisset. Evi . Tam fidam, tam deniq; ingenuam

veritatis consessionem in re medica, nec apud Christianoruin uromantes comperi unquam : quorum

seribus ut simile morionis idolum assigeretur, fas aequumque esset. I Rur. Non solum foribus Empiricorum

234쪽

ricorum meorum assigi deberent, verum etiam tuorum medicorsi, qui hanc morologiam extam sequuntur. Eu L. Diuerso tamen modo ut prius dictum est, cum a fatua illa loquacitate, & ab impos uris, quantum possunt, abstineat. libenter fateantur inutilem hanc esse diuinationem,exhortando etiam urinis cras, ut apud aegrotos illis introitus pateat. PMi L. Recte quidem nam in hoc omnes celebres medici consentiunt, aegros curandos suscipiendos non esse, ob perii culosum urinae iudicium sui nunc ostendimus nisi illi ipsi quotidie inuisantur: nam & Hippocrates inlidro De praeceptis admonuit non cunctandum csse, ct ab idiotis inquirero debere, quae ad curationem spectare videtur, Et in libro De decenti ornatu, aegros crebro inuisendos esse ait, Ingressu inquito utere fre- mbra quenter. Visita diligentius, his quae a deceptis per 'inis

errorem sunt occurrens,ut mutentur. Facilius enim

cognosces,simulque expeditior eris. Instabilia enim sunt,quae in humidis consistunt. Quapropter etiam facile & a natura, & a fortuna transmutantur. Neglecta enim ea quae circa temporis occasionem administrare oportebat, impetu suo progressa occupant

ac perimunt. Non enim est quod opem ferat. Multa enim sunt, quae simul mali aliquid faciunt. Nam quod singulatim iuxta cosequentiam fit, magis oportunum, & frequentius est,facilius peritia tollet. Evt. Quid si sola urina spectanda sussiceret absque aegri

praesentia,qua se perDeum immortalem,an ne superuacuum omnino erit, quod Galenus per pulsuum &arteriarum contrectationem morbos distinguit, nisi concedas medicum aegroto adhibendum, o Brute, ut praesens sit 3 Et cum certissima iudicia habeant egel stiones, sputa, sudores, sanguinis profluuium : ita &horum

235쪽

horum inspectio cepissime necessaria sit, quid aliud absens de his iudicabit, quam quod caecus de coloi bus 3 Si enim vel sola urina ad morborum genera probε cognoscenda sussiceret, quid opus suisset tot

tantaque medicos volumina tam non paruo sudore de relio uis signis atque iudiciis conscripsisse, quibus cognoscuntur morbi eorum accidentia. Hinc videmus Hippocratem diuinum & Galenum eiusdem interpretem fidelem sui reliquos omnes veteres taceam in paucissima de urinis scripta posteris reliquisse, vinos commonerent, ne incertis urinae iudiciis &ei soli inhaereremus, sed alia fgna ab iisdem scripta apud aegrum consideraremus. BRVT. Quanquam certior sum multo quam dudum, ubi tamen valetudinarius existo, non possiam ferre morosas istas interrogationes : nam existimarem quod optimus quis que medicus h. aec per se scire deberet, & quod ita in arte sua exercitatus esset, ut non opus esset illa inquirere. Pisit. Aliter tamen sentit Iohannes Damascenus in Aphotismis suis ita filiam admonens. Glori

sorum superbiam & urinale multiloquium si sapias

contemnas, neque te aegrum per singula interrogare pudeat. Urina enim nili morbus intra venas extiterit, fallax nuntius est. Eu L. Sic & Rhases in suis Aphorismis similiter medicum exhortatur,ut omnia diligenter ab aegroto inquirat, quo facilius causam morbi intelligat, & iudicium de morbis certius fiat. Neque pudeat sinquit) omnia ab aegroto, quae neceGsaria sunt, inquirere, ut sciat an morbus in venis, an extra has latitet. Addit non esse temerξ de morbis iudicandum,neque urinae iudiciis facile credendum, priusquam aegris 'quis adsuerit, & ab his omnia, quae ad morbum faciunt, pleniorem cognitionem inquia

236쪽

sierit. Ad omnium enim morborum intelligentiam. praeuia requiritur inquisitio. Quamobrem , nulli . dubium eli, multos ob urinae inconstantis iudicium quod cepe medicos fefellit ante diem fatalem extinctos, quos tamen seruare , non fui siet dissicile, si medicus peritus his ipsis adsuisset. Pni L. Huius & ego aeque dolendum ac prius exemplum adseram.

Cum in meatu urinario cuidam tuberculum ena sic

retur, tonser quidam inepti stimus ut fere st) pto , t a

chirurgo sese venditabat, cathetere adacto meatum p υ' urinarium perrupit,exi stimans lapidem in vesica esse: quo factum est, ut suborto fluxu sanguinis, inflammatione & febre superueniente, ex incuria eiusdem tonsoris mortuus sit aeger. Huius autem urinam,curn in primoribus labris mors illi esset nam tunc demum vulgares medieum consulunt) ad me miserunt. Erat autem urina tenuis clara, hypostasi admodum exigua nam tunc desierat dudum sanguinis fluxus subaurei coloris , parum tendentis ad croceum: ita ut talem inflammationem. nedue febrem acutam ex ea quis percipere posset,licet aliquo modo tincta ellet. Cuni autem ex famulo, qui urinam adserebat, audissem, testes aegrotantis supra fidem inflatos, quod ex urina nemo unquam intellexisset, eum adi j ostendique pudenda mirum in modum tumescentia &testes, ut maiora antea non viderii m&tandem supprimebatur Urina,vi ne gutta emuere posset. Aderat di tune tonsor ille eximius, qui aegrum calculo laborare dicebat, iamque illi certum erat ferro lapidem seu calculum, quem vocant, in moribundo eruere, nisi dissuasissem. Exhibuerat illi & medicamenta valde acria & calida . ad lapidem conterendum, quae & sebrem & inflammatione auxerunt,deinde aegrum viribus exhaustumo dolore μ

237쪽

aio D E INCERT. v RIN. IV D. dolore consecerunt, adeo ut antequam vix de remediis cogitaremus,hic statim vita functus sit. Eo vero mortuo, explorarunt propinqui an lapide labora c. set:& incisione peracta, nec in vesica nec.in ureteris pec in renibus lapillum inuenere, ita ut tunc prius prognostico meo,scilicet quod calculo non laboraret,sdem habuerint. Possim eius generis infinita exempla in medium adferre, ut in laborantibus phrenitide, pleuritide, pulmonia, angina, aliisque morbis innumeris , in quibus cernere liceat, longh alia esse urinarum iudici ,quam ut ex iis morbus cognosci possit. Verum suffecerit nunc duobus istis exemplis demonstrasse, urinarum iudicia & incerta esse, nec ex solacius inspectione medicamenta praescribi debere, nisi&praesens fuerit medicus apud aegruut omnia quae ad totam artem medicam spectent, diligenter consideret. BRvT. Video Empiricos meos Vromantes contortis & aculeatis sophismatis torqueri, non tamen patiar captionibus eludi. Evt. Ita tibi appellare liceat, quae fugere non possis. Sed si per ocium tamen apua te singula diligentius expendes, cernes prosecto, quanto haec Philiatri tuis illis praeponderent, Non enim haec de Empiricis tantum vestris diacimus, sed de aliis quibusque medicis, qui sola urina

indice, de morbi suostantia eiuso. causa temere prO- nunciant, contra quos no solum hanc disputationem exorsi sumus, verum omnes quotquot sint praestantissimi medici nomen suum etiam nostrae huic sententiae subscribunt. Vide Largium doctissimum Do

parte medicinae diagnostica, quae non ex urina, sed ex aliis signis dignoscitur, quibus urinariorum medic subflunt- nim impudentia satis tibi constabit. Neque dubito

r ' iam satis notum sit ex iis quae iam dudWm

diximus,

238쪽

LIBER TERT IUS. 2II

diximus, quod urina nec genera morboru omnium, L .s rati nec differentias eorum, nec causas horum,neq. symptomata aut eorundem causas indicare possit. quae mor sticum ab aliis rebus petuntur, facile quoque intelliges, quam necessaria sit medici praesentia apud aegrum, 3. cum sine signis ac indiciis pathognomicis,uniuersaq. symptomatu morbi syndrome, causam & substatiam

morbi minime cognoscere valeat. Bavi. Instat sane ac urget haec ratio, ut quo me vertam, ignorem: &video me plus aequo Empiricis meis fauisse. Cum etiam existimarem & locum affeetum, & affectum ipsum, tum eicis causam, deinde & curatione ipsam, medicum posse ex lolio solo non stolum indagare, sed ad unguem cognoscere. EvL. Quod nec locum affe- etiam, nec affectum ipsum,neque causam eiusdem ex

lolio diuinare possint medici, id iam dudum osten

sum est. Sed nunc restat ultim b declarare lotium citium nouipsam curationem non indicare, sed praeter lotium certos quoq. scopos esse,a quibus & tandem indicationes curatiuae sumuntur , quae non minus medici praesentiam exigunt apud aegrum,quam ea de quibus nunc diximus. quod etiam ut spero Phili atrias tibio Brute non grauabitur declarare. PHIL. Quanquam alias de indicationibus passim egimus in libris nostris Obseruationum de curationum medicinalium de febribus, cum res ita exigeret; tamen ut Bruto ac tibi Complaceamus, nonnulla & hic ad hoc institutum pertinentia denuo reseremus. BR v T. Quanquam duru sit de sententia decedere, meosque ita relinquere

Empiricos: attamen cum rerum naturalium veritas

in occulto lateat,& natura veritatem in profundo tuit Democritus penitus abstruserit,hac inquirere, inuestigare ,rimari conuenit: id enim cu maiori aequi-

239쪽

tate, & modestia coniunctum , quam sententiam, quam temere adamaverim, pervicaciter defendere. . Et harum quidem, te quibus est inter nos controuersia, opinionum utra vera sit, nos ita sui Deuso non nouimus, cu potius verisimilia inuestigemus: quanquam Empirici & circumforanei, vulgares homines ut fautores habent, & etiam alij multi illis patrocinantiar, cui & ego hactenus plurimum considebam, sed nunc ut ingenue fatear, mollior est & infirmior mea opinio,proindeque rationibus pressa cedit. Ta- men libet audire vos tamquam meos aduersarios, quare ex urinarum iudiciis non sint petenda remedia. Evc. Vt hoc demonstretur, laborabimus.

Lubd certast methodus gnorum ct causarum, tum morborum 2 inpiomatum, ct certi sint sivi, ex quibus

denuo indicationes chratiua sumuntur, quibus curatio

ipsi perficitur, ct non ex νrina selius iudicio. quibus cta militas ct nece fias medici praesentis apud aegrum,

probatur. Puit. Postqv m intellexi sti Brute, quam necessaria sit aegroto medici praesentia, ob signorum syndromen, quibus medici morbos discernunt& cognoscunt,& sutura praesagiunt, facile percipies non solum ob Diagnosticam, verum etiam ob Therapeuticam medicinae partem medicus aegroto adesse debeat. Et cum Diagnostica, licet in se inspectionem urinae complectatur,alia omnia signa rimetur nempe epiphaenomena, & synedreuonta vel morbo assidentia dicta, & pathognomonica dicta, & concoctionis, '& decretoria, quaeque tempora morborum distinguuiit

240쪽

guunt quae nullo modo ex sela urina dignosci pos

sunt, ita ut hydromantes haec penitus ignorent, aut non intellecta flocci pendant : tamen postpositis omnibus signis, praeter illa quae ex urinis tantum capiunt . nec mederi morbis, nec se profiteri medicos pudet: signa itaque prius cognoscenda, antequam curatio instituatur. BRvT. Credo equidem quod cognitio signorum praecedere debeat curationem: veru,n putabam,quod utrisque s issiceret solius lotij inspectio. PHi L. Nequaquam Brute , non exurina,sed ex variis fontibus,ut mox dicemus,sumuntur,& qualiacumque illa fuerint, siue demonstrativa,

siue prognostica vel memoratiua, semper requirunt medici praesentiam apud aegrum,cum ea quae praeces serunt, non tantum ex interrogationibus scire licet, subinde etiam aspectu : cum enim cicatricem videmus , vulnus praecessisse iudicamus. Horum signorum utilitatem & necessitatem alibi demonstrauimus. BRur. Ex quibus igitur rebus si non ex urina capiuntur, ea initentemus Θ Ptii L. Quod ad signa itaque attinet dignostenda,varios quoq. fontes inuenerunt medici , ex quibus ea inuenirent & dignoscerent: quos & primus omnium inuenit ipse Hippo- HN r ut crates, qui fundamenta omnium pri md seelae rationalis iecit, admirabilis profecto hoc uno tantum scilicet profecisse in ea hunc virum, ut omnibus noli aetatis suae modo, sed & posterioribus aetatibus summus haberetur. Haec aute rationalis secta ab ipsa igitur rei natura ad inueni eda signa &causas & remedia procedit. Vnde necesse est, huius sectae medicum,

corporum temperaturas, atque elementa callere,m

& partis cuiusque fabricam , atque usum & faculta- pes, quibus reguntur. Adde quod morborum diffe-O a rentias

SEARCH

MENU NAVIGATION